You are on page 1of 12

Zabern, Conrad von

De modo bene cantandi


Source: Karl-Werner Gümpel, Die Musiktraktate Conrads von Zabern, Akademie der
W i s s e n s c h a f t e n u n d d e r L i t e r a t u r, A b h a n d l u n g e n d e r G e i s t e s - u n d
Sozialwissenschaftlichen Klasse, Jahrgang 1956, Nr. 4 (Wiesbaden: Steiner, 1956),
260-82. Used by permission of the Franz Steiner Verlag, Stuttgart.

[-260-] De modo bene cantandi

<PRAEFATI0>

Causa, quare sequens opusculum rarissimum prae mille aliis merito fuit per
impressionem multiplicandum, haec est, quia inter multas materias tam ecclesiasticis
quam scolasticis viris necessarias vix aliqua una sola inveniri potest, quae ita sit de foro
quasi omnium, sicut ista, de qua in sequenti opusculo tractatur. Est enim de foro
omnium religiosorum conventualiter commorantium ac divinum officium cum cantu
persolventium. Est etiam de foro omnium saecularium sacerdotum ac clericorum in
collegiatis ecclesiis beneficiatorum a maximo usque ad minimum, qui non minus quam
religiosi ex institutione exsequi habent cum cantu officium divinum, nec non omnium in
parrochialibus ecclesiis saltem in festivis diebus ex debito cantantium. Est nihilominus
valde de foro omnium rectorum scolarium ac suorum adiutorum sive cooperatorum,
quocumque censeantur nomine, immo etiam omnium scolarium ad huiusmodi statum
anhelantium, qui huius opusculi directione in futurum melius poterunt scolares suos in
omnibus ad bene cantandum requisitis informare ac dirigere atque ab omnibus
huiusmodi requisitis repugnantibus efficacius et citius compescere, retrahere, et
refrenare, ut sic nedum in iuventute, sed et postea per totam vitam suam, quocumque
pervenerint, in choro utiliores reddantur. Et revera inaestimabilis damni res est, quod
ille bene cantandi modus hic tradendus scolarium rectoribus hucusque fuit incognitus,
quia ex hoc venit, quod innumeris sacerdotibus hodie sit ignotus, ut nimirum nimis male
cantent pro bonis stipendiis et provisionibus.

[-261-] DE MODO BENE CANTANDI CHORALEM CANTUM IN MULTITUDINE PERSONARUM


OPUSCULUM RARISSIMUM NOVISSIME COLLECTUM
ANNO DOMINI MCCCCLXXIIII

<INTRODUCTIO>

In favorem totius cleri atque ad eius honorem et profectum hoc praesens breve
opusculum decrevi colligere et per impressionem multiplicare, ut omnes, ad quorum
usum pervenerit, discant in eo modum bene cantandi cantum choralem. Qui modus
innumeris sacerdotibus etiam cantum competenter scientibus hucusque fuit incognitus
ex culpa suorum informatorum, qui neglexerunt eos de hoc in iuventute instruere
verisimiliter ideo, quiamet hunc ignorarunt, quemadmodum et hodie plures scolarium
rectores illum ignorant, etsi in musica aliquid sciant etiam prae multis aliis. Nec ego a
quoquam magistrorum meorum de illo bene cantandi modo umquam sum instructus,
scirent in musica quantumcumque. Quem quidem modum per haec praesentia scripta
plurimis ecclesiasticis personis cupio innotescere, ut in futurum possint hoc opus
ecclesiastici cantus irreprehensibiliter et bene perficere, prout in divinis iubentur
scripturis, ut sic fiat primo et principaliter omnipotenti Deo magis gratum et secundo
ipsis cantantibus plus meritorium, cum Deus remunerator sit non nominum, sed
adverbiorum, atque tertio etiam aliis fidelibus audientibus magis proficuum, cum haud
dubium huiusmodi opus bene factum plus quam aliunde devotionis fiat incitamentum et
augmentum.
Notandum ergo, quod ad bene cantandum choralem cantum in multitudine simul
cantantium requiruntur sex, quae hic infra suis in locis sequuntur [-262-] in maiori littera
adiuncta semper mox eorum declaratione in littera parva propter simplices, qui
declaratione tali non parum indigent quique nonnumquam magis utiles esse possunt in
choro quam se maiores aut doctiores vel saltem tantum, et eo amplius, quo per hic
sequentia de bene cantando plenius fuerint instructi. Haec itaque ad bene cantandum
choraliter requisita iam primo loco solum simpliciter enumerabo summarie; postea
prosequar ipsa cum adiuncta declaratione per ordinem melius quo potero.
Sunt igitur haec sex, quae requiruntur, scilicet cantare concorditer, mensuraliter,
mediocriter, differentialiter, devotionaliter, et satis urbaniter. Primum horum est
omnium ceterorum fundamentum; ultimum vero est omnium aliorum ornamentum, quod
si desit quinque praecedentibus, non satis ipse cantus laudem merebitur. Haec sex
enumerata consideratione digna sunt valde, quia sine his non bene cantabitur choraliter
a quantumcumque in cantu habituatis. Licet enim plerique hucusque putaverint, quod
ille censeretur scire bene cantare, qui ipsas notas et ascensus atque descensus de una
earum ad alteram prompte et recte cantare sciret sine scilicet errore vel deviatione,
tamen hoc non est nisi scire cantare. Ad bene autem cantandum revera plus exigitur,
scilicet observatio illorum sex iam enumeratorum et consequenter per ordinem
declarandorum. Et si mihi replicetur, quod prius utique oporteat quem scire cantare
quam possit bene cantare, quomodo ergo ego in praesenti opusculo tradere possim
modum bene cantandi, in quo nec ad unam notam [-263-] quempiam informo de
cantando iuxta musicalium proportionum exigentiam, responsio in prompto est: Loquor
in hoc opusculo ecclesiasticis viris, qui multo iam tempore in suis ecclesiis cantaverunt,
quos praesuppono aliqualiter cantum scire sive ex usu sive qualitercumque, cupiens
eosdem docere, quomodo idipsum, quod diu et saepius cantaverunt, in futurum longe
melius quam hucusque debeant et valeant cantare etiam absque amplioris temporis
impensione et sine laboris aggravatione. Quibus vero informatio de cantando iuxta
musicalium rudimentorum directionem adhuc fuerit necessaria, hos ad alios meos de hoc
factos labores remitto nec non ad publicas meas in musica lectiones invito, quas semper
paratus sum facere, quando audientium copia non defuerit. Nunc procedo ad sex
praeenumeratorum declarationem.
CONCORDITER CANTARE, QUOD EST PRIMUM,

