You are on page 1of 2

LATN. SEGUNDO.

03. participios absolutos

PARTICIPIO ABSOLUTO O ABLATIVO ABSOLUTO

IN URBE

adventus feminae
die

illucescente,

ingens

Romanorum

multitudo vias urbis complebat. pauperes


ex insulis exibant ut aquam e fontibus
publicis traherent, senatores ad forum
lecticis vehebantur. in ripis fluminis Tiberis,
ubi multa horrea sita erant, frumentum e
navibus a saccariis exponebatur. servi, qui
a venaliciis ex Africa importati erant, e
navibus ducebantur, catenis gravibus vincti.
ex una navium, quae modo a Graecia
advenerat, puella pulcherrima exiit, epistulam ad Haterium scriptam manu tenebat. sarcinae
eius a servo portabantur, viro quadraginta annorum.
tot tantaeque erant sarcinae ut servus eas ferre vix posset. sole orto, puella ad Suburam
advenit. multitudine clamoribusque hominum valde obstupefacta est. tanta erat multitudo ut
puella cum summa difficultate procederet. mendici puellam circumveniebant, pecuniam
postulantes. fabrii, puella visa, clamare coeperunt; puellam verbis scurrilibus appellaverunt.
quae tamen, clamoribus fabrorum neglectis, vultu sereno celeriter praeteriit. servum iussit
festinare ne domum Haterii tardius pervenirent.
eodem tempore multi clientes per vias contendebant ut patronos salutarent. alii, scissis togis
ruptisque calceis, per lutum lente ibant. eis difficile erat festinare quod lutum erat altum, viae
angustae, multitudo densa. alii, qui nobili gente nati sunt, celeriter procedebant quod servi
multitudinem fustibus demovebant. clientes, qui huc illuc per vias ruebant, puellae procedenti
obstabant.

illucescente: illucescere amanecer

Suburam: Subura la Subura (barrio de Roma)

lecticis: lectica litera, silla de mano

obstupefacta

Tiberis (el ro) Tiber

aturdir, sorprender

saccariis: saccarius trabajador portuario, estibador

mendici: mendicus mendigo

exponebatur: exponere desembarcar, descargar

fabris: faber carpintero, artesano, obrero

catenis: catena cadena

scurrilibus: scurrilis desvergonzado

modo recientemente

appellaverunt: appellare llamar, hablar

sarcinae equipaje, bolsas de viaje

ruptis: rum pere romper

orto: ortus habiendo salido

lutum barro, lodo, fango

est:

obstupefacere

llenar

de estupor,

You might also like