Professional Documents
Culture Documents
TABERNA ROMANA
PRONOMINA: Pron. interrogativum, Pron. demonstrativa et Pron. relativum in omnibus casibus.
Pron. indefinita: alius-a-ud, tantus-a-um
Etiam viri multi ad hanc tabernam adeunt. Qui magnam pecuniam habent ornamenta emunt et
feminis dant; ceteri rursus abeunt. Feminae quarum viri magnam pecuniam habent multa
ornamenta a viris suis accipiunt.
Aemilia cuius vir pecuniosus est, multa ornamenta ab eo accipit. Aemilia anulum in
digito et margaritas in collo multaque alia ornamenta habet. Anulus digitum
Aemiliae ornat, margaritae collum eius ornant. Feminae gemmis et margaritis
anulisque ornantur.
In via prope tabernam Albini vir et femina ambulant. Qui vir et quae femina? Est
Medus, qui cum Lydia, amica sua, ambulat. Medus est servus Iulii, sed dominus eius
Romae non est. Medus sine domino suo cum femina formosa in viis Romae ambulat.
Lydia ornamentum pulchrum in collo habet. Quod ornamentum? Ornamentum quod
Lydia habet est linea margaritarum. Collum Lydiae margaritis pulchris ornatur; Lydia
autem nullum aliud ornamentum habet, quia pecuniosa non est, neque pecuniosus
est amicus eius. (Pecuniosus est qui magnam pecuniam habet)
III. Lydia, quae haec verba non audit, Medo digitos suos ostendit, in quibus nulli anuli sunt.
Lydia: “Aspice, Mede! In digitis meis nulli sunt anuli. Aliae feminae digitos anulorum plenos habent.
Mei digiti vacui sunt!”
Medus: “Sacculus meus quoque vacuus est!”
Lydia anulum in mensa ponit. In oculis eius lacrimae sunt. Medus, qui lacrimas videt, sacculum
suum in mensa ponit- neque vacuus est sacculus, sed plenus nummorum! Quanta pecunia est in
sacculo Medi? In eo nonaginta sestertii insunt.
Medus: “Sed nonaginta non satis est. Pretium anuli est sestertii centum!”
Lydia: “Da huic tabernario centum sestertios!”
Medus: “Id nimis magnum pretium est! Alii tabernarii anulum gemmatum octoginta sestertiis
vendunt.”
Albinus: “Qui sunt illi tabernarii?”
Medus: “Qui in aliis viis tabernas habent”
Albinus: “Quae sunt illae viae in quibus illae tabernae sunt? Et quae sunt illa ornamenta quae in
illis tabernis parvo pretio emuntur? Non sunt ornamenta! Sed aspicite haec ornamenta: hos
anulos, has gemmas, has margaritas! Haec ornamenta proba sunt! Neque pretium horum
ornamentorum nimis magnum est!”
Medus: “Aspice nummos nonaginta- aut nullos!”
Albinus: “Nunc hic nonaginta sestertii sunt?”
Medus: “Numera eos!”
Albinus numerat sestertios, quorum numerus est nonaginta.
Albinus: “Sunt nonaginta”
Medus: “Satisne est?”
Albinus non respondet, sed nummos sumit Medoque anulum dat. Albinus pecuniam accipit et Medo
anulum vendit sestertiis nonaginta.
Medus se ad Lydiam vertit: “Accipe hunc anulum ab amico tuo...” Medus anulum in digito Lydiae
ponit. In quo digito? In digito medio.
Medus: “Hic anulus ad digitum tuum non convenit. Anulus nimis parvus est aut digitus nimis
magnus!”
Lydia:“O, Mede! Digitus medius nimis magnus est. Pone anulum in digito quarto!”
Medus anulum in digito Lydiae quarto ponit. Anulus satis magnus est et ad digitum
convenit, nam digitus quartus non tantus quantus digitus medius. Lydia laeta
digitum suum aspicit et amico suo osculum dat.
Medus et Lydia a taberna abeunt. Lydia, quae Romae habitat, Medo viam monstrat.
Albinus rursus clamat: “Ornamenta! Or-na-men-ta!” et alios viros pecuniosos,
quorum amicae nulla aut pauca ornamenta habent, exspectat.
