You are on page 1of 12

Oratio de laudibus eloquentiae

auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata.


in Gymnasio Lipsensi pronuntiata.
Lipsiae, ex officina Melchioris Lottheri,
Anno M. quingentesimo decimooctavo.
TRANQVILLVS PARTHENIVS. M. VITO VVERLERO uiro doctissimo et integerrimo. S.
D.
Quid sentiam de Lipsensi Gymnasio, a quo summa beneuolentia, singularique honore
tuis inprimis attestationibus exceptus sum, in Oratione, quam
nudiustertius habui de laudibus eloquentiae, breuiter significaui,
diffusius oportuniore loco meam mentem declaraturus. Quam quidem
Orationem (tametsi doctas aures reformidat, quod obstrepentibus hinc inde
rusticis exarata est) ad te mitto: quo nugas meas legendo, quibus olim delectabare,
nostri memoriam revoces.
Vale.
Ex Lipsia. VIII. Calen. Septembreis.
Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae, de laudibus eloquentiae, in
Gymnasio Lipsensi habita.
Exordium.
Equidem non dubito uiri ornatissimi, quin plaerique
hoc meum susceptum negotium sint accusaturi: praesertim dum consyderant
meam adhuc immaturam aetatem paucis ingenii ac eruditionis nostrae
testimoniis extantibus, quae me peregrinum a multis suspitionibus apud exteros
uindicarent. Neque ipse, profecto sum ignarus quam grauissimo oneri maximisque
periculis me subiecerim, plus fortasse reprehensionis quam laudis
assequuturus. Etenim si regionem, ciuitatem, gymnasium, atque hunc
amplissimum consessum metiri uelim: omnia sane mihi non admiranda
solum, sed etiam usque ad ruborem extimescenda esse comperiam. Laus
gymnasii Lipsensis.
Omitto nunc robur iuuentutis et militarem uirtutem: praetereo
ciuilitatem modestiamque: tantus profecto literis honor in hac ciuitate
habetur, tanto studio bonae artes expetuntur, A studiis.
ut hic esse honoratissimum omnium optimarum disciplinarum domicilium
quale Athenis Athenae.
fertur olim fuisse, Italiam, Italia.
Gallias, Galliae.
Hispanias, Hispaniae.
ac totam Europam, Europa.
nedum ipsam Germaniam, Germania.
clarissima fama peruagetur. Atque in tanta studiorum uarietate, partim
prudentia Principis, partim moderatione doctorum, ad hoc bonis discentium ingeniis
accedentibus, odio atque omnium controuersiarum contentionibus extirpatis, quae in
multis Germaniae gymnasiis non absque maximo literatorum dedecore ac detrimento in
dies concitatiores enascuntur alunturque, in summo consensu atque
concordia A concordia.
uiuitis. Quae res inprimis multos allexit, ut uel ex remotissimis
regionibus hanc ciuitatem adierint, aut studio uidendi, aut uirtutis
hauriendae gratia, aut quo suae monumenta eruditionis in loco
celebratissimo relinquerent, existimantes ea dumtaxat esse ueram et solidam laudem
paritura, quibus et eorum propria, et discentium ingenia excolerentur. At porro
huiusmodi sunt artes et disciplinae liberales: nam ut ipsae habentur incorruptae ac
aethernae
, ita earum optimi ac suauissimi fructus Fructus artium liberalium.
hanc nostram uitam ab interitu afferentes, foelicissime ad posteros
nulla unquam interueniente obliuione deducunt, atque immortalitate
donant. Itaque tanta fama etiam ipse permotus (licet essent
peragrandae mihi aliae ciuitates Germaniae) huc diuerti, cupidus ea
uidendi quae aliquando auribus conceperam, qualia uix olim
florentissima Italiae gymnasia, Patauinum, Bononiensem, Senensem, Perusinum, atque
Romanum meis oculis subiecerit. Proinde, pulcherrimae famae clamoribus respondente
ueritate, nihil non inueni, quod concupieram: A copia rerum.
nihil possum cogitare, quod hic ad bene beateque uiuendum desyderetur.
Et quum uigeant praestantissimae uirtutes, maxime uero humanitate Ab humanitate.
inter uos certatur: ad quamdam neque praeteritorum temporum memoria
reuocanda est, neque praesentibus utendum testibus, satis superque
testatur hodiernus ad me audiendum concursus, ut plane nesciam, plusne
mihi ornamenti, an uerecundiae hoc uestro amplissimo conspectu allatum sit.
Quippe, non solum uestri ornatissimi mores, et exculta elaborataque in optimis
facultatibus ingenia mihi ante oculos obuersantur: uerum etiam non parum me
solicitat, quod hactenus consueuistis huc conuenire, doctissimos atque
facundissimos uiros audituri: quorum magnam partem huc usque
florentissimis studiis deditam quotidiae
cernitis, nedum quod eorum memoria uestris impressa mentibus habeatur.
