You are on page 1of 5

ALBANIX ET SEPTEM PARVI PUMILI

BIANCANEVE E I SETTE NANI

SCAENA PRIMA

Scaena in cubiculo Reginae veneficae agitur. Regina manu speculum loquens tenet. Ea
speculum interrogat:

REGINA Parve specule, parve specule, quae est femina pulcherrima in regno?

SPECULUM Tu es, o Regina, pulcherrima inter feminas!

Regina laeta est. Postridie iterum speculum interrogat

REGINA Parve specule, parve specule, quae est femina pulcherrima in regno?

SPECULUM Iam tu non es, o Regina, quia nasus tuus foedus est et lineam margaritarum non
habes; nunc pulcherrima inter feminas est Albanix!

REGINA Quid est? O speculum improbum! Irata sum! Nasus eius tam formosus est quam meus!
Et non solum lineam margaritarum in collo habeo sed anulum quoque in digito medio! Ubi est
venator? (clamat) Venator, ego te adesse iubeo!

Venator intrat

VENATOR Salve, Regina!

REGINA Salve, venator! Nonne sum pulcherrima? Quia hoc improbum speculum verum non
dicit. Id putat Albanivem, filiam regis, mei viri, pulchriorem quam me esse!

VENATOR Stultum est speculum, Regina. Id parvi facit, minime audi

REGINA Tace, venator. Necesse est Albanivem mortuam esse. Age, eam vehe in silvam et
caput eius amputa. Affer mihi cor Albanivis!

VENATOR (Perterritus) Iam abeo. Imperia tua pareo. Vale, Regina!

REGINA Vale, venator!

Venator exit. Lux occultatur et Regina quoque exit.

SCAENA SECUNDA

Nunc scaena agitur in obscura silva. Intrant Albanix et venator.

VENATOR Age, veni mecum, Albanix. Necesse est me iuvare. Hodie in silva ovem nigram
quaerere debemus, quia lupus procul ab ea non est.

ALBANIX Tecum venio et te iuvo, care venator. Aspice, hic multa lilia sunt. Lilia Reginae
multum placent. Ei haec lilia carpere volo!
(Venator gladium brevem et levem sumit et eum ponit supra caput Albanivis carpientis lilia. Tunc
consistit)

VENATOR (ad se) O me miserum, haec puella non solum pulchra sed etiam bona est.
Imperia Reginae parere mihi non convenit. (ad Albanivem) Albanix, curre, fuge, noli manere!
Regina tuum cor in hoc sacculo vult!

ALBANIX Quid dicis, venator? …Nonne Regina est proba femina?

VENATOR Inmo Regina est improba, Albanix. Te necare vult. Fuge per silvam, dum aprum
venor et ei eius cor affero. Sic Regina putat te mortuam esse.

ALBANIX Ego sum perterrita! O tempora, o mores!

VENATOR Curre, Albanix, fuge!

Albanix fugit et errat per silvam. Lupus ululat.

SCAENA TERTIA

Scaena in silvae alia parte agitur. Albanix et pumili.

ALBANIX Quam tristis et sola sum! Cur Regina me vult necare? Id nescio. Reginam metuo,
quia ea venefica est et me defendere contra veneficium eius non possum. Etiam pes dolet, ergo
sub hac arbore paulum consideo.

Intrant pumili

PUMILUS PRIMUS Aspicite, amici, pulchram puellam in silva. Salve, virgo!, Cur parva puella
est sola in media silva? Quo ambulas? Vere pater et mater tua quaerunt!

PUMILUS SECUNDUS Sed… cur ploras, puella? Puellae tam formosae plorare non
convenit. Quod est tibi nomen?

ALBANIX Albanix sum. Erro per silvam quia mei patris uxor, mea noverca, improba est et
me necare vult. Fessa sum, et domum redire non possum!

PUMILUS TERTIUS Noli timere, Albanix. Nobiscum veni ad nostram villam. Nec vallum nec
fossa illic habemus, sed fortes sumus et pugnis te defendemus si ea impetum facit!

PUMILUS QUARTUS Age, Albanix, desine plorare et surge ex terra. Si vis, potes cibum nostrum
domi parare.

ALBANIX Id volo, cari amici. Sed pes dolet… Nonne in lectica portare potestis ab silva ad
vestram villam?

PUMILUS QUINTUS Certe, Albanix! Tu et tu, pumili, ponite ante lecticam, et tu et tu, post
lecticam!

Pumili afferunt lecticam et Albanix ad eam ascendit. Deinde Pumili lecticam portant
PUMILUS SEXTUS (quod ‘Grunniens’ appellatur, murmurat dum ambulat cum lectica) Albanix
est pulcherrima, sed crassissima quoque!

PUMILUS SEPTIMUS Sed domus nostra prope est. Cur non canimus?

OMNES PUMILI (laeti canunt)

Non via longa est ad villam, ubi Albanix nostra Regina pulcherrima est

SCAENA QUARTA

Scaena in villae culina agitur. Albanix cibum parat cum aliquis ianuam pulsat.

ALBANIX Quis est? Num pumili qui redeunt ex silva?

Albanix ostium aperit et vetulam videt. Vere est Regina induens ut vetula!

