You are on page 1of 2

HOMILIA DIEI DOMINICAE I QUADRAGESIMAE A

Fratres et sorores:
Praeterito Mercurii die, feria cinerum, tempus Quadragesimae incépit. Tempus
Quadragesimae -sicut inest in ipso nomine- constat ex quadraginta diebus. Et quadraginta
numerus est qui saepe in Sacris Scripturis apparet:
In Vetere Testamento, exempli gratia, “diluvium factum est quadraginta diebus”.
Isaac, “cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam”.
Populus Israel cum Moyse per desertum quadraginta annos deambulavit.
Moyses ipse fuit in monte Sinai quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Saul regnavit super Israel quadraginta annos. David... quadraginta annos regnavit. Et dies
autem quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel… admirabile auditu:
quadraginta anni sunt.
Elias comedit panem et bibit vas aquae et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta
diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
Ionas annuntiavit ut Ninive post quadraginta dies subverteretur.,,

Et in Novo Testamento, quadraginta post Nativitatem diebus Iesus in templo Domino


presentatus est. Et post resurrectionem Iesus praebuit seipsum vivum per dies
quadraginta… Etiam, sicut nuper audivimus in hodierno Evangelio, Iesus, ante quam in
vitam publicam iniret, ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus​ ​in solitudine.

Quadraginta numerus aliquid nos índicat: renovationem, mutationem… Post quadraginta


aliquid novum accidit. Et in tempore Quadragesimae Ecclesia ut nos praeparemus ad
triduum sanctum vult. Propter hoc, Quadragesima est tempus conversionis et paenitentiae.
Opus est vitam nostram emmendare, de corde nostro mala deícere, in aliorum necessitates
oculos nostros vértere… Et ad Deum nos ipsos convértere.
Tria verba in Quadragesima idéntidem dicuntur: ieiunium, eleemoóyna et oratio. Non sunt
verba tristitiae, sed verba amoris: ieiunium est amor sui ipsius, eleemosyna est amor aliorum
et oratio est amor Dei.

Iesus, verus homo, post quadraginta dies in deserto tentatus est a diabolo. Et tentationes
Iesu sunt spécimen et typus omnis generis tentationum nostrarum. Et Iesus est nobis
supremum exemplum ut tentationes vincamus.

In prima tentatione, diabolus, Iesu esuriente, ei lapides in panes mutare proposuit. Haec
tentatio est desideria nostra semper quaerere et nihil unquam cupiditatibus nostris negare.
Tentatio gulae, luxuriae et pigritiae. Sed, sicut Iesus respondit: “Non in pane solo vivet
homo”.

Per ieiunium cor nostrum liberamus ut vera caritas intrare possit. Ieiunium non tantum est
abstinentia ciborum, sunt alia multa a quibus nos liberandi sumus. Ieiunare, sicut dixit papa
Franciscus in postrema audientia, “est rebus supervacaneis renuntiare, quae transeunt,
superfluo, ut ad res essentiales nos dirigamus. Est simplicioris vitae pulchritudinem
quaérere”. In hac Quadragesima renuntiemus querelis, malis verbis, iudiciis criticis de
hominibus...
In secunda tentatione, tentator dicit Iesu, posito supra pinnaculum templi: “si Filius Dei es,
mitte te deorsum”. Haec tentatio est Deum facere servum hominibus. Tentatio superbiae et
irae. Verba orationis “Pater noster” mutare volumus et non dicere: “fiat voluntas tua”, sed
“fiat voluntas ‘mea’ sicut in caelo et in terra”. Opus est nos orare. In oratione discérnere
possumus quid sit voluntas Dei et obtinere patientiam ad eam implendam. Iesus nos docet
in caelorum Regnum ingredi non verbis, sed «voluntatem Patris mei, qui in caelis est»
perficiendo. In hac Quadragesima tempus orandi quotidie inveniamus. Sicut dicit papa
Franciscus: “Quadragesima tempus est propitium ut Dei Verbo detur locus. Tempus est
televisionem exstinguendi ac Biblia aperiendi. Tempus est telephónum deserendi et
Evangelium amplectendi”.

In tertia tentatione, diabolus Iesu promittit omnia regna mundi et gloriam eorum. Haec
tentatio est desideria possidendi. Tentatio avaritiae et invidiae. Necesse est, ad hanc
tentationem vincendam, eleemósynam. Eleemósyna non est tantum paucos nummos homini
mendicanti offerre, sed per opera caritatis auxilio proximis nostris venire. Coronavirus íngerit
nobis timorem. Celeriter orbem terrarum percurrit et multi homines coronaviro laborant. Sed
peior virus est “amorissuivirus”. In hac Quadragesima, proximos nostros (et certe omnes
homines sunt nostri proximi) adiuvemus. Solacium demus, veniam demus, amplexus demus,
nosmetipsos demus.

Tentationes semper multa bona promittunt, sed falsa. Post peccatum, verecundia nos
possidet, sicut cum primis parentibus factum est: “cognoverunt esse se nudos”. Sed Christus
nos redimet. In Pauli verbis: “sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi”.

Sit nobis hoc tempus Quadragesimae tempus ieiunandi, orandi et eleemoynas largiendi.
Tempus verae paenitentiae. Tempus propitium ut nos ad Deum convertamus. Sicut
Augustinus dicit: “haec iustitia hominis in hac vita, ieiunium, eleemósyna, oratio. Vis
orationem tuam volare ad Deum? Fac illi duas alas, ieiunium et eleemósynam”.

Ante quam homiliae finem dem, velim amicae nostrae Rosae Davila, quae nuper obiit,
mentionem fácere. Erat sodalis Circuli Latini Matritensis. Memineram eam in primam missam
nostram latinam venisse. Qui cognoverunt eam multa bona loquuntur. Illa solebat partes
habere in curso Linguae Latinae qui nuncupatur CAELVM. Oremus nos pro ea ut Deus eam
habeat in vero CAELO. Requiescat in pace.

Mater nostra, sancta Maria, in hoc tempore Quadragesimae comittatur nos ut tentationes
nostras ea auxiliante superemus et in proxima Sancta Hebdomada iuxta crucem Iesu
stemus.

Ut Rosa, quae olim per Baptismum aeternae vitae semen accepit, perpetuam velit
societatem donare sanctorum, Dominum deprecemur

You might also like