You are on page 1of 24

Lectio Duodesexagesima

Marcus decies H scribit: H H H H H H H H H H.


Tum magister eum V sexies scribere iubet, et
Marcus, qui eandem litteram toties scribere non
vult, V V V V scribit.
Quoties Marcus v scribit? Marcus, ut piger
discipulus, quater tantum v scribit. Deinde
magister eum totum vocabulum NASVM
quinquies scribere iubet, et Marcus scribit NASVM
NASVM NASVM NASV NASV. Marcus ter recte et
bis prave scribit.
Tum Titus, qui duas litteras deesse videt, sic
incipit: "Magister! Marcus bis... " cum Marcus
stilum durum in partem corporis eius
mollissimam premie! Titus tacet nec finem
sententiae facere audet. Magister vero hoc non
animadvertit.
Magister: "Iam totam sententiam recte scribe!"
Marcus interrogat: "Quoties?"
Magister breviter respondet: "Semel."
Marcus totam sentenciam iterum ab initio scribere
incipit: HOMO HOCVLOS...
Magister: "Quid significat hoculos? Illud
vocabulum turpe non intellego!"
Marcus: "Num hic quoque littera deest?"
Magister: "Immo vero non deest, at superest H
littera! Num tu hoculos dicis?"
Marcus, ut puer improbus, magistro verba sua
reddit: "Non semper dicimus idem atque
scribimus!"
Magister: "Tace, improbe! Dele illam litteram!"
Marcus stilum vertit et litteram H delet. Simul
Titus idem mendum eodem modo corrigit in sua
tabula, neque vero magister hoc animadvertit.
Postremo Marcus "Quare" inquit "nos scribere
doces, magister? Mihi necesse non est scribere
posse. Numquam domi scribo."
Magister: "Num pater tuus semper domi est?"
Marcus: "Non semper. Saepe abest pater meus."
Magister: "Cum pater tuus abest, oportet te
epistulas ad eum scribere."
Sextus: "Ego frequentes epistulas ad patrem meum
absentem scribo." Sextus puer probus est ac tam
impiger quam apis.
Marcus: "Ego ipse non scribo, sed Zenoni dicto.
Zeno est servus doctus qui et Latine et Graece scit.
Idem servus mihi recitare solet."
Magister calamum et chartam promit et ipse
scribere incipit; is enim calamo in charta scribit,
non stilo in cera ut discipuli. (Charta ex papyro
efficitur, id est ex alta herba quae in Aegypto apud
Nilum flumen reperitur. Charta et papyrus
vocabula Graeca sunt.)
Marcus magistrum scribere animadvertit eumque
interrogat: "Quid tu scribis, magister?"
"Epistulam" inquit ille "ad patrem tuum scribo.
Breviter scribo 'te esse discipulum improbum'."
Magistro scribente, Marcus "Prave scribis" inquit,
"syllaba im superest. Dele illam syllabam et scribe
'discipulum probum'!"
Magister: "Tace, puer improbissime! Nihil deleo,
immo vero vocabulum addo: 'te discipulum
improbum atque pigrum esse' scribo!"
"Scribe 'probum atque impigrum'!" inquit Marcus,
nec vero haec verba a magistro audiuntur.
Diodorus, qui diem epistulae addere vult,
discipulos interrogat: "Qui dies est hodie?"
Titus: "Hodie kalendae Iuniae sunt."
Magister: "Recte dicis. Kalendae sunt hodie. Ergo
date mihi mercedem!" (Merces est pecunia quam
magister quoque mense a patribus discipulorum
accipit.
Discipuli kalendis cuiusque mensis mercedem
magistro suo afferre solent.)
Sextus et Titus statim magistro mercedem dant.
Marcus vero mercedem secum non fert. Magister,
antequam epistulam signat, pauca verba addit.
"Quid nunc scribis?" interrogat Marcus.
"Scribo 'te mercedem ad diem non afferre"'
respondet magister, atque epistulam signat
anulum suum in ceram imprimens.

GRAMMATICA LATINA

Adverbium
Discipulus stultus est qui stulte respondet.
Miles fortis est qui forticer pugnat.
Stultus et fortis adiectiva sunt. 'Stulte' et 'fortiter'
sunt adverbia.
Adiectivum: -us -a -um
Adverbium: -e
Adiectivum: -is -e
Adverbium: -iter
Exempla:
Sextus recte et pulchre scribit, Titus et Marcus
prave et turpiter scribunt ac severe
reprehenduntur. Magister Latine et Graece scit.
Sol clare lucet. Magister breviter respondet. Puer
crassus non leviter, sed graviter cadit.
Certe Titus rectius et pulchrius scribit quam
Marcus, nemo pravius aut turpius scribit quam
ille; Marcus pravissime et turpissime scribit,
Sextus rectissime et pulcherrime. Nemo fortius
pugnat quam Romani: Romani fortissime
pugnant.
Rectius, fortius est comparativus adverbii,
rectissime, fortissime superlativus est.
Comparativus: -ius.
Superlativus: -issime.