Quid Extenuatio
autem sit uobis de me sperandum, qui neque aetate, neque ingenio, neque
doctrina, neque ulla in parte sum iis comparandus? An non sim et ipse
conscius mearum uirium? Et non intelligam, nihil in tanta frequentia
praestantissimorum uirorum debere afferri, nisi quod cumulatissime
expolitum consumatumque
iudicetur? Nemini hoc suggestum conscendendum esse, nisi forte illi,
qui et omnes annos in bonis literis collocauerit, et ita firmauerit
ingenium studio et exercitatione, ut nullam reprehensionis notam
expaueat? Quae prorsus in me desyderari, non expectato aliorum iudicio, decet ut
ipsemet confitear. Eo quoque Difficultas ab
accidentibus.
difficiliorem mihi hanc dicendi prouinciam fore non dubito, quod his
superioribus temporibus uehementissimis et atrocissimis fluctibus iactatus fuerim,
in quibus et temporum et rerum asperitatibus atque angustiis ita mihi animus
concussus ac perturbatus est, ut ad eas artes, quibus a teneris (ut
aiunt) unguiculis deditus fui, plena facultas otii non relinquatur.
Magnam tamen habeo fiduciam in uestra humanitate, sperans me facile
ueniam a uobis impetraturum, etiam si huic amplissimo loco Propositio
loco narrationis.
uestrisque doctissimis auribus non satisfecero: praesertim quum
elegerim munus laudandi eloquentiam: quae ueluti membra Penthei Pentheus.
discerpta, et in unum corpus denuo redacta, huc tanquam ad tutissimum
portum confugit, ac firmissimas aegit radices, et propagauit.
Praeterea, quis tanto se fretum putet ingenio? Quis arbitretur tanta dicendi
copia excellere, ut magnitudine Magnitudo eloquentiae.
ac praestantia eloquentiae non obruatur? Quam rari omnibus saeculis ut
inquit Cicero, Cicero
integram uero (teste Seneca) Seneca
nulli consecuti sunt. Maius enim affirmante Cicerone, Cicero
quiddam est eloquentia, quam homines opinantur, et pluribus ex artibus
studiisque collecta: Confirmatio.
quis enim aliud in maxima discentium multitudine, summa magistratorum
copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum uarietate,
amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quamdam
incredibilem magnitudinem ac difficultatem? Nam, ut etiam sentit Fabius Fabius.
optimus dicendi artifex, ars oratoria non aliqua leui aut compendiaria
traditione potest adipisci: Difficultas oratoriae.
siquidem multo labore, assiduo studio, uaria exercitatione, plurimis
experimentis, altissima prudentia, praestantissimo consilio constat.
Est autem auctore Cicerone, Cicero
et scientia Quae necessaria ad oratoriam.
comprehendenda rerum plurimarum, sine qua uolubilitas uerborum inanis
atque irridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione,
sed etiam constructione uerborum, et omnes animorum motus quos hominum generi
rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis uis, ratioque dicendi, in
eorum qui audiunt, mentibus, aut sedandis, aut concitandis exprimenda
est. Quo magis imperitae multitudinis error culpandus est, modo
negantis esse utilem eloquentiam, modo eam aequiparantis
praestigiatoriis artibus. Diuisio.
Quibus nos tam ineptis ac detestandis opinionibus occurrentes,
aperiemus, nihil in rebus humanis utilius atque excellentius eloquentia reperiri.
Etenim si ex artibus etiam rerum uilissimarum soleant multa commoda
redundare, magnoque usui mortalibus esse: Confutatio.
excellentissimas quidem disciplinas, quid utilitatis non esse allaturas credendum
est? Num negabitur eloquentiam esse artem? Eloquentia
ars.
Atqui ridiculum est hoc etiam cogitare: siquidem teste Cicerone, nulla uel rerum
minimarum sine arte sit. Profecto nec in dandis praeceptis tantum summi
viri laborauissent, nisi putarent nos ad optatum finem perducere: nec
ut ea nos consequeremur, magnam partem aetatis consumeremus
, nisi nobis constaret, tantorum laborum iucundissimos exitus fore.
Proinde nemo sciret nisi edoctus, exordio Partes orationis.
allicere auditorum animos, et blandiendo in suam partem trahere, postea pro commodo
narrare, deinceps argumentis instando sua confirmare et confutare contraria,
postremo concludere et deprecari, quod in Epilogis, praecipue quando
mouendi sunt affectus, oratores facere consueuerunt. Itaque non sunt
audiendi Antonius Antonius.
qui eloquentiam apellauit obseruationem, Critolaus Critolaus
usum, Menedemus Menedemus
uero et Lysias Lysias
ab his secludentes putauerunt eam dumtaxat natura consistere. Quorum
opinio si uera esset, caeterae disciplinae liberales hoc nomine
priuarentur. Quippe omnium artium et scientiarum, antequam ab hominibus
excultae ad summum culmen peruenerint, quaedam leuia principia Principia artium
et disciplinarum.
extiterunt: quae intellecta, et saepius memoria repetita, longo
experimento ac obseruatione, cuiusque rei artem ex consentientibus
preceptis, et ad unum uitae finem utilem ordinatis effecerunt. Ante
Atlantem Atlas primus astrologus.