est sic cantare, quod omnium simul cantantium voces eisdem temporum momentis
pariter et simultanie vadant, ita quod nullus eorundem simul cantantium voce sua alios
praeveniat aut post eos tardet quomodolibet perceptibiliter. Cuius rei duplex habemus
exemplum imitatione dignissimum: Unum angelorum in caelis, de quibus in sequentia
festi nativitatis Christi canitur: Angeli in arce poli voce consona semper canunt.
Pensentur verba haec: voce consona. Hos Dei angelos imitemur, si ad eorum velimus
consortium pervenire ad perpetue cum eis cantandum nostri conditoris et redemptoris
laudes. Aliud [-264-] exemplum habemus notanter puerorum in ardenti fornace
positorum, de quibus Danielis III. capitulo sic scribitur: Hi tres quasi ex uno ore
benedicebant et laudabant Deum. Ecce, quis est tam simplex, quod non intelligat hos
tres pueros tria ora habuisse! Et tamen dicit scriptura signanter: quasi ex uno ore, quia
tres eorum voces tam consone et concorditer sonabant, quasi ex uno ore processissent.
Hos pueros merito proposse imitari debemus.
Ut autem illud fiat non solum possibile, sed et faciliter factibile etiam in notabili
personarum multitudine per totam chori latitudinem a se invicem distantium, hoc unum
valde necessario requiritur, scilicet diligens mutua advertentia, quae heu in multis
ecclesiis hucusque fuit nimis inconsueta, sine qua tamen nec ad modicum tempus
manere potest in multitudine personarum simul cantantium plena vocum concordia.
Mediante vero ipsa diligenti advertentia maxime earum personarum, quae in unoquoque
choro ad id specialiter deputabuntur, prout non parum est necessarium, res haec haud
dubium est faciliter factibilis, quando solum personae chori in hoc opere Dei, cui
secundum beatum Bernhardum Super cantica nihil praeponere licet, fuerint, sicut revera
merito esse debent et tenentur bonae voluntatis. Ex quo tamen hoc opus Dei est quasi
aratrum eorum, unde habent honorem et victum suum; ad quod etiam sunt electi
secundum illud beati Petri in canonica: Vos estis genus electum; ad quod etiam sunt
dignificati satis notabiliter immo supra principes per scilicet sacrorum ordinum
collationem; ad quod tertio [-265-] etiam sunt stipendiati per praebendas sive beneficia
ecclesiastica et per cotidianas praesentias. Quidnam difficultatis habet apud personas
bonae voluntatis, cum quaelibet earum duas ad alios advertendum aures habeat, his
diligenter uti in iam dicto Dei opere, ut ipsum irreprehensibiliter et bene fiat pro
eiusdem omnipotentis Dei gloria et honore nec non pro cantantium et audientium
spirituali profectu et salute?

