You are on page 1of 6

www. phi l osophi a.

cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS


CAPI TUL UM NONUM
CAP. I X.
5
10
15
20
25

PASTOR ET OVES


Hic vir, qui cum baculo et sacco in campo ambulat, pastor Iulii est.
Pastor Iulii non solus in campo est, nam canis eius apud eum sunt et
centum oves: una ovis nigra et un-de-centum oves albae. Pastor unam
ovem nigram et un-de-centum oves albas habet. Pastor dominus ovis
nigrae et ovium albarum est. Pastor ovi nigrae et ovibus albis aquam et
cibum dat. Pastor cum una ove nigra et un-de-centum ovibus albis in
campo est.
Cibus ovium est herba, quae in campo est. Oves herbam edunt.
Canis herbam non edit. Herba neque a cane neque a pastore editur. Cibus
pastoris panis est, qui in sacco eius inest. Iulius pastori suo panem dat.
Pastor cani suo cibum dat. Canis a pastore cibum accipit. Itaque canis
pastorem amat.
In Italia multi pastores sunt. Qui via Appia Roma Brundisium it,
multos pastores in campus videt. Numerus pastorum Italiae magnus est.
Domini pastoribus suis cibum dant, canes-que a pastoribus cibum
accipiunt.
In campo collis est. Post campum montes sunt. Inter montes valles
sunt. Collis non tam magnus est quam mons. Collis mons parvus est.
Montes procul a pastores sunt, collis prope eum est. In colle una arbor
est. In silva est lupus. Pastor et oves lupum timent, quia lupus oves edit.
In silvis et montibus Italiae lupi sunt, in vallibus lupi non sunt.
Sol in caelo est supra campum. In caelo nulla nubes videtur.
Caelum est supra terram. Montes et valles, campi et silvae in terra sunt.
In caelo sol et nubes sunt, sed supra hunc campum caelum sine nubibus
est. Caelum neque nigrum neque album est, sed caeruleum. Color caeli
I
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TUL UM NONUM
CAP. I X.
30
35
40
45
50
55
caeruleus est. Color ovium albus est, una ovis autem colorem nigrum
habet. Color montium niger est, sed montes, qui procul absunt, colorem
caeruleum habent.
Sol in campo lucet, nulla nubes ante solem est. Pastor in sole
ambulat. Sub arbore autem umbra est. Pastor, qui nullam nubem in caelo
videt, cum cane et ovibus ad arborem adit. Pastor umbram petit. Oves
quoque umbram petunt. Oves post pastorem ad arborem adeunt. Pastor
oves ad arborem ducit.
Ecce pastor, qui in umbra arboris iacet cum cane et ovibus. Arbor
pastori et cani et ovibus umbram dat. Sed ovis nigra cum paucis aliis in
sole iacet, nam arbor non satis magna est. Pastor, qui fessus est, oculos
claudit et dormit. Canis non dormit.
Dum pastor in herba dormit, ovis nigra ab ovibus albis discedit et
ad silvam currit. Ovis nigra oves albas relinquit et silvam petit.
Canis pastoris ovem videt et latrat: Guau guau guau Pastor
oculos aperit, oves aspicit, ovem nigram non videt. Pastor oves numerat:
Una, duae, tres, quatuor, quinque, sex, septem, octo, novem, decem...
un-de-centum. Numerus ovium est un-de-centum, non centum. Nullae
oves albae absunt, sed ovis nigra, quam pastor ante ceteras amat, abest.
Pastor et canis oves albas relinquunt et silvam petunt. Pastor saccum cum
pane in colle relinquit.
Dum ceterae oves a pastore numeratur, ovis nigra in magna silva,
ubi viae non sunt, errat. Ovis, quae iam procul a pastore ceteris-que
ovibus abest, neque caelum neque solem supra se videt. Sub arboribus sol
non lucet. Ovis nigra in umbra est.
In terra inter arbores sunt vestigia lupi. Ubi est lupus ipse? Lupus
ipse non procul abest. Ovis vestigia lupi in terra videt, neque lupum
ipsum videt. Itaque ovis lupum non timet!
II
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TUL UM NONUM
CAP. I X.
60
65
70
75
80
85
Lupus autem prope ovem est. Pastor et canis procul ab ea sunt.
Lupus, qui cibum non habet, in magna silva errat. Lupus in silva cibum
quaerit, dum pastor et canis ovem nigram quaerunt.
Pastor: Ubi est ovis nigra? Quaere ovem et reperi eam, canis!
Canis ovem quaerit et vestigia eius in terra reperit, neque ovem
ipsam reperit. Canis latrat.
Pastor: Ecce vestigia ovis. Ubi est ovis ipsa? Duc me ad eam,
canis! Canis dominum suum per silvam ducit ad ovem, sed ovis procul
abest.
Lupus ululat: Ouuuuuuuuu...! Et ovis et canis lupum audiunt.
Canis currit. Ovis consistit et exspectat, dum lupus venit.
Ecce lupus, qui ante ovem est! Iam ovis lupum ipsum ante se
videt: oculi et dentes lupi in umbra lucent. Parva ovis oculos suos claudit
et dentes lupi exspectat. Lupus collum eius dentibus petit...
Sed ecce canis accurrit! Lupus se ab ove ad canem convertit. Canis
ante lupum consistit. Lupus ululat. Canis latrat. Pastor, qui iam prope est,
clamat: Pete lupum, canis! Lupus autem ovem relinquit et montes petit.
Pastor quoque acurrit et ovem suam, quae in terra iacet, aspicit. In
collo eius vestigia dentium sunt. Ovis autem oculos aperit et pastorem
aspicit. Pastor laetus ovem nigram in umeris imponit eam-que portat ad
ceteras oves, quae sine pastore in campo errant.





