You are on page 1of 1

THESEUS ET MINOTAURUS

Antiquis temporibus in insula Creta vivebat monstrum, nomine Minotaurus, qui tauri caput et viri corpus habebat et homines vivos edebat. Vir praeditus summo ingenio, cui nomen Daedalus erat, magnum labyrinthum aedificavit et monstrum in eo inclusum est. Theseus, quod Minotaurus necare cupiebat, in Cretam venit; ibi Cretae regis filia, Ariadna, Theseum adiuvit: ei longum filum dederat ut e labyrintho exire posset. Ariadna cum Theseo e Creta evasit; sed ea nocte in insula Naxo Theseus Ariadnam reliquit. Mane illa, e somno excitata, Theseum in litore quaesivit. Tunc Bacchus deus in insulam Naxum venit atque Ariadnam a solitudine liberavit. Postquam Minotaurum in labyrintho occidit, e Creta ad patriam suam laetus navigabat; sed atra vela candidis velis non mutaverat et Aegeus, eius pater, in mare se proiecit.

You might also like