You are on page 1of 5

What does born of god mean?

ESTIUS:

Caput II,29:

"Si scitis, quoniam justus est, scitote, quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex Ipso natus est.": Post
admonitionem de antichristis fugiendis, transit Apostolus ad describendos veros Dei filios, et in eo
immoratur toto seq. cap. Ut proinde, quemadmodum bene Cajetanus observat, ab hoc loco sumi
deberet initium tertii capitis. Summa autem doctrinae est, eos esse Dei filios, utique per adoptionem,
qui juste vivendo et mandata Dei servando, reddunt se Deo similes. Si scitis, inquit, hoc est, cum
sciatis (est enim res indubitabilis), Deum seu Christum (nam de Christo proxime locutus est) esse
justum, et quidem excellentissime justum, qui et factus est nobis justitia et sanctificatio, 1 Cor. 1.,
illud etiam scitote, quod omnis, qui operatur justitiam, id est, quicumque juste vivit, sit ejus filius,
atque ex ipso natus. Haec enim est secunda nativitas hominis, quam Scripturae regenerationem
vocant, qua renascitur in Christo atque ex Christo tamquam ex secundo Adam ad justitiam , qui prima
nativitate fuerat natus ex primo Adam ad iniquitatem, secundum illud: "Ecce, in iniquitatibus
conceptus sum etc.": Significat hac sententia Apostolus, omne opus justitiae proficisci non ex viribus
naturae, quas ex prima nativitate accepimus, sed ex Christo, nostrae regenerationis auctore. Quaeri
hic posset, quomodo verum sit, omnem eum, qui facit justitiam, esse Dei filium; cum multi, tam
catechumeni, quam post lapsum poenitentes, opera justitiae exerceant, nondum regenerati aut
reconciliati, proindeque nec filii Dei. Sed eam rem differemus usque ad illum locum sequentis capitis
huic similem: "Qui facit justitiam, justus est, sicut et Ille justus est."

Caput III,9:

