You are on page 1of 10

CAPITULUM C A P . VIII .

OCTAVUM

ORNAMENTA FEMINARUM

Ecce taberna Romana, in qua gemmae et margaritae multae sunt. Cuius est haec taberna? Haec taberna Albini est. Albinus hanc tabernam habet. Qui tabernam habet, tabernarius est. Albinus tabernarius Romanus est. Romae sunt multae tabernae multi-que tabernarii. In taberna Albini gemmae et margaritae sunt. Albinus gemmas et margaritas vendit. Alii

10

tabernarii rosas et lillia vendunt, alii mala et pira. Multae feminae, quae in hac via ambulant, ante tabernam Albini consistunt, nam feminae gemmas et margaritas amant. Eae, quae magnam pecuniam habent, gemmas et margaritas pulchras emunt. Quae nullam pecuniam habent, gemmas et margaritas Albini aspicunt tantum, non

15

emunt. Ne-que feminae solum, sed etiam viri multi ad hanc tabernam adeunt. Qui magnam pecuniam habent, gemmas et margaritas emunt et feminas dant; ceteri rursus abeunt. Feminae, quarum viri magnam pecuniam habent, multas gemmas et margaritas a viris suis accipiunt. Gemmae et margaritae ornamenta sunt. Anulus cum gemma

20

ornamentum pulchrum est. Linea cum margaritis quoque ornamentum pulchrum est. Linea sine margaritis non est ornamentum! Aemilia, cuius vir magnam pecunia habet multa ornamenta ab eo accipit. Aemilia anulum in digito et margaritas in collo habet. Anulus digitum Aemiliae ornat, margaritae collum eius ornant. Gemmae et

25

margaritae et anuli feminas ornant. Feminae gemmis et margaritis et anulis ornatur. Nulli viri margaritis ornatur. In via prope tabernam Albini vir et femina ambulant. Quis est hic vir? Hic hic vir est Medus, servus Graecus. Cuius servus est Medus? Medus servus Iulii, domini Romani, est. Sed dominus, cuius servus
I www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII . 30

OCTAVUM

Medus est, Romae non est. Medus non cum domino sed cum femina formosa in viis Romae ambulat. Quae est haec femina? Haec femina est Lydia, amica Medi. Lydia ornamentum pulchrum in collo habet. Quod ornamentum? Ornamentum, quod Lydia habet, est linea cum margaritis. Margaritae

35

pulchrae collum Lydiae ornant. Collum eius margaritis pulchris ornatur. Num Lydia etiam gemmas habet? Minime Lydia gemmas non habet, quia ne-que ea ne-que amicus eius magnam pecuniam habet. Lydia pecuniosa non est, ne-que Medus pecuniosus est. Qui magnam pecuniam habet, pecuniosus est. Iulius vir pecuniosus est; itaque Iulius multa ornamenta

40

emit. Aemilia non solum margaritas, sed etiam gemmas et anulos habet, nam Iulius ei multa ornamenta dat. Albinus clamat: Ornamenta! Ornamenta feminarum! Or-na-menta! Emite ornamenta! Caseritus! Lydia consistit oculos-que ad tabernam Albini convertit: Lydia

45

tabernam aspicit. Medus non consistit ne-que tabernam aspicit. Lydia clamat: Consiste, Mede! Aspice illam tabernam! O, quam pulchra illa ornamentaI sunt! Lydia tabernam Albini digito mostrat. Medus se convertit, tabernam videt, cum Lydia ad tabernam adit. Medus et Lydia ante

50

tabernam consistunt. Albinus eos salutat et margaritas in linea ante oculos Medi tenet: Albinus Medo margaritas ostendit. Medus eas aspicit. Albinus: In hoc ornamento centum margaritae sunt. Non-ne hae margaritae pulchrae sunt? Medus: Amica mea multas margaritas habet.

55

Lydia: Sed in hac taberna multa alia ornamenta sunt! Albinus Medo et Lydiae tres anulos sine gemmis ostendit. Albinus: Non-ne hi anulli pulchri sunt? Aspicite hos anulos!

