You are on page 1of 10

www. phi l osophi a.

cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS


CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
5
10
15
20


DE REBUS RUSTICIS


Quid facit pater familias post meridiem? Primum dormit, tum
ambulat, denique
I
lavatur. Iulius igitur, postquem unam horam dormivit,
ambulatum exit. Iam desiit imber, aves rursus in horto canunt. Dominus
huc et illuc in horto suo amoeno
II
ambulat, deinde exit in agros, qui
hortum cingunt
III
.
In agris frumentum est vere et aestate. Autumno frumentum in
agris non est, nam mense Augusto frumentum metitur atque ex agris
vehitur. Deinde agri arantur et novum frumentum seritur
IV
. Qui agros
arant atque frumentum serunt et metunt agricolae appellantur. Agricola
est vir, cuius negotium est agros colere.
Agricola arans post aratrum ambulat. Aratrum est instrumentum,
quo agri arantur. Arator duos validos boves, qui aratrum trahunt, prae se
V

agit.
Quomodo agricola frumentum serit? Agricola semen manu spargit.
Ex parvis seminibus, quae in agros sparsa sunt, frumentum provenit.
Quomodo metitur frumentum? Frumentum falce metitur. Falx est
instrumentum, quo agricola metit. Quo instrumento agricola serit?
Agricola, qui serit nullo instrumento utitur praeter manum suam.
Agricola, qui arat, aratro utitur, qui metiut, falce utitur, qui serit, manu
sua utitur.

I
Denique = postremo
II
Amoenus = pulcher
III
Hortum cingere = circum hortum esse
IV
Serere metere
I
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
25
30
35
40
45

Deus agricolarum est Saturnus, qui olim rex caeli erat, sed
postquam a Iove, filio suo, e caelo pulsus est, in Italiam venit, ubi eam
reagionem, quae Latium appellatur, optime rexit, Latinos
VI
-que, homines
ut tunc erant barbaros et indoctos, agros colere docuit.
Ager, qui multum frumenti alias-ve
VII
fruges ferre potest, fertilis
esse dicitur. Italia terra fertilis est, sed tamen magna Italiae pars non
aratur neque ullas fruges fert praeter herbam. In iis locis oves et porci et
boves pascuntur, nam multo facilius est pecus
VIII
pascere quam
frumentum serere et metere, atque pretium pecoris maius est quam
pretium frumenti. Praetera homines lana ovium utuntur, ex qua
vestimenta efficiuntur. Itaque qui pecus pascit, plus pecuniae facit quam
qui agros colit. Servi, qui pecus in campos agunt ad pascendum, pastores
vocantur.
Cur frumentum tam parvi pretii est? Ita est, quia magna copia
IX

frumenti ex Africa in Italiam importatur. Solum
X
Africae fertilissimum
est, nisi aqua caret, sed multis in locis Africae parum
XI
aquae est, pluvia
enim res rar est in Africa. Itaque necesse est agros aqua fluminum
irrigare; neque vero agri, qui procul a fluminibus absunt, ita irrigari
possunt. Agricolae, qui agros prope Nilum colunt, non modo aestate, sed
etiam hieme metunt. Aegyptii bis ter-ve in anno metere possunt,
Aegyptus enim terra omnium fertilissima est, quod solum eius aqua Nili
fluminis irrigatur.
Agri Iulii, qui prope montem Albanum siti sunt, satis fertiles sunt
neque solum frumentum, sed etiam vites ferunt. Ii agri, in quibus vites

V
Prae se = ante se
VI
Latini = homines qui Latium incolunt
VII
Alias-ve = vel alias
VIII
Pecus = oves, porci, boves
IX
Magna copia = multum
X
Solum = terra, humus
XI
Parum = non satis
II
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
50
55
60
65
70

