You are on page 1of 10

TITULUS XXVIII

Adversus Saracenos, qui vocantur Ismaelitae, quod ab Ismaele originem duxerint. Hic autem fuit
Abrahae filius ex Agar ancillae Sarae susceptus. Agareni autem dicuntur ab Agar Ismaelis matre. Saracem
vero appellantur ex ea, quod Agar enim a domina sua exclusa in solitudine iter faceret, ad angelum
dixerit, Sara cenim (id est vacuam) dimisit me, ut ipsi dicunt.

1. Saraceni usque ad Heraclii tempora simulacris colendis dediti fuere, summaque veneratione
colebant Luciferum et Venerem; quam quidem illi Ghabar sua lingua appellitabant: declarat
autem haec vox eorum lingua magnam. Quo tempore pseudopropheta apud ipsos exortus est
Moameth ille, qui blaphemiis magnopere nobilitatus est. Illic e tribu quadam Ismaelitide genus
ducens, primum quidem admodum juvenis parentibus orbatus servitutem serviebat apud
mulierem quandam viduam quae genere ad ipsum attinebat. Aetate puerili exacta, in intimam
consuetudinem ejus sese insinuavit, et cum ea concubit, tandemque eam in uxorem duxit.
Omnium itaque opum haeres factus, saepenumero etiam mercaturae causa peregre
proficiscebatur. Quodam ergo tempore in Palestinam iter faciens, incidit in Hebraeos, deinde et
in Arianos, tandem etiam in Nestorianos: eumque videretur ingenio discendi cupido, celeriter e
Judaeorum quidem doctrina, unius imperium 1, ex Arianorum vero Verbum et Spiritum res
conditas hausit. Ex quibus omnibus inter se junctis mixtam quamdam religionem commentus
est. Qui cum aliquando paralysi laboraret, praedicta ipsius uxor aegre illud et indigne ferebat,
utpote quae non solum pauperi sed paralytico nupsisset. Quibus cum familiaris esset monachus
quidam haereticus, in eas partes ob pravas quasdam de fide opiniones expulsus, hic ex instinctu
Moamethi conjugi ejus affirmavit, non esse illum communem morbum quo maritus afflictaretur:
sed quotiescumque conspiceret archangelum Gabrielem, et aspectum ipsius insolitum ac
terribilem minus ferret, in hunc morbum incidere solere. Nam hic angelus, inquit, ad magnos
prophetas ablegatur ut iisdem arcana et mysteria scientiamque futurorum aperiat. Sed et ad
maritum tuum, ait, mittitur, tanquam ad prophetam maximu. Haec vero cum orationi fidem
adhibuisset, magna cum gaudio palam apud alias mulieres divulgabat, magnum prophetam esse
Moamethum suum virum. Atque hoc modo etiam apud viros haec fama mulieris obtinuit et
confirmata est. Sicque deinceps impostor ille docere coepit, et pestem suorum placitorum apud
imperitos ac simplices disseminare.
2. Hic divulgavit scripturam quamdam coelitus super ipsum dormientem delapsam, quae taem de
Deo doctrinam complecteretur: nempe unum esse Deum conditorem universi, qui neque
genitus sit, neque genuerit: et Verbum Dei atque Spiritum ejus, quae sint condita, ingressa
Mariam sororem Mosis et Aaronis, hancque sine semine peperisse Jesum Christum, qui
propheta et servus Dei fuerit, Judaeosque invidia concitatos voluisse ipsum in crucem tollere,
quo comprehenso umbram ejus crucifixerint: Christum vero neque crucifixum fuisse, neque
obiise: Deum enim hunc assumpsisso eo quod ipsum amaret. Deum etiam Christum,
posteaquam in coelum ascendisset, interrogasse dicentem: “O Jesu! Tuane haec est oratio, quod
tu scilicet sis Filius Dei et Deus? et Jesum respondisse: se non docuisse hoc neque erubescere
Dei servum esse, verum homines haec ita dixisse.” Haec aliaque permulta monstra in illa
scriptura effutit ridicula, quam divinitus ad se delatam nimis insolenter jactitat.
3. Nos vero discipulo ejus respondemus, omnes prophetas de Domino nostro Jesu Christo
praedixisse, et ante hos Mosen, quod et Dei Filius et Deus extremis temporibus humanam
1
Hoc est, singularem esse in Deo personam.
naturam esset assumpturus: et absoluta dispensatione sua in carne crucifigetur, sepelietur, et
resurget, et in coelum assumetur: tandemque venturus sit judex omnium, reddens unicuique
secundum opera ejus: atque hos quidem prophetas vos quoque, uti quidem dicitis, probatis.
