You are on page 1of 1

Serpēns ad fabrum ferrārium (IV, 8)

Mordāciōrem quī inprobō dente adpetit,


hoc argūmentō sē dēscrībī sentiat.
In officinam fabrī vēnit vīpera.
Haec cum temtāret sī ecqua rēs esset cibī,
līmam momordit. Illa contrā contumāx:
“Quid mē” inquit “stulta, dente captās laedere
omne adsuēvī ferrum quae conrōdere
................................................................. ?”

Rāna rupta et bōs (I, 24)

Inops, potentem dum vult imitārī, perit.


In prātō quondam rāna cōnspexit bovem,
et, tacta invidiā tantae magnitūdinis,
rūgōsam inflāvit pellem. Tum nātōs suōs
interrogāvit an bove esset lātior.
Illī negārunt. Rūrsus intendit cutem
majōre nīsū, et similī quaesīvit modō.
quis major esset. Illī dīxērunt bovem.
Novissimē indignata, dum vult validius
inflāre sēsē, ruptō jacuit corpore.

Canēs famīlicī (I, 20)

Stultum consilium nōn modo effectū caret,


sed ad perniciem quoque mortālis dēvocat.
Corium dēpressum in flūviō vīdērunt canēs.
Id ut comesse extractum possent facilius,
aquam coepēre ēbibere, sed ruptī prius
periēre quam, quod petierant, contingerent.

You might also like