sunt, vineae dicuntur. Vineae Iulii altis mutis cinguntur. Fruges vinearum
sunt uvae, e quibus vinum efficitur.
Iulius, qui nuper ex urbe in praedium
XII
suum Albanum venit, huc
et illuc in agris et in vineis suis ambulat. Supra eum est mons Albanus,
infra lacus Albanus, qui villis magnificis cingitur. Nulla in parte Italiae
tot et tantae
XIII
villae videntur quam in Latio et maxime circum illum
lacum amoenissimum. Ne in Campania quidem
XIV
, in regione illa
fertilissima circum Capuam urbem sita, plures villae inveniuntur,
quamquam multi Romani ibi villas possident; nam plurimi Romani in
villis suburbanis
XV
prope ipsam Romam habitare volunt. Itaque his locis
plurimae villae sunt.
Iulius aspicit agricolas, qui in agris et in vineis opus faciunt,
gaudens quod ipsi, ut domino diviti, non necesse est in agris laborare.
Iulius, quamquam nullo modo opus agricolarum sordidum indignum-ve
esse existimat
XVI
, sicut alii domini Romani, tamen se prae agricolis
beatum esse putat. Neque enim laborat dominus, sed quiescit
XVII
, cum in
praedio suo est. Rus
XVIII
quietum et amoenum eum delectat. In urbe
Iulius semper in negotio est, sed ruri in otio cogitat de negotiis urbanis.
Itaque Iulius, qui otium ruris valde amat, cum primum confecta sunt
negotia urbana, in praedium suum suburbanum proficiscitur.
Agri Iulii non a domino ipso coluntur, sed a colonis. Colonus est
agricola, qui non suos, sed alienos agros pro domino
XIX
absenti colit.
Colonus pro frugibus agrorum mercedem domino solvere debet.

XII
Praedium = nilla cum agris
XIII
Tantus = tam magnus
XIV
Ne = non / ne quidem = etiam non
XV
Sub-urbanus = sub urbe ( ): prope urbem) situs
XVI
Existimare = putare
XVII
Laborare quiescere
XVIII
Rus = agri, campi, silvae
XIX
Pro domino = in loco domini
III
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
75
80
85
90
95

Coloni Iulii sunt agricolae validi, qui industrie laborant omnes-que
mercem ad diem solvere solent. Hoc autem anno unus e colonis
mercedem nondum solvit. Iulius illum colonum in agro conspiciens Huc
accede, colone! inquit. Iulius imperat, ut colonus accedat, deinde eum
interrogat: Quare mercedem, quam ter quater-ve iam a te postulavit,
nondum solvisti? Mille
XX
sestertius mihi debes. Solve eos! Iulius colono
imperat, ut mercedem solvat.
Colonus pallidus et tremens prae timore
XXI
loqui non postest.
Iulius: Audis-ne? Impero tibi, ut mille sestertios mihi solvas.
Quin respondes?
Colonus: Nulla est mihi pecunia. Ne nummum quidem habeo.
Iulius: Nisi hic et nunc mercedem debitam solvis, servis meis
imperabo, ut te in carcerem mittant. Iam tres menses exspecto, ut illa
pecunia mihi solvatur. Patientia mea iam finita est.
Colonus ad pedes domini se proicit
XXII
eum-que orat, ut
patientiam habeat: Patientiam habe, domine! Noli a me postulare, ut
tantam pecuniam statim solvam. Intra tres quattuor-ve menses omnia
accipies. Noli me e domo ea rapere! Octo liberi mihi sunt, quos ipse
curare debeo. Cura infantium multum temporis magna-que patientiam
postulat.
Iulius: Quid? Uxor a te postulat, ut tu pro matre infantes cures?
Ita-ne infantes suos neglegit
XXIII
? Profecto matris officium est infante
curare. Tu vero cura, ut agri bene colantur et pecunia debita ad diem
solvatur!

XX
Mille = M
XXI
Prae timore = propter timorem
XXII
Pro-icere (pro-iicere) < pro-iacere
XXIII
Neglegere curare
IV
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
100
105
110
115
120
Colonus: Uxor mea officium suum nullo modo neglegit nec solet
postulare, ut ego infantes curem, sed hoc tempore infantes suos ipsa
curare non potest, quia aegrotat. Noli me ab uxore aegrota rapere! Per
omnes deos te oro! Sine me domum discedere ad uxorem dolentem,
quare intra paucos dies novum infantem exspectat. Miser colonus ad
pedes domini iacens orat, ut dominus se discedere sinat.
Iulius autem colono imperat, ut taceat atque surgat, tum
Quoniam, inquit, uxor tua aegrotat, abi domum. Primum cura, ut uxor
et liberi valeant, tum vero labora, ut pecuniam intra tres menses solvas!
Postquam ille laetus abiit, Iulius alios agricolas, quos in vineis
laborantes invenit, de rebus rusticis interrogat, primum de frumento, tum
de vitibus, denique de pecore.
Iulius: Quomodo vineae se habent hoc anno?
Optime, inquit unos ex agricolis, Aspice hanc vitem: plurimae
uvae inter folia videntur. Tantus numerus uvarum magnam vini copiam
nobis promittit, atque vinum huius anni optimum futurum esse existimo.
Iulius: Qua de causa sic existimas?
Agricola: Quod sol calidus iam duos menses prope cotidie lucet a
mane usque ad vesperum. Nihil enim vineis est quam sol et calor.
Iulius: Neque vero calor solis ipse per se efficit, ut vinum bonum
fiat. Vites bene curare oportet. Itaque vos moneo, ut industrie in vineis
laboretis. Hoc est quod de vineis scire voluit. Quale erit frumentum?
Non ita bonum, inquit alter agricola, nam solum nimis
siccum
XXIV
est nec arte irrigari possunt agri, quod procul a lacu et a
flumine absunt. Imber brevis, quem hodie habuimus, agricolas valde
delectavit quidem, sed parum fuit; totius enim diei pluvia opus est. Item
V
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
125
130
135
140
145