Atqui de Moametho nemo illorum praedixit quod Deus Saracenis talem prophetam excitaturus
sit. Et Moses quidem cum mons Sina terribilis esset nubibus, igne, tenebris, et turbine aiisque
consimilibus, quae terrorem incutere et formidinem addere solent, omni populo spectante in
tenebras ingressus est legemque retulit: Moamethus vero iste quibus portentis, aut quibusnam
spectantibus accepit illam divinitus ad se missam, ut aiebat, scripturam? At isti cum his
rationibus premuntur et in angustias rediguntur, respondent. Deum quaecumque velit, et
quomodo velit, facere. Deinde nos iterum urgemus: At quomodo descendit illa scriptura ad
prophetam vestrum? Et isti respondent: Eo dormiente in ipsum incidit. Et nos iterum reponimus:
Et undenam constat quod divinitus super ipsum deciderit? Enimvero verisimile est hominem qui
eam scripserat in ipsum projecisse: vel potius ipsum eam confinxisse, et postea, quasi coellitus
delapsa sit, praedicasse. Cum igitur nihil solidi ad sui defensionem in medium afferre possint,
dicimus nos: Quemadmodum qui dormit, loquendo deliret, et saepe aliquid monstrosi in somnis
videt, sic etiam illa scriptura quae in ipsum dormientem conjecta est, deliratio et somnio et
simillimum mendacium fuit. Rursum cum nos ex iisdem quaerimus qui flat ut cum illi ex
praecepto Moamethi nihil sine testimonio neque facere neque probare et admittere soleant,
nullum testimonium ab eodem exegerint, quod Deus ipsum ut prophetam elegerit, quodque
ipse divinitus hanc de Deo doctrinam acceperit? pudore suffusi conticescunt. Et nos iterum
contra: O absurdissimos vos! mulieres et servos, pecunias et possessiones asinos atque canes,
vilissimum animal, sine testibus non possidetis: solam vero fidem et scripturam adeo sine
testibus tenetis?
4. Verum, quia vos Jesum Christum Verbum Dei et Spiritum ejus dicitis, nolentes volentes fatemini,
Verbum Dei et Spiritum ipsius in ipso Deo esse. Verbum enim Dei, et Spiritus Dei ab eo separari
nequeunt cujus sunt, quin expers Verbi expersque Spiritus relinquatur. Si igitur in Deo est
Verbum ejus, nimirum et ipsum Deus est. Itaque et Christus Verbum Dei Deus est. Quia vero ex
Virgine natus est, etiam homo est. Sic igitur duabus naturis constantem eum, oportet confiteri et
Deum et hominem, utpote qui in duabus naturis cognoscatur, divinitatis, inquam, et
humanitatis. Isti vero, ut antea, temere et inconsiderate ad scripturam illam falso divinitus
missam confugiunt. Itaque ratiocinatione quadam, ut verum perspiciant, adigendi sunt. Deus
cum sit perfectus, expers τοῦ Λόγου (id est, Verbi) non est. Cum igitur τῷ Λόγῳ (id est, Verbo)
praeditus sit, non sine hypostasi idem obtinet, neque quod aliquando esse coeperit, neque quod
desierit. Neque enim Deus unquam expers τοῦ Λόγου (id est, Verbi) fuit: sed cum sit semper,
suumque Verbum habeat, quod ex ipso generatur, et in ipso manet, et vivit, et perfectum est:
non sedcundum nostrum λόγον, sive verbum; quorum enim essentia diversa est, eorum etiam ὁ
λόγος sive verbum. Quemadmodum autem nostrum verbum (sive oratio) ex mente nascitur: non
autem omnino cum mente eadem est, neque penitus diversa: ex mente enim cum sit aliud
quiddam praeter ipsam est: nam quia mentem ipsam declarat, non est omnino aliud prater
ipsam: sed unum quiddam cum sint natura, subjecto inter se differunt: sic etiam Dei Verbum
(quod et Filius est) propria quidem hypostasi ab eo distinctum est, a quo ortum sive
generationem habet: quia vero in se ipso ostendit quae etiam in Deo cernuntur, unum cum ipso
est et quidem natura. Jamm vero Verbum ut et Spiritum conjunctum habeat oportet, qui ipsius
vim et efficaciam declaret. Namque ne nostra quidem oratio spiritus expers est, qui tempore
pronuntiationis vix fit nostrae rationis, quae omnem illius vim ostendit, et in apertum profert.
Sed in nobis spiritus ille alienus est a nostra essentia; quippe cum sit influxus et refluxus aeris: in
Deo vero quemadmodum ὁ λόγος (Verbum), non uti nostrum verbum; sed essentialiter
subsistens, ejusdem essentiae, ejusdem naturae (est cum genitore: sic et Spiritus sanctus,
essentialiter subsistens, ejusdem cum Deo est essentiae et naturae) et perfectionis; ex Deo
procedens, in eo exsistit, et τῷ Λόγῳ (Verbo), Filio nempe, conjunctus, ipsum declarat. Ac de
Patre quidem, et Filio, et Spiritu sancto, quod et sint, et ejusdem naturae sint, satis a nobis
demonstratum est.
5. De matre vero Filii Dei, qui naturam assumpsit humanam, paucis disserendum; et quantum satis
sit ad coarguendam scripturam illam divinitus scilicet missam. Ab eo itaque tempore quo Mosis
et Aaronis soror Maria cum fratribus ex Aegypto egressa est periodus bis mille annorum usque
ad Christum carne nativitatem lapsa est. Haec vero Maria non excessit mensuram vitae
mulierum illarum (...) secum ea tempestate vivebant. Manifeste ergo mendacium proprio
commento et (...) eversum. Et quomodo David inter (...) majores, secundum humanam ejus
naturam compatari quaeat, qui post obitum Mariae, sorores Mosis et Aaronis, multis annis
postea et natus et educatus est, liberosque procreavit?
