You are on page 1of 1

96 Acta & Articuli D. Statuum et Ordinum Dalm ., Croat , et Slav .

4.
Posteaquam Generosa Vrsula Terchych , Egregij olim Magistri
Petri Znika , Regni Prothonotarij , Relicta , certos fasciculos lite-
rarum eiusdem Regni , medio Venerabilis Capituli Ecclesiae Chas-
mensis , moderno domino Magistro Prothonotario , qui eosdem , hic
in praesenti Generali Congregatione , eiusdem Capituli Sigillo obsig-
natas , reproduxit , curauerit repraesentari ; ac Se et haeredes suos ,
superinde quietari sollicitauerit facto earundem Regesto , modernus
Regni Prothonotarius , eandem sub Sigillo Regni , quietabit .

5.

Supplicantibus Haramijs Regni , quibus ex Stipendio Anni Su-


perioris 1641 , duo Menses , ex certis rationibus , detracti fuere ;
condonatur Mensis Unus , per dominum Exactorem panno exsoluen-
dus ; ita ut tantum Unus Mensis , eisdem detractus esse intelligatur .
Pro praesenti uero Anno , quia idem dominus Exactor , anticipato
duos Menses ; unum in panno ; et alterum in frumento , in impo-
nendam Dicam imputandos , ad Statuum et Ordinum insinuationem ,
obtulerit ; eosdem , ut miseriae dictorum Haramiarum de praesenti
succurratur , ipse dominus Exactor quamprimum exsoluere adni-
tetur . Ac de reliquo annuatim , quatuor in panno , ac sex in pecunia
Menses , ijdem Haramiae , sunt habituri . Ex quo autem non contem-
nendum lucrum idem Dominus Exactor , his proximis duobus Annis ,
uti ex superius factis oblationibus eiusdem , et dandis rationibus ,
patebit , Regno peperrit , ex praetactis duobus Mensibus panno exsol-
uendis , lucrum eidem soli Status et Ordines relaxant .

6.

Ex relatione Domini Comitis Bani , apprime Necessarium ducunt


Status et Ordines , ut in Ecclesia Sanctissimae Trinitatis , e Regione
Praesidij Pokupszkij , Sztara Berkiseuyna , Sitinczij , et Grahouacz ,
Excubiarum loca , et Milites , constituantur . Qui ex reformatione
Militis hactenus soluti , seligi et si sufficientes non fuerint , ex Lucro
Regni , usque ad numerum Militum 35. in toto , conduci debebunt .

7.

Memoratus dominus Exactor , quia in solutis hactenus , bis Cen-


tenis florenis Hungaricalibus Egregio Ladislao Bukouachky Capi-
taneo , et Vaiuodae Berkiseuiensi , posuisset difficultatem , idem
uero se in tanta Summa Salarium non percepisse , replicasset ; Per-
pensis eiusdem pro Patria militando exantlatis laboribus , Status et
Ordines eosdem eidem condonarunt , ita ut dominus Exactor impo-
sterum cum eodem Ladislao ' Bukouachkij , sciat se accommodare .

8.
In exsoluendos pro praesenti Anno praetactos Haramias Regni ,
imponuntur a Singulis fumis , floreni Hungaricales octo , pro Festo

You might also like