You are on page 1of 1

Latin II

Lesson I – “Publius and Secunda”

1 Secunda: Ubi fuisti, Publi?


2 Publius: In Forō Romano fui, Secunda.
3 Secunda: Quem ibi vidisti, Publi?
4 Publius: Patrem nostrum et Augustum, principem civitatis, vidi, illum qui pacem constituit.
5 Nonne de hac pace audivisti? “Pax Augusta” a populō gratō appellatur.
6 Secunda: Si Augustus princeps civitatis est, estne pater noster, P. Caecilius Rufus, princeps
7 familiae?
8 Publius: Ita est; non autem princeps sed paterfamilias appellatur. Mater nostra Fulvia
9 materfamilias est.
10 Secunda: Quid facit paterfamilias?
11 Publius: Ille totam familiam regit—et liberos et servos. Etiam deos familiae colit et solus omnia
12 negotia gerit. Auctoritas patris, quae a nobis Romanis “patria potestas” appellatur,
13 maxima est. Se servum aut filium interficere cupit, potestam habet. Sed non timere
14 debes, nam hoc tempore nulli patres Romani id cupiunt. Pater noster bunus, non
15 durus, est. Nos eum amamus. Omnes servi eum colunt quod severus sed aequus est.
16 Secunda: Ubi nunc pater est?
17 Publius: In Forō negotia publica gerit; quondam miles fuit, Nobilis et insignis est. Sed quid tu
18 hodie fecisti, Secunda?
19 Secunda: Cum sorore nostrā maiore Caeciliā eram. Ea de officiis matris nostrae verba fecit.
20 Mater domina servarum est et laborem earum regit. A patre nostrō semper consulitur,
21 nam docta acrisque est. Postea mater me docuit, nam puellae non saepe in ludum
22 mittuntur. Mater me docuit de factis quae memoriā tenuit et de hominibus claris, quos
23 ipsa novit et de eis de quibus in libris legit.
24 Publius: Bene. Quid aliud mater docuit?
25 Secunda: De patre nostrō docuit. Pater “ius trium liberorum” obtinuit, quod tres liberos habet,
26 me et te et Caeciliam. Hoc ius ab Augustō datum est quod in paucis nobilibus familiis
27 hoc tempore multi liberi sunt, et quod Augustus maiorem esse numerum optimorum
28 civium Romanorum cupit. Sed tu, Publi, qui iam vir es, quid nunc facies?
29 Publius: Studia in ludō nostrō perfeci; iam in Graecium, ubi clarae scholae sunt, navigare paro.
30 Secunda: Oh, felix tu. Ego quoque in Graeciam navigare cupio.
31 Publius: Sed hodie aliud in mente volvo, nam cras optimus deis aderit.
32 Secunda: Quid est hoc?
33 Publius: Si bona puella eris, iam cognosces.

You might also like