II www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII .

OCTAVUM

Medus et Lydia anulos, in quibus gemmae non sunt, aspiciunt. Lydia: In his anulis gemmae non sunt!
60

Medus Albinum interrogat: Quot nummis constat anulus, in quo gemma est? Albinus anulum gemmatum ostenditII. Albinus: Hic anulus centum nummis constat. Medus: Quid?!

65

Albinus: Pretium huius anuli est centum sestertii. Medus: Centum cestertii? Id magnum pretium es! Albinus: Aspice hunc anulum! Pretium pervum est, nam in hoc anulo gemma magna est, qua sola nonaginta sestertiis constat. Medus: Num anulus sine gemma decem tantum sestertiis

70

constat.? Albinus non respondet. Medus alium anulum gemmatum post Albinus videt. Medus: Hisc anulus pulcher non est. Quot sestertiis constat ille anulus? Medus annulum, qui post Albinum est, digito monstrat. Albinus: Ille anulus quoque centum sestertiis constat. Pretium

75

illius tam magnum est quam huius. Sed amica tua hunc anulum amat, non illum. MedusLydiam aspicit, quae anulum gemmatum ante oculos tenet. Lydia: O, quam pulchrum hoc ornamentum est! Illud ornamentum, quod post tabernarium est, non tam pulchrum est quam hoc, ne-que illa gemma

80

tam magna est quam haec. Medus: Tam magna gemma ad hunc parvum anulum non convenit. Lydia, quae haec verba non audit, Medo digitos suos ostendit, in quibus nulli anuli sunt. Lydia: Aspice, Mede! In digitis meis nulli anuli
I II

Illa taberna = taberna, quae illic est. Anulus gemmatum = anulus cum gemma. III www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII . 85

OCTAVUM

sunt. Aliae feminae digitos anulorum plenos habent digitei mei vacui sunt! Medus: Crumena mea quoque vacus est! Lydia anulum in mensa ponit. In oculis eius lacrimae sunt. Medus, qui lacrimas eius videt, crumenam suam in mensa ponit. Ea non vacua,

90

sed plena nummorum est. In ea XC HS insunt. Medus: Ecce nonaginta sesterti! Albinus: Sed nonaginta non satis est! Pretium anuli est centum sestertii! Lydia: Da huic tabernario centum sestertios!

95

Medus: Centum nimis est! Alii tabernarii anulum gemmatum nonaginta sestertiis vendunt. Albinus: Qui sunt illi tabernarii? Medus: Qui in aliis viis tabernas habent. Albinus: Quae sunt illae viae, in quibus elliae tabernae sunt?

100

Medus non respondet. Albinus: Et quae sunt illa ornamenta, quae in illis tabernis parvo pretio emuntur? Non sunt ornamenta! Sed aspice haec ornamenta: hos anulos, has gemmas, has margaritas! Haec ornamenta proba sunt! Ne-que pretium horum ornamentorum nimis magnum est! Medus: AccipeIII nonaginta sestertios aut nullos! Albinus: Num hic nonaginta sestertii sunt? Medus: Numera eos! Albinus sestertios numerat, quorum numerus est nonaginta. Albinus: Ad nummum convenit.

105

110

Medus: Est-ne satis?

III

Accipire aspicire. IV www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII .

OCTAVUM

Albinus non respondet, sed nummos sumit et Medo anulum dat. Albinus pecuniam accipit et Medo anulum vendit nonaginta sestertiis. Medus anulum ab Albino nonaginta sestertiis emit. Medus se ad Lydiam convertit: Accipe hunc anulum ab amico
115

tuo... Medus anulum in digito Lydiae ponit. In quo digito? In digito medio! Medus: Hic anulus ad digitum tuum non convenit! Anulus nimis parvus est aut digitus nimis magnus est! Lydia: O, Mede! Digitus medius nimis magnus est. Pone anulum

120

in digito quarto! Medus anulum in digito Lydiae quarto ponit. Iam anulus satis magnus est et ad digitum convenit, nam digitus quartus non tam magnus est quam digitus medius. Lydia laeta digitum suum aspicit et amico suo osculum dat.