herba sicca est et pecus parum cibi in campis invenit
Iulius: Quot oves habent pastores?
Agricola: Pastores prope mille oves agnos-que habere existimo,
quarum lana tam bona esse dicitur quam quae e Graecia importatur. Sed
scis-ne, domine, unam ex ovibus tui heri paene voratam esse a lupo?
Iulius: Ain tu? Quomodo lupus ovem e grege
XXV
rapere potuit?
Agricola: Ovis ipsa e grege aberravit silvam-que petivit. Nec vero
vorata est, nam pastor eam in silva repertam vix vivam ex ore lupi
rapuit.
Iulius: O, pastorem pigerrimum, qui officium suum ita neglexit!
Pastoris officium est curare, ne oves e grege aberrent neve
XXVI
silvam
petant. Ego vero curabo, ne ille pastor officium neglegat!
Agricola: Noli nimis severus esse. Haud credo illum pastorem
prae ceteris pigrum esse.
Iulius: Recte quidem dicis. Pigri enim atque neglegentes sunt
omnes. Numquam laborant, semper quiescunt!
Agricola: Certe pastores non tam industrie laborant quam
agricolae. Nobis quidem otium quiescendi nullum datur, nec opus est nos
monere, ut industrie laboremus neve quiescamus.
Iulius: Noli putares opus pecus pascendi atque curandi ceteris
operibus rusticus facilius esse. Cura pecoris magnum negotium est
non otium, sicut pigri pastores in molli herba dormientes existimare
videntur. Ego vero curabo, ne ille pastor posthac dormiat. Faciam, ut
tergum ei doleat! Arcesse eum!

XXIV
Siccus humidus
XXV
Grex = magnus numerus ovium, quae simul pascuntur
XXVI
Ne-ve = vel ne, et ne
VI
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
150
155
160
165
170

Opus non est, inquit agricola, pastorem arcessere, ecce enim
ipse cum grege suo advenit.
Iulius se convertens pastorem conspicit, qui eo ipso tempore oves
suas prae se agens e campis revertitur. Cum primum ille prope venit,
Nondum hora nona est, inquit dominus iratus baculum prae se tenens,
Putas-ne opus tuum iam finitum esse? Sed tempore
XXVII
ad me venis,
nam verbera meruisti!
Pastor in humum se proiciens dominum orat, ne se verberet: Noli
me verberare, domine! Nihil feci.
At propter hoc ipsum, inquit Iulius, verberari meruisti,
pigerrime, quod nihil fecisti! Nonne officium tuum est curare, ne oves
aberrent neve a lupo rapiantur? Prehendite
XXVIII
eum, agricolae, et
tenete! Iulius duobus agricolis imperat, ut pastorem prehendant et
teneant.
Tum vero, dum pastor perterritus verbera exspecta, oves sine
pastore relictate a via in agros aberrant frumentum-que edere incipiunt.
Agricolae hoc videntes clamant: O, pastor! prohibe
XXIX
oves tuas ab
agris nostris! tum pastorem mittunt atque oves in agris sparsas
persequuntur.
Pastor solus cum domino relictus Nuper dixisti, inquit, meum
officium esse oves prohibere, ne aberrent. Noli me ab officio prohibere!
Recte mones, inquit Iulius, Profecto nolo te prohibere, ne
officium tuum facias. Fac, ut oves ex agris agantur! Curre pastor!
Vix haec verba finivit dominus, cum pastor quam velocissime
potest ad oves suas currit. Iulius ridens eum currentem aspicit, tum ad

XXVII
Tempore = ad tempus
XXVIII
Prehendere mittere
XXIX
Prohibere = retinere
VII
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
175
180
185
190
195
villam revertitur. Quamquam dominus severus existimatur, tamen
inhumanus non est.

