You are on page 1of 17

Catilina, hoe lang nog…

Cicero, Oratio in Catilinam I

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia

nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?

Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te

nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil

timor populi, nihil concursus bonorum omnium,

nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil

horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non

sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri

coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid

superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris,

quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?


Je had al lang ter dood gebracht moeten worden
Cicero, Oratio in Catilinam I

O tempora, o mores! Senatus haec intellegit, consul videt;

hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum

venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis

ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes

viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem

ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu

consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem,

quam tu in nos omnes iam diu machinaris.

An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum

mediocriter labefactantem statum rei publicae

privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque


incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?

Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala

Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit

Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri

fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam

acerbissimum hostem coercerent.


Wij, consuls, verzaken onze plicht
Cicero, Oratio in Catilinam I

Habemus senatus consultum in te, Catilina,

vehemens et grave, non deest rei publicae consilium

neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte,

consules desumus. Decrevit quondam senatus, ut L.

Opimius consul videret, ne quid res publica

detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est

propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus,

clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis

M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et

L. Valerio consulibus est permissa res publica; num

unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C.


Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata

est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere

aciem horum auctoritatis.


Ik veroordeel mezelf om mijn traagheid
Cicero, Oratio in Catilinam I

Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum

inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo

ex senatus consulto confestim te interfectum esse,

Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed

ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti,

me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis

me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae

nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra

populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata,

crescit in dies singulos hostium numerus; eorum

autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra


moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam

cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam,

Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit

verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius

a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum

ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de

causa nondum adducor ut faciam. Tum denique

interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus

tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur.
Ik heb me persoonlijk tegen jou, Catilina, moeten verdedigen
Cicero, Oratio in Catilinam I

Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi

Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia,

quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam

rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est

saepius in uno homine summa salus periclitanda rei

publicae. Quamdiu mihi consuli designato, Catilina,

insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata

diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus

me consulem in campo et competitores tuos interficere

voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum

praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato;


denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti,

quamquam videbam perniciem meam cum magna

calamitate rei publicae esse coniunctam.


Catilina, je hebt het gemunt op de staat: ga dus weg
Cicero, Oratio in Catilinam I

Nunc iam aperte rem publicam universam petis,

templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium

civium, Italiam [denique] totam ad exitium et vastitatem vocas. Qua

re, quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii

disciplinaeque maiorum proprium est, facere

nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius

et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici

iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum

manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris,

exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et

perniciosa sentina rei publicae. Quid est, Catilina? num

dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte


faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas

me, num in exilium; non iubeo, sed, si me consulis,

suadeo.
Welke misdaad heb je niet op je geweten?
Cicero, Oratio in Catilinam I

Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe

delectare possit? in qua nemo est extra istam

coniurationem perditorum hominum, qui te non metuat,

nemo, qui non oderit.

Quae nota domesticae turpitudinis

non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum

dedecus non haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod

facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto

corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem corruptelarum

inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad

lubidinem facem praetulisti? Quid vero? nuper cum

morte superioris uxoris novis nuptiis domum

vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc


scelus cumulasti? quod ego praetermitto et facile patior

sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut

extitisse aut non vindicata esse videatur.

Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis

inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illa venio, quae

non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad

domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem sed ad

summam rem publicam atque ad omnium nostrum

vitam salutemque pertinent.


De senaat accepteert stilzwijgend jouw ballingschap
Cicero, Oratio in Catilinam I

Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo

animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam

multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae

solitudinique mandare? "Refer" inquis "ad senatum"; id

enim postulas et, si hic ordo [sibi] placere decreverit te

ire in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non

referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen

faciam, ut intellegas, quid hi de te sentiant.

Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in

exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid

est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum

silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem

loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? At


si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si

fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi

consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus vim et

manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt,

probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant,

neque hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara,

vita vilissima, sed etiam illi equites Romani,

honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives,

qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam

videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire

potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela

contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae

vastare iam pridem studes, relinquentem usque ad portas

prosequantur.
Maatregelen en slotgebed
Cicero, Oratio in Catilinam I

Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum

in locum congregentur, muro denique, [id] quod saepe iam

dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae

consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere

cum gladiis curiam, malleolos et faces ad

inflammandam urbem comparare; sit denique

inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re publica

sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in

nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis

auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem,

tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae

profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa,


vindicata esse videatis. Hisce ominibus, Catilina, cum

summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie

cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere

parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum

ac nefarium.

Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a

Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque

imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis

[aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita

fortunisque civium [omnium] arcebis et homines

bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae

scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos

aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

You might also like