6. Nullo pacto igitur divinitus missa est scriptura, quae talia nugatur, et tanta mendaciorum
portenta. Si enim Mariae sororis Mosis et Aaronis filius esset Christus, conveniebat, ipsum cum
Pontio Pilato judicandus astaret, extremae aetatis esse, et veluti hominis reliquias: utpote qui
tam (.....) annis, qui interea lapsi sunt, paulatim et sensim consumptus esset. Praeterea non
umbram Christi, sed ipsum Christum crucifixum esse secundum carnem, declarat sanguis, qui de
sanctissimo ipsius corpore defluxit, qui adhuc apud Christianos conservatur et sanationes
scaturiginis instar edit, multorumque miraculorum testimonio Christi esse comprobatur. Quin et
prophetae de ipsius supplicio crucis, deque iis quae illud antecesserunt, perspicue vatiemati
sunt: ut jam ex reliquis Scripturae partibus probatione omittamus, quas Agareni neque sciunt,
neque sane admittunt.
7. Jam vero, quod dicit ille Deum ignorare num Christus homines docuerit quod sit Deus etiam
ipse, et propterea ipsum interrogare: et ipso hoc negante, Dum veluti apologiam ipsius et
defensionem probasse: hoc vero a... quavis damnatione dignum est? Quomodo enim Deus est,
si quae fiunt, ignorat? Quomodo Christus, qui veritatem seipsum in Evagelio nominavit, Deo
falsum dixit, cum veritatem negavit? quippe qui Deus est, quemadmodum prius demonstratum
est.
8. Traducunt atque infamant nos veluti simulacrorum cultores, eo quod crucem adoremus, quam
illi etiam exsecrantur. Et respondemus: Quomodo ergo vos lapidi adhaeretis Brachthan, et ipsum
osculabamini? Et respondent nonnulli ex ipsis: Ideo, quia super ipsum Abraham cum Agar
congressus est: alii vero, quia ad ipsum alligavit camelum, cum Isaacum immolaturus esset. Ad
quos nos iterum: Hanc vos non pudet adorare et honorare lapidem in quo cum muliere Abraham
coivit, aut ad quem camelum alligavit: nobis vero exprobratis quod crucem adoremus, per quam
vires daemonum, et diaboli omnis deceptio enervantur et infringuntur? Atqui praedictus lapis
iste caput est Veneris, quam Ismaelitae jam olim adorabant. Lapis ille etiamnum praefert, si quis
accurate spectet, capitis sculpello formati effigiem. Est simulacrum Baccha Ismakech illis ..... ipse
Adoramen obsecrationis appellat, et ut miseri barbari adorarent praecepit. Sed et duo vocabula
barbara, nempe Tallitapha et Marua, ex singulari Dei colendi religione esse docet; Dei autem
omnino sui et proprii. Quin etiam ille miseris illis et a se deceptis, in exsecrabili illo domicilio,
quod precationibus destinatum, adesse, et in orbem illud circuire iubet; et (quemadmodum ego
ex quodam ipsius discipulorum, qui ad Christianoru partes transiit, intellexi) statua quaedam
lapidea erecta est in medio domicilii, et qui daemonica illa mandati latius actione defunguntur,
miseris suis cervicibus inclinatis, altera manus sursum ad ipsam erecta, altera autem tenentes,
circumeunt, donec vertigine correpti concidant. Enimvero quid hic aliud quam statuam colere
quasi lege sanxit?
9. Hic quidem Moameth licet esset rudis et agrestis homo, temen centum et tredecim conscripsit
fabellas, et unicuique harum dignum quoddam nomen hac sua inscitia indidit. Quarum quidem
omnium impuritatem et nugas manifestas et recensere et refellere quid aliud fuerit, quam cum
Hercule Angiae stabulum egesto stercore purgare? Reliquum igitur fuerit, aliis praeteritis, paucis
eorum duntaxat meminisse, quae majoris momenti sunt, et ad recte cognoscendam, et ad
damnandam sectam exsecrabilem.
Deum ὁλόαφυρον dicit, sphaericum videlicet ac rotundum. Atqui haec figura corporis est, et
corpus declarat; quemadmodum quod densum atque constipatum est. Cum igitur, ut ipsi placet,
Deus materiata quaedam sit sphaera, neque audiet, neque videbit: et in praeceps temere
feretur, inconditoque motu volutabitur.
Cum autem stauit Deum auctorem omnis mali quemadmodum et omnis boni, ait: “Quem Deus
ducit, ille recte ducitur: et quos ille in errorem impellit, illi sunt qui deseruntur.” Et paulo post,
haec confirmans, subjicit. “Non sum dominus animae, neque ad salutem neque ad perniciem,
nisi quatenus hoc ipsum Deus Deus vult.” Oblitus deinde quod prophetam pulo ante seipsum
praedicasset, ait: “Et si nossem ea quae absunt, possem sane bonis affluere, neque me posset
malum attingere.” Quomodo vero tu mala effugeres, quae, uti tu doces, sunt natura? Si vero tu
illa vitare potuisti, non igitur illa natura sunt. Deum vero non esse auctorem malorum in titulo
contra Massaliotas a nobis demonstratum est: consue cap. 17.
In octava fabellarum suarum ait: “Judaei dicunt Israelem esse filium Dei: et Christiani dicunt
Christum esse Filium Dei: hic est sermo ex proprio ipsorum ore profectus,” et quae sequuntur.