MENSURALITER CANTARE, QUOD EST SECUNDUM,

est sic cantare, quod uni notae non plus vel minus temporis impendatur quam alteri,
qualiscumque mensura cantetur, sive longior sive brevior, secundum temporis
exigentiam, prout infra circa quartum requisitorum plenius veniet dicendum. Mensura
enim a mensurando dicitur, et tunc ipse cantus debitam mensuram habet recteque
mensuratur, quando una nota non plus vel minus altera protrahitur vel breviatur, quod
omnes ecclesiastici viri, religiosi et saeculares, laudem de bene cantando prae aliis
habentes inviolabiliter observare solent. Cuius contrarium in plerisque collegiatis
ecclesiis plures personae sine numero saepe agunt unam notam plus ceteris protrahentes
et aliam vel alias nimium et multo plus reliquis breviantes, et illa est una de
communissimis abusionibus maioris partis cleri in cantando. Quin immo praecipue omnes
altiores notas cantus frequentissime nimium trahunt in longum et mox sequentes nimis
breviant, prout notabiliter patet in festivali Patrem; taceam iam de innumeris aliis
exemplis.
[-266-] Quia hic de altioribus notis cantus feci mentionem, hoc unum nota dignum
praeterire non debeo, cuius tamen ab omnibus meis informatoribus numquam audivi
fieri mentionem, licet haud dubium sit consideratione dignissimum. Et est hoc, quod
circa altiores notas cantus non solum frequentius, sed et multiplicius peccatur peccato
scilicet artis, ita quod per earundem indiscretam et ineptam decantationem peccatur
contra plura enumerata, signanter contra primum et contra secundum atque contra
sextum requisitorum ad bene cantandum. Quin immo satis saepe una unica altior nota
sic cantatur inepte, ut simul tempore contra illa tria requisita iam mox enumerata
peccetur tam notabiliter, quod intelligentem latere non potest. Quod sic declaro, quia si
quis aliquam altiorem notam plus quam alii secum cantantes protrahat, sicut saepissime
fit, iam contra primum requisitorum peccat, quia post alios secum cantantes tardat et
sic a concordia declinat. Et cum quasi per consequens eandem altiorem notam plus aliis
sequentibus notis prolongat, prout etiam mos est communissimus innumeris
ecclesiasticis personis, etiam contra secundum requisitorum peccat, quia mensuram
notabiliter vitiat. Et si eandem altiorem notam valida voce cantet, prout etiam fieri
solet sine numero saepe a maiori parte cleri, iam etiam contra sextum requisitorum
peccat, cum, ut infra circa idem sextum dicetur, altiores notae cantus sint voce
subtiliata et non plena arteria vel valida voce decantandae.
Item notandum hic, quod omnes caudae in pausis penitus sunt vitandae, quia peccant
contra mensuram.
Item cavendum est, ne pausae fiant, ubi non sunt faciendae, quia et hoc contra
mensuram esset, quae uniformiter continuanda est usque ad apta [-267-] verarum
pausarum loca. Contra quod etiam innumerabiles personae ecclesiasticae agunt morulas
ad modum pausarum facientes in mille locis cantus, ubi nulla est pausa vel tardatio
facienda; immo nonnumquam quasi post quamlibet dictionem decantatam id faciunt,
quod facile est exemplariter declarare.
Item etiam hoc pertinet ad cantandum mensuraliter, quod unus chorus alteri se
conformet in mensura. Non enim expedit, quod unus chorus plus alio festinet aut
prolixiorem mensuram servet in cantando, quando vicissim sive alternatim aliquid
cantant per versus; ut hymnum vel sequentiam, Et in terra et alia huiusmodi, praesertim
dum non luditur in organis.

MEDIOCRITER CANTARE, QUOD EST TERTIUM,

est non nimis alte nec nimis basse cantare, quod ideo valde convenit, quia mediocris
cantus minus est onerosus personarum multitudini quam altior vel bassior, quia semper
sunt aliqui in multitudine, qui non bene possunt sine gravamine multum alte vel basse
cantare, quorum auxilio chorus utique fraudaretur, quando vel nimis alte vel nimis basse
cantaretur. Quando vero mediocriter canitur, potest quilibet chorum fideliter iuvare sine
defraudatione et absque suo gravamine. Item si in aliis rebus mediocritas laudabilis est,
non minus etiam in cantu chorali.
Ad huiusmodi autem mediocritatem in cantu laudabiliter semper servandam hoc unum
valde est necessarium, scilicet praecentorum sive inceptorum discreta et provida
inceptio, maxime cum cantus supra notam inceptionis suae vel multum ascendit vel infra
eandem multum descendit in quacumque sui parte, ut cum ad eundem altitudinis vel
bassitudinis locum pervenitur, [-268-] possit et ibi a multitudine personarum chori sine
gravamine cantari. De qua discreta inceptione facile dari poterit practica ad sensum
directio et declaratio in cantibus praesertim, qui prae ceteris plus indigent huiusmodi
provida inchoatione, ut sunt cantus illi, qui ultra inceptionis suae notam ad octo vel
novem aut adhuc plures notas in ulla sui parte ascendunt, quos secundum hoc eo bassius
inchoare oportet, quo altius ascendunt. Et econtra eos cantus, qui infra inceptionis
notam multum alicubi descendunt, oportebit eo altius incipere, quo magis inveniuntur
descendere. Cantus vero, qui neutrum iam dictorum faciunt, minus indigent tam provida
inchoatione; facile enim ibi chori gravamen evitatur.

