Professional Documents
Culture Documents
AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris
tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen.
GLORIA PATRI, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula
saeculorum. Amen.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui,
Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
Oremus:
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii
tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Regina caeli, laetare, alleluia:
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
Oremus:
Deus qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es:
praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per
eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
ADORAMUS te, sanctissime Domine Iesu Christe, hic et ad omnes Ecclesias tuas, quae sunt in toto
mundo, et benedicimus tibi; quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum. Amen.
Oremus
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium; ut, qui sanctae Dei Genetricis memoriam
agimus; intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Christum
Dominum nostrum. Amen.
REGINA, caeli, laetare, alleluia:
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
Oremus
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es:
praesta, quaesumus; ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per
eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
SALVE, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii
Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos
tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc
exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii
tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut cuius
commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua
liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Pomolimo se:
O, vječni Bože, čije je milosrđe neistraživo i čije je blago smilovanja neiscrpivo, milosno pogledaj na
nas i umnoži u nama svoje milosrđe da u teškim trenucima ne očajavamo i ne budemo obeshrabreni,
nego da se predamo s velikim povjerenjem u tvoju svetu volju, koja je sama ljubav i smilovanje! Po
Gospodinu našemu Isusu Kristu, Kralju milosrđa, koji nam s tobom i Duhom Svetim iskazuje milosrđe
u sve vijeke vjekova. Amen.