Verum attende, o fili patris mendacii! Judaei quidem non germanum Dei filium Israelem
nominant, sed tantum, ut ostendant Dei erga se amorem et propensionem, ob eam qua patres
excellabant pietatem: Christiani vero natura Filium Dei et Patri consubstantialem secundum
divinitatem Christum confitentur. Nam si, ut fateris, Christo a Deo Evangelium datum est,
quamadmodum nos ipsi in subsequentibus demonstrabimus: et in Evangeio scriptum est quod
ter Deus coelitus de Christo testificatus sit; alicubi quidem dicens: Hic est Filius meus dilectus
(Mat 3: 17, 17: 5): alicubi vero, Et glorificavi et (rursum) glorificabo (Ioan 12: 28); et in monte
Thabore: Ipsum audite; quidnam absurdi et alieni admittunt Christiani, qui et Deum, et Dei
Filium Christu confitentur: cum et Deus Christo ea tribuat ex testimonio Evangelii, quod etiam tu
divinitas datum fuisse affirmas?
Cum vero Christi et Evangelii mentionem facit, ex persona Dei ait: “Misimus post hos omnes (....
scilicet prophetas) Jesum fillium Mariae; ..... quae in lege ante scripta erant, vera certaque
repraesentaret, Evangelio ad ipsum demisso: in quo est via, lux et justitia: secundum potentiam
legis, quae ipsum antecessit, ad institutionem et promissionem eorum qui ipsum timent, et ad
judicandum domesticos Evangelii.” Si igitur Christus, ut ea quae de ipso praedicta erant, vera
repraesentaret, id est ut legem veterem expleret, advenit, Evangeliumque viam, institutionem,
lucem et justitiam hominibus tradidit, quemadmodum tu ipse cont....eris, et ipse judicium
facturus est, reliquum est aliud se nihil hominibus obrudere quam errores, et quae ex diametro
cum doctrina veritatis pugnent.
Iterum tanquam ex persona Dei proponit: “Cum regionem aliqua perdere volebamus,
jubebamus homines in eadem agentes, sese luxui et intemperantiae dedere: et hoc decretum de
perditione ipsorum, de ipsis verum fiebat, una cum oraculo; et sic ipsos vere perdomuimus:
multosque perdidimus ex saeculis illis post Noe.” Haec verba cuinam potiu conveniant? Deone
salutis humanae amanti, an vero daemoni, qui homines summo odio prosequitur? Deusne jubet
homines intemperanter vivere, an diabolus? At qui jubet intemperanter vivere, is est auctor
intempreantiae et luxus, atque adeo majori poena dignus.
Moses quidem litteris mandavit quod Filii Dei videntes filias hominum quod essent formosae,
duxerunt sibi uxores (Gen 6:2) : filios Dei posteros Sethi appellans (sic enim ille nominatus est ob
imitationem Dei et studiu virtutis, vitamque religiosam), filias vero hominum dixit eas, quae a
Caino essent procreate ... ab ipso genus ducerent. Moamet vero contra dixit: et pro filiis quidem
Dei angelos feminas nominavit, ut est in fabulis Graecorum: Ast Iris Helenae formosae nuntia
venit (Iliad 3). Pro filiabus vero hominum filios hominum subjecit; et quod ...nium maxime
miserabile est, haec a Deo facta narrat, eum ait: “Elegit Dominus noster filios: eet accepit ex
angelis quidem feminas. Vos vero ardua quaedam et magna pronuntiatis, id est, Deum liberos
habere divulgatis: immo vero potius angeos feminas, nymphas dedit ille filiis hominum; e quibus
gigantes nati sunt.” Jam vero angelos feminas non esse filias Dei, ut est in fabella xvi,
jurejurando affirmat; eumque qui ita opinetur, exsecratur. Quod vero feminae angeli sint,
iterum iterumque affirmat et pertendit. Quod si etiam daretur, quod tamen fieri nequit, vi... cum
femina angelo rem habere, et semen in eamdem emittere: quanam, cedo, matrice continebit, et
vivum efficiet ea quae corporis est expers, semen corporeum? Deinde, quanam congruente
aimonia nutriet istud? Quomodo infantem, qui ante partu in ventre fovetur, circumferet?
Denique quomodo lacte fovebit animal, quod succos nutrientes attrahere consuevit, ea quae
materiae et sanguinis expers natura? Non igitur omnino est angelus femina : femina enim et
mas propria sunt corporum.
10. Inducit Deum suum tali jurejurando sese obstringentem: “Nae per phulcos phulcorum, et
prothismata prothismatum.” Et iterum in alia fabella: “Nae per licmunta licmuntum, et
portantes onera, currentesque rectam viam, et ea quae res partiuntur.” Et iterum in alia: “Nae
per montem et scripturam duobus versibus scriptam in membrana tenui; et hospitium
aedificatum, et rectum quod appenditur, et per mare vinctum. “ Et in aliis alia quaedam
barbarica, stulta, inepta, nec aliena ab ipsius nugis et amentia. Et alibi rursum: “Per calamum, et
quae distinguunt versus.” Et iterum in aliis juramentum concipit: “Per absolutas ordine, et per
procellarum procellas, per expansorum expansiones, et capientes conceptamen, et jacientes
sentetiam defensoriam.” Et iterum in aliis: “Nae per eas quae attrahunt bolidem, per adimentes
adimentum, per natantes natationem, per anticipantes anticipamen, per administrantes
negotium in die quo terrae motus quatit.” Et rursum in alia: “Nae per coelum turritum, et diem
compositionis, per testem et testificatum.” Et rursum in alia: “Nae per coelum et Altarik.” Et qui
scire possis quid sit Altarik? “Stella, inquit, perforata.” Et in alio loco: “Nae per fulgorem et
noctes decem: per juncturam et sejuncturuam, per noctem expansa fuerit.” Et rursus in alio:
“Nae per ficus et oleas montis Sina, et per hanc regionem.” Et in alio: “Nae per currentem in
latratu, et per monstrantes ignis jacula; per eam quae incidit in fulgorem, et per eos qui turbant
aquam stagnantem.” Et alibi: “Nae per Alezer.” Harum vero formularum jurandi, alias quidem
sui Dei esse ait; aliis vero ipse utitur, volens in his quoque barbaros consternare, atque
ostendere se multiplicem disciplinam ac profunda mysteria callere; ut et eum dicit: Inscriptio in
Acca; et qui scire possis quid sit Acca? aliaque permulta ejusmodi, quae et prolatu sunt difficilia,
et intelligi prorsus nequeunt, aures nempe suorum discipulorum percellentia.
