You are on page 1of 2

MARCIAL, FLORILEGIO DE EPIGRAMAS (2)

I 15:

O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,


     si quid longa fides canaque iura ualent,
bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
     et numerat paucos uix tua uita dies.
Non bene distuleris uideas quae posse negari,              5
     et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Exspectant curaeque catenatique labores,
     gaudia non remanent, sed fugitiua uolant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
     saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.              10
Non est, crede mihi, sapientis dicere'Viuam'
     sera nimis uita est crastina: uiue hodie.

I 16:

Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura


     quae legis hic: aliter non fit, Auite, liber.

II 25:

Das numquam, semper promittis, Galla, roganti:


     si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.

II 38:

Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?


     Hoc mihi reddit ager: te, Line, non uideo.

II 90:

Quintiliane,uagae moderator summe iuuentae,


     gloria Romanae, Quintiliane, togae,
uiuere quod propero pauper nec inutilis annis,
     da ueniam: properat uiuere nemo satis.
Differat hoc patrios optat qui uincere census              5
     atriaque inmodicis artat imaginibus:
me focus et nigros non indignantia fumos
     tecta iuuant et fons uiuus et herba rudis.
Sit mihi uerna satur, sit non doctissima coniunx,
     sit nox cum somno, sit sine lite dies.              10

III 43:

Mentiris iuuenem tinctis, Laetine, capillis,


     tam subito coruus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
     personam capiti detrahet illa tuo.

IV 12:
Nulli, Thai, negas; sed si te non pudet istud,
     hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.

IV 32:

Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,


     ut uideatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
     credibile est ipsam sic uoluisse mori.

IV 49:

Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,


     qui tantum lusus illa iocosque uocat.
Ille magis ludit qui scribit prandia saeui
     Tereos aut cenam, crude Thyesta, tuam,
aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,              5
     pascentem Siculas aut Polyphemon ouis.
A nostris procul est omnis uesica libellis,
     Musa nec insano syrmate nostra tumet.
"Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant".
     Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.              10

V 7:

Qualiter Assyrios renouant incendia nidos,


     una decem quotiens saecula uixit auis,
taliter exuta est ueterem noua Roma senectam
     et sumpsit uoltus praesidis ipsa sui.
Iam, precor, oblitus notae, Vulcane, querelae,              5
     parce: sumus Martis turba, sed et Veneris;
parce, pater: sic Lemniacis lasciua catenis
     ignoscat coniunx et patienter amet.

V 29:

Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:


     "Formonsus septem, Marce, diebus eris."
Si non derides, si uerum, lux mea, narras,
     edisti numquam, Gellia, tu leporem.

V 58:

Cras te uicturum, cras dicis, Postume, semper:


     dic mihi, cras istud, Postume, quando uenit?
Quam longe cras istud! Ubi est? Aut unde petendum?
     Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
Iam cras istud habet Priami uel Nestoris annos.              5
     Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
Cras uiues? Hodie iam uiuere, Postume, serum est:
     ille sapit quisquis, Postume, uixit heri.

You might also like