NOMINA: taberna-ae: tienda, comercio; gemma-ae: piedra preciosa; margarita-ae: perla; tabernarius-ii: tendero,
comerciante; anulus-i: anillo; ornamentum-i: adorno, joya; linea-ae: collar; pretium-ii: precio; sestertius-ii:
sestercio, moneda romana;
ADIECTIVA: pecuniosus-a-um: adinerado, rico; gemmatus-a-um: con piedra preciosa;
PRONOMINA/ DETERMINANTIA viginti : 20; octoginta: 80; nonaginta : 90; hic-haec-hoc: este-a-o; ille-a-ud:
aquel; alius-a-ud: otro; tantus-a-um: tan grande...quantus-a-um: como; qui-quae-quod: el que; quis/qui-quae-
quid/quod: pr. Interr. Quién, qué?; Is-ea-id: él, ese
VERBA: consisto-constiti-____3ª: detenerse, ponerse; emo-emi-emptum 3ª: comprar; vendo-vendidi-venditum 3ª:
vender; accipio-cepi-ceptum: mixta recibir; aspicio-aspexi-aspectum 3ª: mirar; ostendo-ostendi-ostensum 3ª:
enseñar, exhibir; consto 1ª: costar + abl. monstro 1ª: señalar
PRAEPOSITIONES: sine + abl. sin;
ADVERBIA/CONIUNCTIONES: satis: bastante; nimis: demasiado; tantum: solo
Grammatica
Ecce declinatio completa pronominum huius capituli (He aquí la declinación completa de los pronombres de este
capítulo):
PRON. DEMOSTRATIVO HIC HAEC HOC (este) PRON. DEMOSTRATIVO ILLE ILLA ILLUD (aquel)
HIC HAEC HOC HI HAE HAEC ILLE ILLA ILLUD ILLI ILLAE ILLA
HUNC HANC HOC HOS HAS HAEC ILLUM ILLAM ILLUD ILLOS ILLAS ILLA
HUIUS HORUM HARUM HORUM ILLIUS ILLORUM ILLARUM ILLORUM
HUIC HIS ILLI ILLIS
HOC HAC HOC HIS ILLO ILLA ILLO ILLIS
PRON. RELATIVO QUI QUAE QUOD (el que, el cual, que) PRON. INTERROGATIVO QUIS /QUI QUAE QUID/ QUOD ?
QUI QUAE QUOD QUI QUAE QUAE QUIS/QUI QUAE QUID/QUOD QUI QUAE QUAE
QUEM QUAM QUOD QUOS QUAS QUAE QUEM QUAM QUID/QUOD QUOS QUAS QUAE
CUIUS QUORUM QUARUM QUORUM CUIUS QUORUM QUARUM QUORUM
CUI QUIBUS CUI QUIBUS
QUO QUA QUO QUIBUS QUO QUA QUO QUIBUS
IS EA ID II/EI EAE EA
EUM EAM ID EOS EAS EA
EIUS EORUM EARUM EORUM
EI IIS /EIS
EO EA EO IIS /EIS
PENSA
C) Responde Latine.
Quid vendit Albinus? _____________________________________________________
A quo Aemilia ornamenta accipit ? ___________________________________________
Ambulatne Medus cum domino suo ? _________________________________________
Ubi Medus et Lydia consistunt ? _____________________________________________
Cur Medus margaritas non emit ? ____________________________________________
Cur Lydia nullum anulum habet? _____________________________________________
Estne vacuus sacculus Medi? ________________________________________________
Quot sestertiis constat anulus gemmatus? _____________________________________
Ad quem digitum anulus convenit? ____________________________________________
ACCUSATIVUS:
Este collar: hanc lineam Otra tienda
Aquel anillo Aquellos tenderos
GENETIVUS:
De esta joya: huius ornamenti De otra tienda
De aquel tendero De aquellos hombres
De otros precios De estos collares
De una gema tan grande De esta manzana
DATIVUS:
Para esta mujer: huic feminae Para aquel esclavo
Para este anillo Para otro saco
Para este tendero Para otras esclavas
Para aquella tienda Para estas literas
ABLATIVUS:
En este anillo: in hoc anulo En aquellos sacos
En ese collar En otra vida
En esta habitación en otros ríos
En aquella tienda en aquel peristilo
En estas ciudades en otra mesa
SINGULAR PLURAL
N
Haec parva linea
V
----- ----
AC
G
Harum parvarum linearum
D
Huic parvae lineae
AB
AB
AB
Hoc magno malo
OTRO NIÑO MALO (MASCULINO)
SINGULAR PLURAL
N
Alius malus puer
V
---- ----
AC
G
Alius mali pueri
D
G
Cuius verbi Graeci?
D
AB
SINGULAR PLURAL
N
Qui liber Latinus?
V
---- ----
AC Quem librum Latinum?
G Quorum librorum Latinorum?
D
AB