DIFFERENTIALITER CANTARE, QUOD EST QUARTUM,

est iuxta temporum exigentiam et officiorum differentiam cantum perficere primo hoc
modo, ut in magnis festivitatibus valde tractim cantetur, in dominicis vero simplicibus et
parvis festis mediocris mensura et in feriis brevior servetur. Ad hoc est auctoritas et
ratio: Auctoritas inquam sacri concilii Basiliensis, cuius quaedam constitutio De divino
officio rite peragendo sic dicit: debitam inter solemne et feriale officium facientes
differentiam. Ratio vero est, quia licet pro magnitudine festorum in eisdem valde merito
productior sive longior mensura cantetur, in feriis tamen tam clericis quam laicis
onerosum fieret aliam quam brevem et expeditiorem in cantu servare mensuram. Clerici
[-269-] enim tam religiosi quam saeculares varia pro sua necessitate agere habent
nedum circa libros, sed et circa alia quaeque sibi opportuna, quae in festis non licent,
sed in feriis, quae quidem utique minus facere possent, quando aeque tractim in feriis
sicut in festis cantare deberent. Laici etiam timoratiores, qui ex devotione nonnumquam
etiam diebus feriatis chori officium audire cupiunt, nimis a suo labore, quo se et suos
nutrire habent, impedirentur, quando tunc tractim cantaretur, et fieret nonnullis occasio
totaliter se absentandi aut ab officio recedendi, quorum econtra devotioni sane
condescenditur expeditius tunc in cantu procedendo, quemadmodum etiam vere devotos
et reformatos religiosos facere experimur in suis conventibus.
Quia de differenti mensura hic feci mentionem, ideo dico, quod et in illo quarto
requisitorum rite secundum temporum exigentiam et differentiam servando exigitur
discretio inceptorum, quia in tali mensura semper debet praecentor incipere, qualis pro
quovis tempore merito venit continuanda, ne forte in suae negligentiae notam hanc non
immerito statim oporteat immutare, si tamen debita secundum temporis exigentiam
cantari debeat mensura.
Item secundo etiam sic est differentialiter cantandum, ut in festivitatibus pro amplioris
alacritatis ostensione aliqualiter altius et iucundius cantetur quam in diebus feriatis,
absque tamen notabili excessu mediocritatis.
Item tertio sic differentialiter, ut etiam eodem die summum chori officium maiori cum
solemnitate cantetur quam privatum.
Item sic differentialiter, ut officium defunctorum, tam missae quam vigiliarum aut
vesperarum, bassius cantetur et minus iucunde quam alia officia defunctos non
specialiter concernentia.
Item officia de iucundis vel gaudiosis materiis iucundius cantari debent quam officium
pro peccatis vel pro tribulatione et aliis huiusmodi.
Item cum festum venerit in talem feriam, cuius officium, quod habet speciale,
praetermitti non debet, ut duplex tunc fieri oporteat officium, quemadmodum in
adventu vel in quadragesima aut in angaria nonnumquam fieri [-270-] solet, tunc utique
solemnius et tractius cantari debet officium de festo et illud de feria expeditius, ut inter
huiusmodi diversa officia debita servetur differentia.

DEVOTIONALITER CANTARE, QUOD EST QUINTUM,

est sic cantare, quod quilibet simul cantantium in forma maneat in eis notis, quae a
devotis patribus nobis sunt traditae, ita quod nullus illas in plures frangat vel ab eis
quomodolibet recedat in quintam supra vel in quartam infra aut in aliam concordantem
saliendo vel ad modum discantus divagando et ab eis declinando. Omnes enim tales
recessus a sanctorum patrum devota melodia plus in auditoribus impediunt quam
generent devotionem, nec in cantantibus devotionis signa, sed potius reprehensibilis
levitatis indicia esse
videntur. Et quod amplius est, sunt choro non parum praeiudiciales, quia saepe sunt vel
fiunt occasio confusionum et errorum in cantando, quia ceteri in vera nota sive melodia
praescripta manere curantes non solum per huiusmodi quorundam extra veram notam
divagationem impediuntur in suo proposito, sed etiam eorundem sic divagantium auxilio
fraudantur, qui, si cum eis in vera nota manerent eosque fideliter iuvarent, melius se
mutuo a confusionibus praeservarent, prout nemini venit in dubium.
Item etiam sic est devotionaliter cantandum, ut ab omnibus simul cantantibus sub ipso
cantu, ubi et quando oportet aut consuetum est fieri, reverenter [-271-] capita
detegantur eademve inclinentur nec non genua flectantur, et sic de aliis devotionis
indiciis, quae omnia cooperantur ad devotionem, quam cantus ecclesiasticus tam in
cantantibus quam in aliis fidelibus ipsum audientibus generare debet ex institutione.
Item etiam sic est cantandum devotionaliter, ut nulla melodia, quae a devotis sanctis
patribus nobis non est tradita, sed a diaboli ministris introducta, ut infra dicetur, inter
divinae laudis carmina umquam cantetur; huiusmodi enim melodiae adulterinae penitus
sunt reiciendae a divino officio. Et tamen heu in plerisque ecclesiis quasi cotidie sunt in
usu. Exemplariter loquar, ut intelligar: Nonnulli scolarium rectores placere nescio cui
cupientes, sed haud dubium diabolo per hoc servientes, etiamsi nescii, quorundam
mundialium carminum melodias sumpserunt et illas super his, quae de potioribus sunt
inter divinae laudis carmina, hoc est super hymnum angelicum Gloria in excelsis et super
Symbolum Nicaenum ac super Sanctus et Agnus Dei, ut poterant, aptarunt haec sub
eisdem mundialibus melodiis cantando dimissis devotis sanctorum patrum melodiis nobis
praescriptis. Quae mundialium carminum melodiae dum cantantur in officio missae, non
solum plurimos christifideles, ut sciens scio, scandalisant, sed etiam multos praesertim
iuvenes vel carnales homines plus de domo choreae quam de regno caelorum cogitare
faciunt in devotionis impedimentum non modicum, nimirum quia huiusmodi melodias vel
eis similes in domo choreae saepe audierunt. De re hac in veritate notabilem audivi
laicorum non minimorum querelam in cleri confusionem et notam, ut merito episcopi et
praelati per totum suae iurisdictionis ambitum huiusmodi melodias non immerito
diabolicas nominandas penitus prohibere deberent, quas per litteram devotionaliter hic
volo exclusisse et cetera.