(si Plinio Plinius.
credimus) nemo nouerat syderum cursus et naturam: is primus omnium ex
diuturnis in altissimo monte obseruationibus praecepta dedit
Astrologiae, quae postmodum ab aliis aucta in certas regulas digesta
est. Eodem modo caeterae artes et scientiae sumpserunt originem et
incrementa. Sed aliquis ad huc contendet, eloquentiam nulla arte contineri, quod
plaerosque uideamus, qui nunquam alicui disciplinae addicti fuerunt, et sententiam
dicere in senatu, et legationibus fungi: in quibus modo pax deprecanda est,
nonunquam
bellum indicendum: interdum res repetuntur: refelluntur obiecta, et
multa alia quae
solo usu et natura duce tractari conuenit. Equidem non nego multos
hodie imperitos, Multi hodie imperiti legationibus funguntur.
apud sui similes disserere, atque ad alias nationes ad res tractandas
destinari, non tamen absque sui ludibrio, et risu audientium. Priscis
quoque temporibus, nondum cognitis huius artis principiis, et
respublicae fuerant, et componendorum bellorum, et conflandarum amicitiarum, et
demum rerum omnium agendarum aliquam rationem extitisse, nemo est qui
nesciat. Sed postquam a Tisia, Tisias
Corace, Corax
et Gorgia Gorgias
Siculis illis primis (ut dicitur) huius artis inuentoribus coepit
eloquentia doceri, omnes homines in sui admirationem conuertit:
tantusque honor huic disciplinae habebatur, ut illi foelicissimi, singulari
fatorum benignitate, iudicarentur, qui in ea proficere possent. Cuius rei
locupletissimum testimonium facit tum una oratio ab Isocrate Isocrates
uiginti talentis uendita, tum etiam quod Gorgias Gorgias.
orator primus auream statuam in templo Apollinis Delphici posuerit.
Idcirco nobiles certatim tradebant suos liberos eloquentiae sacris
iniciandos
. Nec postea quidam ex Caesaribus Romanis erubuerunt in utraque lingua
declamare, Quidam ex Caesaribus in utraque lingua declamauerunt.
ac publica frequentare declamantium auditoria. Gnaeus Pompeius Gnaeus
Pompeius.
iam spoliis trium partium orbis onustus, adepto quoque cognomine magni
exercuit se declamando, responsurus Curioni Curio
qui Caesaris Caesar.
partes defendebat. Philosophiae uero nihil conuenientius, nihil magis
necessarium maiores nostri existimauerunt: in qua re quamquam multorum testimonio
possumus uti: tamen abunde satis est duorum eminentissimorum Platonis Plato.
et Aristotelis: Aristoteles.
quorum alter uires et commoda eloquentiae in duobus dialogis, qui
Gorgias Gorgias.
et Phaedrus Phaedrus.
inscribuntur, copiose declarauit: alter bis diuina quaedam praecepta de eloquentia
conscripsit, eamque publice professus est, ad aemulationem praeclarissimi Oratoris
Isocratis. Isocrates
Tunc etiam ad obeundas legationes Philosoph
, Philosophi oratores.
quod imbuerentur Oratoria disciplina, deligebantur. Plato Plato.
enimuero cum Gorgia, Gorgias.
qui Athenas orator a Siculis aduenerat, per aliquot dies spectante
populo disputauit: quos Athenienses quasi festos celebrauerunt.
Carneades Carneades.
quoque Academicus, Diogenes Diogenes.
Stoicus, et Critolaus Critolaus.
Peripateticus, Atheniensium legati maxima cum admiratione a Senatu Romano auditi
sunt. Quanta temporum ingeniorumque facta est commutatio? Iam alii
mores successerunt: utinam non perditi ac detestabiles. Esset sane
tolerabilius, si a multis bonae artes non attingerentur, quo inertia et
luxu marcescerent, quam quod insectantur eloquentiae studiosos, quibus
summus honor habendus esset, nisi ratio pessundaretur. Atque ii
potissimum lacerant eloquentiam, quibus deberet esse propria. Quorsum
autem illud bonum bonum debet in multos diffundi.
quaeritur, quod intra suos fines compressum, nulla ipsius facta
propagatione uelut aura euanescit? Quid prodest multos annos Philosophiae
impendisse insomnes terendo noctes, si eius fructum quam plurimi non sentiant? At
qui nam id fieri posset? Nempe suadendo et dissuadendo: quorum alterum
est uirtutibus amplectendis accommodatum, alterum uitiis fugiendis:
quod a nemine fieri commode posse absque oratoriae adminiculis,
cuilibet compertum esse arbitror, etiam si a natura ingenita quaedam
semina sibi esse ad eloquentiam uideantur: quae quidem nisi
temperabuntur ratione, iam non eloquentiae sed loquacitatis nomen uendicabunt.
Eloquentia sine arte loquacitas appelanda est.
Porro, licet natura Natura et ars eloquentiam perficiunt.
ipsa suggerat copiam et illecebras quasdam, et leporem in dicendo,
faciatque orationem instar torrentis fluere, unde multae laudis oratori
praestabitur occasio: tum si illi impetus animi naturales, illa inquam uis et
ubertas arte dirigentur excolerenturque, tunc uideretur uere robusta et
magnifica dicendi facultas, tunc apparerent illa fulgura et tonitrua
orationis, tunc demum ueri ac eloquentissimi oratoris nomen
consummaretur. Vt enim gladiatores nec apte uulnera inferre, nec ictus
excipere aut repellere, nec se protegere nouerunt, nisi prius edocti
fuerint: quamquam firmissimas uires et robur corporis a natura acceperunt: ita
profecto omnis illa copia, nisi adiuuetur arte, saepius est nocitura
dicenti, quam profutura. Interdum enim et genera commiscenda sunt, et
status uariandi, praeparandi auditorum animi pro causarum qualitate,
Diuersae causae diuersam etiam exigunt dispositionem.
