You are on page 1of 37

Ars loquendi et tacendi

[Note: portions of text given here below that are contained within square brackets
do not appear in Navone’s edition and may be later interpolations – A.G.]

Ars loquendi et tacendi.

Quoniam in dicendo multi errant, nec est aliquis, qui linguam suam ad
plenum valeat domare, beato Jacobo hoc testante, qui dicit: Natura
bestiarum et serpentum, volucrum et ceterorum domatur a natura
[1]
humana; sed linguam nemo domare potest: ideo ego, Albertanus,
brevem doctrinam super dicendo atque tacendo, uno versiculo
comprehensam, tibi filio meo, Stephano, tradere curavi. Versiculus hic
est:

Quis, quid, cui dicas, cur, quomodo, quando, requiras. Verum quia hæc
verba, in hoc versiculo comprehensa, ponderosa sunt et generalia, et
generalitas parit obscuritatem [– ut Digestis, De Jure Fisci, L. Ita fidei
–] ideo illa exponere, ac pro modulo meæ scientiæ, licet non ad plenum,
[2]
proposui delucidare.

Tu igitur, fili carissime, quum loqui desideras, a temet ipso incipere


debes, ad exemplum galli, qui antequam cantet, ter se cum alis percutit
in principio. Itaque antequam spiritus ad os tuum verba producat, te
ipsum et omnia verba in hoc versiculo posita requiras. Dico tibi, ut non
solum quæras a te ipso, sed requiras, id est iterum quæras; nam istud
reiterationem denotat, ut dicas requiras, id est iterum quæras. Sicut enim
repetere dicitur quis, hoc est iterum petere, ita requirere dicitur quis, id
est iterum quærere.

I. Quis es qui loqueris habet quinque puncta.

Primum punctum. Tu requires in animo tuo, quis es, qui loqui velis:
utrum istud dictum ad te pertineat vel non. Si non, illi dicto te immiscere

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (1 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

non debes. Sicut enim per leges culpa est immiscere se rei non ad se
[3]
pertinenti, ut dicit regula juris: ita culpa est loqui istud, quod ad se
[4]
non pertineat. Unde Salomo in Proverbiis dixit: Sicut qui apprehendit
[5]
auribus canem, ita qui transit et impatiens commiscetur alterius rixæ.
Et Jesus filius Sidrach dixit: De ea re, quæ te non molestat, ne
[6]
certaveris. [Unde quidam:

[7]
Quod te non tangit, hoc te nullatenus angit.

Quæ res tibi summopere notanda est, quoniam si de rebus ad te non


pertinentibus minime curaveris, magnam cordis et animi tranquillitatem
tibi comparabis; quod egregie dicit metrista quidam:

[8]
Pacificat multum de paucis sumere cultum.

Secundum punctum. Requiras te ipsum a te ipso, an aliqua perturbatione


animi captus sis, scilicet ira, odio vel invidia, aut sis ab animi
passionibus alienus.] Nam si turbatus animus tuus fuerit, a loquendo
abstinere debebis, et motus animi turbatos cohibebis. Ait enim Tullius:
Virtus est cohibere motus animi turbatos, ac appetitus obedientes
[9]
efficere rationi: et ideo tacere debet iratus, quia, ut ait Seneca:

[10]
Iratus nihil nisi criminis loquitur loco.

Quare dixit Catho:

Iratus de re incerta contendere noli:


[11]
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (2 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[12]
Et alius dixit: “Lex videt iratum, iratus non videt illam.” Et Ovidius:

[13]
Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis.

Inde et Tullius dixit: Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil
[14]
considerate potest. Quæ in aliqua perturbatione fiunt, ea nec
[15]
constanter fieri possunt, nec ab his, qui adsunt, approbari. [Vides
ergo quanta mala faciunt in homine passiones istæ, ira, odium, invidia,
amore, tristitia, libido. Ait enim Salustius: Omnes homines, qui de rebus
dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse
[16]
decet; quoniam non facile animus verum providet, ubi hæc officiunt.
Quare animus his passionibus turbatus non verum videt, quia sunt morbi
animi ipsum excæcantes; quod egregie testatur] Petrus Alfonsius dicens:
Natura hoc habet humana, ut, animo quoquo pacto conturbato, in vero
[17]
falsoque discernendo discretionis careat oculo. Et si de ira, irato
atque iracundo scire volueris, lege in libro, quem composui, De Amore
Et Dilectione Dei Et Aliarum Rerum, Et De Forma Vitæ, in titulo De
Amicitia Iracundi Hominis Vitanda.

Etiam certe cavere debes, ne voluntas dicendi intantum te moveat atque


ad dicendum inducat, quod appetitus tuus rationi non consentiat. Ait
enim Salomo: Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir, qui non
[18]
potest cohibere spiritum suum in loquendo. Inde etiam dici
[19]
consuevit: “Tacere qui nescit, loqui nescit.” Nam et quidam sapiens
interrogatus, cur tantum taceret, an quia stultus esset, respondit: “Stultus
[20]
tacere non potest.” Alibi Salomo dixit: Aurum tuum et argentum
tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et impone ori tuo frenos

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (3 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

rectos, et attende ne forte labaris in lingua et sit casus tuus insanabilis in


[21]
morte. Et iterum idem ait: Qui custodit os suum, custodit animam
[22]
suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Et
etiam Catho dixit:

Virtutem primam puta compescere linguam:


[23]
Proximus ille Deo, qui scit ratione tacere.

Tertium punctum. Requiras te ipsum et a te ipso in animo tuo recogites,


quis es qui alium reprehendere vis vel aliis dicere vel utrum de simili
dicto vel facto valeas reprehendi. Nam dixit beatus Paulus in Epistola ad
Romanos: inexcusabilis es, o homo, qui judicas; nam te ipsum
[24]
condemnes, si eadem agas, quæ judicas. Et in eadem epistola subdit:
Qui ergo alium doces, te ipsum non doces: qui prædicas non furandum,
furaris: qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola,
[25]
sacrilegium facis: Deum inhonoras. Et Catho dixit:

Quæ culpare soles, ea tu ne feceris ipse:


[26]
Turpe est doctori, quum culpa redarguit ipsum.

Nam bene dicere et mala operari, nihil aliud est, quam se propria voce
[27]
damnare, ut Augustinus ait. Et alibi idem Catho ait:

Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam,


[28]
Exemplo simili ne te derideat alter.

[Unde Gregorius ait: Qui bene docet et male vivit, qualiter damnari
[29]
debet, diu instituit. Priusquam igitur alium culpes, a vitiis similibus

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (4 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

innocens esse cures; quod idem Gregorius confirmavit dicens: Qui alium
[30]
arguit de peccatis, a peccatis debet esse alienus, exemplo Christi, qui
mulierem in adulterio deprehensam absolvit, et liberavit a pessimis
Judæis, qui accusabant et judicabant peccatricem, quum ipsimet
scelerosissimi forent. Terreantur hic judices fornicarii, adulteri, avari,
injusti, tam spirituales quam seculares, de quibus ait Salomo: Judicium
durissimum fiet his qui præsunt; et sequitur: quoniam potentes potenter
[31]
tormenta patientur. ]

Quartum punctum. Requiras a te ipso intra te, quis es qui dicere velis,
utrum bene doctus vel indoctus; etiam quod dicere velis bene sapias,
alioquin bene dicere non valeres. Nam quidam sapiens interrogatus,
quomodo optime posset dicere, respondit: Si tantummodo dixeris quod
[32]
bene scieris. Et Jesus Sidrach: Si est tibi intellectus, responde
proximo tuo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in
[33]
verbo indisciplinato, et confundaris.