SATIS URBANITER CANTARE, QUOD EST SEXTUM,

est cantare seclusis rusticitatibus illis reprehensione dignis, de quibus infra dicetur, quae
communiter et frequenter committuntur in cantando ab eis [-272-] etiam, qui aliquid
esse videntur prae aliis, immo nonnumquam etiam ab illis, qui praecedentia quinque
inveniuntur observare, quod utique nota dignum est valde. Notandum ergo pro
intellectu, quid nominis satis urbaniter, quantum huc deservit, quod quia urbs civitas
dicitur et in civitatibus homines ut communiter sunt subtiliores quam in rure et villis,
ideo urbanus ad propositum dicitur subtilis vel habilis. Hinc adverbium urbaniter. Satis
urbaniter ergo cantare est cantare satis subtiliter sine rusticitate. Per litteram satis
urbaniter itaque volo hic excludere omnem rusticitatem, maxime adhuc post
praemissorum quinque requisitorum observationem commissibilem in cantando; quamdiu
enim aliqua talis rusticitas committitur, revera non satis urbaniter, sed rusticaliter
canitur. Et si huiusmodi rusticitates tot sint, quod omnes eas enumerare non possim,
volo tamen potiores et notabiliores, quae et frequentius committuntur in bono numero,
per ordinem enumerare et sufficienter declarare, ut quo magis fuerint cognitae, in
futurum melius queant evitari; malum enim non evitatur nisi cognitum.
Antequam autem ad enumerationem huiusmodi rusticitatum procedam, hoc unum
praeterire non debeo, scilicet quod, quia talismodi rusticitates plerique clerici in prava
consuetudine habuerunt multo tempore, idcirco, si se ab his in futurum velint
sufficienter retrahere et refrenare, valde necessaria [-273-] erit eis consideratio sui,
quae hic quasi fundamentum necessario exigitur. Si enim pro<batur>, quia in omnibus
nostris agendis consideratio sui secundum beatum Bernhardum tam necessaria est, ut
arbitretur sine illa neminem salvari posse, quanto magis in illo opere cantus
ecclesiastici, cui secundum eundem nihil praeponere licet, cum etiam negligentia circa
hoc opus maledictionem mereatur, ut patet Jeremia XLVIII, ubi sic scribitur: Maledictus,
qui facit opus Dei negligenter. Debet ergo bene et satis urbaniter cantare volens se et
vocem suam diligenter considerare et nusquam sine advertentia et inconsiderate
cantare; tunc poterit eo melius nunc enumerandas rusticitates evitare.
Prima igitur rusticitas in cantando est ipsis vocalibus h adiungere, cum tamen canenda
verba h in se non habent, quae quidem rusticitas communissima est maiori parti
clericorum, ut negari non possit. Patet hoc apertissime cantando Kyrie eleison, ubi sine
numero saepe canunt he he he ad instar carnificum mutones ad pascua ducentium. Patet
etiam in multis aliis cantibus, ubi plerique millesies canunt ha ha, ho ho et cetera, cum
tamen verba, quae cantantur, nullum h penitus habeant, quod haud dubium non est
cantare satis urbaniter, sed nimis rusticaliter audemus dicere. Probatur autem hoc sic,
nam h est aspirationis nota et ipsa asperitas contrariatur suavitati, quam cantus habere
debet; verbum enim est spiritus sancti per os prophetae Michaeae II. capitulo:
Cantabitur canticum cum suavitate. Ab huiusmodi igitur aspirationibus [-274-] cantum
deturpantibus eiusque suavitatem auferentibus merito venit abstinendum et cetera.
Alia rusticitas est per nares cantare, quod ideo merito cavendum est, quia vocem utique
absonam reddit. Cum igitur inter omnia naturalia instrumenta ad formationem humanae
vocis requisita nares nusquam connumerentur, non parva rusticitas est, quod quis ore et
aliis naturalibus instrumentis non contentus vocem per nares emittit, unde tamen non
melius, sed deterius sonare comprobatur, prout nullus dubitat, qui rectum de hoc novit
habere iudicium.
Alia rusticitas in cantando est vocales non satis distincte sub proprio earum sono
vociferare; hoc enim reddit cantum quoad verba minus intelligibilem audientibus, cum
nimirum confusa et vix perceptibilis vocum differentia intelligentiam adiuvat non
mediocriter. In hoc plerique clerici inveniuntur culpabiles, qui, quasi pulmentum in ore
haberent, cantantes parvam inter e et i ac inter o et u nec non inter syllabas ex eisdem
vocalibus compositas facere solent differentiam, ita ut audiverim aliquos cantantes:
dominos vabiscom, aremus, ut ego dicerem ad mihi proximiores: Absit a nobis arare. Et
revera a Francfordia usque ad Confluentiam et ab inde usque ad Treverim notavi hoc
praecipue in scolaribus saepissime, quod omnem eorum cantum deturpant per hoc, quod
e et i vocales minus bene et non satis distincte vociferare solent, ut mihi saepe
displicentiam non parvam generaret. A qua rusticitate merito eorum rectores eos