GRAMMATICA LATINA
Declinatio vocabulorum.

III
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TUL UM NONUM
CAP. I X.
90
95
100
105
DECLINATIO PRIMA:
Lydia femina Graeca est, Paula et Fabia feminae Romanae sunt.
Medus feminam Graecam, non feminas Romanas amant. M. amicus
feminae Graecae, non feminarum Romanarum est. M. feminae Graecae,
non feminis Romanis oscula dat. M. cum femina Graeca, non cum
feminis Romanis ambulat.
- Declina hoc vocabulum femina!
- Singularis: femina, feminam, feminae, feminae, femina. Pluralis:
feminae, feminas, feminarum, feminis, feminis.



Hoc modo declinatur haec vocabula: insula, littera, femina, puella,
familia, filia, ancilla, domina, scaena, pesona, crumena, pecunia, mensa,
villa, rosa, fenestra, aqua, via, sella, amica, lacrima, taberna, gemma,
margarita, linea, herba, silva, terra, umbra. Haec vocabula feminina sunt.

DECLINATIO SECUNDA:
Medus servus malus est. Davus et Syrus servi boni sunt. Iulius non
servum malum, sed servos bonos salutat. Iulius dominus servi mali et
servorum bonorum est. Iulius non servo mali, sed servis bonis mala dat.
Iulius non a servo malo, sed a servis bonis amatur.
Singularis: Pluralis:
Nominativus: femina feminae
Accusativus: feminam feminas
Genitivus: feminae feminarum
Dativus: feminae feminis
Ablativus: femina feminis
IV
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TUL UM NONUM
CAP. I X.
110
115
120
albarum est. Pastor ovi nigrae et ovibus albis cibum et aquam dat. Pastor
cum una ove nigra et IC ovibus albis in campo est.

1. Singularis: Pluralis:
Nominativus: servus servi
Accusativus: servum servos
Genitivus: servi servorum
Dativus: servo servis
Ablativus: servo servis
Hoc modo declinatur haec vocabula: fluvius, oceanus, numerus,
filius, servus, dominus, nummus, hortus, nasus, saccus, umerus, amicus,
inimicus, equus, oculus, tabernarius, anulus, sestertius, campus, cibus,
lupus; puer, vir (nom. sing. sine us). Haec vocabula masculina sunt.

2. Singularis: Pluralis:
Nominativus: oppidum oppida
Accusativus: oppidum oppida
Genitivus: oppidi oppidorum
Dativus: oppido oppidis
Ablativus: oppido oppidis
Hoc modo declinatur haec vocabula: oppidum, imperium,
vocabulum, capitulum, pensum, exemplum, exemplum, verbum,
baculum, lilium, ostium, atrium, impluvium, peristylum, cubiculum,
malum, pirum, osculum, speculum, ornamentum, collum, pretium,
caelum, vestigium. Haec vocabla neutra sunt.

DECLINATIO TERTIA.
Una ovis nigra et IC oves albae in campo sunt. Pastor unam ovem
nigram et IC oves albas habet. Pastor dominus ovis nigrae et ovium
125
V
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPI TUL UM NONUM
CAP. I X.

is, panes;
c bes, nubes
(n s <-nts);
130

; color,
c autem
fe
Singularis: Pluralis:
Nominativus: ovis oves
Accusativus: ovem oves
Genitivus: ovis ovium
Dativus: ovi ovibus
Ablativus: ovi ovibus
Hoc modo declinatur haec vocabula: ovis, oves; pan
ollis, colles; vallis, valles; canis, canes (gen. plur. canum); nu
om. sing. es); mons, montes; dens, dentes (nom. sing. n
alia-que multa. Vocabula, quae hoc modo declinantur, sunt femina (una
vallis, ovis, nubes) aut masculina (unus panis, collis, mons, dens).
Singularis: Pluralis:
Nominativus: pastor pastores
Accusativus: pastorem pastores
Genitivus: pastoris pastorum
Dativus: pastori pastoribus
Ablativus: pastore pastoribus
Hoc modo declinatur: pastor, pastores; arbor, arbores
olores; sol, soles; alia-que multa, quae masculina sunt (arbor
mininum est). 135
VI

You might also like