Quintum punctum. Requiras, quis erit effectus tuæ locutionis; nam


[34]
quædam ab initio videntur bona, quæ malum effectum habent.
Quæritur non solum principium; sed etiam finem et effectum requirere
debes. Unde Pamphilus dixit:

Principium finemque simul prudentia spectat.


Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem quoque conspice verbi,
[35]
Ut possis melius præmeditata loqui.

Si autem verbum, quod dicere velis, dubium appareat, utrum bonum


effectum habiturum sit an non, silere debes potius quam dicere.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (5 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

Nam dixit Petrus Alfonsius, qui fuit optimus philosophus: «Si dicere
[36]
metuas, unde pœniteas, semper est melius non, quam sic.» Sapienti
enim magis expedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia paucos vel
[37]
neminem tacendo, multos loquendo circumventos vidimus, [quod
pulchre voluit qui ait:

[38]
Nil tacuisse nocet, nocet esse sæpe locutum. ]

Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile dimittuntur, difficile


[39]
retrahuntur; quare dici consuevit:

[40]
Evolat, emissum semel, irrevocabile verbum.

[Hoc vult Aristoteles dicens: Quod semel dictum est, amplius resumi
[41]
non potest. ] Ergo in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in
factis dubiis melius est non facere, quam facere, ut ait Tullius dicens:
Bene præceperunt, qui vetant agere, quod dubites æquum an iniquum sit.
Aequitas enim per se lucet, dubitatio autem significationem continet
[42] [43]
injuriæ. Et alius dixit: Si quid dubites, ne feceris. Certe omne
[44]
judicium, quod dubitatum fuerit, fugito.

Ad intelligentiam et expositionem hujus dictionis Quis multa notari


possent; sed ista quinque puncta, superius posita, brevitatis causa tibi
sufficiant.

II. Sequitur de quid loqueris.

Prædictis notatis diligenterque cognitis super hac dictione Quis, sequitur


videre aliqua, expositionis causa, super hac dictione Quid, [et habet

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (6 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

decem puncta.]

Primum punctum. Requirere debes inprimis, utrum verum vel falsum.


Ait enim Jesus Sidrach: Ante omnia opera tua verbum verum præcedat
[45]
te, et ante omnem actum consilium stabile. Super omnia enim
[46]
veritas est colenda, quæ sola deo homines proximos facit, quum ipse
Deus veritas sit, ipsomet hoc testante, quum dixit: Ego sum via, veritas
[47]
et vita. Si ergo loqui debeas, veritatem omni modo dicas, mendacio
doloso penitus fugato. [Unde propheta: Os justi meditabitur sapientiam,
[48]
lingua ejus loquetur judicium, id est veritatem vel sententiam
veram.] Unde Salomo in Ecclesiastico: Potius diligendus est fur, quam
[49]
assiduus in mendacio. Et alius dixit: Acquiesce veritati sive a te
[50]
prolatæ sive tibi oblatæ. Et etiam Cassiodorus: «Pessima consuetudo
[51]
est despicere veritatem» puram, in qua nihil immisceatur falsitatis,
nam ut idem ait: Bonum est verum, si non aliquid immisceatur
[52]
aversum. Idem intelligo etiam de simplici veritate; ait enim Seneca:
“Oratio ejus, qui veritati operam dat, incomposita et simplex esse
[53]
debet.” Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat
pondus jurisjurandi, et nihil intersit inter tuam simplicem assertionem et
[54]
jusjurandum. Nam ut ait Seneca: Dictum, quod non habet sine
[55]
jurejurando pondus, ejus quoque jurisjurandi pondus vile est. Et
iterum idem dixit in libro De Forme Honestæ Vitæ: «Nihil tibi intersit,
an affirmes, an jures. De religione et fide scias agi, ubicunque de veritate
tractatur. Nam etsi jurejurando Deus non invocetur, et invocatus non sit
testis, tamen non transeas veritatem, nec justiciæ transsilias legem. Quod
si aliquando cogaris uti mendacio, utere non ad falsitatem, sed ad veri
custodiam. Et si contigerit fidelitatem mendacio redimere, non mentieris

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (7 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

sed potius excusabis, quia tibi honesta causa est; justus autem secreta
non prodit, tacenda enim tacet, loquenda loquitur; atque ita apta illi pax
[56]
est et secura tranquillitas.» Veritatem ergo puram dicas et
simplicem, et Deum roga, ut verba mendacii longe a te faciat. Nam et
Salomo rogavit Deum dicens: «Duo rogavi te, Domine, ne deneges mihi
antequam moriar: vanitatem et verba mendacii longe fac a me;
[mendicitatem et divitias ne dederis mihi, ne compulsus egestate furer, et
[57]
perjurem nomen Dei mei.» ] Et sicut non debes loqui nisi veritatem,
ita nec facere. Dixit enim beatus Paulus in Epistola secunda ad
Corinthios: «Non enim possumus adversus veritatem loqui, sed pro
[58]
veritate.» Et talem veritatem dicas, que tibi credatur, alioquin pro
mendacio reputatur; sicut e converso vicem veri obtinet, quod falso
creditur, et ideo dixi supra: dolosum mendacium penitus fugato. Non est
judicandus mendax, qui dicit falsum, quod putat verum; quia, quantum
[59]
in ipso est, non fallit, sed ipse fallitur. Econtra mentitur, qui dicit
[60]
esse verum, quod putat falsum. Nec est liber a mendacio, qui ore
[61]
nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur, ut beatus
Augustinus dicit. [Unde mens contraria verbis mendax est et pestifera, ut
testatur Aesopus:

[62]
Omne genus pestis superat mens dissona verbis;

qua quidem peste multi laborant dignitatum cupidi, quod præclare dicit
Salustius: Ambitio multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum in
[63]
pectore, aliud in lingua promptum habere. ]

Secundum punctum. Tu requiras, quid dicere vis, utrum sit utile, grave
et profitabile, aut sit vanum et inane. Verba enim utilia et virtuosa et
profitabilia semper dicere debemus, inania vero penitus silere. Ait enim

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (8 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

Seneca – De Forma Honestæ Vitæ: Sermo quoque tuus non sit inanis,
[64]
sed aut consoletur, aut doceat, aut præcipiat, aut moneat. Et Paulus
[65]
in Epistola ad Timotheum dixit: Profana et vaniloquia evita.

Tertium punctum. Requiras an dicas, quod rationabile sit, an


irrationabile. Rationabilia verba sunt semper dicenda; irrationabilia vero
sunt tacenda. Nam quod ratione caret, non potest esse diuturnum. Qui
autem rationem secum portat, totum mundum vincit. Unde scriptum est:
[66]
“Si vis vincere totum mundum, te subjice rationi.” “Ratione enim
[67]
munienda est adolescentia;” et etiam dici consuevit: Bene adhibita
ratio cernit, quid optimum sit, neglecta vero multis implicatur
[68]
erroribus.

Quartum punctum. Requiras utrum dicas quid asperum vel durum, aut
quid molle, dulce vel suave. Dulcia enim verba sunt proferenda,
contraria vero tacenda et penitus omittenda. Dixit enim Jesus Sidrach:
Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam, super utraque autem
[69]
lingua suavis. Et iterum idem dixit: Verbum dulce multiplicat
[70]
amicos et mitigat inimicos. Unde et dici consuevit:

[71]
Silva tenet leporem, sapientis lingua leporem.