compescere deberent in dies, ne hanc usque ad senium continuarent.
[-275-] Alia rusticitas est, quod unius vocalis sonus sub pluribus quibus subicitur notis
continuandus non in sua identitate servatur, sed mutatur sive variatur, quod utique nimis
male sonat. Et est tamen haec rusticitas ita communis multis ecclesiasticis personis,
quod derisione digna foret, et cotidie sufficienter patet diligenter advertentibus, et
facile est de hoc dare exempla in magna copia.
Alia rusticitas non parum odiosa est declinatio a rectitudine vocis per dissonantiam
ascensivam vel descensivam, quarum utraque tanto est detestabilior, quo fuerit
notabilior, quia non parum perturbativa est cantus choralis; totum enim, quod ab aliis
cantando bene agitur, confundit sicut una dissonans chorda totius clavichordii sonum. Et
qui hunc defectum habuerit notabilem, consultius totaliter sileret quam cantaret,
quousque hunc remediari procuraret, quod nec negligere deberet, quamdiu de remedio
spes esset. Quem defectum ego in nonnullis remediavi.
Alia rusticitas est cum impetu sive violentia vocem emittere vel extorquere; hoc enim
ideo satis est rusticum, quia suavitati cantus non parum est contrarium, de qua suavitate
praeallegatum est verbum Michaeae prophetae: Cantabitur canticum cum suavitate. Et
revera novi personas prae aliis in cantu instructas, quae tamen omnem eorum cantum
per hanc rusticitatem a laude alienum reddiderunt, licet eis videretur, quod bene
cantarent, nimirum [-276-] quia numquam eis est insinuatum, quantum haec rusticitas
sit reprehensibilis et quam merito vitanda et cetera.
Alia rusticitas prae ceteris notabilior est in acutis sive altioribus notis cantus plena
arteria sive forti et valida voce cantare, quod prae aliis supra commemoratis nimis est
indiscretum, ut mox infra satis patebit. Et quando hoc fit a personis tubales sive grossas
voces habentibus, nimium perturbat et confundit totius chori cantum, sicut si quaedam
bovinae voces inter cantantium voces audirentur. Et audivi tamen in quodam notabili
collegio, quod cantores tubales voces habentes validissimis vocibus iuxta omnes vires
suas in acutis sive in altioribus cantabant, quasi chori fenestras rumpere vellent
cantando vel saltem movere, ut ego non parum de eorum admirarer ruditate utque
moverer ad faciendum hunc rigmum: Ut boves in pratis, sic vos in choro boatis. Quo
rigmo familiariter in actibus meis sive lectionibus de modo bene cantandi deridere volo
omnes valida voce cantare praesumentes in acutis, ut amplius discant suam indiscretam
rusticitatem agnoscere et post agnitionem ab hac studeant resilire.
Pro hac ergo rusticitate plenius agnoscenda est sciendum, quod quilibet discrete et bene
cantare volens debet sua voce uti trivarie, hoc modo scilicet: grossius sive tubalius in
gravibus, id est inferioribus notis, et medio modo in mediis, et subtilius in acutis, id est
altioribus notis, et hoc magis magisque, quo cantus altius vadit. Qui secus agit,
indiscrete se habet in cantando, sit qualiscumque aut quantuscumque. Et sunt tamen
innumerabiles ecclesiasticae personae hanc indiscretionem quasi pro regula servantes in
cantando. [-277-] Penset autem quisque, quam bene et rationaliter dixerim de illa
trivaria vocis diversitate in cantando servanda. Nam novit quisque alicuius intelligentiae,
quod organum, sive magnum sit sive mediocre sive parvum, triplices habet cannas sive
fistulas, scilicet magnas, mediocres, et parvas. Magnae inferiores notas cantus resonant,
mediae medias, et parvae superiores sive altiores cantus notas. Quarum cannarum sive
fistularum quam trivarius sit sonus, grossus scilicet, mediocris, et gracilis sive subtilis,
novit quisque intelligens. Cum autem homo non nisi unam arteriam habeat, per quam
vox vadit, quae supplere habet illarum diversarum cannarum organi vices, iam scilicet
magnarum, iam parvarum, quanta indiscretio erit hoc velle facere uniformi vocis suae
usu, cum tamen sic nullam correspondentiam habeat vox hominis ad tam diversarum
cannarum organi sonum trivarium, scilicet ut praemissum est.
Capiamus aliud exemplum in chorda monochordi, quae unica existens et eiusdem
quantitatis in superiori parte et inferiori triplicem tamen sonum reddit, inferius scilicet
grossiorem, in medio mediocrem, et superius multum graciliorem sive subtiliorem. Cur
non ergo ad imitationem illius chordae homo trivarie vocem suam inflecteret, cum
tamen ipsum monochordum optimum sit instrumentum ad docendum et discendum per
ipsum cantum ecclesiasticum? Caveat ergo quisque irreprehensibiliter cantare volens, ne
ultra in futurum plena et valida voce in acutis, id est altioribus notis, cantare [-278-]