Nonnunquam aduersariorum dicta neganda, modo infirmanda, aliquando
etiam eludenda: et alio tempore fateri crimen expedit, alio transferre,
alio deprecari, et multa, quae prorsus maximam artem expostulant. Ex quo
manifeste apparet quosdam pueriliter errasse, qui nullam certam materiam
eloquentiae subiectam esse putauerunt. Error negantium
materiam eloquentiae subiectam esse.
Quin immo si quis diligenter consyderet, eam ex omnibus artibus
constare fatebitur. Quippe officium eloquentiae Officium eloquentiae.
non est dumtaxat ad unam rem determinatum, quum ad eruendam ueritatem
utatur omnibus disciplinis tamquam ancillis. Non solum enim oratori
dicendum est in laudem uel uituperium alicuius, non solum in
forensibus disceptandum causis, ac suadendum et dissuadendum de
commodis et incommodis, ubi habetur amplissima materia: sed occurrunt
aliquando quaestiones de agrorum dimensionibus, tractantur tempestatuum qualitates,
atque impressiones in aere, uocum etiam, rerumque aliarum proportiones incidunt.
Saepe numero de moribus et grauissimis in Philosophia locis disserere
conuenit. Materia eloquentiae sunt omnes res de quibus tractat.
Quae omnia etiam artes Mechanicas cum aliis quibusque rebus
interuenientibus eloquentia cum de his tractat, propria sibi et peculiaria facit.
Quaeso, quid est tam reconditum in Philosophia, quid tam acute ab aliis tractatum
artibus, in quo non possit Orator suo quodam iure uersari, atque illud maiori copia
et ornatu, ueluti quibusdam illecebris delinire? Recte quidem Gorgias
Gorgias.
apud Platonem Plato.
de omnibus Rhetori putauit esse dicendum, ut se, teste Fabio, Fabius.
in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re uellet. Iseum
Iseus.
quoque testatur Plinius Plinius.
in omnibus controversiis ex tempore respondisse. Nonne diuinus ille
Plato Plato.
uarias atque altissimas scientias tum in Timaeo Timeus.
et Phaedone, Phaedon.
tum in aliis dialogis nitore ac foelicissima quadam ubertate
illustrauit? Atque a Cicerone Cicero.
maximae res et difficiles pulcherrime explicantur in Officiis, Paradoxis,
Tusculanis disputationibus, Topicis, Academicis, Finibus, Fato,
Uniuersitate, Diuinatione, Natura deorum. In similibus studiis
excelluere Lactantius, Lactantius.
Tertulianus, Tertulianus.
Ambroxius
, Ambroxius
.
Hieronymus, Hieronymus.
Boetius, Boetius.
et quam plurimi praestantissimi auctores: quos anteponendos esse his recentioribus,
Recentiores scriptores ineloquentes.
siccis, ieiunis, aridis, et exanguibus, quacunque de re scripserint, nemo est tam
imbecillis iudicii qui non uidet. Nam si quidam scriptores ex aliqua simplici
scientia sunt consecuti laudem, ut Occham Occham.
quaedam
inanes argutiae notum fecerunt, Acursium Acursius.
interpretatio legum, quum tamen uterque bonarum literarum ignarus
extiterit. Eos profecto, qui in uariis ac optimis disciplinis
excelluere, nulla non dignos laude censebimus: oratores autem a quibus
diligens opera in comparanda eloquentia nauata est, res quasque optimas complexi
sunt. Eloquentia ex optimis.
Bonarum enim rationum (ut Fabius Fabius.
arbitratur) plena sit eloquentia oportet, soliusque oratoris propria,
ut quum scientiae probitas accesserit, tunc ueri oratoris partes
impleturam esse Catonis sententia conprobatur. Orator ex sententia
Catonis.
Nam et Plato Plato.
euidentissimis in Phaedro Phaedrus.
rationibus ostendit, hanc artem consumari
citra iusticiae
scientiam non posse: ubi Lysiam Lysias.
oratorem exagitat, quod neglecta ueritate ipsiusque iusticiae
partibus, uulgi tum auram captando sectaretur lenocinia quaedam et
blandimenta uoluptatum: Periclem Pericles.
uero atque Isocratem Isocrates.
caeteris omnibus anteponit, quod eloquentiam cum Philosophia et
sapientia coniunxerunt: siquidem praeter morum leges, uires uerborum, et naturas
ingeniorum, ac rationem quandam componendorum uerborum, quae ingeniis audientium
communis boni persuadendi gratia accomodanda sunt, asserit Oratorem oportere causas
rerum cognoscere. Necessaria oratori ad cognoscendum.
Nam et Fabius Fabius.
ait: aut in suadendo quid faciet Orator, nisi utilitate perspecta? Aut in
iudiciis, si iusticiae sit ignarus? Quid? Non fortitudinem postulat res eadem, quum
saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa,
nonnunquam (ut Cicero Cicero.
iudicio Miloniano) inter circumfusa militum arma dicendum sit?
Historiarum quoque cognitionem, Historiae cognoscendae oratori.
non immerito necessariam oratori putamus, siue prudentiae splendorem
intueri uelis, qua res humanae gubernantur, siue consyderentur uires
exemplorum, quae neruos orationis recte appellaueris: hisque maior
fides adhibetur, plus assentiuntur homines, quam inductionibus,
Enthymematis, Epichrematis, atque ipsis Mathematicis demonstrationibus.