9. "Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit.": Adducit hanc sententiam Apostolus ad
discrimen statuendum inter filios Dei et filios diaboli; quemadmodum et illam superiorem huic
similem: Omnis, qui in Eo manet, non peccat; ideoque similiter est exponenda, nimirum hoc sensu:
Nemo natus ex Deo, id est, per regenerationem et gratiam adoptionis factus Dei filius, dum talis est,
facit seu committit peccatum grande, quod mortale vocamus. Nam de hujusmodi peccato Joannem
agere, jam supra dictum ac declaratum est. Repetit eandem sententiam infra cap. 5. v. 18. Quem
locum, ut et hunc praesentem, sunt, qui intelligant de certo quodam genere peccati, quod in Spiritum
sanctum committitur; id est, de impugnatione manifestatae veritatis. Iidem natos ex Deo
interpretantur praedestinatos, quos existimant, ex sententia Joannis, ita a Deo conservari, ut in
ejusmodi peccatum numquam labantur. Sed haec interpretatio fundamentum non hahet, ut nec ipsa
opinio; quemadmodum ostendemus ad illud cap. 5.: Est peccatum ad mortem. Rectius S. Bernardus
lib. de gratia et lib. arb., citans hoc Joannis testimonium:" Hoc, inquit, dictum est de praedestinatis ad
vitam; non quod omnino non peccent, sed quod peccatum ipsis non imputetur , quia vel punitur
condigna poenitentia , vel in caritate absconditur". Item serm. 1. in Septuagesima: "Non peccat ,
inquit, id est, non permanet in peccato, quia conservat eum, ut perire non possit, ea, quae falli non
potest, generatio coelestis." (Respicit enim Bernardus ad rationem cap. 5. subjunctam: "Sed
generatio Dei conservat eum"); vel non peccat, id est, tantundem est , ac si non peccet, eo quod non
imputetur illi peccatum." Haec ille. Quem tamen non esse germanum sensum istius sententiae, a
Joanne toties iteratae, sed eum, quem primo dixi, satis liquet ex antedictis v. 6. Quod et confirmatur
ex ratione, quam hoc loco subjungit: "Quoniam semen Ipsius in eo manet." Hoc semen Dei varie
exponitur. Quidam esse dicunt Spiritum sanctum nos regenerantem; nonnulli Filium Dei; alii gratiam
Spiritus sancti; alii caritatem Dei, si tamen haec a gratia Spiritus sancti diversa est; rursus alii verbum
Dei, fide non otiosa susceptum. Quae omnia etsi probabiliter dicantur, ac fere eodem recidant,
tamen ex mente B. Joannis esse videtur, ut per semen Dei intelligatur nativitas spiritualis, qua ex Deo
renati sumus et facti filii Dei. Sic enim Joannes se ipsum exponere videtur cap. 5., ubi, cum similiter,
ut hoc loco, dixisset: Omnis, qui nutus est ex Deo, non peccat, pro ratione subjecit haec verba: Sed
generatio Dei conservat eum; tamquam illa generatio Dei, conservans hominem ex Deo natum, sit
hoc semen Dei manens in homine, qui ex Deo natus est. Sensus igitur est, eum, qui natus est ex Deo,
propterea non peccare, quia nativitatem illam seu filiationem Dei in se habet manentem, cum qua
peccatum non consistit. Dicitur autem manere in illo nativitas illa divina, non quod in eo permaneat
usque in finem (non enim hic de perseverantia sermo est); sed, ut expositum est supra v. 6., quia
permanenter inest atque inhaeret, velut quiescens, residens et inhabitans. Quod non fit sine
qualitate aliqua permanente, ut hinc recte statuatur gratia permanenter inhaerens animae, quam
vocamus gratiam habitualem. "Et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.": Hujus quoque
partis variae sunt expositiones, prout verbum potest varie solet accipi. Quidam: non potest,
exponunt: non debet; ac si dicat Apostolus: Non licet ei peccare, videlicet ob acceptam a Deo tantam
gratiam, qua filius Dei factus sit. Hic sensus est apud Augustinum lib. de natura et gratia, cap . 14., et
apud Orosium in Apologia. Alius sensus: Non potest, id est, non vult, habituali scilicet voluntate.
Quomodo exponit Oecumenius. Item alius: Non potest peccare, quatenus ex Deo natus est; sed hoc
modo nec venialiter potest peccare. Porro Calvinus et alii nostrae aetatis haeretici sic intelligunt: Non
potest ita peccare, quin semper in eo maneat illud semen, quo regeneratus est ; quod incorruptibile
esse dicunt et exstingui non posse, sed perpetuam vim ac vigorem retinere; licet interdum ad tempus
supprimi contingat, ut vim suam non exserat, instar carbonis vivi cineribus undique contecti. Sed hic
sensus olim in Joviniano damnatus est, et apertissimis Scripturis repugnat, quae docent, gratia Dei
posse hominem excidere, et in damnabilia peccata incidere. Item, perseverantiam fidei et caritatis
esse specialia Dei dona, non omnibus fidelibus et justis communia. Quo pertinent innumerabiles
exhortationes ad perseverandum in fide et sancta conversatione. Vetus autem ac germanior hujus
loci intellectus est, quem tradit Hieronymus lib. 2. contra Jovin.: Non potest peccare, quamdiu manet
filius; sensu videlicet composito, ut ajunt Logici, quem declarat addita ratio: quoniam ex Deo natus
est. Nam et eadem ratio praecessit: quoniam semen Ipsius in eo manet. Breviter ergo tale est, quod
Apostolus dicit: Stare simul haec duo non possunt, peccare et esse filium Dei. Similes sunt locutiones,
illa Pauli: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt, Rom. 8.; illa Christi: Non potestis Deo servire et
mammonae, Matth. 6.

Caput IV,7:

"Carissimi, diligamus nos invicem". Post interpositam de probandis spiritibus instructionem, redit ad
exhortationem dilectionis fraternae, sine qua nihil prodest, rectum et incorruptum de doctrina fidei
tenuisse judicium. "Quia caritas ex Deo est.": Haec aetiologia duplicem continet rationem
exhortationis ad caritatem seu dilectionem fraternam. Una est ab excellentia hujus operis, quod est
diligere fratres. Est enim hoc opus a Deo, non vulgariter, sed ut opus quoddam eximium, quod Deus
per singularem suam gratiam in nobis operatur, ita ut omnis, qui diligit, quemadmodum verbis
sequentibus dicitur, sit ex Deo natus ac Dei filius. Altera ratio a possibilitate et facilitate praecepti,
secundum illud, quod dicit capite sequenti, de praeceptis caritatis loquens: Et mandata Ejus gravia
non sunt. Dicere enim quis poterat: Praeceptum dilectionis, quod nobis assidue inculcas, admodum
grave sentimus, nec infirmitati nostrae possibile, praesertim erga eos, qui nos odio prosequuntur et
injuriis afficiunt. Respondet Joannes, dilectionem ex Deo esse, et proinde ab eo petendum auxilium,
ut dilectionis praeceptum a nobis impleatur. Nam eo auxiliante, non solum possibilis, sed tandem et
facilis erit nobis hujus praecepti impletio. Hanc secundam rationem tradit et explicat Augustinus lib.
de gratia et libero arbitrio, cap. 18.: "Cur, inquit, dictum est: Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo
est; nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? quod quidem
sine sui fructu admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis; ut addi sibi quaereret, unde, quod
jubebatur, impleret." Haec ille. "Et omnis, qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.": Complet
priorem rationem, declarans, dilectionem ita ex Deo esse, ut eum, qui fratrem diligit, Dei filium
constituat. Eadem enim sunt, ex Deo natum esse, et esse Dei filium . Et hoc quidem absolute praestat
ea caritas, quae homini, dum justificatur, infunditur, haeredem eum faciens vitae aeternae. Praestat
tamen etiam quadantenus et secundum inchoationem quandam ea caritas, sive habitualis, sive
actualis, qua quis, nondum regeneratus aut nondum reconciliatus, fratrem sincere ac Christiane
diligit. Unde et, qui sic diligit, tamquam adoptionis jam aliquo modo particeps, dicere potest Deo:
Pater noster, qui es in coelis. Addit autem Joannes: et cognoscit Deum, notitia videlicet affectiva, ut
fructum adoptionis ostendat, qui est, Deum nosse ut amicum, hoc est, amicitiae societatem cum Deo
habere.

Caput V,1:

"Omnis, qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est.": Exhortationem superiorem de
diligendis fratribus deinceps continuat sub nomine filiorum Dei, argumento exhortationis sumpto ex
eo nomine, per quod insinuat, eosdem esse nostros fratres, et Dei filios; quod et Cajetanus
observavit. Quamquam non per hoc excluditur dilectio eorum, qui nondum sunt fratres nostri, aut
filii Dei, cujusmodi sunt infideles aut peccatores. Licet enim non sint diligendi, quia fratres sunt aut
filii Dei, ad hoc tamen diligendi sunt, ut Deo renascantur, et fratres nostri fiant. Non enim solum actu,
sed et praedestinatione filii Dei nominantur; quo sensu Joan. 11. dicitur Jesus moriturus, ut filios Dei,
qui erant dispersi, congregaret in unum. Vide supra ad cap. 2. v. 9. de acceptione fratris. Primum
igitur describit Joannes filium Dei, non quidem naturalem, sed adoptivum. Omnis, inquit, qui credit,
Jesum esse Christum illum in lege promissum et a Patribus exspectatum, ex Deo natus est, utique per
regenerationem ex spiritu; et proinde Dei filius est. Sed credere intellige fide viva, obediente,
efficace, qua quis ita credit, Jesum esse Christum, ut totam ejus doctrinam recipiat, legem ejus
amplectatur ac servet. Nam si quis hoc tantum credat, Jesum esse Christum, caeteris articulis fidei
rejectis; aut si credat quidem, quidquid credendum est, sed fidem operibus non ostendat: nondum
ille ex Deo natus est. Similis est locus Joan. 1.: "Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem, filios
Dei fieri, his, qui credunt in nomine Ejus, etc." "Et omnis, qui diligit Eum, qui genuit, diligit et Eum, qui
natus est ex Eo." Hoc quidam interpretantur de Filio Dei naturali; ut sensus sit: Quisquis diligit Deum
Patrem, is etiam diligit Dei Filium. At consequentia textus magis postulat generalem intellectum,
videlicet hujusmodi: Ita natura comparatum est , ut, qui Patrem diligit, ejus causa Filium quoque
diligat. Ut sit argumentum sumptum a propensione naturali, quae cernitur in hominibus. Recte
tamen utuntur hac sententia Theologi, ut probent, in divinis nec diligi, nec videri posse Patrem sine
Filio, adeoque nec Filium sine Patre. Hinc ait Dominus: Qui me odit, et Patrem meum odit, Joan. 15.,
et ad Philippum: Qui videt me, videt et Patrem meum, Joan. 14. Quod enim ordinarium est in
humanis, id perpetuum est in divinis.
Caput V,4:

"Quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum." Ostendit, natis ex Deo mandata Dei non
esse gravia; sane ob hoc ipsum, quia nati sunt ex Deo, quia filii Dei, quia Deum ut patrem diligunt. Est
autem probatio facilitatis duplex: altera ex universali signo: omne; altera ex generalitate significata
per mundum. Non enim grave est, quod omnes praestant; itaque non est grave ulli filiorum Dei, quod
praestant omnes ejus filii. Deinde ei, qui tam potens ac validus est, ut totum mundum vincat amore
Dei (id enim intelligitur) , mandata Dei gravia esse nonpossunt. Quid enim grave ei, qui toto mundo
superior est atque potentior? Vincere mundum dicitur, qui vincit omne, quod in mundo est; nempe
concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum et superbiam vitae. Supra cap. 2. Hoc est , qui
superat omnes istorum vitiorum tentationes, ita ut per eas a Dei caritate non separetur. Quis enim,
inquit Paulus, nos separabit a caritate Christi? An tribulatio, an angustia, an fames? etc. Sed in his
omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos, Rom. 8. Dicit autem Joannes neutro genere: Omne,
quod natum est ex Deo, quomodo Christus in Evangelio: Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet,
Joan. 6.; nimirum ad comprehendendum expressius omne genus hominum; ut virorum, mulierum;
senum, puerorum; Judaeorum, gentilium; servorum, etiam eorum, qui vel abjectissimi, vel
infirmissimi sunt, ut ne quidem hominum vocabulo videantur digni; ac si dicat: Qualiscumque demum
sit, si natus est ex Deo, vincit mundum, eoque superior est. Intellige: quamdiu gratiam regenerationis
servat, et semen Dei in ipso manet. Quo sensu docuimus accipiendas esse sententias illas huic
similes, supra cap. 3.: Omnis, qui in Eo manet, non peccat, et: Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum
non facit, quoniam semen Ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
Quibus simile, quod sub finem hujus capitis dicitur: Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat; sed
generatio Dei conservat eum. "Et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.": Quae vincit ,
Graece aoristum: quae vicit; ut significetur victoria jam parta. Quod antea tribuit Apostolus nativitati
ex Deo, id est, gratiae regeneranti, nunc adscribit fidei, fidem intelligens non qualemcumque, sed
vivam et operosam per dilectionem. Est autem sermo causalis, hunc habens sensum: Et haec
victoria , qua mundus vincitur (aut victus et superatus est) a nobis filiis Dei, per fidem nostram, qua in
Christum credimus, obtinetur. Fides enim excitata et exercitata nobis proponit auxilium et gratiam
Dei per Christum; monstrat etiam promissa futuri saeculi bona, bene certantibus proposita; quibus
animantur ad fortiter pugnandum filii Dei. Haec igitur fides in filiis Dei vincit mundum, quia mundi
victores facit. Hac fide quondam armati, martyres omnia mundi tormenta superaverunt. Per hanc
fidem quanta et operati sint, et passi Patres antiqui, qui Deo placuerunt, late disserit Apostolus
Paulus Heb. 11. Quapropter et fideles admonet, ut in omnibus sumant scutum fidei, in quo possint
omnia tela nequissimi, id est, diaboli, ignea exstinguere, Eph. 6. De quo et Petrus 1 Epist. 5.: Cui
resistite, fortes in fide.