Jurat praeterea Moameth per solem, lunam, astra, igneum splendorem, animalia, canes
cursores, plantas, aliaque incognita et barbara vocabula (ut ego existimo) daemonum noxiorum
et scelestorum. Haec porro cum ille in suis jurandi formulis adhibeat, perspicue ostendit, quod
ista pro diis colat: qui enim jurat, per majorem jurare solet. Itaque et Deus, cum non posset per
majorem jurare, per seipsum juravit, quemadmodum Scriptura docuit. Jusjurandum autem in
Deum intelleigimus, promissi sui per aliquod assumptum confirationem.
11. Templum etiam tradit et ab Ismaele et Abrahamo aedificatum esse Deo; quod quidem neque
exstitit umquam, neque a Scriptura memoratur; nam si lapidem unctum, ut Deo statua
erigeretur uncta, divinus Moses non retienit, quomodo templum integrum silentio
praeterivisset?
12. Constituit ut sui orarent conversi ad austrum; scilicet ut etiam hac in re ab illis distinguerentur,
qui ad orientem solem conversi precantur.
Jubet praeterea eos qui se ad preces conferunt, prius sese purgare; aqua quidem, si adsit; sin
minus, humo fossitia. Atqui haec magis foedat, non purgat. Deinde quidnam confert nuda illa
per aquam purgatio, siquidem animi omni impuritate scatent?
Dicit iterum, tanquam ex persona Dei: “Nos dedimus tibi scarabaeum: tu ergo funde preces ad
Dominum tuum, et macta.” O admirandum sacrificium et magnificum, talique legislatore
dignum!
13. Quae a XVIII Moamethi fabella usque ad XXXVI interjecta sunt, omnia pratermisimmus, tanquan
plena omnibus nugis, et monstrosis figmentis, quaeque adeo a seipsis evertuntur et refutantur:
illa nempe quaecumque ex Veteri pariter et Novo Testamento accepit et corrupit. Dicit enim
Mariam sororem Mosis et Aaronis, juxta palmam peperisse Christum: et cum desponderet
animum ob dolores partus, Christum ex utero ipsam allocutum esse, jussisseque palmam
concutere, et comedere de fructibus ejus: Davidem vero et Salomomen cum daemonibus et
avibus collocutos scripsit: et daemonaibus et avibus collocutos scripsit: et daemonas Salomoni
administros fuisse, item et gundas quasdam, eumdemque imperium in ventos habuisse; et
formicarum perspexisse mysteria, et silvestrem quemdam gallinaceum ipsis doctorem fuisse,
sed et ferreum thoracem primum a Davide excogitatum esse.
Seipsum vero judicem cum Deo praedicat, qui judicaturus sit orbem; aliaque istis absurdiora et
magis diabolica deblaterat.
Solem tradit in aquam calidam ad fines occasus immergi; et lotum circa diluculum ascendere
atque exoriri. Atqui si sol quidem ignis est, ignis autem et aqua se invicem mutuo conficiunt, qui
fit ut alterum non consumat alterum? Deinde, quid opus est soli hoc lavacro? Sol enim
purissimus est, ipsaque ade aqua multo purior.
14. Solem et lunam in equis incedere tradit. Sed quomodo hace, cum sint inanima, equitare
possunt? Quomodo eqi ignis vehiculum esse sustinebunt? Equus enim terrestris est, et igni
deflagrare potest. Eliae vero illi ignei equi figuram equorum praeferebant, cum revera angeli Dei
essent.
15. Ex hirudine sive sanguissuga hominem fieri dicit. Verum enimvero qua ratione ex abjectissimo
pretiosissimum, ex bruto ratione praeditum, ex eo quod fugiendum et aversandum est, id quod
expetitur?
16. Ex esu omnium animalium solum abominatur porcum; neque canem, neque lupum, neque ullum
aliud; sed caeteris omnibus vesci jubet di cipulos a se deceptos. “Comedite, inquit, de his quae
sunt in terra; pura enim sunt et bona; neque sequimini vestigia Satanae:” Satanam scilicet
appellitans Deum, qui alia quidem munda, alia vero immunda dixit. Sed si quidem iste satanas
est, quomodo ipsum in aliis Deum appellas, o vane nugator, tibique ipsi repugnans?