Et Pamphilus:

[72]
Excitat et nutrit facundia dulcis amorem.

Mollia etiam verba et non dura dicenda sunt. Ait enim Salomo: Mollis
[73]
sermo frangit iram, sermo quoque durus suscitat furorem. [Hoc idem
http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (9 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]
Ars loquendi et tacendi

Tullius præclare dicit: Non facile dictu est, quantopere conciliet animos
[74]
comitas affabilitasque sermonis. ]

Quintum punctum. Requiras an dicas quid pulchrum et honestum, an


turpe vel malum; nam pulchra et honesta verba dicenda sunt, turpibus et
malis dimissis. Ait enim beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios:
[75]
Nolite seduci; corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et alibi
idem dixit in Epistola ad Ephesios: Omnis sermo malus de ore vestro
[76]
non procedat. Et iterum in eadam epistola subdit: Turpitudo aut
stultiloquium aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet, non nominetur in
[77]
vobis, sicut decet sanctos. Et Seneca dixit – De Formula Honestæ
Vitæ: A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum
[78]
imprudentiam nutrit. Et Salomo dixit: Homo assuetus in verbis
[79]
improperii non erudietur cunctis diebus vitæ suæ. Sed semper sermo
in gratia sale sit conditus, ait enim beatus Paulus in Epistola ad
Colossenses: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis,
[80]
quomodo oporteat unicuique respondere.

Sextum punctum. Requiras, ne quid dicas obscurum vel ambiguum; sed


dicere debes clarum et apertum. Dicit enim lex: Nihil interest, neget quis
aut taceat, an obscure respondeat quantum ad hoc, ut incertum dimittat
[81]
interrogantem. Scriptum est enim: Satius est mutum esse, quam
[82]
quod nemo intelligat dicere. Hinc est, ut nemo sophistice loqui
debeat. [Sermo enim sophisticus obscurus est et deceptorius.] Ait enim
Jesus Sidrach: Qui sophistice loquitur odibilis est: in omni re
[83]
defraudabitur; non enim data est illi a Deo gratia.

Septimum punctum. Requiras, ne quid injuriosum vel contumeliosum


http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (10 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]
Ars loquendi et tacendi

dicas vel facias. Scriptum est enim: “Multis minatur, qui uni facit
[84]
injuriam.” Unde Jesus Sidrach dicit: Omnes injuriæ proximi ne
[85]
memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. Unde Cassiodorus:
[86]
“Injuria unius compago tota concutitur.” Et etiam Paulus in Epistola
ad Colossenses: Qui enim injuriam facit, accipiet quod iniquum
[87]
gessit. Et Seneca in Epistolis: “Ab alio expecta quod alteri
[88]
feceris.” Et hoc in alio de qualibet injuria et contumelia et maxime
de illa quæ fit sub simulatione boni; ait enim Tullius: «Nulla major aut
capitalior est injuria quam eorum, qui tunc quum maxime fallunt, id
[89]
agunt, ut boni viri esse videantur.» Injuriæ namque et contumeliæ
tam pessimæ sunt, ut non solum cuilibet noceant, sed et etiam civitatibus
et regnis, quæ propterea disturbationes et mutationes patiuntur. Nam ut
ait Jesus Sidrach: «Regnum a gente in gentem transfertur propter
[90]
injustitias, injurias et contumelias.» Et non solum a dicendo vel
faciendo alteri injuriam cohibere te debes atque cessare, sed etiam alteri
volenti dicere vel facere injuriam obsistere debes, si commode potes. Ait
enim Tullius in primo libro De Officiis: «Duo sunt injustitiæ genera:
unum eorum, qui inferunt injuriam, alterum eorum, qui ab his, quibus
infertur, si possunt, non propulsant injuriam; et est tam in vitio qui non
[91]
obstat injurianti, quam si parentes aut patriam aut amicos deserat.»
Si commode possunt dixi, quia demum fieri posse dicuntur, quæ
[92]
commode fieri possunt, ut lex nostra dixit. Si autem alius tibi
injuriam dixerit, tacere debes; nam ut ait Augustinus in libro De Summo
Bono: Gloriosius tacendo est injuriam fugere, quam respondendo
[93]
superare.

Octavum punctum. Requiras, ne quid irrisorium dicas neque de amico,


neque de inimico, neque de quolibet alio; scriptum est enim: Amicum
http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (11 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]
Ars loquendi et tacendi

[94]
ludere nec joco quidem liceat; et iterum: «Bonus amicus læsus
[95]
gravius irrascitur;» inimicus autem propter derisiones de se factas
cito ad verba preveniret aut verbera; cuilibet autem irrisio de se facta
displicet. Irrisio facit, ut amor inter eos minuatur, et secundum regulam
[96]
amoris: «si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit.» Et certe
propter irrisiones factas cito diceretur tibi, quod nolles audire; nam dixit
Salomo: Qui temere manifestat vitia, sua intempestive audiet
[97]
crimina. Et Martialis dixit:

[98]
Deridens alios non inderisus abibis.

Et iterum idem:

Si rides alium vel si rideris, utrumque


[99]
Culpa est, in aure prius turpe, sequens vero magis.

Requiras, ne quid dolosum dicas neque seditiosum. Dixit enim propheta:


[100]
Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
[Et idem præclare quærit: Quid detur aut quid apponatur ad linguam
dolosam? Et respondet verbo terribili: «Dabuntur acutæ sagittæ potentis
[101]
Dei cum carbonibus desolatoriis.» ] Cavendum tibi summe, ne
aliquid seditiosum dixeris; nihil enim perniciosius in civitate, quam
seditio: [ubi seditio, ibi civium divisio. Sed ut ait Dominus: Omne
[102]
regnum in se divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. ]

Nonum punctum. Requiras, ne quid superbum dicas; nam dixit Salomo:


«Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi
[103]
sapientia» simul cum gloria. Et Job: Si ascenderit usque ad cœlos
http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (12 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]
Ars loquendi et tacendi

superbia, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine


[104]
perdetur. Et Jesus Sidrach dixit: Odibilis est coram Deo et
[105]
hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas. Et iterum:
«Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam; et domus, quæ nimis
[106]
locuples est, annullabitur superbia.» [Et ita clare patet, quod
superbia facit hominem odibilem apud omnes, et destruit omnia quæ
possidet dona; quod multum egregie testatur quidam dicens:

Si tibi copia, si sapientia formaque detur,


[107]
Sola superbia destruit omnia, si comitetur. ]

Decimum punctum. Denique requiras, ne verbum otiosum dicas;


scriptum est namque: De omni otioso verbo reddituri sumus
[108]
rationem.

Sit itaque verbum tuum efficax, non inane, rationabile, dulce, suave,
molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, et non obscurum,
non ambiguum, non sophisticum, non injuriosum nec seditiosum, non
irrisorium nec dolosum, non superbum nec otiosum. Hoc denique trado
tibi pro regula generali, quod omnia facta, quæ pietatem, caritatem et
verecundiam nostram lædunt, et, ut generaliter dicam, quæ contra bonos
[109]
mores fiunt, nec nos facere posse credendum est, ut lex nostra dicit.
Ergo nec ea dicere debemus; ait enim Socrates: Quæ facere turpe, ea nec
[110]
dicere honestum puto. Honesta igitur semper dicere debes, non
solum inter extraneos, sed etiam inter tuos. «Nec enim inhonestis verbis
inter suos uti debet, qui honestus inter alios esse desiderat, quum in omni
[111]
parte vitæ honestas pernecessaria sit.» – Et certe licet sint infinita
exempla super hoc verbo, quæ ad ejus expositionem et intelligentiam
dici possent, sed hæc ad præsens tibi, mi fili, dicta sufficiant.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (13 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

III. Cui loquendum sit habet puncta septem.

Habito tractatu super his duabus dictionibus Quis et Quid, accedas ad


tractatum super hac dictione Cui. [Et sunt istius considerationis septem
puncta.]