EXERCITIA
I.
Sextus rect_ respondet, Marcus prav_ respondet et
sevet_ reprehenditur. Nemo rect_ aut pulchr_
scribit quam Sextus; is rectissem_ et pulcherrim_
scribit. Luna plena clar_ lucet, sed sol clar_ lucet
quam luna et ceterae stellae; sol clarissim_ lucet.
Hostes non tam fort_ pugnant quam Romani.
Milites nostri fort_ pugnant quam hostes. Nostri
fortissim_ pugnant. Marcus nimis lev_ scribit.
Magister brev_ scribit ‘Marcum improbum esse’.

II.
Ex XXIII litteris Latinis VI ______ sunt: A, E, I, O,
U, Y; ceterae sunt ______. Consonans semper cum
vocali ______. K, Y, Z litterae ______ sunt in ______
Latina, in lingua Graeca ______. Vocabula ostium
et ianua ______ rem significant; lingua duas res
______ significat. Magister libros Latinos et
Graecos ______ potest.
Discipuli hanc ______ in tabulis suis ______: Homo
oculos et nasum habet. Magister tabulam ______
pueri aspicit, et Sexti et Titi et Marci. In tabula
Marci IV litterae ______. Magister litteras quae
desunt ______; ______ magister manda Marci
______. Tum Marcus scribit ______: Homo
hoculos... Magister: “O Marce! Hic non ______,
immo ______ littera H”. Marcus stilum vertens H
litteram ______. Tum magister calamum et ______
sumit et ______ ad patrem Marci scribit. Cera est
______ mollis. Ferrum est materia ______.

III.
1. Quot sunt litterae Latine?
2. Estne D vocalis an consonans?
3. Quot syllabas habet vocabulum ‘apis’?
4. Quomodo parvus discipulus legit?
5. Quis discipulus rectissime scribit?
6. Quales sunt litterae quas Titus scribit?
7. Qualis discipulus est Marcus?
8. Cur Marcus non homo, sed omo scribit?
9. Quoties Marcus litteram H scribit?
10. Stilone in tabula scribit magister?
11. Quid magister scribit?
12. Estne facilis grammatica Latina?
13. Tune rectius scribis quam Marcus?

IV.
1. Qualis discipulus est Marcus? Marcus
discipulus stult_ est.
2. Quodomo Marcus respondet? Marcus stult_
respondet.
3. Quale est responsum Sexti? Responsum eius
rect_ est.
4. Quomodo Sextus respondet? Sextus rect_
respondet.
5. Quales sunt litterae Marci? Litterae eius non
pulchr_ sunt, sed foed_ (= turp_).
6. Quomodo scribit Marcus? Marcus non pulchr_,
sed foed_ (= turp_) scribit.
7. Magister libros Latin_ et Graec_ legere potest.
8. Magister et Latin_ et Graec_ legere potest.
9. Marcus lev_ manu scribit; Marcus lev_ scribit.
10. Milites fort_ non fugiunt, sed fort_ pugnant.
11. Aemilius long_ abest a sorore sua.
12. Pater pecuniam suam aequ_ partitur inter
filios.
13. Cert_ Aemilia femina pulchrior est quam Syra.
14. Menses anni non aequ_ longi sunt.
15. Syra mal_ aures habet; Syra mal_ audit.

V.
1. Luna non tam clar_ lucet quam sol.= Sol clar_
lucet quam luna.
2. Hostes non tam fort_ pugnant quam Romani. =
Romani fort_ pugnant quam hostes.
3. Manus feminae non tam grav_ pulsat quam viri.
= Manus viri grav_ pulsat quam feminae.
4. Marcus non tam pulchr_ scribit quam Sextus. =
Sextus pulchr_ scribit quam Marcus.
5. Titus non tam stult_ respondet quam Marcus
nec tam sever_ reprehenditur. = Marcus stult_
respondet quam Titus et sever_ reprehenditur.
6. Titus non tam foed_ nec tam lev_ scribit quam
Marcus. = Marcus foed_ et lev_ scribit quam Titus.

