You are on page 1of 4

Discipulus.

Audivimus, o doctissime magister, saepius te dicentem quod


philosophia esset omnium virtutum magistra, et haec sola fuisset quae inter omnes
saeculi divitias nunquam miserum se possidentem reliquisset. Incitasti nos, ut vere
fatemur, his dictis ad tam excellentis felicitatis indagationem, scire cupientes quae
esset hujus magisterii summa, vel quibus gradibus ascendi potuisset ad eam.
Aetas [enim] nostra tenera est, et te non dante dexteram sola surgere satis infirma
est. Animi vero nostri naturam esse intelligimus in corde, seu oculorum in capite.
Oculi itaque si splendore solis, vel alia qualibet lucis praesentia asperguntur,
perspicacissime, quidquid obtutibus occurrit, discernere valent: caeterum sine lucis
accessu in tenebris manere notissimum est. ic animi vigor acceptabilis est
sapientiae, si erit qui eum illustrare incipiat.
Magister. !ene siquidem, filii, comparationem oculorum et animi protulistis. ed
qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, illuminet mentes
vestras, ut in ea proficere valeatis philosophia, quae nunquam, ut dixistis, deserit
possidentem.
D:. cimus, magister, scimus certissime quod ab eo postulandum est qui dat
affluenter et nulli improperat. "os tamen morulis quibusdam instruendi sumus, et
quasi infirmi tardiore gressu ducendi, quousque aliquid fortitudinis accrescat in
nobis. Ignem siquidem silex naturaliter habet in se, qui solet exire ad ictus.
"aturale itaque est mentibus humanis scientiae lumen, sed nisi crebra doctoris
intentione excutiatur, in se quasi scintilla in silice latet.
M:. #st equidem facile viam vobis demonstrare sapientiae, si eam tantummodo
propter $eum, [propter rerum scientiam], propter puritatem animae, propter
veritatem cognoscendam, etiam et propter seipsam diligatis% et non propter
humanam laudem, vel honores saeculi, vel etiam divitiarum fallaces voluptates,
quae omnia quanto plus amantur, tanto longius aberrare faciunt a vero scientiae
lumine ista quaerentes: velut ebrius domum, quo tramite revertatur, ignorat.
D:. &atemur scilicet nos beatitudinem amasse: sed si qua possit in hoc saeculo
esse ignoramus.
M:. #st enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas: sed ad falsa
quaedam plurimos eorum devius error abducit. 'uorum quidem alii maximam
felicitatem divitiis abundare credunt, alii honoribus gaudent, alii potentia
congratulantur, alii voluptatibus delectantur, alii laudibus inhiant. 'uae diligentius
considerata tantis implicantur calamitatibus, ut vix aliquid beatitudinis habere
videantur. (aec enim sibi somniantes veram aliqui felicitatem fore existimant, et
dum eos ad verum bonum naturalis intentio ducit, multiplex tamen error propter
ignorantiam abducit.
D:. 'uis sanum sapiens haec esse transitoria ignorat) tamen hujus vitae viatorem
horum abundantia adjuvari quis nesciat)
M:. *oderatus eorum usus adjuvat, nimius gravat. +nde philosophicum illud valet
elogium: "e quid nimis.
D:. "otum est, omnia nimia nocere. ed usque ad quem finem eorum est, quae
paulo ante numerasti, abundantia petenda)
M:. 'uantum necessitas corporis exigit, et quantum sapientiae expostulat studium.
D:. ,erfectorum esse arbitramur hujusmodi rationis frenis animarum cursus
coercere.
M:. Ad hanc scilicet perfectionem, dum aetas floret, dum animus viget, vos, filii,
cohortor.
D:. $uc, age, et reduc per divinae vias rationis, et ad hujus cacumen perfectionis
transfer. "am, licet impari gressu, te ductorem sequimur.
M:. 'uid homo, rationale animal, meliore parte immortalis, tui -onditoris imago,
quid propria perdis) quid aliena petis) cur infima quaeris et summa relinquis)
D:. 'uae sunt propria, vel quae aliena)
M:. Aliena sunt, quae extra quaeruntur, ut divitiarum congregatio: intra, sapientiae
decus. Igitur tu, o homo. si tui ipsius compos eris, possidebis quod nec unquam
amittere dolebis, nec ulla tibi fortuna auferre valebit. 'uid igitur, o mortales, extra
petitis, dum intra habetis quod quaeritis)
D:. &elicitatem quaerimus.