Primum punctum. Quum loqui desideras, requiras cui loquaris, utrum


amico vel alteri. Amico loqui bene et certe potes, quia nihil est dulcius,
[112]
quam habere amicum, cum quo tanquam cum te ipso loquaris. Non
tamen talia loquaris, de quibis propalandis et pubblicandis timeas, si
inimicus postea fieret. Ait enim Seneca in Epistolis: “Sic loquaris cum
amicis tanquam deus audiat, et sic vivas cum hominibus tanquam deus
[113]
videat.” Et alius: “Sic habeas amicum, ut non timeas ipsum fieri
[114]
inimicum.” Unde Petrus Alfonsius, propter amicos non probatos:
«Provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis; quia forsan
amicus quandoque fiet inimicus, et sic levius poterit perquirere damnun
[115]
tuum.» Secretum ergo tuum, de quo non vis, ut sciatur, vel non
potes habere consilium, quin reveletur, tibi soli habeas, nullique
manifestes. Ait enim Jesus Sidrach: Amico et inimico noli enarrare
sensum tuum, et, si est delictum tuum, noli denudare. Audiet enim te et
[116]
respicet te, et quasi defendens peccatum tuum subridebit te. Et
[117]
alius ait: “Quod secretum esse vis, nemini dicas.” Et alius: Vix
[118]
existimes ab uno posse celari secretum. Et alius: Consilium vel
secretum tuum absconditum quasi in carcere tuo est reclusum; revelatum
vero te in carcere suo tenet ligatum. Quare dixit: Qui consilium suum
[119]
retinet in corde, sui juris est melius eligere. «Nam tutius est tacere,
quam ut taceat alium rogare. Concordat Seneca: Si tibi ipsi non

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (14 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[120]
imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?» Si autem
consilium secretum habere volueris, amicissimo fideli et probato atque
secreto illud committas. Suadet enim Salomo: Multi pacifici sint tibi et
[121]
consiliarius unus de mille. Et Catho:

Consilium arcanum tacito committe sodali.


[122]
Corporis auxilium medico committe fideli.

Inimico autem non multum loquaris, nec secreta tua illi detegas. Hoc
pulchre docet, qui ait:

Nec confidatis secreta nec detegatis


[123]
Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.

Et alibi idem dixit:

Nulla fides hosti tibi sit qui talia nosti.


[124]
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.

Et hoc dico tibi, etiam si cum inimico in gratiam redieris. Scriptum est
[125]
enim: «Cum inimico nemo tuto in gratiam redit.» Vapor enim odii
semper latet in pectore inimici. Unde Seneca: “Nunquam, ubi diu fuit
[126]
ignis, deficit vapor.” Quare idem ait: Pro amico potius expedit
[127]
occidi, quam cum inimico vivere. Unde et Salomo: «Inimico
antiquo ne credas in æternum: et si humilis vadat et curvus, non credas
[128]
illi,» captus enim est utilitate et non amicitia: revertitur voluntate,
[129]
ut capiat fugiendo, quæ non potuit prosequendo. Et alibi idem
verbum horribile dicit: In oculis tuis illacrimabitur inimicus, et si viderit
http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (15 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]
Ars loquendi et tacendi

[130]
tempus, non satiabitur sanguine tuo. Et Petrus Alfonsius dixit: «Ne
associes te inimicis tuis, quum alios poteris reperire socios; quæ enim
[131]
mala egeris, notabunt; quæ vero bona fiunt, denigrabunt.» Cum
omnibus denique caute loquendum et faciendum est; quia multi
creduntur amici, qui re vera sunt inimici. Nam omnes ignotos quasi
inimicos suspicandos asserit; ait enim: Non aggrediaris viam cum
aliquo, nisi prius eum cognoveris; et si quisquam in via tibi ignotus se
associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te longius ire quam
disposueris. Et si detulerit lanceam, vade a dextris: si ensem, vade a
[132]
sinistris.

Secundum punctum. Requiras, utrum insipienti, an sapienti loquaris. Ait


enim Salomo: In auribus insipientium ne loquaris, quia despiciunt
[133]
doctrinam eloquii tui. Et iterum: Vir sapiens si cum stulto
[134]
contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. Et
iterum: Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris, quæ
[135]
versantur in corde suo. Et Jesus Sidrach: Cum dormiente loquitur,
qui narrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicet: Quis est
[136]
hic?

Tertium punctum. Requiras, ne cum irrisore loquaris. Scriptum est enim:


Cum irrisore consortium non habeas: loquelæ ejus assiduitatem quasi
[137]
toxica fugias. Societas ejus, cui loqueris, est alterna affabilitas. Et
Salomo: Noli arguere irrisorem, ne te oderit: argue sapientem, et diliget
[138]
te. Et Seneca dicit: Qui corripit irrisorem, ipse sibi injuriam infert:
[139]
qui arguit impium, ipse sibi maculam quærit.

Quartum punctum. Requiras ne cum linguoso vel loquaci colloquium


http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (16 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]
Ars loquendi et tacendi

habeas, [neque cum cinicis, id est latrantibus et mordacibus.] Ait enim


[140]
propheta: Vir linguosus non diligetur in terra. Et Jesus Sidrach
dicit: Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo
[141]
suo odibilis est. Et iterum: Qui odit loquacitatem, extinguit
[142]
malitiam. Et alibi idem dicit: Cum viro linguoso ne loquaris, in
[143]
ignem illius ne sternas ligna. Et alibi idem ait: Nec cum fatuis
[144]
consilium habeas, non enim possunt diligere, nisi quæ eis placent.
Item cum cinicis non multum loquaris; ait enim Tullius: «Ratio
[145]
cinicorum penitus abjicienda est.» Cinos græce, latine dicitur
canis. Inde cinici dicuntur latrantes ut canes, de quibus et similibus dicit
[146]
Dominus: Nolite projicere margaritas inter porcos.

Quintum punctum. Requiras, ne cum malevolis multum contendas. Ait


[147]
enim Augustinus: Sicut ignis, quanto magis ligna susceperit,
semper in majorem flammam erigitur, ita malus homo, quanto magis
rationem audierit, semper in majorem malitiam excitabitur. Unde
[148]
Salomo: In malevolam animam non intrat sapientia. Quare Catho
dixit:

Contra verbosos noli contendere verbis:


[149]
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.

Sextum punctum. Requiras, ne de secretis cum ebrioso vel muliere mala


loquaris. Dicit enim Salomon: Nullum secretum est, ubi regnat
[150]
ebrietas. Et alius: Garrulitas mulierum id solum novit celare, quod
[151]
nescit.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (17 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

Septimum punctum. Denique requiras, quibus audientibus aliquid


loquaris. Scriptum est enim:

Prospice te circum, si vis proferre sinistrum,


[152]
Ne lateat forsan qui maledicat idem.

Et certe multa exempla ad expositionem et intelligentiam hujus dictionis


Cui poni possent; sed ista in præsenti tibi, carissime fili, sufficiant.