17. De jejunio dum leges fert, sic ait: “Nox jejunii vobis libera concessa est, ut cum vestris uxoribus
concumbatis. Ipsae enim sunt vestra tegumenta, et vos ipsis estis tegumenta. Deus enim
perspectum habuit insidias vobis fieri jejunio, et propitius est. Itaque misceamini cum illis ad
consolationem; et vesperi comedita ac bibite, donec ex atra noctis caligine candida dies
illucescat; et iterum expleto usque ad vesperam jejunio, cum mulieribus rem habete, oratorium
assidue frequentantes. Haec jejunandi ratio lex Dei est.” Quodnam vero jejunium, o impure;
quaenam Dei lex, per totam noctem bacchari et libidini indulgere?
De continentia atque modestia apud suos disserens ait: “Mulieres vestrae habitaculum vestru
sunt. Intrate in vestrun habitacuum, undeunque vultis, et cum animis vestris congredimini: “ id
est, omnem libidinem animi vestri explete, et utimini mulieribus vestris utrinque. Quid hac tua
impuritate spurcius et abominabilius?
18. Hic legem tulit, ut quisque vestrum quatuor uxores ducere queat; pellices vero mille, aut
quotquot aliquis alere possit. Verum uxoribus subjectas esse vult pellices: permittitque
repudiare quam maritus velit, et aliam pri ea ducere. O incomparabilem, porcinamque aut
caninam intemperantiam!
Cum divortii meminit inter virum et uxorem, haec consituit: “Si quis uxorem suam repudiaverit,
ipsa nubat alii; atque ita, si velit qui eam dimisti maritus ejus, ad ipsum revertatur. Reverti vero
ad ipsum, antequam alii nupserit, non licebit.” Praeclara vero lex, quae adulterium sancit, et eo
vult repudium expiari!
19. Cum vero suos discipulos in bellum adversus nos incitat, ait: “Occidite ipsos, ubicunque in ipsos
incideritis.” Sed cujus rei causa hoc ipsum jubes, o sanguinarie? Ne videlicet, cum sapientes sint,
impia tua et spurca placita coarguant.
20. Excitat autem multis modis et armat barbaros, ut Christianorum sanguine polluantur: dum illis
persuasum esse vult, magnam et copiosam mercedem apud Deum repositam esse iis qui
crudeliter in ipsos grassentur. Jubet etiam quintam partem captivorum et aliorum spoliorum
dedicari Deo, et prophetae apostolosque ejus Moametho. Neque eni aequum erat lucri non esse
cum illis participem eum qui ipsis perditionis Christianorum fuisset auctor; sed par erat ex
sanguinario populo sanguinario prophetae sanguinarias primitias decerni.
Sed tamen rogantibus Christianis jubet reconciliari. Papae inhumanam humanitatem! Si enim
Christiani, facta reconciliatione, in Saracenorum partes concesserint, et poste ab eorumdem
potestate se abgregare ausi fuerint, bellum contra eos conflari et jugulari eos vult; at si eamdem
religionem amplexentur, in fratrum numerum recipi.
“Non adigetis ipsos, ait, ad fidem. Nam ex lubrico et periculoso, quod gratum acceptumque est,
planum factum est,” ide est, apparuit vestra fides Deo grata, aliis religionibus improbatis,
tanquam periculosis. Euge, magna sane humanitas, quod interficere Christianos mandasti!
Adigere interim ad fide non jussisti, sed occidere mandasti! Non ob alienam fidem, sed ob
insitam saevitiem atque inhumanitatem, et ne superstites coarguant tuam insaniam atque
impietatem, uti praedictum est.
Admonet suos dicens: “Ne sitis socii neque Judaeorum, neque Christianorum. Nam quicunque
ipsos defendit, ex ipsis est.” Esto sane: Christianos omnipotentem sanctamque Trinitatem
colentes odio prosequeris; in Judaeos vero, qui profitentur sese Abrahami fidem conservare, cur
hoc moliris? Sed nihil alienum a tua malitia. Nosti enim quod lex divinitatem Christi declaret:
idcirco utrosque odio habere praecipis, qui Christi, imo, ut potius dicam, Dei hostis es.
Deinde sic condolet Judaeis et Christianis, cum ait: “Vae vobis, domestici Scripturarum! Nihil
vobis erit, quoad legem sequemini et Evangelium.” Nihil, nempe, utilitatis. Atqui paulo ante
legem a Christo impletam fuisse dixisti, Evangeliumque promulgatum esse viam et lucem et
justitiam. Sed revera mendacium seipsun jugulat, ut evidenter coarguatur.
De circumcisione et marium et feminarum legem tulit: interdixit illis etiam vino. Et mares
quidem circumcidere Hebraicum; feminas vero impudentia Moamethicae proprium, scilicet ut
circumcisionem in lege praescrptam hoc pacto corrigeret. Abstinentia a vino hoc vult, ne ebrii
facti, facile ab hostibus in potestatem redigerentur, et maxime a Christianis.
Fabulatus est fuisse camelum quamdam, qua potuerit integros fluvios praterfluentes epotare:
fisse autem illam permagnam, et quae inter duos montes maximos non caperetur. Et in eo,
inquit, loco populus erat; et altero quidem dic ipse aquam fluvii bibebat, altero vero, camelus;
eaque cum bibisset aquam, populo illi potum praebebat lac suum, pro aqua. Hic itaque populus,
cum esset malus, insurrexit et camelum interfecit. Erat autem hujus pullus exiguus camelus, qui
interfecta matre ad Deum clamavit, et assumpsit eumdem ad seipsum. Interrogemus igitur
discipulos hujus fabulatoris, utrum ex conjunctione parvus camelus natus sit, an absque coitu?