GRAMMATICA LATINA
Indicativus et coniunctivus..
Tempus praesens.
Iulius: Intra, serve. Dominus imperat, ut servus intret. Servus
intrat. Iulius: Tace et audi! Dominus imperat, ut servus taceat et audiat.
Servus tacet et audit. Iulius: Discede, serve! Dominus impertat, ut
servus discedat. Servus discedit.
Iulius: Intrate, servi! Dominus impertat, ut servi intrent. Servi
intrant. Iulius: Tacete et audite! Dominus impertat, ut servi taceant et
audiant. Servi tacent et audiunt. Iulius: Discedite, servi! Dominus
impertat, ut servi discedant. Servi discedunt.
Intrant, intrant, tacet, tacent, discedut, discedunt, audit,
audiunt indicativi sunt. Intret, intrent, taceat, taceant, discedat,
discedant, audiat, audiant coniunctivi sunt. Coniunctivus: 1. et, ent.
2. 3. 4. at, ant.
Magister discipulo improbo dicit: Primum audi quod interrogo,
tum cogita, denique surge et responde! Magister discipulum monet, ut
primum audiat, tum cogitet, denique surgat et respondeat. Discipulus
verba magistri non audit. Magister: Audis-ne, puer? Moneo te, ut
primum audias, tum cogites, denique surgas et respondeas. Discipulus:
Non opus est me monere, ut audiam et cogitem, nam semper id facto.
Nec vero respondere possum. Noli igitur a me postulare, ut surgam et
respondeam.
VIII
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
200
205
210
215
220
Magister discipulis improbis dicit: Primum audite quod interrogo,
tum cogitate, denique surgite et respondete! Magister discipulos monet,
ut primum audiant, tum cogitent, denique surgant et respondeant.
Discipuli verba magistri non audiunt. Magister: Auditis-ne, pueri?
Moneo vos, ut primum audiatis, tum cogitetis, denique surgatis et
respondeatis. Discipuli: Non opus est nos monere, ut audiamus et
cogitemus, semper enim id facimus. Nec vero respondere possumus. Noli
igitur a nobis postulare, ut surgamus et respondeamus.
Singularis: Pluralis:
Persona prima: -em, -am -emus, -amus
Persona secunda: -es, -as -etis, -atis
Persona tertia: -et, -at -ent, -ant
Passivum:
Dominus iperat, ut servus teneatur et verberetur, deinde ut
vinciatur et includatur.
Dominus iperat, ut servi teneantur et verberentur, deinde ut
vinciantur et includantur.
Verberetur, verberentur, teneatur, teneantur, includatur,
includantur, vinciatur, vinciantur coiunctivi passivi sunt. Passivum: 1.
etur, entur. 2. 3. 4. atur, antur.
Ianitor tabellarium monet, ut caveat, ne a cane mordeatur: Cave,
ne a cane mordearis! Tabellarius: Tuum negotium est cavere, ne ego a
cane mordear. Vinci istum canem! Cur eum solvisti? Ego curabo, ut tu
non solum vinciaris et includaris, sed etiam verbereris a domino tuo!
Ianitor: Num tuum negotium est curare, ut ego vinciar et includar et
verberer?
IX
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TULUM VI CESI MUM SEPTI MUM
CAP. XXVII.
225
230
Ianitores tabellarios monet, ut caveant, ne a cane mordeantur:
Cavete, ne a cane mordeamini! Tabellarii: Vestrum negotium est
cavere, ne nos a cane mordeamur. Vincite istum canem! Cur eum
solvistis? Nos curabimus, ut vos non solum vinciamini et includamini,
sed etiam verberemini a domino vestro! Ianitores: Num vestrum
negotium est curare, ut nos vinciamur et includamur et verberemur?
Singularis: Pluralis:
Persona prima: -er, -ar -emur, -amur
Persona secunda: -eris, -aris -emini, -amini
Persona tertia: -etur, -atur -entur, -antur
X

You might also like