Nec poetice segreganda est ab oratore: Poetice utilis oratori.
nam unde melius et maiestas uerborum, et grauitas sententiarum, et ille
demum magnificus et sublimis spiritus mutuandus est? Atque ut ad leuiora
descendamus, nonne cuiusque clausulae fere certa compositio similis est
dimensionibus poeticis? Praeterea non nisi praestantissimi existimatur
ingenii, tantum ab aliquo temperamentum seruari posse, ut iucunda
fluere, aspera ferri, grauia incedere uideantur. Alia leni uoce
efferenda, alia concitata, alia circumflexa, quaedam etiam miserabili, ut
subiectae materiae et compositio, et actio correspondeant. Quis igitur tantum a
rationis semita deuiauit? Quis tanta erroris caligine demersus est?
Quis tam inops consilii et iuditii
habetur, ut putet eloquentiam nomine uirtutis priuandam esse? Cuius si
initia cum incrementis perpendantur, facile apparebit, eam non solum esse artem:
sed, ut Cicero testatur, ex quinque maximarum artium concursu Eloquentia quinque
maximas artes complexa.
unam effici praestantissimam, non alicui certae materiae astrictam, sed quae rerum
omnium habeat imperium, domineturque disciplinis omnibus, atque ex amplissimis
uirtutibus (ueluti Stoicorum Stoici.
copulatione) una uirtus Eloquentia uirtus.
accumulata sit. Idque non tam Fabio, Fabius.
Crasso, Crassus.
Ciceronique, Cicero.
quorum auctoritas multum ualet, credatur, quam rationi et ueritati: quae, teste
Platone, Plato.
dux omnium bonorum esse debet. Quippe praeter ea quae pulcherrima et
magnificentissima ab unoquoque iudicantur, ut defendere amicos, regere
consiliis senatum et populum, sententiam inter Principes dicere, bella
componere, foedus ferire, amicitias iungere, et omnia non nisi maxima
tractare: quid tam aptum aut egregium ad excolendum ingenium humanum excogitabimus?
Aut cui potissimum rei tam inuigilandum statuemus, quam ut rationem ac
sermonem eius interpretem, Sermo rationis interpres.
quibus a belluis distinguimur, exornantes, caeteris hominibus prudentiae et
eloquentiae lumine longe lateque antecellamus: praesertim quod sermo
ipse, Sermo cur homini soli est datus.
ut scribit Aristoteles, Aristoteles.
idcirco datus est homini soli ex omnibus animantibus, quoniam ciuilitatis mutuaeque
inter se consuetudinis cupido quadam sibi a natura ingenita est. Hinc Ciceronem
Cicero.
adductum fuisse arbitror, ut initium orandi conditoribus urbium ac
legum latoribus dederit, qui coegerunt primo ex syluis agrestem
populum, orationeque ad cohabitandum simul, et iisdem moribus et legibus
utendum constrinxerunt. Quorum primum Qui primi oratores.
fuisse Orpheus Orpheus.
opinantur, qui non cithara et cantu saxa duxerit (ut fabulae ferunt)
sed ingenia hominum duriora et asperiora marmore, quo uoluit, oratione deflexerit.
Epilogi primae partis per amplificationem.
Magna profecto est uis eloquentiae, nihilque ad degendam uitam mortalibus
accommodatius, si uel conciliandi sunt auersi animi, uel seditiones
compescendae, uel acuenda et concitanda ira, atque omnia facienda, quae
ad rei publicae priuatamque utilitatem spectare uidentur. Quid aliud
seditionem in graecorum exercitu compressit, quam robusta Vlyssis
Vlysses.
facundia? Quid aliud plebem Romanam, quando in sacrum montem
secesserat, patribus conciliauit, quam efficax Menenii Agrippae
Menenius Agrippa.
oratio? Neque turpissimae perniciosissimaeque seruituti populus Romanus
renunciauisset, nisi ad expellendos ab urbe Tarquinios, Tarquinii.
oratione Bruti Brutus.
concitatus fuisset. Neque secundi belli punici finis haberetur, nisi
Scipio Scipio.
senatui persuasisset oratione, exercitum esse traiiciendum in
Aphricam
. Num negabitur Hegesiam Hegesias.
ui eloquentiae effecisse, quod plaerique
mortalium ultro sibi manus inferrent, ac uiolentam necem consciscerent?
An non eloquentia M. quoque Antonium M. Antonius.
proscriptum, ab ipsis mortis faucibus mollita Sicariorum
rabie, qui iam districtos enses iugulo suo admouerant, eripuit? An non
diuina M. Tullii M. Tullius.
eloquentia et contra leges agrarias, quum eo dicente alimenta sua
tribus abdicarent, popularis fuit? Et Catilinae Catilina.
urbis incendium ruina se extincturum minitantis, fregit audaciam? Quid
Iulius Caesar? Iulius Caesar.
Nonne traiecto Rubicone fluuio, Rubicon fluuius.
quum tot a se rebus egregie gestis, nulla suae uirtutis Romae
consyderatio haberetur, confirmauit oratione dubios militum animos in perniciem
aduersariorum, et rei publicae detrimenta? Secunda pars orationis.
Caeterum seposita omni hac utilitate uel hoc ipsum pulchrum est,
auctore Fabio, Fabius.
ex communi intellectu, uerbisque quibus utuntur omnes, tantum assequi
laudis et gloriae, ut non loqui et orare, sed ut Pericli
Pericles.
contigit, fulgurare et tonare uidearis. Cuius quidem gloriae semper est
auidus excelsus animus: Magnus animus gloriae cupidus.
atque spretis rerum terrenarum cupiditatibus per omnes casus et
pericula sine ulla intermissione arduum eius ac sudatum uerticem attingere anhelat.
