You are on page 1of 1

XVI

1. Dominus te vocavit; cur non intras? 2. Dominus te vocaverat; cur non intravisti? 3. Onera sua sine navibus
trans flumen portaverant. 4. Agricola, postquam frumentum severat, in platani umbra quiescebat. 5. Bello
Persico Graeci uxores et liberos suos in insulas transportaverant. 6. Brutus et Collatinus primi Romanorum
consules fuerunt; nam antea reges populo Romano fuerant. 7. Cervus per campum fugere coepit. 8. Primum
animi, deinde corpora deficere coeperunt. 9. Hostes scalis vallum ascendere coeperant. 10. Catullus et
Horatius, quorum carmina legimus, clari poetae Romani sunt. 11. Mecum diu mansisti, quod mihi gratum fuit.
12. Flores quos mihi donavisti pulchri sunt. 13. Templum quod vides magnum et pulchrum est. 14. Flumen
est Arar quod per fines Aeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit. 15. Quod dixisti, verum est. 16. Dei
puniunt eos qui impii sunt. 17. Qui beneficium accepit, gratus esse debet ei qui beneficium dedit.

XVII
1. Si quaesiveritis, invenietis. 2. Si mihi obstiteris, caput tibi frangam. 3. Si librum amiseris, alterum tibi non
dabo. 4. Nisi fortiter restiteritis, hostes urbem diripient. 5. Cum vocem tuam audiverit, cum baculo veniet.
6. Ubi ego in Italia ero, tu victoriam nostram iam nuntiaveris. 7. Te voco. 8. Sol in caelo fulget, sed hic
arbores nobis umbras dabunt. 9. In foro te vidi sed tu me non vidisti. 10. Nec tecum vivere possum nec sine
te. 11. Verba vestra nos commoverunt. 12. Gloriam, honorem, imperium boni et ignavi aeque sibi optant.
13. Eius uxor se anulis armillisque ornat. 14. Tace ergo. Dic ergo. Quid ergo? 15. Filia mea te non amat
neque curat: quid ergo, miser, ante hortum nostrum cotidie exspectas? 16. Sapiens igitur numquam perturbatus
est. 17. Orationem tuam non legi; itaque eam corrigere non potui.

XVIII
1. Scribendum est. 2. Mihi scribendum est. 3. Epistula scribenda est. 4. Mihi epistula scribenda est.
5. A me tibi epistula reddenda est. 6. Defensoribus ad moenia currendum fuit (est, erit). 7. Nobis dei orandi
sunt. 8. Omnibus moriendum est. 9. Quae tibi dicenda sunt, dic cito! 10. Haec dicenda non sunt.
11. A magistratibus semper civibus consulendum est. 12. Tibi non solum deliberandum est, sed etiam
agendum. 13. Senibus autem labores corporis minuendi sunt. 14. Senum prudentia iuvenes regendi sunt.
15. Hominibus dolori cedendum non est.

XIX
1. Socer generum ad cenam invitum vocavit. 2. Romani barbaros invitos educaverunt. 3. Poeta cum puella
invita ad rivum ambulat. 4. Cur mihi invito dona das? 5. Sequere viam ad virtutem ducentem. 6. Video
canem currentem. 7. Audio te dicentem. 8. Tiresiam numquam inducunt poetae deplorantem caecitatem
suam. 9. Curio ad focum sedenti Samnites aurum attulerunt. 10. Dionysius cultros metuens tonsorios carbone
sibi adurebat capillum. 11. Risus interdum cupientes tenere nequimus. 12. Non potestis voluptate omnia
dirigentes retinere virtutem. 13. Venerunt legati pacem petentes. 14. Vulpes stabat salutans regem. 15. Milites
fortiter pugnantes restiterunt. 16. Alexander moriens anulum suum Perdiccae dederat. 17. Miles revertens
cecidit.

You might also like