You are on page 1of 7

Sanctum Rosarium

Pongamonos en presencia de Dios

Per signum (✝) Sancte Crucis de inimicis (✝) nostris libera nos (✝), Domine Deus noster.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Actus Contritionis

DEUS meus, ex toto corde paenitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia
peccando, non solum poenas a Te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi Te,
summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia
Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Amen.

V. Domine, labia mea aperies.

R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

V. Deus, in adiutórium meum intende.


R. Dómine, ad adiuvándum me festina.

V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

R. Sicut erat in princípio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen

CREDO

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae.


Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum:
qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos,sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem,remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem,
et vitam aeternam.
Amén.

Veni, Sancte Spiritus

VENI, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur;
R. Et renovabis faciem terrae.

Oremus:
DEUS, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta
sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

A continuación se enuncia el misterio que se va a meditar, una vez hecho esto se rezarán 1 Pater Noster, 10 Ave
Maria y 1 gloria y las Jaculatorias como se menciona adelante.
Jaculatorias

V. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ.


R. Tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe.

Oh Bone Iesu, dimitte nobis débita nostra, salvanos ab igne infernis, perduc in cælum omnes
animas præsertim eas quæ misericordiæ tua maxime indigents.

Una vez concluidos los misterios, se rezan las tres AVEMARÍAS

1. Ave María, Fília Dei Patris, Virgo puríssima ante partum. Gratia plena Dominus tecum,
Benedicta Tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris Tui Iesus.
R. Sancta Maria Mater DEI, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen

2. Ave María, Mater Dei Fílii, Virgo puríssima in partu. Gratia plena Dominus tecum, Benedicta Tu
in muliéribus, et Benedictus fructus ventris tui Iesus.
R. Sancta Maria Mater DEI, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen

3. Ave María, Sponsa Dei Spíritu Sancti, Virgo puríssima post partum. Gratia plena Dominus
tecum, Benedicta Tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus.
R. Sancta Maria Mater DEI, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen

Ave María, templum et sacrárium Sanctíssimæ Trinitatis, Virgo Purissima sine labe originali
concepta.

V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

R. Sicut erat in princípio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen

Letanías Lauretanas

V. Kyrie, eleison.

R. Kyrie, eleison.

V. Christe, eleison.

R. Christe, eleison.

V. Kyrie, eleison.
R. Kyrie, eleison.

V. Christe, audi nos.

R. Christe, audi nos.

V. Christe, exaudi nos.

R. Christe, exaudi nos.

V. Pater de cælis Deus,

R. Miserere nobis.

V. Fili Redemptor mundi Deus,

R. Miserere nobis

V. Spiritus sancte Deus,

R.Miserere nobis.

V. Sancta Trinitas, unus Deus,

R. Miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis


Sancta Dei Genitrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater Ecclesiæ
Mater Misericordiæ
Mater Divinæ Gratiæ,
Mater Spei,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater Inmaculata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo prædicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,

Speculum iustitiæ,
Sedes sapientiæ,
Causa nostræ lætitiæ,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas Insigne devotionis,
Rosa mystica,

Turris davidica,
Turris eburnea,

Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua Cæli,
Stella matutina,

Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Solacium migrantium,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium christianorum,

Regina angelorum,
Regina patriarcharum,
Regina prophetarum,
Regina apostolorum,
Regina martyrum,
Regina confessorum,
Regina virginum,
Regina sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in cælum assumpta,
Regina Sacratissimi Rosarii,
Regina familiæ
Regina pacis

V. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,


R. Parce nobis, Domine.

V. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

R. Exaudi nobis, Domine.

V. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

R. Miserere nobis.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Concede nos, fámulos tuos quǽsumus Dómine Deus, perpetua mentis et córporis sanitáte
gaudére, et gloriósa beatæ Maríæ semper Vírginis intercessione, a præsenti liberári tristitia, et
æterna pérfrui lætitia. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Sub tuum præsidium confugimus, Sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in
necesitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et Benedicta.

Deus cujus Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis æternæ præmia
comparávit: concéde, quæsumus; ut, hæc mystéria sanctissimo beátæ Maríæ Virginis Rosário
recolentes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur. Per Christum
Dóminum nostrum. Amen.

V. Oremus pro Pontifice nostro N.

Pater noster, Ave María et Gloria Patri.

Oremus pro fidelibus defunctis.

V. Réquiem æternam dona eis, Dómine.


R. Et lux perpetua luceat eis.

V. Requiescant in pace.

R. Amen

Pater noster, Ave María

V. Fidelium animae, per misericordiam DEI, requiescant in pace

R. Amen

Oratio ad Sanctum Michael


SANCTE Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto
praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam
aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute,
in infernum detrude. Amen.

V. Ave Maria Purissima

R. Sine labe concepta.

R. O Maria, Sine labe concepta.

R. Ora pro nobis, qui confugimus ad Te.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

You might also like