You are on page 1of 1

Scilla e Cariddi

Dextrum Scylla latus1 ,laevum tenet implacata Charybdis. Scyllam


amabat Glaucus, quem Circe diigebat; et quoniam Glaucus pronior2 in
Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere,
infecit venenis3 : in quem illa cum descendit, turpem formam sumpsit. Horruit
itaque Scylla suam deformitatem et se praecipitavit in maria. Secundum alios
Glaucus, a Scylla spretus4, Circem rogavit, quae puellam in monstrum
mutavit. Iuxta alios vero puellam in hoc monstrurn mutavit Neptunus,
quoniam Glaucum amabat. Homerus autem hanc immortale monstrum dicit.
Poetae etiam canes et lupos ob hoc ei attribuunt, quia ipsa loca plena sunt
monstris marinis, et saxorum asperitas illic latratus canum imago est.
Charybdis autem, in Siciliae parte posita, femina fuit voracissima, ex Neptuno
et Terra genita5; quam, quia boves Herculis rapuerat, luppiter fulmine iecit et
in maria praecipitavit. Unde etiam naturam pristinam6 servat: nam sorbet7
universa quae prehendit.

1latus: lato, riferito allo stretto di Messina: il destro sulla costa della Sicilia, il sinistro sulla costa
calabra
2 pronus: favorevole
3 venenum: velene
4 spretus: participio perfetto da spernere, sprecasse: disprezzare
5 genita: participio perfetto da genere: generare
6 pristinus: aggettivo, antico
7 sorbere: bere, sorbire, inghiottire

You might also like