praesumat, quia hoc primo cantum ipsum deformat et secundo cantantem inaniter
gravat et fatigat ac tertio ipsum cito facit raucum et per consequens ad cantandum
ineptum. Arteria enim hominis delicata est et faciliter laeditur, quando violentatur, quod
utique fit, quando in acutis valida voce cantatur; laesione autem facta mox sequitur
raucedo, sicut quisque in se experitur.
E contrario vero, cum quis voce subtiliata canit in acutis, vox debit am habet
correspondentiam ad gracilem sonum tam parvarum cannarum organi quam superioris
partis chordae ipsius monochordi. Item secundo sine fatigatione tunc canit. Item tertio
haud dubium multo altius sic cantare poterit quam plena et valida voce ullo modo
posset, ut sic in cantibus notabilis altitudinis possit chorum fideliter et bene iuvare sine
gravamine et sine raucedinis incursione, quod valida voce non esset possibile.
Alia rusticitas est ea, quae sibi correspondere debent, sine correspondentia incipiendo
cantare, maxime ubi et quando commode servari posset correspondentia sine chori
gravamine. Gratia exempli Kyrie eleison cum sibi ascripto Gloria in excelsis atque Et in
terra debent correspondenter cantari. Cur aliunde isti Kyrie hoc Gloria et aliis alia in
libris cantualibus sunt ascripta? Cum modo finito Kyrie ultimo celebrans incipit Gloria
impertinenter ad melodiam ipsius Kyrie, quando tamen sine eius et chori gravamine
posset id facere correspondenter, revera rusticum est. Et tamen sine numero saepe
audivi etiam apud reformatos religiosos, quod finito Kyrie ultimo celebrans pro capite
suo, quasi Kyrie non audivisset, incepit Gloria in excelsis sine ulla correspondentia suae
melodiae ad praecedentem ipsius Kyrie quodque cantor chori non minus indiscrete pro
libito suo Et in terra incepit impertinenter ad Gloria, quasi illud non audivisset cantari a
celebrante, ut revera per hoc plus [-279-] semel impedirer in oratione movererque
nonnumquam ad cogitandum vel etiam dicendum: Quales grobiani sunt isti monachi!
Aliud exemplum capiamus: Prima pars antiphonae, quae praemittitur ante ipsius psalmi
intonationem, et ipsa psalmi intonatio sive inceptio secundum toni cantandi exigentiam
debent etiam, quando commode fieri potest, correspondentiam habere. Cur aliunde
ordinatum esset de praemittenda primae antiphonae particula ante psalmi
inchoationem? Quando modo psalmum incipiens indifferenter ad fortunam hoc facit sine
correspondentia ad antiphonae particulam praemissam sive ad eius melodiam, rusticitas
est non immerito deridenda.
Alia rusticitas est cantare somnolenter et minus vivaciter ac sine affectu quasi vetula
morti propinqua, quod ipsum cantum debita privat iucunditate facitque, ut minus
audiatur utque plus gemitus quam cantus habeat rationem. Contra sic cantantes dicit
beatus Bernhardus Super cantica in sermone, ubi de ecclesiastico loquitur cantu: Sicut
reverenter, ita et alacriter domino assistatis, non pigri, non somnolenti, non oscitantes,
non parcentes vocibus. Et mox infra: sed virili, ut dignum est, et sonitu et affectu voces
sancti spiritus depromentes. Haec ille. Ecce, quomodo vivaciter, affectuose, et satis
iucunde cantandum est, ne in aliam extremitatem incidatur, ita ut aliis nimis excessive,
ut praedictum est, vociferantibus, alii sic cantent, ut vix audiatur. Et sic verificetur
proverbium antiquum: Zu lutzel vnd zu vil verderbt al spil. Medium autem tenuere beati.
Alia et ultima pro nunc enumeranda rusticitas est in cantando ineptos mores habere, ut
gratia exempli non fixe stare, sed se hinc inde movere, vel [-280-] caput nimis in altum
tollere aut in alterum latus illud notabiliter inclinare vel ipsum manu sustentare aut os
in alteram maxillam incurvare vel ipsum nimis ample aperire. Et sic de aliis multis
morum ineptiis, quas per omnia enumerare nimis esset taediosum, quae ideo sunt
vitandae, ne aspicientes ad risum provocent, qui per cantum ad devotionem moveri
debebant. Et tantum de illis rusticitatibus, quas hic per sextum et ultimum ad bene
cantandum requisitorum volo excludi et exclusas haberi.
Sic igitur totaliter nunc sunt per ordinem expedita, quae a principio assumpsi
pertractanda et declaranda, quae utinam sic a legentibus hoc compendium corde
capiantur, ut curent in dies melius quam hucusque cantare, sicut tamen nunc per haec
praesentia scripta magis ac plenius sunt instructi quam umquam hucusque fuere de vero
modo bene cantandi, quem non parvo labore ad hunc ordinem et tam clarum stilum
propter simplices redegi ad communem profectum ecclesiasticum cupiens, ut pro me,
Conrado de Zabern, exorent altissimum omnes, qui his meis laboribus gaudebunt in
futurum. Amen.

