You are on page 1of 4

I.

SURRECTIO MATUTINA
BEATRIX (PVELLA), EVSEBIVS, EMMANVEL.
BEATRIX. Iesus Christus exsuscitet vos a somno vitiorum. Heus
pueri estis ne hodie evigilaturi?
EVSEBIVS. Nescio quid incidit mihi in oculos, ita videor eos
habere plenos arenae.
BEATRIX. Haec est tua prima cantio matutina, et bene vetus:
aperiam fenestras hasce ambas, ligneam et vitream, ut feriat
clarum mane vestros amborum oculos. Surgite, surgite.
EVSEBIVS. Tam multo mane?
BEATRIX. Propior est meridies quam aurora. Vis tu Emmanuel
recentem subuculam?
EMMANVEL. Nihil nunc est necesse, haec est satis munda, cras
sumam alteram. Cedo mihi thoracem.
BEATRIX. Quem? simplum, an diploidem?
EMMANVEL. Quem voles, mea nihil refert. Porrige huc simplum,
ut si sim, hodie lusurus pila, minus graver.
BEATRIX. Hic est semper tuus mos: prius de lusu cogitas, quam
de schola.
EMMANVEL. Quid tu dicis inepta? et schola ipsa vocatur ludus.
BEATRIX. Ego non intelligo vestras grammaticationes et
sophismata.
EMMANVEL. Da ligulas astrictorias coriaceas.
BEATRIX. Fractae sunt: accipe sericas, et sic jussit tuus
paedagogus. Quid jam? vin femoralia, et tibialia, quoniam est
aestus?
EMMANVEL. Minime vero, dato feminicruralia, quaeso
constringe me.
BEATRIX. Quid, tu habes brachia foenea, aut butyracea?
EMMANVEL. Non, sed filo tenui consuta. Hui qualia dedisti mihi
astrigmenta exarmata, et lacera.
BEATRIX. Memineris te heri alea perdidisse integra.
EMMANVEL. Qui scis?
BEATRIX. Ego per rimulam ostii observabam te cum Guzmanulo
ludentem.
EMMANVEL. Amabo ne id paedagogus resciat.
BEATRIX. Immo ego narrabo, quum primum appellaris me
deformem, ut soles.
EMMANVEL. Quid si rapacem?
BEATRIX. Quidvis, modo ne deformem.
EMMANVEL. Cedo calceos.
BEATRIX. Utros? longo obstragulo, an brevi?
EMMANVEL. Tectos propter lutum.
BEATRIX. Propter lutum aridum, quod alio nomine vocatur pulvis.
Sed bene facis, nam in apertis cingulum est fractum, et fibula
amissa.
EMMANVEL. Indue rogo.
BEATRIX. Tu ipse facito.
EMMANVEL. Non possum me flectere.
BEATRIX. Tu quidem facile te curvares, desidia vero tua difficile:
an deglutisti ensem, ut circulator ille nudius quartus? adeone es
jam delicatus? quid facies grandior?
EMMANVEL. Astringe nodo laxo gemino: quod est elegantius.
BEATRIX. Nihil minus: solveretur nodus illico, et decideret tibi
calceus e pedibus: praestat vel gemino astricto, vel astricto et
laxo. Sume tunicam manicatam, et cingulum textile.
EMMANVEL. Minime id quidem, sed coriaceum venatorium.
BEATRIX. Mater vetat: vis tu omnia arbitratu tuo facere? et tu heri
fregisti aciculam fibulae.
EMMANVEL. Non poteram alioqui exfibulare. Da ergo illud
puniceum ex lino.
BEATRIX. Cape: cinge te cinctu Gallico. Pecte caput prius radiis
rarioribus, tum densioribus: apta pileum vertici, ne in occipitium
rejicias more tuo, aut in fronten et oculos.
EMMANVEL. Prodeamus jam tandem.
BEATRIX. Quid? illotis manibus et facie?
EMMANVEL. Ista tua tam molesta curiositate taurum jam
enecasses, nedum hominem, videris mihi non puerum vestire,
sed sponsam.
BEATRIX. Eusebi, adfer pollubrum cum urceolo, funde altius:
stilla potius ex epistomio, quam profundas: elue sordes istas ex
nodis digitorum: ablue os, et gargariza, frica bene cilia, et
palpebras, tum glandulas sub Auriculis duriter; cape linteum,
exterge te. Deum immortalem, de omnibus es sigillatim
admonendus, nihilne ipse tua sponte faceres?
EMMANVEL. Vah, nimium es importuna, et odiosa.
BEATRIX. Et tu nimium scitus puer, ac formosulus. Deosculare
me: flecte jam genua, et ante hanc Servatoris nostri imaginem
recita precationem dominicam, et preces alias, ut habes de more,
antequam pedem ponas extra cubiculum. Vide mi Emmanuel, uti
de re nulla alia cogites, dum oras. Mane paulisper, appende
sudariolum hoc de zona, ad nares emungendas et purgandas.
EMMANVEL. Sumne satis ad arbitrium tuum compositus?
BEATRIX. Es.
EMMANVEL. Ad meum minime, quoniam jam tandem ad tuum;
ausim facere sponsionem, me horam unam vestiendo
consumpsisse.
BEATRIX. Quid si vel duas? Quo eras alioqui iturus? Quid acturus?
fossurus credo, aut araturus.
EMMANVEL. Quasi desit quod agam.
BEATRIX. O magnum virum, vehementer in nihil agendo
occupatum.
EMMANVEL. Non hinc abis cavillatrix? abi, aut ego te abigam hoc
calceo, aut calanticam tibi detraham de capite.

You might also like