Et dicunt: “Absque coitu.” Et nos rursum: “Et quomod absque coitu?” Et respondent se ignorare.
Et nos iterum: “Quommodo vero Deus ad seipsum parvum illum camelum assumpsit, ubi
pascitur, et quo pacto propheta vester non explicavit ejus ortum, cum nulla plane antecesserit
conjunctio? Et ubi pascitur? Et utrum vivit in coelo, an vero postquam assumptus est obiit, aut
vos in paradisum praecurrit?” Isti vero cum non habeant quod responeant, conticescunt.
21. Seipsum ait claves paradisi accepisse, et circa diem universalis judicii, postquam Moses cum
Hebreis, ob egis transgressiones, condemnatus fuerit, et post sententiam de Christianis latam,
quam illi ferent quia Christum et Dei Filium et Deum appellant, apertum iri paradisum ab ipso, et
simul cum ipso intraturas chiliadas septuagintas, ex eorum numero qui doctrinam ipsius amplexi
fuerint, reliquos vero suos discipulos citra omnem controversiam et ipsos paradiso potituros:
pejores vero et peccatores, chartulam de collo pendentem ferentes, et ipsos in paradisu
intromissum iri, appelariquae istos “libertos Dei et prophetae Moamethi.”
22. Paradisum quidem quatuor flumina habere tradit, ex aqua pura, lacte puro, et dulci vino,
melleque defaecato. Item concumbere ipsos cum mulieribus in paradiso: esseque congressum
ipsorum jucundissimum omnino et sufficientem, et qui nunquam diffluat. Hebreos vero et
Christianos ligna sempiterni ignis appellari: Samaritanos autem destinatos esse ut stercus
efferant eorum qui in paradiso agunt, ne graviter oleat paradisus. Haec quidem omnia, et
ridicula undequaque et aliena ab omni Christianorum doctrina, itemque fabellae, et absurda
minime consistentia, non egent ulla refutatione, ut quae a seipsis redarguantur et convincantur.
23. Et ut intercluderet omnibus viam investigandi sua placita, utrum scilicet vera sint, an falsa,
mandat, hoc quidem tempore, tanquam divinitus inspirata, sua amplecti omnia, investigationem
vero illorum et probationem ad diem usque extremum judicii universalis reservandam. Tunc
enim quod probum sincerumque sit, planum fore. Ne vero quisquam dicat: “Postula a Deo
signum aliquod ad confirmationem tuorum placitorum,” simulat petitionem, et ad Deum ait:
“Postulant a te domestici et vernaculi discipuli scripturae (ide est, qui scripturam illam divinitus
missam amplectuntur) ut demittas ad eos scripturam e coelis,” scilicet scripturam secundam,
quae certos eos reddat placita a me proposita et constituta esse vera et tibi grata. Postea de
Hebraeis proponit, quod illi majus quippiam a Mose petierint, dicentes: “Ostende nobis Deum
manifesto,” et quod comprehenderit ipsos Deus ob injustitiam suam, id est sustulerit e medio,
ob hanc absurdam et ineptam petitionem ipsorum. Haec quidem ille addidit, ut terreret
discipulos suos, ut prohiberet (uti declaratum est) inquirere demonstrationes veritatis; ne
scilicet similia ipsis acciderent. Judaei tamen magis deprecati sunt, ne Deus loqueretur ad ipsos,
et gloriam Dei, quae ipsis in monte Sina apparuerat, horribilem existimarunt et intolerabilem:
falsumque est exemplum Hebraeorum qui eo modo perierint.
Praeterea conatur conciliar sibi veritatis studium, et fide dignam auctoritatem placitis suis
astruere, dum in medium adducit personas quasdam difficiles cognitu, quae ante Noe ad
praedicandum venerint, et in quibus quidem ipsis fides habita fuerit, benedictionem magnam
assecutos esse homines; in quibus vero fides derogata sit, maledictionem summam sensisse.
Post Noe vero introducit Tzaled quemdam prophetam, fratrem Thamodi, qui neque unquam
fuit, neque ab ullo alio nominatus est; item et Saipum, similiter ignotum et Mosi, et omnibus
aliis historicis. Atque hos quidem omnes predicassee dicit, eosdem illis qui fidem ipsis habuerint,
Deum propitium praebuisse: ubi vero fides illis penitus habita non fuit, eas gentes fuisse eversas.

24. Deinceps de seipso addit talia: “Vae homines! ego sum Dei apostolus.” Ex placitis tuis planum fit,
cujus dei, o impostor, sis apostolus, falso, inquam, sic appellati, nempe Satanae: huic namque
grata et amica doces, at inimica vero et magno Deo.
Rursum velut ex persona Dei dicit: “Misimus te ad gentem, ut ea quae tibi reveata et patefacta
sunt, eidem praesint et imperent,” ide est, ut illa subjecta sit iis quae tibi revelata sunt placitis.