Huius cupido Iouem, Iupiter.
liberum
Patrem, Liber pater.
Mercurium, Mercurius.
Apollinem, Apollo.
Cererem, Ceres.
Palladem Pallas.
in coelum extulit. Nihil aliud Herculem filium Iouis Hercules filius Iouis.
fecit, quam quod immensis aerumnis tot monstra sustulerit, quibus
mortales infestabantur: quos quidem iuuando deum procul dubio imitamur,
et hac certissima et compendiaria uia itur ad gloriam. Compendiarium
iter ad gloriam.
Satis esse poterat ad regiam dignitatem retinendam Alexandro Magno Alexander
Magnus.
Macedonia, cui pater Philippus Philippus.
graeciam
Graecia.
quoque adiecerat: nihilo minus sola dulcedine gloriae stimulante,
susceptis omnibus laboribus et periculis, neque pollicitationibus Darii
regis Darius Rex.
acquiescendo, neque succumbendo fortitudini bellicosissimi Pori Regis, Porus Rex.
littora Indici ac orientalis Oceani immortalitate suam uirtutem
subsequente, uictor peragrauit. Non defuerant domi Iulio Caesari Iulius Caesar.
summi honores et magistratus: at ipse quidem inuicto animo decennium in
debellandis Galliis Galliae a Caesare domitae.
consumpsit, ac tunc ignotam populo Romano Britanniam insulam
Britannia insula.
aduersus rabiem indignantis Oceani adortus est, ac pene unico praelio
domuit. Ad haec ut Epaminundam, Epaminundas.
Milciadem, Milciades.
Themistoclem, Themistocles.
aliosque antiquiores gloriae studiosissimos praetereamus, quid aliud et
Pyrrhum regem Pirrhus Rex.
in Italiam transfretare contra Romanos induxit, et Hannibali
Hannibal.
portentosum iter in Alpibus patefecit, quam ingens gloriae cupido?
Eadem sane causa fuit Leonidae Leonidas.
in Thermopylis Thermopylae.
fortissime occumbendi. Iidem exoptandi stimuli inter moriendum
solicitauerunt Othriadem, Othriades.
ut suae memor uirtutis, proprio sanguine scriberet in scuto uici.
Profecto, neque Cato, Cato.
neque Scipio, Scipio.
neque Brutus, Brutus.
neque Petus, Petus.
at ne foeminarum quidem strenui animi, Lucretia, Lucretia.
Portia, Portia.
Arria, Arria.
et Hippo Hippo.
graeca mulier, aliam ob rem sibi mortem inferre dubitauerunt. Heu dedecus
nostri saeculi abominandum: qui hodie uiri tantum facinus aggredi auderent? At uero
(si diis placet) nihil non appetunt, nihil non tentant facere, quod
abiectum et uilem animum repraesentet. Videbis quosdam inerti ocio
deditos, perpetuum uirtutibus bellum indixisse: alii alia sectantur
uitia: maximae quidem parti hominum insatiabilis cupiditatis sitis
inhaesit. Hinc scaturiunt illa scelera inter mortales, Origo scelerum.
periuria, mendacia, praeuaricatio, doli, perfidia, insidiae, caedes, et
quicquid turpitudinis excogitari potest: etenim recte Apostolus
Apostolus.
ait, cupiditatem esse radicem omnium malorum. Cupiditas radix omnium malorum.
Quae si euelleretur ab humanis pectoribus, si prorsus e medio
tolleretur, non solum esset uita iucundissima: uerum etiam, neque tot
millia hominum bella consumerent
, neque undae absorberent, nec a latronibus interciperentur. Caeterum
cupiditate ruimus in omne nephas, in nostram inquam perniciem sine lege
ruimus, ac si uiueremus Cornicis aetatem, Cornicis aetas.
aut Sibyllinos attingeremus annos. Sibyllae anni.
Itaque meritas poenas luit M. Crassus, M. Crassus.
quum esurisset totum Parthorum Parthi.
aurum. Et Polycratem Policrates.
Samiorum tyrannum eo traxit auaritia, ut ab Oronte Orontes.
Persarum Praefecto cruci affigeretur. Verum enimuero si uel ipsa
initia uelimus intueri, nihil est homine imbecillius, Nihil homine
imbecillius.
ut eam uitae breuitatem quotidie multa intercidant. Superuacuum esset
recensere innumera morborum genera, pestilentes locos ex uario signorum ortu et
occasu in nostro Hemisperio
, frigus etiam, aestum, famem, ac mortiferos uenenosarum bestiarum
ictus. Nonne extinctae lucernae odore potuimus abortus fieri? Quam
multi occumbunt in primis annis: multi extinguuntur in pubertate: aliis non datur
attingere iuuentam; plaerique
pereunt immatura aetate: pauci transgrediuntur Climacteras,
Climacterae
ut raros ultima senectus resoluat. Non satis erat tot malis urgeri,
nisi et ipsi quoque peiora nobis excogitaremus, dum nescimus imponere
modum cupiditati. Nulla externarum gentium distrinxit ensem in miseram
Italiam Italia.
pro uendicanda libertate, aut quo maiestatem imperii tueretur. Sed certe
multis sunt dulces alienae opes, Alienae opes a multis appetuntur.
quae sine labore acquiruntur. Hae nuper solicitauere Graecos, Graeci.