125

Medus et Lydia a taberna abeunt. Lydia, quae Romae habitat, Medo via monstrat. Albinus rursus clamat: Ornamenta! Or-na-men-ta! et alios viros pecuniosos, quorum amicae pauca ornamenta habent, exspectat.

130

GRAMMATICA LATINA

Is, quis, qui.

Masculinum Singularis:
135

Servus saccum portat. Quis servus? Servus, ui saccum portat, est Syrus. Is servus saccum portat. [Nominativus: quis? is] Iulius servum vocat. Quem servum? Servus, quem Iulius vocat, est Syrus. Iulius eum servum vocat. [Accusativus: quem? eum]
V www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII . 140

OCTAVUM

Iulius dominus servi est. Cuius servi? Servus, cuius dominus Iulius est, est syrus. Iulius dominus eius servi est. [Genitivus: cuius? eius] Iulius servo malum dat. Cui servo? Servus, cui Iulius malum dat, est Syrus. Iulius ei servo malum dat. [Dativus: cui? ei]

145

Saccus a servo portatur. A quo servo? Servus. A quo saccus portatur, est Syrus. Saccus ab eo servo portatur. [Ablativus: quo? eo]

Masculinum pluralis: Servi saccos portant. Qui servi? Servi, qui saccos portant,
150

sunt Syrus et Leander. Ii servi saccos portant. [Nominativus: qui? ii (ei)] Iulius servos vocat. Quos servos? Servi, quos Iulius vocat, sunt S. et L. Iulius eos servos vocat. [Accusativus: quos? eos] Iulius dominus servorum est. Quorum servorum? Servi,

155

quorum dominus Iulius est, sunt S. et L. Iulius dominus eorum est. [Genituvus: quorum? eorum] Iulius servis mala dat. Quibus servis? Servi, quibus Iulius mala dat, sunt Syrus et Leander. Iulius iis servis mala dat. [Dativus: quibus? iis (eis)]

160

Sacci a servis portantur. A quibus servis? Servo, a quibus sacci portantur, sun S. et L. Sacci ab iis servis portantur. [Ablativus: quibus? iis (eis)]

Femeninum singularis:
165

Ancilla ab-est. Quae ancilla? Ancilla, quae ab-est, est Syra. Ea ancilla ab-est. [Nominativus: quae? ea]

VI www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII .

OCTAVUM

Aemilia ancillam vocat. Quam ancillam? Ancilla, quam Aemilia vocat, est Syra. Aemilia eam ancillam vocat. [Accusativus: quam? eam]
170

Aemilia domina ancillae est. Cuius ancillae? Ancilla, cuius domina Aemilia est, est Syra. Aemilia domina eius ancillae est. [Genitivus: cuius? eius] Iulius ancillae malum dat. Cui ancillae? Ancilla, cui Iulius malum dat, est Syra. Iulius ei ancillae malum dat. [Dativus: cui? ei]

175

Aemilia ab ancilla salutatur. A qua ancilla? Ancilla, a qua Aemilia salutatur, est Syra. Aemilia ab ea ancilla salutatur. [Ablativus: qua? ea]

Femeninum pluralis:
180

Ancillae ab-sunt. Quae ancillae? Ancillae, quae ab-sunt, sunt Delia et Syra. Eae ancillae ab-sunt. [Nominativus: quae? eae] Aemilia ancillas vocat. Quas ancillas? Ancillae, quas Aemilia vocat, sunt Delia et Syra. Aemilia eas ancillas vocat. [Accusativus: quas? eas]

185

Aemilia domina ancillarum est. Quarum ancillarum? Ancillae, quarum domina Aemilia est, sunt D. et S. Aemilia domina earum ancillarum est. [Genitivus: quarum? earum] Iulius ancillis mala dat. Quibus ancillis? Ancillae, quibus Iulius mala dat, sunt D. et S. Iulius iis ancillis mala dat. [Dativus:

190

quibus? iis (eis)] Aemilia ab ancillis salutatur. A quibus ancillis? Ancillae, a quibus Aemilia salutatur, sun D. et S. Aemilia ab iis ancillis salutatur. [Ablativus: quibus? iis (eis)]

VII www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII .

