You are on page 1of 62

[QUAESTIONES IN LIBRUM PORPHYRII ISAGOGE]

[QUAESTIO
UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA]
Quaeritur utrum logica sit scientia.
[ . ] Quod non, uidetur.
Quia modus sciendi non est scientia; logica est modus sciendi, igitur
etc. Maior patet ex simili, quia modus uidendi non est uisus. Probatio
minoris per Aristotelem II Metaphysicae "Absurdum est simul quaerere
scientiam et modum sciendi". Et exponitur: "modum sciendi", id est,
"logicam".
[ . ] Item, VI Metaphysicae distinguit Aristoteles scientias in
mathematicam, naturalem et diuinam siue metaphysicam, sub quarum nulla
continetur logica.
[ . ] Item, scientia est ex propriis sicut et demonstratio, per
Aristotelem I Posteriorum; logica est ex communibus; ergo etc.
[ . ] Ad oppositum:
Scientia est effectus demonstrationis; in logica autem multa
demonstratione ostenduntur; igitur etc.
[ . ] Item, haec est per se "logicus est sciens", ergo logica est
scientia; quia a concretis, ubi est praedicatio per se, tenet ad
abstracta.
[I. Solutio quaestionis]
[ . ] Dicendum quod logica est scientia, quia quae docentur in ea
demonstratione concluduntur sicut in aliis scientiis; igitur sciuntur,
quia "demonstratio est syllogismus faciens scire". Sunt etiam in
logica omnia requisita ad demonstrationem: ut subiectum, passio
demonstrabilis de subiecto per medium, quod est definitio.
[ . ] Intelligendum tamen quod logica dupliciter consideratur. Uno
modo in quantum est docens, et sic ex necessariis et propriis
principiis procedit ad necessarias conclusiones, et est scientia. Alio
modo in quantum utimur logica, applicando ad illa in quibus est usus,
et sic non est ex propriis sed ex communibus, nec est scientia. Sicut
patet in naturalibus ubi Aristoteles ponit rationes logicas quae
procedunt ex medio communi et non faciunt scire proprie loquendo.
[II. Ad argumenta principalia]
[ . ] Ad primum dicitur quod modus sciendi non est scientia specialis;
potest tamen esse communis.
[ . ] Contra: si haec est uera aliquo modo "modus sciendi est
scientia", cum sit praedicatio in abstracto, erit per se primo
modo. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia patet,
quia omnis praedicatio in abstracto est essentialiter uera. Falsitas
con sequentis patet, quia in intellectu subiecti non includitur
praedicatum.
[ . ] Item, modus sciendi posterior est scire; igitur posterior quam
scientia, quia scire est posterius quam scientia.
[ . ] Ideo dicitur aliter quod minor est falsa formaliter loquendo.
[ . ] |{ Vel potest dici quod maior est falsa, quia de modo sciendi
est uera scientia. Unde intellectus intelligit obiectum suum de quo
habet scientiam, et iterum de illo actu intelligendi reflectendo
potest scientiam acquirere sibi. Quia licet prius fuerit quasi modus,
post tamen se habet in ratione obiecti. }|
[ . ] Ad probationem potest dici quod illa expositio debet intelligi
materialiter; et ita haec praedicatio "modus sciendi est scientia" est
uera, quia logica docet modum sciendi pro tanto quia est de syllogismo
uel argumento per quod tantum habetur scientia.
[ . ] Aliter potest dici quod si "modus sciendi" exponatur per
"logicam", copulatio non debet cadere inter "scientiam" et "modum
sciendi", sed inter "quaerere scientiam" et "quaerere modum
sciendi". Nam hoc quaerere est illud quaerere propter concomitantiam,
sicut quaerere aliquid est quaerere quodlibet sibi necessario
coniunctum, licet unum non sit reliquum.
[ . ] Ad secundum dico quod distinguit ibi scientias reales; logica
autem est rationalis.
[ . ] Ad tertium patet quod logica per propria principia ostendit
passiones, licet usus eius sit circa communia.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Dico quod quando procedit ex propriis
principiis ad proprias conclusiones, tunc est scientia; sed quando
procedit ex propriis principiis quae sunt communia ad conclusiones
aliarum scientiarum, tunc non est scientia.
[QUAESTIO
UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA COMMUNIS]
Quaeritur utrum logica sit scientia communis.
[ . ] Videtur quod non:
Quia communitas scientiae est a communitate subiecti; subiectum
logicae distinctum est a subiectis aliarum scientiarum.
[ . ] Ad oppositum arguitur per Boethium: "Logica est de secundis
intentionibus applicatis primis"; sed illae sunt applicabiles omnibus
primis.
[I. Solutio quaestionis]
[ . ] Dicendum quod scientia dicitur communis a subiecto. Potest
igitur intelligi dupliciter "communis": uel quia subiectum est
praedicabile de subiectis aliarum scientiarum; uel quia subiectum eius
cadit in usum aliarum scientiarum.