M:. !ene quaeritis, si manentem quaeritis, et non fugientem. /idetis quam multis
amaritudinibus terrena felicitas aspersa est, quae nulli vel tota proveniet, vel fida
permanet, quia nil non mutabile praesentis vitae inveniri potest. 'uid pulchrius
luce) et haec tenebris succedentibus obfuscatur. 'uid floribus venustius aestatis)
qui tamen hiemalibus frigoribus pereunt. 'uid salute corporis suavius) et quis hanc
perpetuam habere confidit) 'uid tranquilla pace jucundius) et tamen saepe haec
tristi discordiarum fomite irritatur.
D:. (aec omnia sic se habere, sicut dicis, non dubitamus. ed quorsum ista)
M:. +t ex majoribus minora cognoscatis.
D:. 'uonam modo)
M:. i coelum terra que suis semper vicissitudinibus mutantur, generalis omnium
[mortalium] pulchritudo et utilitas% quanto magis cujuslibet rei specialis delectatio
transitoria esse necesse est) #t cur ea amari debent quae permanere nequeunt)
'uid vos homines de [nominis] laude, de honoris dignitate, de divitiarum
congregatione cogitatis) 0egistis -roesi divitias, Alexandri famam, ,ompeii
honorem) #t quid haec perituris proderunt) dum quisque illorum immatura morte
cum magno quaesitam labore cito perdidit gloriam, minuit que quodammodo
propriae integritatem scientiae, qui ex alienis sibi sermunculis laudem quaerit. 'uid
de divitiis congregandis studetis, quae vel deserunt, vel deseruntur) quae
effundendo quam servando melius ditant) iquidem avaritia odiosos, claros
largitas facit. 'uarum abundantia nonnisi ex aliorum indigentia congeritur. 'uid
honores fomenta superbiae quaeritis) "onne unus est omnium ,ater) #t cur
injuriam facitis -onditori vestro pejora amando, et meliora amittendo) Ille genus
humanum terrenis omnibus praestare voluit, vos dignitatem vestram infra infima
quaeque detruditis. 'uanto melius est interius ornari, quam exterius, animam
perpetuam splendore polire.
D:. 'uae sunt animae ornamenta [perpetua])
M:. ,rimo omnium sapientia, cui vos maxime studere cohortor.
D:. +nde scimus sapientiam esse perpetuam) #t si haec omnia quae ante
numerasti, transitoria sunt, cur non et horum scientia pertransit)
M:. Animam putatis esse perpetuam)
D:. "on solum putamus, sed etiam certissime scimus.
M:. #st ne sapientia decus et dignitas animae)
D:. #st vere.
[M:. 'uomodo absque sapientia, decore suo, anima feliciter poterit esse perpetua)
"onne absque ratione est, animam absque decore et dignitate sua esse
perpetuam)] -onsequens videtur utramque esse perpetuam, animam scilicet et
sapientiam. /idetis ne quolibet casu saepissime divitias habentem deserere, et
omnes saeculi honores multoties minui)
D:. /idemus itaque ut ne regni quidem potentia perduret.
M:. 'uid divitiae sine sapientia)
D:. 'uod corpus sine anima, alomone dicente: 'uid prosunt divitiae stulto, cum
sapientiam emere non possit)
M:. "onne haec est, quae humilem exaltat, et erigit de stercore pauperem, ut
sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat)
D:. #st quidem, sed quam speciosa in habendo, tam laboriosa in acquirendo.
M:. 'uis miles sine certamine coronabitur) 'uis agricola sine labore abundat
panibus) "onne vetus proverbium, radices litterarum esse amaras, fructus autem
dulces) Igitur et noster orator in #pist. ad (ebr. idem probat. Omnis quidem
disciplina in praesenti non videtur esse gaudii sed moeroris% postea [vero]
pacatissimum fructum exercitatis in ea affert justitiae.