OCTAVUM

195

Neutrum singularis: Quid est anulus? Anulus est ornamentum. Quod

ornamentum? Anulus est ornamentum quod digitum ornat. Id ornamentum pulchrum est. [Nominativus: quid? quod? id] Quid habet Lydia? Lydia ornamentum habet. Quod
200

ornamentum? Ornamentum, quod Lydia habet, linea cum margaritis est. Lydia id ornamentum amat. [Acusativus: quid? Quod? id] Pretium ornamenti est centum sestertii. Cuius ornamenti? Ornamentum, cuius pretium est C HS, anulus est. Pretium eius ornamenti est C HS. [Genituvus: cuius eius]

205

Fluvius oppido aquam dat. Cui oppido? Oppidum qui fluvius aquam dat est Tusculum. Fluvius ei oppido aquam dat. [Dativus: cui? ei] Cornelius in oppido parvo habitat. In quo oppido? Oppido un quo Cornelius habitat est Tusculum. In eo oppido Cornelius habitat.

210

[Ablativus: Quo? eo]

Neutrum pluralis: In hac taberna multa ornamenta sunt. Quae ornamenta? Ornamenta quae hic sunt gemmae et margaritae sunt. Ea ornamenta in
215

hac taberna sunt. [Nominativus: Quae? ea] Albinus ornamenta vendit. Quae ornamenta? Ornamenta quae Albinus vendit sunt gemmae et margaritae. Albinus ea ornamenta vendit. [Acusativus: Quae? ea] Pretium ornamentorum est centum sesterti. Quorum

220

ornamentorum? Ornamenta quorum pretium est C HS, anuli sunt. Pretium eorum ornamentorum est C HS. [Genituvus: quorum? eorum]

VIII www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII .

OCTAVUM

Fluvii oppidi aquam dant. Quibus oppidis? Oppida quibus fluvii aquam dant, sunt Tusculum et Ariminum. Fluvii iis oppidis aquam dant. [Dativus: quibus? iis (eis)]
225

Aemilia ornamentis pulchris ornatur. Quibus ornamentis? Ornamenta quibus Aemilia ornatur, sunt gemmae et margaritae. Iis ornamentis Aemilia ornatur. [Ablativus: quibus iis (eis)]

Hic et Ille.
230

Hic anulus non tam pulcher est quam ille. Haec gemma non tam pulchra est quam illa. Hoc lilium non tam pulchrum est quam illud. Hic anulus = anulus, qui hic est. Ille anulus = anulus qui illic est.

235

Masculinum Nom. Sing. Acc. Gen.


240

Femeninum haec femina hanc feminam huius feminae huic feminae hac femina hae femina has feminas harum feminarum his feminis his feminis

Neutrum hoc oppidum hoc oppidum huius oppidi huic oppido hoc oppido haec oppida haec oppida horum oppidorum his oppidis his oppidis

Hic vir Hunc virum Huius viri Huic viro Hoc viro Hi viri Hos viros Horum virorum His viris His viris

Dat. Abl. Nom. Plu. Acc. Gen.

245

Dat. Abl.

Nom. Sig. Acc.


250

Ille vir Illum virum Illius viri Illi viro

illa femina illam feminam illus feminae illi feminae

illud oppidum illud oppidum illius oppidi illi oppido

Gen. Dat.

IX www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

CAPITULUM C A P . VIII .

OCTAVUM

Abl. Nom. plu. Acc.


255

Illo viro Illi viri Illos viros Illorum virorum Illis viris Illis viris

illa femina illae feminae illas feminas illarum feminarum illis feminis illis feminis

illo oppido illa oppida illa oppida illorum oppidorum illis oppidis illis oppidis

Gen. Dat. Abl.

X www.philosophia.cl / Escuela de Filosofa Universidad ARCIS

You might also like