VI.
1. Nulla stella clar______ est quam sol: sol stella
clar______ est.
2. Nulla stella clar______ lucet quam sol: sol
clar______ lucet.
3. Marcus stult______ est quam ceteri discipuli:
Marcus discipulus stult______ est.
4. Nemo stult______ respondet quam Marcus:
Marcus stult______ respondet.
5. Nulli milites fort______ sunt quam Romani:
Romani millites fort______ sunt.
6. Nulli milites fort______ puganant quam
Romani: Romani milites fort______ pugnant.
7. Nemo rect______ aut pulchr______ scribit quam
Sextus; is rect______ ac pulch______ scribit.
8. Marcus turp____ et prav______ scribit quam
ceteri discipuli: is turp______ et prav______
scribit.

VII.
1. Magister litteras Marci cum litteris Titi ______.
2. ______ sunt litterae eorum? Aeque ______ sunt.
3. ______ litterae vix legi possunt.
4. Id quod Marcus parva voce dicit a magistro
______.
5. In tabula Marci IV ______ sunt, nam IV litterae
______.
6. Magister litteras quae desunt ______; ita menda
______.
7. Tabulae operiuntur ______, id est ______ molli
quam ______, ______ industriae faciunt.
8. Cera non est materia ______, sed ______.
9. ______ est materia dura ex quo gladii ______.
10. Si cera nimis dura est, necesse est stilum
______.

VIII.
1. Quales sunt litterae Sexti?
2. Cur difficile est litteras Titi et Marci legere?
3. Titusne pulchrius scribit quam Marcus?
4. Cur facile est rectius quam Marcus scribere?
5. Cum quo discipulo se comparat Titus?
6. Uter severius reprehenditur, Titusne an
Marcus?
7. Cur Marcus OMO ABET scribit?
8. Quae littera in iis vocabulis deest?
9. Quot menda sunt in sententia Marci?
10. Quomodo magister menda Marci corrigit?
11. Cur tenuis sunt lineae quas Marcus scribit?
12. Qua materia tabulae operiuntur?
13. Quae animalia ceram faciunt?
14. Cur Marcus aliam tabulam poscit?
15. Quid est ferrum?

IX.
1. Quoties Iulia la cantat? Iulia la cantat: quinqu_,
sex_, sept_, oct_, no_, dec_.
2. Marcus qui eandem syllabam tot_ audire non
vult, puellam cantantem pulsat.
3. Tum Quintus Marcum pulsat. Quot_? ______
tantum, nam Marcus item Quintum ______ pulsat.
4. Quot_ Iuliam pulsat Marcus? Marcus Iuliam
______ pulsat.
5. Iulia ______ matrem vocat.
6. Magister Marcum interrogat ______: Quot sunt
XXX et X? XXX et VIII? XXX et VII? XXX et IX?
7. Marcus ______ recte et ______ prave respondet.

X.
1. In vocabulo hoculus H littera ______.
2. Titus stilum vertens eam litteram ______.
3. Magister id quod Titus agit non ______.
4. Sextus multas ______ ad patrem suum absentem
scribit.
5. Sextus est discipulus ______.
6. Magister non stilo in cera, sed ______ in ______
scribit.
7. Ea herba ex qua charta efficitur ______
appellatur.
8. Kalendis discipuli magistro suo ______ afferunt.
9. Magister anulum suum in ceram ______: ita
epistulam ______.

XI.
1. Quoties Marcus eandem litteram scribit?
2. Quoties scribit totam sententiam?
3. Quid Titus in tabula Marci animadvertit?
4. Cur Titus nullum verbum facit?
5. Quomodo Marcus vocabulum HOCULUS
corrigit?
6. Semperne domi est pater Marci?
7. Stilone in cera scribit magister?
8. Ubi papyrus reperitur?
9. Ad quem magister epistulam scribit?
10. Quid magister in epistula sua scribit?
11. Quid magister poscit a discipulis?
12. Quid est merces?
13. Quando discipuli mercedem afferre solent?
14. Quid magister addit antequam epistulam
signat?

XII.
1. Stultus adiectivum est; stulte ______ est.
2. Stultus et levis non adverbia, sed ______ sunt.
3. Stulte et leviter non sunt ______, sed ______.
4. Adiectivum: rectus, a, um; adverbium rect_.
5. Adiectivum: fortis, e; adverbium fort_.
6. Adverbium: longe, adiectivum long_, _, _.
7. Adverbium: graviter; adiectivum: grav_, _.
8. Adiectivum: pulcher, chra, chrum; adverbium
pulchr_.
XIII.
1. Prave et turpiter positivus adverbii est; pravius
et turpius est ______; pravissime et turpissime
______ adverbii.
2. Positivus: recte; comparativus: rect______;
superlativus: rect______.
3. Positivus: leviter; comparativus: lev______;
superlativus: lev______.
4. Positivus: pulchre; comparativus: pulchr______;
superlativus pulch______.