IV. Cur loquendum sit,

requirendum est, et sunt quinque observanda. Nunc accedamus ad


expositionem hujus adverbii Cur. Et certe istud Cur causam requirit.

Requiras ergo tui dicti causam; nam sicut in factis et faciendis causa est
requirenda, dicente Seneca: Cujuscunque facti causam require, et quum
[153]
initia inveneris, exitus cogitabis, – ita quoque in dictis causa est
requirenda. Et sicut sine causa nil agitur, nec mundus fortuitis casibus
[154]
implicatur, ut Cassiodorus dixit, ita sine causa nil dicere debes. Et
sicut in qualibet re composita quadruplex causa reperitur, scilicet
efficiens, materialis, formalis atque finalis, ita et in dictis nostris
quadruplex causa quandoque reperitur. [Causa materialis continetur sub
Quid, formalis sub Quomodo, causa efficiens sub Quis, sed in præsenti
loquimur de causa finali, quam causam quærimus per Cur.]

Causa igitur finalis tui dicti sit aut pro Dei servitio, aut pro humano
commodo, aut pro utroque, aut forte pro amico, aut pro omnibus
prædictis.

a. Pro Dei servitio, ut faciunt prædicatores seculares et spirituales.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (18 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

b. Pro humano commodo, ut causidici et alii oratores. Nam secundum


beatum Augustinum licet advocato vendere justam advocationem, et
[155]
jurisperito vendere justum consilium. Et hic, quando dicis verba
pro humano commodo, requiras, quod sit commodum et quale. Debet
enim esse pulchrum, non turpe, quia secundum leges turpia lucra sunt ab
[156]
hominibus propulsanda. Quare Seneca dicit: “Turpe lucrum vel
[157]
dispendium fugito.” Et alius valde præclare ait: “Lucrum cum mala
[158]
fama damnum est appellandum.” Et alibi scriptum est: “Mallem
[159]
perdidisse quam turpiter accepisse.” Debet etiam esse commodum
moderatum; componitur enim commodum ex cum et modo. Nam, ut ait
Cassiodorus, «si commodum mensuram æqualitatis excesserit, vim sui
[160]
nominis non habet.» Debet etiam esse naturale et quasi commune,
id est cum commodo nostro et alieno: ait enim lex naturæ; Aequum est,
[161]
neminem cum alterius jactura fieri locupletiorem; quod ait Tullius:
«Neque timor, neque dolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus
accidere possit, tam est contra naturam, quam ex aliorum incommodo
[162]
suum augere commodum;» et maxime de exiguitate mendici. Ait
enim Cassiodorus: Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de
[163]
exiguitate mendici.

c. Pro utroque autem, id est pro Dei servitio et humano commodo, dicunt
verba sacerdotes et clerici: principaliter pro Dei servitio, et secundario
[164]
pro suo commodo. Vivere enim debet de altari, ut decreta clamant.
Et etiam Paulus in Epistola I ad Corinthios, ubi dicit: «Qui altari
serviunt, cum altari participant. Ita et Dominus ordinavit his, qui
[165]
evangelium denuntiant, de evangelio vivere.» Quidam tamen
clerici causam convertunt, quia principaliter faciunt et dicunt verba pro

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (19 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

humano commodo et pro bonis præbendis, et secundario pro Dei


servitio, quod facere non debent.

d. Causa vero dicendi pro amico te movere debet, dum tamen verba sint
justa et honesta. Lex enim amicitiæ, secundum Tullium, hæc est, ut non
[166]
rogemus res turpes, nec faciamus rogati. Nam, secundum regulam
[167]
juris, non est excusatio peccati, si amici causa peccaveris. “Amici
[168]
enim crimina si feras, facis tua;” et, quod plus est, “bis peccat qui
[169]
peccato obsequium accommodat.” “Crimen sibi parat, qui
[170]
nocentem adjuvat.” Nam “socius fit culpæ, qui nocentem
[171]
adjuvat.” Et maxime in re turpi duplex est peccatum; ait enim
[172]
Seneca: “In turpi re peccare bis est delinquere.” Innoxie vero
amicum defendere debes, ut verus defensor dicaris; ait enim
Cassiodorus: Ille proprie defensor est dicendus, qui defendit
[173]
innoxie.

e. Pro omnibus vero prædictis libentius verba fundas utilia, scilicet pro
Dei servitio et humano commodo et amici utilitate.

Et licet multa exempla ad expositionem hujus adverbii Cur dici valeant,


hæc tibi brevitatis causa sufficiant.

V. Quomodo loquendum sit, sunt quinque modi servandi.

Prædictis auditis et intellectis super hoc adverbio Cur, expositionem et


intellectum audias hujus dictionis Quomodo. Et certe istud Quomodo
formam et modum requirit. Ergo quum loqueris, modum dicendi
requires. Nam sicut in rebus modus est servandus, de quo dici consuevit:

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (20 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[174]
[Omnibus adde modum, modus est pulcherrima virtus

ultra enim modum et citra modum nihil est rectum, quod multum
eleganter dicit Oratius:]

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,


[175]
Quos ultra citraque nequit consistere rectum:

et ita in dictis si modus omittatur, nihil laudabile poterit inveniri. Ait


[176]
enim Cassiodorus: Modus ubique laudandus est.

Modus itaque tuus sit quintuplex, videlicet in pronuntiatione, in


velocitate, in tarditate, in quantitate et in qualitate.

a. Videndum est ergo, quid sit pronuntiatio. ‘Pronuntiatio est verborum


dignitas, rebus et sensibus accomodata, et corporis moderatio. Hæc enim
intantum excellit, ut, secundum sententiam Marci Tullii, indocta oratio
laudem consequatur, si optime feratur: et quamvis expolita sit, si
indecenter dicatur, contemptum irrisionemque mereatur. In
pronuntiatione itaque primum exerceri debet vocis et spiritus moderatio,
corporis et linguæ motus. Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura
emendanda sunt, ne verba sint inflata vel anhelata vel in faucibus
frendentia, nec vocis immanitate resonantia, non aspera frendentibus vel
hiantibus labiis prolata; sed pressim et æqualiter vel leniter et clare
pronuntiata, ut suis quæque litteræ sonis enuntientur, et unumquodque
verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato clamore
vociferetur, nec ostentationis causa frangatur oratio. Verum pro locis,
rebus, causis et temporibus dispensanda est. Nam aliqua simplicitate
narranda, aliqua auctoritate suadenda, alia cum indignatione
deprimenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper suæ
[177]
causæ conveniant.’ [Sequitur ergo, ut quæ læta sunt læto vultu

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (21 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

pronuntientur; quæ tristia tristi vultu, quæ crudelia minaci vultu dicenda
sunt, quod præclare docet Oratius dicens:

Tristia mæstum
vultum verba decent, iratum plena minarum,
[178]
Ludentem lasciva, severum seria dicta. ]

