You are on page 1of 5

II.

De relatione inter Traditionem et sacram Scripturam


Unus communis fons...
80 « Sacra Traditio ergo et sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque
communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum
quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt »(49). Utraque praesens efficit
in Ecclesia et fecundum mysterium Christi, qui Se cum Suis promisit permansurum «
omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,20).
(49) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 9: AAS 58 (1966) 821.

...duo diversi transmissionis modi


81 « Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur
».
« Sacra autem Traditio Verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis
concreditum, successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu
veritatis, praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant »(50).
(50) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 9: AAS 58 (1966) 821.

82 Inde sequitur ut Ecclesia, cui Revelationis transmissio et interpretatio sunt


commissae, « certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam sacram
Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda
et veneranda est »(51).
(51) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 9: AAS 58 (1966) 821.

Traditio apostolica et traditiones ecclesiales


83 Traditio, de qua hic loquimur, ab Apostolis procedit et id transmittit quod ipsi a Iesu
doctrina receperunt et exemplo atque quod ipsos Spiritus Sanctus edocuit. Re quidem
vera, prima christianorum generatio nondum Novum Testamentum habebat scriptum,
ipsumque Novum Testamentum viventis Traditionis processum testatur.
Ab illa « traditiones » theologicae, disciplinares, liturgicae aut ad devotionem
pertinentes sunt distinguendae, quae temporis decursu in Ecclesiis localibus natae
sunt. Hae sunt particulares formae sub quibus magna Traditio expressiones diversis
locis et diversis aetatibus accommodatas recipit. Sub eius luce, Magisterio Ecclesiae
duce, possunt hae servari, immutari vel etiam derelinqui.

III. De interpretatione depositi fidei


Depositum fidei toti Ecclesiae commissum
84 Depositum fidei (cf. 1Tm 6,20 2Tm 1,12-14), quod in sacra Traditione et in sacra
continetur Scriptura, per Apostolos toti commissum est Ecclesiae. « Cui inhaerens tota
plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et communione,
fractione panis et orationibus iugiter perseverat, ita ut in tradita fide tenenda,
exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio »(52).
(52) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 10: AAS 58 (1966) 822.

Ecclesiae Magisterium
85 « Munus autem authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum soli
vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi
exercetur »(53), nempe Episcopis in communione cum Petri Successore, Romano
Episcopo.
(53) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 10: AAS 58 (1966) 822.

86 « Quod quidem Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem ministrat,
docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto
assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei
deposito haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit »(54).
(54) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 10: AAS 58 (1966) 822.
87 Fideles, memores verbi Christi ad Apostolos: « Qui vos audit, me audit » (Lc 10,16)
(55), doctrinas et normas dociliter accipiunt, quas illis eorum Pastores diversis formis
praebent.
(55) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 20: AAS 57 (1965) 24.

Dogmata fidei
88 Ecclesiae Magisterium auctoritatem a Christo receptam plene adhibet, cum
dogmata definit, id est, cum, modo populum christianum ad adhaesionem fidei
irrevocabilem vinculante, veritates proponit in Revelatione divina contentas, vel etiam
cum veritates cum his conexionem necessariam habentes modo proponit definitivo.

89 Inter nostram vitam spiritualem et dogmata vinculum habetur organicum. Dogmata


lumina sunt nostrae fidei viam illustrantia eamque securam efficientia. E converso, si
vita nostra recta est, nostra intelligentia nostrumque cor ad lumen dogmatum fidei
accipiendum erunt aperta (cf. Jn 8,31-32).

90 Dogmatum mutua vincula eorumque cohaerentia in complexu Revelationis mysterii


Christi possunt inveniri(56). Memorare oportet « exsistere ordinem seu "hierarchiam"
veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei
christianae »(57).
(56) cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3016 (mysteriorum
nexus); Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 25: AAS 57 (1965) 29.
(57) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, UR 11: AAS 57 (1965) 99.

Sensus supernaturalis fidei


91 Christifideles omnes in veritate revelata intelligenda et transmittenda participant.
Ipsi unctionem receperunt a Spiritu Sancto, qui eos docet (cf. 1Jn 2,20 1Jn 2,27) eosque
deducit « in omnem veritatem » (Jn 16,13).
92 « Universitas fidelium (...) in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem
proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab
Episcopis usque ad extremos laicos fideles" universalem suum consensum de rebus
fidei et morum exhibet »(58).
(58) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 12: AAS 57 (1965) 16.

93 « Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, populus Dei
sub ductu sacri Magisterii (...) semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret,
recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat »(59).
(59) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 12: AAS 57 (1965) 16.

Augmentum in intelligentia fidei


94 Per Spiritus Sancti assistentiam, intelligentia tam rerum quam verborum depositi
fidei in Ecclesiae potest crescere vita:
* « ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo »(60);
praesertim « theologica inquisitio (...) profundam veritatis revelatae cognitionem »
prosequitur(61);
* « ex intima spiritualium rerum quam (credentes) experiuntur intelligentia »(62); «
divina eloquia cum legente crescunt »(63);
* « ex praeconio eorum qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum
acceperunt »(64).
(60) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 8: AAS 58 (1966) 821.
(61) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 62: AAS 58 (1966) 1084;
cf Ibid, GS 44: AAS 58 (1966) 1065; Const. dogm. Dei Verbum, DV 23: AAS 58 (1966)
828; Ibid, DV 24: AAS 58 (1966) 828-829; Decr. Unitatis redintegratio, UR 4: AAS 57
(1965) 94.
(62) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 8: AAS 58 (1966) 821.
(63) Sanctus Gregorius Magnus, Homilia in Ezechielem 1, 7, 8: CCL 142, 87 (PL 76, 843).
(64) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 8: AAS 58 (1966) 821.
95 « Patet igitur sacram Traditionem, sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium,
iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine
aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti,
ad animarum salutem efficaciter conferant »(65).
(65) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 10: AAS 58 (1966) 822.

Compendium
96 Id quod Christus concredidit Apostolis, ipsi sua praedicatione et scripto, Spiritu
Sancto inspirante, omnibus usque ad gloriosum Christi reditum generationibus
transmiserunt.

97 « Sacra Traditio et sacra Scriptura unum Verbi Dei sacrum depositum constituunt
»(66), in quo, tamquam in speculo, Ecclesia peregrinans Deum, omnium suarum
divitiarum contemplatur fontem.
(66) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 10: AAS 58 (1966) 822.

98 « Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus


transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit »(67).
(67) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 8: AAS 58 (1966) 821.

99 Populus Dei totus, per suum supernaturalem fidei sensum, donum Revelationis
divinae accipere, in id profundius penetrare atque ex eo plenius vivere non desinit.

100 Munus Dei Verbum authentice interpretandi soli Magisterio Ecclesiae commissum
est, Romano Pontifici et Episcopis in communione cum illo.

You might also like