XIV.
1. Vocabulum ______ duas litteras, Y et Z, habet
quae ______ sunt in vocabulis Latinis. K littera,
quae in paucis vocabulis Latinis tantum reperitur,
______ est in ______ Graeca. Y est ______, sed K et
Z ______ appellantur.
2. In prima et in postrema syllaba vocabuli ancilla
______ vocalis inest.
3. Consonans semper cum vocali in eadem syllaba
______.
4. In omnibus vocabulis numerus syllabarum et
vocalium ______ est. ______ fiunt cum vocabula
coniunguntur.
5. Qui vocabulum pulcher iam scit vocabulum
formosus quoque ______, nam utrumque
vocabulum ______ rem ______. Alia exempla:
ostium et ianua, dominus et ______.
6. Qui litteras nescit libros ______ non potest.
7. Discipuli in tabulis ______ id quod magister iis
______. ______ pueri scribere discunt.

XV.
1. eiusdem, cuiusque matris.
2. __dem, __que exercitui.
3. __dem, __que rem.
4. __dem, __que patri.
5. __dem, __que puero.
6. __dem, __que die.
7. __dem, __que fluminum.
8. __dem, __que leonem.
9. __dem, __que pastores;
__dem, __que pastores.
10. __dem, __que poculi.
11. __dem, __que portus (nom. sing.)
__dem, __que portus (gen. sing)
__dem, __que portus (acs, pl).
12. __dem, __que corda.
13. __dem, __que sororum.

XVI.
1. ______ sunt litterae Titi et Marci? Magister
litteras Titi cum litteris Marci ______ et “Litterae
vestrae” inquit “aeque ______ sunt. ______ litteras
vix legere possum”.
2. Marcus quattuor ______ facit, nam quattuor
litterae ______.
3. Litterae quae desunt a magistro stilo ______. Ita
menda ______.
4. Magister verba Marci, quae parva voce
dicuntur, ______.
5. Marcus dicit ‘se stilum graviter ______, sed
tabulae ______ nimus ______ esse; itaque se clare
scribere non posse’.
6. Magister: “Cera tua tam ______ est quam Sexti.
Sume tabulam tuam et scribe!”
7. Cera est ______ quam ______, ______ industriae,
faciunt.

XVII.
1. Marcus stult______ et pig______ est quam ceteri
discipuli. Marcus discipulus stult______ et
pig______ est.
2. Anulus quem Medus emit pulch______ est
quam ceteri anuli Albini: is anulus pulch______
Albini est.
3. Vocabulum et est frequent______ et facil______
quam cetera vocabula: id vocabulum
frequent______ et facill______ est.

XVIII.
1. Sextus non tam stult_ respondet quam Marcus.
Marcus stult_ respondet quam Sextus. Nemo
stult_ repondet quam Marcus: Marcus stult_
respondet.
2. Titus non tam turp_ scribit quam Marcus;
Marcus turp_ scribit quam Titus. Nemo turp_
scribit quam Marcus: Marcus turp_ scribit.
3. Titus non tam rect_ aut tam pulchr_ scribit quam
Sextus: Sextus rect_ et pulch_ scribit quam Titus.
4. Sextus non tam lev_ scribit quam Titus. Titus
lev_ scribit quam Sextus. Nemo lev_ scribit quam
Marcus: Marcus lev_ scribit.
XIX.
1. turpis, turpiter, turpius, turpissime.
2. durus, dure, durius, durissime.
3. mollis, ______, ______, ______.
4. impiger, ______, ______, ______.
5. levis, ______, ______, ______.
6. pulcher, ______, ______, ______.
7. foedus, ______, ______, ______.
8. doctus, ______, ______, ______.
9. rectus, ______, ______, ______.
10. pravus, ______, ______, ______.
11. piger, ______, ______, ______.
12. stultus, ______, ______, ______.

XX.
1. Magister Marco imperat: Totam sententiam
______ recte scribe. Sed iterum Marcus mendum
facit: H enim littera in vocabulo ‘hoculus' ______.
Magister iratus iubet Marcum illam litteram
______, sed non ______ Titum simul idem
mendum corrigere.
2. Frequentes ______ ad patrem absentem a Sexto
scribuntur. Sextus tam ______ quam apis esse
dictur.
3. Magister ______ et ______ promens breviter
scribit Marcum discipulum improbum esse et
______ ad tempus non afferre.
4. Charta ex ______ efficitur.
5. Magister diem epistulae addit atque eam ______
anulum suum in ceram ______.

You might also like