‘Observandum est etiam, ut sit recta facies, ne labia detorqueantur, nec


magnus hiatus, nec supinus (id est suppressus) vultus, nec dejecti in
terram oculi et inclinata cervix, nec elevata aut depressa supercilia: quia
nihil potest placere, quod non doceat, et secundum Tullium: «Caput artis
[179]
est dicere quod deceat. Labia lambere vel mordere est deforme,
quum etiam in dicendis verbis modus esse debeat; et ore non magis
[180]
quam labiis loquendum est.»’ Dicenda quoque sunt submissa
leniter, matura graviter, inflexa moderate. Quum magna dicimus,
graviter proferenda sunt; quum autem parva dicimus, humiliter; quum
mediocria, temperate. Nam etiam in parvis causis nihil grande, nihil
sublime dicendum est; sed levi ac pedestri more loquendum est. In
causis vero majoribus, ubi de Deo vel hominum salute referimus, plus
magnificentiæ et fulgoris est exhibendum. In comparatis vero causis, ubi
nihil agitur, nisi ut auditor delectetur, moderate dicendum est. Sed
notandum est quod, quamvis de magnis rebus quisquam dicat, non
[181]
tamen semper magnifice dicere debet. «Nam, ut auctor est Seneca
– De Formula Honesta Vitæ: Lauda parce, vitupera parcius. Similiter
reprehendenda est nimia laudatio, sicut immoderata vituperatio: illa
[182]
enim adulatione, hæc malignitate suspecta est.» In præsentia autem
sui aliquis laudari non debet. Scriptum est enim:

[183]
Laudare præsentem, nec lædere decet absentem.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (22 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

b. c. In velocitate et tarditate similiter modum, requiras. Veruntamen


aliud in dicendo est, quam in faciendo: non enim debes esse velox ad
loquendum, sed tardus cum moderamine competenti. Ait enim beatus
Jacobus in Epistola sua: Esto velox ad audiendum, tardus vero ad
[184]
loquendum, et tardus ad iram. Et Salomo dicit: Vidisti hominem
velocem ad loquendum? stultitia speranda est magis, quam illius
[185]
correctio. Et Cassiodorus: Hæc est regalis proculdubio virtus,
[186]
tardius in verba prorumpere, et celerius necessaria sentire.

Similiter in judicando tardius esse debes. Scriptum est enim: Optimum


[187]
judicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat. Inde etiam dici
[188]
consuevit: «Ad pœnitendum properat qui cito judicat.» Competens
enim mora in talibus non est reprobanda, unde quidam: “Mora omnis
[189]
odio est, sed facit sapientem.”

Pariformiter in consiliis requiras tarditatem, et non velocitatem aut


[190]
festinantiam; “in deliberando enim utilia, mora est tutissima.”
Scriptum est enim de consiliis: “Quod diu tractaveris, id puta
[191] [192]
rectissimum.” Velox enim consilium sequitur pœnitentia. Et
[193]
iterum: Tria sunt contraria consilio: festinantia, ira et cupiditas.

In faciendo autem post deliberationem, velocitatem exercere debes. Ait


enim Seneca in Epistolis: Minus dicito quam facias, et diu deliberato,
[194] [195]
cito facito. Celeritas enim beneficium gratum facit. [Hoc
pulchre dicit Salustius: Priusquam incipias, consulito, et ubi consulueris
[196]
mature, facto opus est. ] Et Salomo: Vidisti hominem velocem in
[197]
omni opere suo? coram regibus stabit, nec erit inter ignobiles. Et
http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (23 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]
Ars loquendi et tacendi

Jesus Sidrach dicit: In omnibus operibus tuis velox esto, et omnis


[198]
infirmatis non occurret tibi. – Non tamen tantam velocitatem
exerceas, quæ in operibus perfectionem impediat.

d. In quantitate insuper modum requiras non multa dicendo; nam in


[199]
multiloquio non deest peccatum. Et Salomo in Eccl. dicit: Multas
[200]
curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia.
Et alibi idem: In omni tempore, bono erit abundantia; ubi autem sunt
[201]
verba plurima, ibi frequenter egestas. Et Seneca: «Nihil æque
[202]
proderit nisi quiescere, et cum aliis loqui minima, secum multa.»
Moderate tamen loqui et tacere debes, dicit enim Pamphilus:

[203]
Nec nimium taceas, nec verba superflua dicas.

Audias ergo plurima, respondeas vero pauca. Nam ut ait Socrates: In


[204]
omnibus placere poteris, si gesseris optima et locutus fueris pauca.

e. In qualitate denique loquendi modum requiras, scilicet dicendo bene.


Scriptum est enim: Principium amicitiæ est bene loqui, male dicere vero
[205]
exordium inimicitiarum. Dicenda igitur sunt verba læta, honesta,
lucida, simplicia; plano ore, vultu quieto, facie composita, sine
[206]
immoderato cachinno, clamore nullo proferenda. De quibus
Salomo dicit: Favus mellis, composita verba: dulcedo animæ et sanitas
[207]
ossium.

Et hæc ad expositionem et intelligentiam hujus dictionis Quomodo dicta


sufficiant.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (24 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

VI. Quando loquendum et dicendum sit, et quo ordine.

Superest denique videre de intelligentia et expositione hujus adverbii


Quando. Certe istud Quando, tempus requirit. Requiras ergo diligenter
tempus simul et ordinem.

a. Ait enim Jesus Sidrach: Homo sapiens tacebit usque ad tempus:


[208]
lascivus autem et imprudens non observabit tempus. Servando ergo
tempus sequaris verbum Salomonis dicentis: Tempus dicendi, tempus
[209] [210]
tacendi. Magna enim res est vocis et silentii temperamentum.
Unde Seneca dicit: Serva itaque silentium, donec loqui tibi fuerit
[211]
necessarium. Et non solum tuum silentium serva, sed etiam
aliorum expecta. Expectare ergo debes dicendi tempus, donec tibi
præbeat auditum. Ait enim Jesus Sidrach: «Ubi non est auditus, non
[212]
effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.»
Importuna enim est narratio tua, quando tibi non præbetur auditus, et est
quasi musica in luctu. Nam ut idem ait: Musica in luctu importuna
narratio; et qui narrat verbum non attendenti, quasi qui excitat
[213]
dormientem a gravi somno.

Et non solum in dicendo aliis, sed etiam in respondendo tempus


expectare debes. Nam scriptum est: Ne properes respondere, donec finis
[214]
fuerit interrogationis. Nam ut ait Salomo: Qui prius respondet,
[215]
antequam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.

Similiter qui prius loquitur, antequam discat, ad contemptum et


irrisionem properat. Unde Jesus Sidrach dicit: Ante judicium para
[216]
justitiam, et antequam loquaris, disce singula.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (25 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

b. Ergo suo loco et tempore dicenda sunt, præpostero ordine penitus


omisso. 1. Nam si de prædicatione loqui desideras tempore congruo,
prius historiam dicas, [quæ docet rem gestam,] postea vero allegoriam,
[quæ docet mysticum sensum ad ecclesiam militantem pertinentem,]
tertio vero tropologiam, [quæ est ad informationem bonorum morum.] 2.
Si vero de epistolis tractes, primo loco pone salutationem, secundo
exordium, tertio narrationem, quarto petitionem et quinto conclusionem.
3. Si autem de contionando in ambaciatis faciendis studeas, primo loco
et tempore salutationem dicas, secundo vero commendationem tam
illorum, ad quos ambaciata dirigitur, quam sociorum tecum ambaciatam
portantium, sive narrationem ejus, quod tibi impositum fuerit. Tertio
facies exhortationem dicendo suasoria verba ad consequendum id, quod
postulatur, quarto in omni postulatione allegando modum, quo id, quod
postulator, fieri valeat. Quinto induces exempla de rebus in similibus
negotiis factis et observatis. Sexto denique assignabis sufficientem
rationem ad prædicta omnia. Et hoc facias ad exemplum Gabrielis
archangeli, qui, quum missus esset a Deo ad beatam virginem Mariam,
primo posuit salutationem dicens: Ave gratia plena: Dominus tecum:
[217]
Benedicta tu etc. Secundo confortationem sive exhortationem de
[218]
Deo: Ne timeas Maria: quam exhortationem præposuit archangelus
denuntiationi, et hoc ideo, quia beata Maria turbata fuerat in salutatione
archangeli. Tertio vero posuit annuntiationem dicens: Ecce concipies in
[219]
utero, et paries filium etc. Quarto posuit modi expressionem, quum
dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
[220]
tibi. Quinto posuit exemplum, quum dixit: Ecce Elizabeth, cognata
[221]
tua, pariet filium in senectute sua. Sexto assignavit sufficientem
rationem ad prædicta, quum dixit: Quia non erit impossibile apud Deum
[222]
omne verbum.