D:. $uc, age, quo libeat, sequimur libenter, quia spes praemii solet laborem
relevare. Omnis quippe qui arat, in spe arat percipiendi fructus. &ertur itaque, dum
$iogenes magnus ille philosophus omnes suos a se expulit discipulos dicens: Ite,
quaerite vobis magistrum, ego vero [inveni] mihi, ei solus ,lato adhaesit, et
quadam die lutulentis pedibus super exstructum magistri lectulum cucurrit assidere
doctori, quem $iogenes baculo ferire minitabatur% cui puer inclinato capite
respondit: "ullus est tam durus baculus, qui me a tuo segregare possit latere. At si
ille amore saecularis sapientiae flagrans, coelestis vero, quae ad vitam ducit
perpetuam, ignarus, sic ardenter magistrum sequi persistebat, quanto magis nos
tua, magister, ingredientem vel egredientem vestigia sequi debemus, qui non
solum litterario nos liberalium studiorum itinere ducere nosti, sed etiam meliores
sophiae vias, quae ad vitam ducit aeternam [pandere] poteris)
M:. $ivina nos praecedat gratia, et in thesauros spiritalis deducat sapientiae, in qua
divinae ubertatis fonte inebriari [possitis], ut sit in vobis fons aquae salientis in
vitam aeternam. ed quia Apostolo praecipiente legimus: Omnia vestra honesta
cum ordine fiant, vos per quosdam eruditionis gradus ab inferioribus ad superiora
esse ducendos reor, donec pennae virtutum paulatim accrescant, quibus ad altiora
puri aetheris spectamina volantes dicere valeatis: Introduxit nos rex in cellaria sua,
exsultabimus et laetabimur in eis.
D:. $a dexteram, magister, et nos ab humo imperitiae eleva, et in gradus sophiae
nos te cum constitue, in quibus te ex morum dignitate, ex verborum veritate
saepius consistere agnovimus, quo te rerum ratio pulcherrima ab ineunte, ut
audivimus, aetate perduxit% et si poeticis licet aures accommodare fabulis, nobis
non incongruum videtur, quod asserunt, epulas deorum esse rationes.
M:. /erius, o filii. dicere potestis, rationes esse angelorum cibum, animarum
decorem, quam epulas deorum.
D:. 'uoquo modo haec dici debeant, primos precamur nobis sapientiae ostendi
gradus, ut $eo donante et te edocente ab inferioribus ad superiora pervenire
valeamus.
M:. 0egimus, alomone dicente, per quem ipsa se cecinit [apientia]: apientia
aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. 'uae sententia licet ad divinam
pertineat sapientiam, quae sibi in utero virginali domum, id est corpus, aedificavit,
hanc et septem donis sancti piritus confirmavit: vel #cclesiam, quae est domus
$ei, eisdem donis illuminavit% tamen sapientia liberalium litterarum septem
columnis confirmatur% nec aliter ad perfectam quemlibet deducit scientiam, nisi his
septem columnis vel etiam gradibus exaltetur.
D:. 1andem aliquando pande quod promisisti, et propter fragilitatem nostrae aetatis
nos mollioribus incipe lactare, ut ad solidiora, crescente aetate, facilius
perveniamus.
M:. $ivina praeveniente etiam et perficiente gratia faciam quod rogastis, vobis que
ad videndum ostendam septem philosophiae gradus, per eosdem que $eo
donante et vita comite pro nostrarum portione virium penes temporis et aetatis
opportunitatem ad sublimiora speculativae scientiae deduxero.
D:. $uc etiam, duc et tandem aliquando de nidulo ignaviae in ramos tibi a $eo
datae sapientiae compone% unde aliquod veritatis lumen cernere valeamus: et quos
toties promisisti, septenos theorasticae disciplinae gradus nobis ostende.
M:. unt igitur gradus, quos quaeritis, et utinam tam ardentes sitis semper ad
[ascendendum], quam curiosi modo estis ad videndum: grammatica, rhetorica
[dialectica], arithmetica, geometrica, musica et astrologia. ,er hos enim philosophi
sua contriverunt otia atque negotia. Iis namque consulibus clariores effecti, iis
regibus celebriores, iis videlicet aeterna memoria laudabiles: iis quoque sancti et
catholici nostrae fidei doctores et defensores omnibus haeresiarchis in
contentionibus publicis semper superiores exstiterunt. ,er has vero, filii charissimi,
semitas vestra quotidie currat adolescentia, donec perfectior aetas et animus
sensu robustior ad culmina sanctarum cripturarum perveniat. 'uatenus hinc inde
armati verae fidei defensores et veritatis assertores omnimodis invincibiles
efficiamini. &uerunt in schola Albini magistri duo pueri, unus &ranco, alter axo, qui
nuperrime spineta grammaticae densitatis irruperunt. 'uapropter placuit illis
paucas litteralis scientiae regulas memoriae causa per interrogationes et
responsiones excerpere. At prior illorum &ranco dixit axoni: #ia, axo, me
interrogante responde, quia tu majoris es aetatis. #go 2I/ annorum% tu ut reor 2/.

You might also like