Illyrios, Illyrii.
Lyburnos, Lyburni.
Croatos, Croatae.
Carnos, Carni.
Noricos, Norici.
Vindelicos, Vindelici.
Rhetos, Rheti.
Heluetios, Heluetii.
Sicambros, Sicambri.
Batauos, Bataui.
Cantabros, Cantabri.
ac pene totam Galliam et Hispaniam, ut magna pars eorum in Italia
concideret. Parum erat solos Christianos inter se depugnasse, iam et
barbaris Barbari in Italiam introducti.
patefactum est iter in Italiam, quos Veneti deduxerant, ut melius
Gallorum impetus sustinerent ac repellerent. Deus quemlibet populum intra suos
fines pulcherrime concluserat: separauerat Hispanos a Gallis Pyreneis
montibus: Pyrenaei montes.
ab his uallata fuerat Alpibus Alpes.
Italia: Germaniam Rhenus Rhenus.
a Gallis, a Sarmatis Vistula, Vistula.
Danubius Danubius.
a Pannonibus terminauerat. Sed praeterimus leges naturae: nullis
deterriti difficultatibus transcendimus montes, tranamus flumina, ac
etiam, si Dedali pennis Dedali penne.
uti liceret (ut est in fabulis) coelum nostra stultitia peteremus.
Minimum est, quod imus in terrae uiscera: unde iam manes, si qui sunt
cruerentur. Profecto nec Scythicae paludes, Scythicae paludes.
nec Riphaei montes Riphaei montes.
semper onusti niuibus, nec illa Gottorum asperrima sedes Gottorum sedes.
obstat peruicacissimae mortalium cupiditati: ac nisi prohiberetur
glaciali Oceano, Glacialis Oceanus.
loca ultra sepositam arcton
Arctos.
in extremis mundi partibus (si quae sunt) ab homine penetrarentur. Quin
etiam maiori discrimine scindimus maria: ubi non tantum Orcae
Orcae.
et Balenae Balenae.
immanes belluae, non modo rabies uentorum, fragor procellarum, uis turbinum, ac se
attollentes in coelum fluctus extimescendi sunt, sed ignes quoque superandi. Quippe
inhabitatam priscis temporibus plagam sub aequinoctiali circulo, continuo solis
calore feruentem nostri homines iam esse habitabilem docuerunt: quum
assuetis ad omnia mala corporibus alioquin intolerabiles aestus impune
pertranseant. Inde circumeuntes monstriferam Aphricam
Monstrifera Aphrica
.
nauigant ultra solsticium Capricorni Solstitium
Capricorni.
ad Taprobanam insulam, Taprobana insula.
olim alterum orbem existimatam. Neque his terminis inexplebilis lucri
cupido contenta, semper nouas exquirit regiones, iamque antrum Austri
Antrum austri.
occupauisset, nisi simili frigore ac gelu inde repelleretur. Hinc
aduehuntur illae opes, quas uana opinio preciosas facit: at quidem
multo sunt fruges utiliores, quibus uita hominum conseruatur: quis enim
tempore famis non profunderet omnes diuitias? Nihilo minus eas
laudamus, suspicimus, admiramur, earumque possessores beatissimos nuncupamus:
tametsi plaerisque
detrimenta ex his acciderunt. Diuitiae multis fuerunt damno.
Diuitibus et subsessores in syluis, et Piratae in portubus obstruunt
itinera: Diuitum domus, hostibus ciuitatem occupantibus, primae
diripiuntur: hos ante omnia tyranni curant tollere, quibus alienae opes
formidolosae sunt. Nam et Syllana Sylla.
et Mariana Marius.
proscriptione, et post Caesaris necem, a Triumuiris Triumuiri.
optimos ac ditissimos trucidatos accepimus. Sic in potentiores grassati
sunt Alexander Pheraeus, Alexander Pheraeus.
Phalaris Agrigentinus, Phalaris Agrigentinus.
Dionysius Siracusanus, Dionysius Siracusanus.
ac triginta Tyranni Athenis, Triginta Tiranni.
sic omnes demum, qui aut res publicas occupauerunt, aut ciuitates
expugnauerunt. Dicet quispiam fortasse pulchrum est splendere in
preciosis uestibus, et sumptuosa extruere palatia, quae diuturna sunt
futura monumenta conditoris. Verumtamen maiori laudi ab unoquoque
tribueretur, si quilibet suis potius uirtutibus ornatus inspiceretur, quam oneratus
uestibus incederet: nemo sit alienis rebus laudabilis, Nemo alienis laudabilis.
et iis praesertim, quae cuique contemptissimo possunt euenire. Quod
uero testimonium redditura sunt edificia, siquidem diu sibi ipsis non
constent? Frustra nimirum, nec sine indignatione naturae exciduntur
syluae, ut ingemant sub peregrinis marmoribus: alias effodiuntur
montes Numidici, Numidia.
alias Laconici, Laconia.
alias Aegyptii: Aegyptus.
nunc nauigamus Paron
, Paros.
nunc Pontum, Pontus.
interdum etiam ulteriores petuntur regiones, ut maximis laboribus
mortalium una aedicula paulo post ruitura extruatur. Vbi sunt columnae
L. Crassi? L. Crassus.
Ubi Luculli, Lucullus.