4. Si autem de legibus et decretis tractare volueris, primo tempore et

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (26 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

loco litteram ponas, secundo casum, tertio litteræ espositionem, quarto


similia, quinto contraria, sexto solutiones. Et sic de qualibet scientia:
quæ ad eam pertineant, secundum præsens, prius et posterius sunt
dicenda.

Hæc denique exempla super hoc adverbio Quando tibi ad præsens dicta
sufficiant.

Tu autem ex ingenio tibi a Deo præstito multa super hoc et super


quolibet verbo hujus versiculi: Quis, quid, etc. pro tuæ voluntatis arbitrio
poteris cogitare. Nam sicut in abecedario scripturæ omnes volvuntur, ita
super hoc dicto versiculo, quicquid dici vel taceri debet, fere posset
inflecti. Hanc igitur doctrinam super loquendo vel tacendo, breviter
comprehensam, tibi et aliis tuis fratribus litteratis scribere curavi, quia
vita litteratorum potius in loquendo vel in dicendo, quam in faciendo
consistit, Seneca hoc testante, qui ait: “Stulta est et minime conveniens
[223]
litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem.”

Si autem etiam super faciendo volueris habere doctrinam, detrahatur de


hoc versiculo istud verbum, dicas, et in loco illius ponas hoc verbum
facias. Unde dicatur;

Quis, quid, cur facias, cui, quomodo, quando requiras.

Et ita fere omnia, quæ dicta sunt supra, et multa alia poterunt ad verbum
facias aptari utiliter.

His denique auditis circa prædicta, exercitatione intentissima et frequenti


[224]
usu te ipsum exerceas – nam exercitatio ingenium et naturam sæpe
[225]
vincit, et usus omnium magistrorum præcepta superat – ut valeas
doctrinam dicendi et faciendi in promptu habere. Deum insuper exora,

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (27 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

qui mihi donavit prædicta tibi narrare, ut ad æterna gaudia nos faciat
pervenire. Amen.

Explicit liber de doctrina loquendi et tacendi ab Albertano, causidico


brixiensi, ad instructionem suorum filiorum compositus.

[1]
James 3:7-8.
[2]
Digest, 49.14.50.
[3]
Digest, 50.17.36.
[4]
cf. Gratian, Decretals, 2, C23.Q4.C18.
[5]
Proverbs 26:17.
[6]
Ecclesiasticus 11:9.
[7]
[8]
[9]
Cicero, De Officiis, 2.5.18.
[10]
Publilius Syrus, Sententiae, 319.
[11]
Cato, Distichs, 2.4.
[12]
Publilius Syrus, Sententiae, 344.
[13]
Ovid, Heroïdes, 3.85.
[14]
Cicero, De Officiis, 1.38.136.
[15]
Cicero, De Officiis, 1.38.137.
[16]
Sallust, Bellum Catilinarium, 51.1-2.
[17]
Peter Alfonsi, Dialogus, 539B.
[18]
Proverbs 25:28.
[19]
Pseudo-Seneca, Proverbia, 120; pseudo-Seneca, De Moribus, 132.
[20]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 4.11 (Solon), 5.26.4 (Chilo Lacedaemonius).
[21]
Ecclesiasticus 28:29-30.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (28 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[22]
Proverbs 13:3.
[23]
Cato, Distichs, 1.3.
[24]
Romans 2:1.
[25]
Romans 2:21-23.
[26]
Cato, Distichs, 1.30.
[27]
Prosper of Aquitane, Sententiae, 6.2-3.
[28]
Cato, Distichs, 3.7.
[29]
Gratian, Decretals, 1, D40.C12.
[30]
Gregory.
[31]
Gratian, Decretals, 2, C8.Q1.C20; Wisdom 6:6-7.
[32]
Digest, 11.1.11.7; cf. pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.43.2 (Socrates).
[33]
Ecclesiasticus 5:14.
[34]
Navone’s text (p. 8) includes at this point ‘Dixit enim Jesus Sirac: «In omnibus
bonis dupplicia mala invenies»’ (Ecclesiasticus 12:7).
[35]
Panphilus, 335-338.
[36]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 11.
[37]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 4.10 (Diogenes), 5.26.2 (Diogenes) - 5.26.3.
[38]
Cato, Distichs, 1.12.2.
[39]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.5.
[40]
Horace, Epistulae ad Pisones, 1.18.71.
[41]
Aristotle.
[42]
Cicero, De Officiis, 1.9.30.
[43]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.38-6.39.
[44]
Navone’s text (p. 8) includes at this point ‘Quia ut Seneca dixit: «Solet esse in
dubio pro consilio temeritas»’ (Publilius Syrus, Sententiae, 652).
[45]
Ecclesiasticus 37:20.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (29 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[46]
Pseudo-Seneca, De Moribus, 145b.
[47]
John 14:6.
[48]
Psalms 36:30.
[49]
Ecclesiasticus 20:27.
[50]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 8.
[51]
Cassiodorus, Variae, 3.3.1.
[52]
Cassiodorus, Variae, 3.7.1.
[53]
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 40.4.
[54]
Augustine, Enchiridion, 6.18.13-15.
[55]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.38.4.
[56]
Martin of Braga, Formula vitae honestae, 5.14-23.
[57]
Proverbs 30:7-9.
[58]
2 Corinthians 13:8.
[59]
Gratian, Decretals, 2, C22.Q2.C4; Augustine, Enchiridion, 6.18.13-15.
[60]
Gratian, Decretals, 2, C22.Q2.C4; Augustine, Enchiridion, 6.18.17-18.
[61]
Gratian, Decretals, 2, C22.Q2.C4; Augustine, Enchiridion, 6.18.21-22.
[62]
Walter of England, Aesop, 3.3.
[63]
Sallust, Bellum Catiliniarum, 10.5.
[64]
Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.31-32.
[65]
2 Timothy 2:16.
[66]
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 37.4.
[67]
Publilius Syrus, Sententiae, 627.
[68]
Cicero, Tusculan Disputations, 4.27.58.
[69]
Ecclesiasticus 40:21.
[70]
Ecclesiasticus 6:5.
[71]
cf. Walther, Proverbia, 29629.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (30 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[72]
Panphilus, 109. Navone’s text here follows with: ‘Quinto requiras an dicas quid
durum an molle.’
[73]
Proverbs 15:1.
[74]
Cicero, De Officiis, 2.14.48.
[75]
1 Corinthians 15:33.
[76]
Ephesians 4:29.
[77]
Ephesians 5:4, 3.
[78]
Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.22-23.
[79]
Ecclesiasticus 23:20.
[80]
Colossians 4:6.
[81]
Digest, 11.1.11.7.
[82]
Cicero, Philippics, 3.9.22.
[83]
Ecclesiasticus 37:23-24.
[84]
Publilius Syrus, Sententiae, 351.
[85]
Ecclesiasticus 10:6.
[86]
Cassiodorus, Variae, 9.2.1.
[87]
Colossians 3:25.
[88]
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.43.
[89]
Cicero, De Officiis, 1.13.41.
[90]
Ecclesiasticus 10:8.
[91]
Cicero, De Officiis, 1.7.23.
[92]
cf. Codex, 3.37.1.1.
[93]
Gregory the Great, Homilies on the Gospels, 1.18.4.
[94]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.17.
[95]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.15; Publilius Syrus, Sententiae, 66.
[96]
Andreas Capellanus, De Amore, De Regul. Amor. 19.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (31 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[97]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.4.
[98]
Godfrey of Winchester, Epigrammata, 12.
[99]
Godfrey of Winchester, Epigrammata, 33.
[100]
Psalms 11:4.
[101]
Psalms 119:3-4.
[102]
Luke 11:17.
[103]
Proverbs 11:2.
[104]
Job 20:6-7.
[105]
Ecclesiasticus 10:7.
[106]
Ecclesiasticus 21:5.
[107]
Columbanus (Goldastus), Monosticha in PL 80:318D.
[108]
Matthew 12:36.
[109]
Digest, 28.7.15.
[110]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.2 (Socrates).
[111]
Alcuin, De Rhetorica, 43.27-29.
[112]
Cicero, De Amicitia, 6.22; cf. pseudo-Seneca, Proverbia, 79-80.
[113]
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 10.5.
[114]
Publilius Syrus, Sententiae, 284.
[115]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[116]
Ecclesiasticus 19:8-9.
[117]
Pseudo-Seneca, Proverbia, 75.
[118]
Pseudo-Seneca, De Moribus.
[119]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[120]
Pseudo-Seneca, De Moribus, 16.
[121]
Ecclesiasticus 6:6.
[122]
Cato, Distichs, 2.22.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (32 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[123]
Baldo, Novus Esopus, 315-316.
[124]
Baldo, Novus Esopus, 934-935.
[125]
Publilius Syrus, Sententiae, 106.
[126]
Publilius Syrus, Sententiae, 434.
[127]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.20 (Socrates); Publilius Syrus,
Sententiae Falso, 123.
[128]
Ecclesiasticus 12:10-11.
[129]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.16.
[130]
Ecclesiasticus 12:16.
[131]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.
[132]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 25.
[133]
Proverbs 23:9.
[134]
Proverbs 29:9.
[135]
Proverbs 18:2.
[136]
Ecclesiasticus 22:9.
[137]
[138]
Proverbs 9:8.
[139]
Proverbs 9:7.
[140]
Psalms 139:12.
[141]
Ecclesiasticus 9:25.
[142]
Ecclesiasticus 19:5.
[143]
Ecclesiasticus 8:4.
[144]
Ecclesiasticus 8:20.
[145]
Cicero, De Officiis, 1.41.148.
[146]
Matthew 7:6.
[147]
Sedulius Scottus, Collectaneum Miscellaneum, 13.8.29 (Gregorius).