Atque hoc quidem ideo dixit, ut auctoritatem et fidem sibi compararet, quemadmodum
saepenumero consuevit facere. Et iterum addit: “Qui religionem nostram improbant, aiunt me
non esse apostoum: Deus mihi sufficiat, hic inter me et vos testis.” Quod autem dicit: “Sufficiat
mihi Deus,” idem est ac si dixisset: Sufficiet mihi Deus in testimonium, qui testis est mihi
quidem, quod sim apostolus; vobis vero, quod mihi fide non habetis. Sic. Deum ille obtestatur
velut testem sui apostolatus; nec tamen quidquam Deo dignun adfert, qui nullam quoque
apostoli tesseram sive symbolum, neque prophetiam veram, neque miracula, neque vitam
exercitationibus sanctis excultam, neque aliam (ut simpliciter dicam) cognitionem profert: sed
absque omni probatione et demonstratione: “Deus mihi testis est,” inquit.

25. Et iterum in alio sermone haec narrat: “Omnino mihi objicient, me demone exagitatum dictitare
Deum haec mihi tradidisse. Si enim haec essent vera, angelus aliquis haec mihi annutiasset.”
Exponit etiam causas cur nullus angelorum descendat, et ait: “Esse aliquos per quos hoc ipsum
impediatur: et quod angelis descendentibus unversum hoc per eos consummatum esset, et
quae tum gratia hominibus fuerit?” Atqui haec oratio fucus et praetextus est preplexi animi tui,
et inscitiae atque imbecilitatis tuae. Saepenumero enim angeli in terram descenderunt: imo
quotidie descendunt, cum mittuntur ad ministerium eorum qui sunt servandi.
26. Quodnam ergo signum et demonstratio apostolatus ejus? “Observate, ait, ejaculationes
astrorum, quando Satanas ascendit ad audiendum ea quae in coelo dicuntur: atque ob id credite
me esse apostolum, alius enim ante me hoc nullus cocuit.” (Sane, nullus alius hoc docuit
ideoque) manifestum est mendacium; neque enim ista sunt stellarum sagittaturae quae, ut ipse
ait, contra daemonem emittuntur, sed scintillationes a stellis emissae. Unumquodque enim
astrum ignis est, et pro natura ignis scintillas emittit.
Iterum tandem auctoritatem et fidem sibi astruere nititur, cum introducit Deum testificantem
de seipso, jurantemque ac dicentem: “Nae per astrum quod occidit, socius vester non est in
errorem inductus; neque inique egit, neque pro suo arbitratu locutus est; neque est doctrina
ejus alidu quam revelatio ipsi revelata; quam ostendit ei fortis ille viribus et invisibilis.” Sed ut
Deum jurare per stellam, est mendacium, sic etiam quaecunque patefacta sunt Moametho, falsa
sunt et diabolica.
Tradit, Jesum Mariae Filium praedixisse de se his verbis: “Ego sum Dei apostolus ante vos,
implens ea quae ante me in lege praedicta fuere. Et annuatio vobis apostolum venturum post
me, coui nomen Moameth.” Ubinam vero hoc Christus predixit? aut in quanam scriptura?
Omnino enim Christi oracula, ubicunque tandem sunt scripta, accurate tenetis. Aut igitur
discipuli Moamedi in aliqua parte divinitus inspiraturum Scripturarum praescriptam esse: aut
liquido sciant esse etiam hoc mendacium, quemadmodum alia ipsius dogmata.
27. Centesima duodecima fabella inscriptionem habet: Porcam. Est autem praestigiatoria incanta..
quae dicit: “Dic, Parcam Domino lucis e malo (quod finxit) et ex malo ejaculationis astrorum,
quando illa intenduntur, et e malo sputorum in mundos, et e malo invidorum.”
Fabella centesima decima tertia et ipsa praestigiatoria incantatio est, nam et ipsa inseribitur,
Parcam: et sic habet: “Dic, Parcam Domino hominum (regi hominum), Deus hominum, e malo; e
malo susurro daemonum, quando insusurrant in corda hominum, e daemonibus et hominibus.”

28. Tradidit magnus iste et praestigiator magica quaedam artificia, et daemoniacas caeremonias,
aliasque nefarias scelestasque artes et sacrificia. Frustra igitur discipuli hujus gloriantur, nec
pudet ipsos habere talem doctorem mysteriorum, omni blasphemia, atheismis et monstris
scatentem.
29. Ismaelitae denique dicunt benedictum etiam fuisse Ismaelem filium Dei. Quibus nos
respendemus: benedictionem quide illum accepisse, non tamen qualem accepit Isaacus (in cujus
semine Deus promiserat benedicendas esse omnes gentes, easque haeredes fore promissionis
maxime), sed talem qua etiam bruta animantia gaudent, crescere nempe et multiplicari. At
quidnam profuerit generi (hujus) crescere et multiplicari, et divina benevolentia gratiaque
frustari, atque a Deo alienum esse?
Haec fabulosa nugamenta pseudoprophetae Moamethi propterea hic perscripta sunt, ut
Christiani, ea videntes, ipsum cum discipulis suis derideant, et errorem perditionemque ipsorum
despuant; Christianorumque orthodoxam fidem, quae solem ipsum claritate ac splendore
superat, extollentes, Christum Servatorem Deumque nostrum debita gratiarum actione
magnificemus, et infinitam ipsius bonitatem ac beneficentiam celebremus, quod benigna sua
misericordia nos liberavit exoso isto errore ac perditione, atque adeo etiam caetero
improborum errore, haereticorumque cultu, qui una cum anima etiam corpus perditioni dedunt.
Quorum primus ego qui haec scripsi, despuo detestorque fabulosa ista nugamenta omnemque
haeresim, et credo ac praedico Dominum Deumque nostrum Jesum Christum.

You might also like