You are on page 1of 2

BENEDICTIO ANTE MENSAM

PATER NOSTER, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum;


advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimíte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

BÉNEDIC, Dómine, nos et hæc tua dona quae de tua largitáte


sumus sumptúri. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
V. Tu autem Dómine miserére nobis. R. Deo grátias.

BENEDICTIO POST MENSAM


ÁGIMUS tibi grátias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis
tuis: Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. Amen.

V. Requiéscant in pace. R. Amen.

You might also like