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (33 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[148]
Wisdom 1:4.
[149]
Cato, Distichs, 1.10.
[150]
Proverbs 31:4.
[151]
Seneca Maior, Controversiis, 2.5.12.
[152]
Walther, Proverbia, 22720a.
[153]
Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.24-25.
[154]
Cassiodorus, Variae, 12.25.1.
[155]
Gratian, Decretals, 2, C11.Q3.C71; Augustine, Epistulae, 153.6.23.
[156]
Digest, 3.6.5, praef.
[157]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.3.
[158]
Publilius Syrus, Sententiae, 158.
[159]
Publilius Syrus, Sententiae, 527.
[160]
Cassiodorus, Variae, 9.14.4.
[161]
Digest, 50.17.206.
[162]
Cicero, De Officiis, 3.5.21.
[163]
Cassiodorus, Variae, 12.13.4.
[164]
Gratian, Decretals, 1, D44; 2, C13.Q1.C1; 2, C16.Q1.C6; 2, C16.Q1.C21.
[165]
1 Corinthians 9:13-14.
[166]
Cicero, De Amicitia, 13.44. Navone’s text here continues with: ‘Non enim pro
amico facere vel dicere debes quod ad peccatum pertineat.’
[167]
Cicero, De Amicitia, 11.37.
[168]
Publilius Syrus, Sententiae, 10.
[169]
Publilius Syrus, Sententiae, 65.
[170]
Publilius Syrus, Sententiae, 466.
[171]
Publilius Syrus, Sententiae, 677.
[172]
Publilius Syrus, Sententiae, 321.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (34 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[173]
Cassiodorus, Variae, 9.25.9.
[174]
John Cassian, Collationum XXIV Collectio in tres partes divisa, 1.2.16 in PL
49:549B.
[175]
Horace, Sermones, 1.1.106-107.
[176]
Cassiodorus, Variae, 1.19.1.
[177]
Alcuin, De Rhetorica, 40.11-29.
[178]
Horace, Ars Poetica, 105-107.
[179]
Cicero, De Oratore, 1.29.132.
[180]
Alcuin, De Rhetorica, 41.32-37, 1-2.
[181]
Isidore of Seville, Etymologiae, 2.17.1-3. Navone’s text here follows with: ‘Cum
autem aliquid laudat vel vituperat, temperate dicere debet.’
[182]
Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.32-35.
[183]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.25, cf. 6.76.
[184]
James 1:19.
[185]
Proverbs 29:20.
[186]
Cassiodorus, Variae, 10.4.6.
[187]
[188]
Publilius Syrus, Sententiae, 32.
[189]
Publilius Syrus, Sententiae, 352.
[190]
Publilius Syrus, Sententiae, 151.
[191]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.28.1; Publilius Syrus (W), Sententiae
Falso, 318.
[192]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.55.
[193]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.28.5, 6.5 (Phocion), 6.55b.
[194]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.6, 5.1.5.
[195]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.14.5 (Socrates).
[196]
Sallust, Bellum Catiliniarum, 1.6.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (35 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[197]
Proverbs 22:29.
[198]
Ecclesiasticus 31:27.
[199]
Proverbs 10:19.
[200]
Ecclesiastes 5:2.
[201]
Proverbs 14:23.
[202]
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 105.6.
[203]
Panphilus, 107.
[204]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.43.1 (Agesilaus).
[205]
Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.61.
[206]
Alcuin, De Rhetorica, 43.32-33.
[207]
Proverbs 16:24.
[208]
Ecclesiasticus 20:7.
[209]
Ecclesiastes 3:7.
[210]
Pseudo-Seneca, De Moribus, 74.
[211]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 8.
[212]
Ecclesiasticus 32:6.
[213]
Ecclesiasticus 22:6, 8.
[214]
Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 8.
[215]
Proverbs 18:13.
[216]
Ecclesiasticus 18:19.
[217]
Luke 1:28.
[218]
Luke 1:30.
[219]
Luke 1:31.
[220]
Luke 1:35.
[221]
Luke 1:36.
[222]
Luke 1:37.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (36 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]


Ars loquendi et tacendi

[223]
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 15.2.
[224]
Alcuin, De Rhetorica, 42.10.
[225]
Alcuin, De Rhetorica, 42.7-9.

http://freespace.virgin.net/angus.graham/Loquendi.htm (37 of 37) [7/22/2003 3:48:50 PM]

You might also like