Caput V,18:

"Scimus, quia omnis, qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus
non tangit eum.": Hoc versu et duobus sequentibus reducit Apostolus sermonem suum ad superiora,
ubi (ab initio capitis usque ad vers. 14.) fideles fuerat cohortatus ad constanter perseverandum in
vera atque affectuosa et obediente fide in Jesum, Dei Filium, propter nos factum hominem. Nam
vers. 14. et tribus seq. fuit quidam velut excursus a principali proposito, ad quod nunc redit. Ait ergo:
Scimus, quod omnis, qui natus est ex Deo, non peccat; quasi dicat: Ingens ille fructus, quem ex
Christianismo accipitis, merito vos permovere debet, ut constanter in eo permaneatis. Omnis enim,
qui per fidei sacramentum baptismum natus est ex Deo, accepta gratia justificationis, per quam
adoptatus est Deo filius, non solum habet remissionem praecedentium peccatorum, sed etiam
servatur deinceps a peccatis. Nam retinens gratiam illam, qua Dei filius factus est, numquam ullum
mortale peccatum admittet, quo dignitatem illam perdat. Ut autem eam gratiam constanter retineat,
in ipso situm est, divino auxilio assidue illum praeveniente et subsequente, quod fideliter petenti
serioque ambienti Deus non denegabit. Videtur verbo peccandi Apostolus hoc loco solum intelligere
peccatum mortale, quod simpliciter et insignite peccatum est, faciens hominem simpliciter et
absolute peccatorem. Hoc ita videtur, quoniam, qui ex Deo natus est, retenta etiam gratia et
dignitate hujus adoptionis, committit peccata venialia, propter quae hic idem Apostolus supra cap. 1.
dixit generaliter: Si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis
non est. Et iterum: Si dixerimus, quod non peccavimus, mendacem facimus Eum, et verbum Ejus non
est in nobis. Eodem valent, quae leguntur cap. 3. v. 6. 7. 8. 9. et passim tota Epistola. Quo versu 9.
causam hujus, quod nunc dicitur, Apostolus reddiderat, inquiens: Omnis, qui natus est ex Deo,
peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo
natus est. Eandem hoc loco iisdem paene verbis repetit, dicens: Sed generatio Dei conservat eum. In
Graeco legitur nunc quidem: Sed genitus ex Deo conservat se ipsum; at noster Interpres pro relativo
reciproco, legit non reciprocum, quae sane lectio videtur aptior; et ea data est clarior ac major
oppositio hujus partis ad sequentem illam: Et malignus non tangit eum. Quid noster in suo codice
habuerit, ut redderet: generatio Dei, quum Graeca nunc legant: genitus ex Deo, non satis liquet. Sed
per generationem Dei potest intelligi idem, quod supra cap. 3. per semen Dei; nempe ipsa caritas seu
gratia justificans, quae facit hominem filium Dei adoptivum. Ita plerique Latini intelligunt; et hoc
modo in eundem sensum utraque lectio concurret, nostra et Graeca hodierna. Quoniam, qui per
spiritum adoptionis genitus est ex Deo, non conservat se ipsum nisi per hunc ipsum spiritum, et
quotidiana Dei, ut Patris, auxilia. Atque ita hic sermo intelligitur non solum formaliter, sed etiam
causaliter. Ex Deo natus, remanens talis, nullum lethale peccatum admittit; idque ideo, quia ex Deo
natus est. Haec enim adoptio, seu fundamentum ejus caritas, illum conservat a gravioribus peccatis,
quotidianis Dei auxiliis et protectionibus comitata. Et malignus non tangit eum. Per malignum intelligi
diabolum, non est, cur dubitetur. Sic enim passim tota hac Epistola nomen maligni accipit Apostolus,
ut cap. 2, 13. 14., iterum cap. 3, 12. Graece est: o лovnρòs, omnibus his locis, idem nomen, quod in
fine Orationis Dominicae, et in sacris literis fere tribuitur personae; licet generalem habeat
significationem, qua etiam rei, vitiosae nimirum aut calamitosae, tribui queat. Non tangit eum. De
tactu virtutis malae sermo est, qua illum tangit diabolus, quem ad consentiendum alicui sceleri
permovet. Ita Venerabilis Beda, quem sequuntur Commentator S. Thomae nomen praeferens, et alii.
Nam quod nonnulli exponunt, hunc tactum esse afflictionem, nimis exile videtur, nec congruere
verbis Apostoli. Dei enim permissione affligit diabolus sanctissimos quosque, et afflixit ipsum
Sanctum Sanctorum. Nec adversus hunc tactum ordinatur semen Dei seu generatio ista divina, sed ab
illo alio malae virtutis tactu filios Dei conservat.

You might also like