ALBANIX Quod vis, femina? Num paucos nummos vis?

REGINA Non, carissima puella. Tantum poculum aquae volo. Estne sola, formosa?

ALBANIX Certe, domina. Intra et sede in sella dum aquam affero. Quam calidus est dies
hora sexta! Ver est et campi nova herba operiuntur. Tibi placet ver? Mihi placet maxime aestas…

REGINA (ad se) O. quam loquax Albanix est! Iam caput dolet! (ad Albanivem) Mihi quoque
placet aestas, quia aves rursus canunt. Sed dic mihi, cocinasne libum?

ALBANIX Certe. Libum pirorum cocino, domina.

REGINA Sed sunt liba malorum quae maxime placent pumilis! Aspice mea mala, quam
bona sunt. Nonne unum gustare vis? Ecce unum malum rubrum!

ALBANIX Da mihi malum. Bonum esse videtur.

Albanix malum mordet et languet. In terra iacet

REGINA Gustasne malum, Albanix? Tunc nunc dormi, quia malum magiam habet. Iam
ego iterum pulcherrima in regno sum!

Regina abit. Pumili adeunt

OMNES PUMILI (canunt)

A i ooo, a i ooo, domum cubare debemus post laborem!

PUMILUS PRIMUS Aspicite, amici, Albanix in terra ante ostium iacet. Ei facies alba est, oculos
non aperit. Mortua est! Agite, venite, pumili!

PUMILUS SECUNDUS Merge caput eius in aquam!

PUMILUS TERTIUS Sed sordida non est, amice!


PUMILUS QUARTUS Albanix mortua non est. Enim spirat. Qui spirat mortuus esse non potest!

PUMILUS QUINTUS Necesse est eam portare et in lecto ponere!

PUMILUS SEXTUS Et medicum arcessere! (dicit dum grunnit)

PUMILUS SEPTIMUS Sed in silvam medicus non venit, et pauperes sumus!

Omnes tristes tacent. Tunc Pumilus primus ad terram aspicit

PUMILUS PRIMUS Ecce, vestigia Reginae et malum! Albanix mortua non est sed veneficium
habet. Solum urnam vitream facere possumus, et in ea ponere Albanivem iacentem …

Omnes pumili lacrimant. Luna et stellae apparent, quia hora duodecima est.Luna nova est, igitur
nox obscura in silva obscura est

SCAENA QUINTA

Scaena ante pumillorum villam agitur. Videntur Albanix iacens in urnam vitream et pumilli
plorantes.

PUMILUS QUARTUS Totum unum annum Albanix dormit in urna. Diu plorantes fessi sumus!

PUMILUS SEPTIMUS Non solum Ianuario mense, sed Februario quoque et Martio et Aprile…

PUMILUS SEXTUS (Murmurat) Et Albanix stertit. Eam audi:

ALBANIX Ssst-rrrch, ssst-rrrch…!.

Intrat princeps qui in equo vehitur

PRINCEPS Quid est? Puellam dormientem in urna video. O, quam pulcherrima est! Nulla
femina in regno est tam formosa quam haec puella. Sed amici pumilli, …cur in hac urna iacet?

PUMILUS QUINTUS Quia veneficium habet. Regina venefica id facit. Et nondum nescimus
quomodo possimus eam valere. Medicum non habemus quia pecuniosi non sumus…

PRINCEPS (descendens de equo) Fortasse ea excitatur osculo principis…

PUMILUS TERTIUS (murmurat) Hic princeps stultus non est!

PUMILUS SEXTUS Melior est quam venam eius aperire!

PUMILUS PRIMUS Princeps, quaeso, da unum osculum tantum Albanivi.

Princeps adit et Albanivem osculum dat. Tunc ea oculos aperit

ALBANIX Ubi sum? Quid est haec urna? Quis est homo qui me osculat?

PRINCEPS Princeps Imperii Romani sum. Magnum est Imperium Romanum! Imperium
Romanum est in Europa, in Asia, in Africa…
PUMILUS SECUNDUS (ad Albanivem) Pecuniosus est, Albanix, quia multa ornamenta
lucet.

PRINCEPS O quam pulcherrima es, Albanix! Visne mihi nubere? (Princeps anulum
gemmatum ante eam ostendit. Albanix oculos maxime aperit, iam non dormit sed vigilat)

ALBANIX Maxime mihi placet tibi nubere. Veni mecum, meus caeruleus princeps!

(Antequam princeps adire incipit, Albanix osculum et osculum dat. Omnes laeti sunt)

VOCABVLA NOVA

aper apri m. cinghiale iterum di nuovo pumilus –i NANO

amputo taglio langueo languire sterto russare

certe veramente libum –i n. Torta / focaccia venator -is m cacciatore

culina -ae f cucina loquax- acis loquace venefica –ae f. fattucchiera

fortasse forse magia –ae f. magia veneficium –i n.


avvelenamento
grunnio grugnire miser -a -um misero
venor cacciare
gusto provare / gustare necare uccidere
vetula –ae vecchietta
id parvi facit non fare caso noverca -ae f matrigna
vitreus –a –um vítreo/ di
imperium –ii n. Ordine / nubere sposare vetro
comando

You might also like