Scauri, Scaurus.
Mamurrae, Mamurra.
aliorumque Romanorum potentissimae domus? Vbi tot arcus Arcus.
triumphales, tot porticus Porticus.
ad deambulationem, tot Theatra Theatra.
dumtaxat ad ludos erecta? Vbi incrustati parietes, et tesselata
pauimenta? Atque ut Corinthum, Corinthus.
Athenas, Athenae.
Cizicum, Cizicum.
Rhodum, Rhodos.
Ephesum, Ephesus.
Aegyptias Thebas, Thebae aegyptiae.
et Babylonem Babylon.
Semiramidis opus, ac septem mundi miracula taceamus? Vbi est inquam
illa Roma Roma.
caput et lumen orbis? Vbi templum illud magnificentissimum Hierosolymis:
Hierosolymae.
quod aethernum debuit esse, siquidem sibi deus aedificari iusserat?
Omnia certe, aut corruerunt funditus, aut sic immutata sunt, ut ne
uestigia quidem prioris faciei appareant: nihil enim est tam solidum
tamque forte, quod, quum sit factum manu artifici, non collabatur in cinerem.
Quanto satius esset, si eos labores in conquirendis uirtutibus expenderemus: ut
Plato Plato.
qui nauigauerat in Aegyptum, Pythagoras Pythagoras.
etiam ad Persas, et plaerique
ad alias nationes, quorum diuturnius est nomen in terris, quam eorum
patria fuerit. Et quamuis unaquaeque uirtus quemlibet sui amatorem clarum faciat:
quemadmodum Achilles fortitudine, Achilles fortis.
Aeneas pietate Aeneas pius.
narrantur insignes. Constantia Socrati, Socrates constans.
Aristidi iusticia Aristides iustus.
nomen aethernum peperit, magna Caesari laus tribuitur propter
clementiam, Caesar clemens.
in aliis modestia, in quibusdam liberalitas, atque in multis diuersae
uirtutes laudantur: tamen quicunque in penetralibus eloquentiae coaluere, fiunt
omnium procul dubio clarissimi. Etenim quum sit omnes uirtutes
complexa, ut uel unius defectu amittat nomen eloquentiae, necessum est,
ut caeteris longe anteponatur. Et profecto, nullius est tantum flumen
ingenii, nullius tanta uis et ubertas orationis, ut hanc
praestantissimam uirtutem, hoc inquam excellentissimum dei et naturae munus, satis
dignis laudibus possit extollere. Quis enim tuum sacratissimum numen non admiretur
eloquentia? Conclusio per enumerationem.
Quem tuus splendor non obnubilet? Quis tua suauitate non obmutescat? Tu
decus humani ingenii sermonem rationis interpretem excolis, ac ueluti
in quadam laudis Orchestra collocatum, efficis omnium speciosissimum. Tu prima
condendarum ciuitatum fundamenta iecisti. Per te dirae bellorum procellae
dissipantur. Tibi et Barbari et hostes obtemperant. Te concordiae
altricem omne genus hominum in summa ueneratione habet. Tu immensam
laudem, ornamentum, existimationem, atque diuitias tuis praestas
cultoribus. Tuo munere Pisistratus Pisistratus.
Athenarum Principatum est assequutus, deferente populo, aduersus
grauissimas Solonis Solon.
conciones. Tu Demosthenem Demosthenes.
humillimae sortis hominem ad tantos honores prouexisti, ut olim
gubernandae Ciuitati praefuerit, atque coronam maximis uitibus Aeschine
Aeschines.
reclamante adeptus sit. Tu M. Catonem M. Cato.
ignotum Thusculi
uirum eo laudis extulisti, ut eius incrementa publicis uotis expetenda
fuerint. Te duce M. Tullius M. Tullius.
ex illo humili municipio Arpinate id consequutus est, quod nemini
unquam mortalium contigit, ut in pace mereretur triumphum, et in toga
dignus laurea censeretur omnibus triumphis praestantiore. Sed ne nimis
prisca referendo parum fidei praestetur, his quidem temporibus, quibus negliguntur
et pessundantur uirtutes, quae res alia Bilibaldum Pirchaimerum Bilibaldus
Pirchaimerus.
et in Aristocratia Norumbergensi Aristocratia
Norumbergensis.
primas habere partes effecit, et Consiliis Maximiliani Caesaris
Maximilianus Caesar.
adhibuit, quam tuae uires efficacissimae? Tu et Conrado Peuttinger
Conradus Peuttinger.
sic obsequuta es, ut Senatui Augustano Senatus Augustanus.
presideret, et negocia Caesaris exequeretur. Tuam uim demum esse
potentissimam docuit Cuspinianus Cuspinianus.
obscuris quidem ortus parentibus: at paulatim, te aspirante sic
emersit, ut nullum aptiorem Viennae Vienna Pannoniae.
Caesar iudicet in obeundis maximarum rerum legationibus. Quod si nunc
suus uirtutibus honor redderetur, si bonae artes in precio essent, iam
tuis iterum auspiciis noui conspicerentur Camilli, Camilli.
Decii, Decii.
Fabricii, Fabricii.
Marcelli, Marcelli.
Scipiones: Scipiones.
iterum extenderetur imperium Romanum in Pontum, Pontus.
Persas, Persae.
Arabas, Arabes.
et Garamantas. Garamantes.
DIXI.

You might also like