[-281-] <Appendix I>


De psalmodia irreprehensibiliter perficienda

Cum non sufficiat pro bono chori regimine in cantu, quod cantetur secundum illa sex
requisita ad bene cantandum, quae in suo speciali opusculo lucide sunt declarata, nisi
etiam ipsa psalmodia irreprehensibiliter et bene decantetur, cum tamen maxima pars
omnium septem horarum canonicarum in hac deducatur, ideo de eadem psalmodia,
quomodo bene perfici debeat, hic aliquid decrevi subiungere pro ecclesiasticarum
personarum informatione et directione, qua in magna parte non parum videntur
indigere.
Sequntur ergo illa, quae in psalmodia veniunt diligenter observanda:
Versus sequens ante finem praecedentis non incipiatur;
In medio versuum pausa competens fieri non omittatur.
Non dictionaliter, sed potius syllabaliter legatur;
A caudis in medio et in fine versuum omnino abstineatur.
Mensuraque per omnia uniformiter custodiatur
Excepta prima versus syllaba, quae paululum trahatur.
Non nimis tractim nec nimis festine psallatur,
Differentialiter tamen iuxta temporum exigentiam procedatur.
Chori ad chorum conformatio nusquam negligatur.
Descensus notabilis modis omnibus praecaveatur,
Ne umquam opus fiat, quod altius incipiatur.
Intonandi quoque modus rite fieri provideatur.
Qui horum iam enumeratorum latam et claram declarationem desiderant habere, non
pigritentur Conradi de Zabern lectiones accedere, quas ad laudem Dei semper paratus
est de hoc facere, quando audientium copia sibi non defuerit et cetera.

[-282-] <Appendix II>


De modo irreprehensibiliter legendi in choro, quidquid uni soli legendum committitur

Quia pro bono chori regimine in cantando adhuc non sufficit per omnia, quod cum
observatione sex requisitorum ad bene cantandum etiam ipsa psalmodia bene
decantetur iuxta modum hic supra traditum, nisi etiam de hoc tertio provideatur, quod
scilicet omnia talia, quae uni soli personae in choro legenda committuntur, etiam
irreprehensibiliter legantur, ne ubi secus fieret, id in totius chori vergeret ignominiam,
ideo etiam de hoc summariam satisque notabilem hic subnecto doctrinam.
Sequuntur ergo aliqua ad hoc requisita:
Unisonum extra loca pausarum bene per omnia servare.
Suspiria in locis aptis, ubi non sunt verae pausae, convenienter facere.
Verba integre, distincte et clare, syllabaliter et sine praecipitatione legere.
Caudas in pausis et in fine totaliter dimittere.
Non altius ascendere nec in bassum tendere, sed in vocis rectitudine manere.
Vivaci voce, nec tamen nimis clamosa omnia haec perficere.
Non nimis tractim nec nimis festine legere.
Mensuram nec in pausis nec extra eas notabiliter vitiare.
Pausas non ceteris validius vel impetu quodam vociferare.
Per haec novem bene servata innumerabiles vitabuntur in choro confusiones.
Si qui de iam enumeratis plenius informari desiderant, ad eorum collectorem, Conradum
de Zabern, recurrant, qui paratior invenietur ad satis late et clare declarandum quam
quique inveniantur ad huiusmodi affectandum.

You might also like