You are on page 1of 1

XXIX

1. Amicus meus urbem relinquit (reliquit, relinquet). 2. Amicus meus urbem relicturus est. 3. Urbem
vestram visurae sumus. 4. Aeneas, quia Troiam deletam relicturus erat, comites superstites congregavit.
5. Alexander Magnus ad Gangem flumen erat penetraturus. 6. Dux, cum proelium commissurus fuit,
centuriones convocavit. 7. Varus, cum Germanorum fines ______________________ (vastare), ab
Arminio gravem cladem accepit. 8. Persarum imperium periturum erat. 9. Athenis sumus. Sulmone
habitamus. 10. Delphis clarum Apollinis oraculum erat. 11. Praetor filiam Athenas mittit. 12. Hostium
copiae Carthaginem perveniunt. 13. Athenis (Carthagine) venio et Romam contendo. 14. Legati Delphis
revertebantur cum oraculi responso.

XXX
1. Nuntiant socios venire (venisse, venturos esse). 2. Omnes dicunt bonum magistrum a discipulis amatum
esse (amari, amatum iri). 3. Scimus Homerum caecum fuisse. 4. Sentimus nivem esse albam, dulce mel.
5. Audio puellam cantare. *Audio puellam cantantem. 6. Memento, te hominem esse. 7. Miror te ad me
nihil scribere. 8. Puto me vicisse... 9. Dux milites suos optimos esse putat. 10. Dux eius milites optimos
esse putat. 11. *Romani putabant Pompeium Caesarem vicisse. Romani putabant Caesarem a Pompeio
victum esse. 12. Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. 13. Te a me amari scis. 14. Gaium civem
probum esse puto. 15. Gaius, quem civem probum esse puto... 16. Puto a nobis auxilium amicis
praebendum fuisse. 17. Dicunt multum legendum esse, non multa.

XXXI
1. Hunc hominem timeo; baculum eius magnum est. 2. Unde tibi divitiae istae sunt? 3. Istius hominis
audaciam non probo. 4. Illum hominem saepe vidi sed eius nomen ignoro. 5. Ille homo gravi pondere
premitur. 6. Ego amo hanc et haec me amat. 7. Illum interficiam. 8. Illis in insulis aquam calidam non
invenies. 9. Ille ea portabit. 10. Ista non nego. 11. His pueris praemia, illis verbera dabo. 12. Hic
adulescens dives, ille pauper est. 13. Haec classis in illud flumen ire non potest. 14. Ubi sunt Livia et
Pomponia? Haec in horto, illa in silva est.

XXXII
1. Edo, ut vivam, non vivo, ut edam. 2. Aurum et argentum hostibus dabimus ut captivos redimamus.
3. Suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur. 4. Taceo ne ingrata dicam.
5. Ne mortem umquam timeas, cotidie cogita tibi esse moriendum. 6. Cur clamas? Ut audiar.
7. Vos oro ne urbem relinquatis. 8. Rogo ut verba mea attente audiantur. 9. Caesar militibus imperat ut
pontem in flumine Rheno exstruant. 10. Statuunt ut decem milia hominum in oppidum mittantur.
11. Cura ne in morbum incidas. 12. Omne animal id agit, ut se conservet. 13. Timeo ut veniat.
14. Metuo ne sero veniam. 15. Non vereor ne quid stulte facias. 16. Periculum est ne intercludamur.
17. Impedior dolore animi, ne plura dicam. 18. Sulpicius intercedit ne exsules reducantur. 19. Caveo ne
mentiar. 20. Epistulam amico dabo ut legat. 21. Amicum oro ut epistulam legat.

You might also like