You are on page 1of 2

-Quae cum ita sint, nihil (= niente) amplius dicam.

-Ad quas res aptissimi erimus, in iis potissimum (avv.) elaborabimus. -Milites, ut impetum hostium sustinerent, aliu alium hortabantur. -Caesar omnia uno tempore agenda erant: quarum rerum magnam partem brevitas temporis impediebat. -Cum Tarquinius, regis Tarquinii filius, Lucretiam, Collatini uxorem, violasset (= violavisset), ea in omnium conspectu se occidit. Propter quam causam Brutus populum Romanum concitavit et Tarquinio ademit regnum. -Libenter homines quod volunt credunt. -Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura. -Quaecumque vulgo placent, vitate. -Quod igitur adulescentes, et ii quidem non solum indocti, sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent? -Quibus de rebus Caesar ab Crasso certior factus, naves longas aedificari in flumine Ligere, quod influit in Oceanum, iubet. (Caes.) -Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis bonis destituitur, laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum bonorum copia, damnatur ac reicitur. -Si quid obscurum fuerit, tibi id rursus explicabo. -Non reicit quemquam vir probus, nec contemnit. -Saepe quos non movent preces, movet pecunia. -Puto neque esse neque fuisse oratorem quemquam facundiorem Cicerone. -Defugiunt, ne quid incommodi capiant. Hominibus diversi mores sunt: alii simplices et aperti, veritatis cultores, fraudus inimici; alii callidi simulatoresque; alii insolentis superbiae pleni sunt. -Populus Romanus quascumque urbes et agros ceperat, regi Masinissae dono dedit. Alii ex aliis causam tumultus quaerunt.

You might also like