[ . ] Primo modo non est communis logica nisi forte per accidens, si
subiectum eius sit applicabile omnibus. Secundo modo est communis.
[QUAESTIO
UTRUM SYLLOGISMUS SIT SUBIECTUM LOGICAE]
Quaeritur de subiecto logicae an sit syllogismus.
[ . ] Quod non, uidetur:
Quia omnis scientia est per syllogismum. Si igitur de syllogismo sit
scientia, hoc erit per syllogismum, quod est falsum:
[ . ] Tum quia syllogismus de quo quaeritur scientia est ignotus;
syllogismus autem per quem habetur scientia est notus; nam per ignotum
nihil scitur.
[ . ] Tum quia quaero de syllogismo per quem habetur scientia: aut de
illo est scientia, aut non. Si non, pari ratione nec de syllogismo in
communi, quia quod scitur de communi, scitur de quolibet particulari.
Si sic, igitur per alium syllogismum, et sic erit procedere in
infinitum in syllogismis ad habendum scientiam; quod est inconueniens,
quia tunc nihil sciretur. Infinitum enim est incognitum, per
Aristotelem I Physicorum; igitur idem notum et ignotum.
[ . ] Item, nihil est subiectum totius et partis; sed syllogismus est
subiectum partis logicae, scilicet libri Priorum, igitur etc.
[ . ] Item, syllogismus numquam fuit in sensu, igitur nec in
intellectu. Consequentia patet per Aristotelem, De sensu et sensato.
[ . ] Ad oppositum: Passiones syllogismi in logica principaliter
demonstrantur de eo et de aliis propter ipsum, igitur etc.
[I. Opiniones diuersae de subiecto logicae]
[ . ] Dicitur quod subiectum logicae est conceptus formatus ab actu
rationis, quia ille communis est omnibus consideratis in logica. Nam
cum actus rationis sit triplex: primus indiuisibilium intelligentia,
secundus compositio uel diuisio illorum indiuisibilium, tertius
discursus a noto ad ignotum: de conceptu formato a primo actu rationis
est liber Praedicamentorum, qui est de incomplexo; de conceptu formato
a secundo actu est liber Perihermenias, qui est de enuntiatione; de
conceptu formato per tertium actum est noua logica quae est de
syllogismo et eius partibus subiectiuis.
[ . ] Aliter ponitur quod est de secundis intentionibus applicatis
primis, sicut dicit Boethius quia illae sunt communes omnibus de
terminatis in logica.
[ . ] Tertio modo ponitur ens esse subiectum, quia per Aristotelem IV
Metaphysicae, circa idem laborant metaphysicus, dialecticus et
sophista; metaphysicus laborat circa ens; igitur etc.
[ . ] Quarto modo ponitur oratio quia de ipsa et eius partibus
determinatur in ueteri logica, cum sit genus enuntiationis; ponitur
etiam in definitione syllogismi in I Priorum.
[ . ] Quinto modo ponitur argumentatio, quia de eius speciebus et
partibus est tota logica.
[ . ] Sexto modo ponitur syllogismus, quia omnia alia quae
considerantur in logica considerantur propter ipsum.
[II. Ad quaestionem
A. Condiciones scientiae]
[ . ] Ad uidendum quae positio sit uerior, notandum quod tres
condiciones sunt requisitae subiecti in scientia, uidelicet quod sit
notum "quid est" et "quia est", nam haec duo oportet praesupponere
demonstrationi, ut dicitur I Posteriorum. Secunda est quod per eius
"quid est" demonstrentur in scientia passiones illius subiecti de
eo. Tertia est quod ad ipsum omnia alia determinata in scientia
reducantur et propter ipsum considerentur. Aliter enim ab eius unitate
non esset unitas scientiae.
[ . ] Duae primae condiciones desunt tribus primis opinionibus quae
ponuntur, quia nullius eorum secundum rationem generalem, ut ponuntur
subiecta, habetur definitio in logica. Nec praemittitur ut principium
scientiae, nec passio de eis aliqua in generali demonstratur; ergo
quodlibet illorum est nimis commune subiectum. Etiam non differunt
inter se istae tres, quod manifestum est de prima et secunda. Et de
tertia probatur: quia aut ens reale est subiectum hic, aut ens
rationis. Si primo modo, igitur haec scientia est realis, quod falsum
est. Si secundo modo, aut igitur tantum est de ente rationis, id est,
considerato ab intellectu, aut de ente rationis ut causato a
ratione. Si primo modo, sic adhuc poterit esse realis. Nam nihil est
subiectum alicuius scientiae nisi consideratum ab intellectu uel
ratione, quia nonnisi ut est uniuersale. Igitur, oportet dare quod sit
de ente causato a ratione, quod est idem cum aliis.
[ . ] Ad rationem quae est pro prima parte patet quod arguit ab
insufficienti et facit fallaciam consequentis, quia desunt aliae duae
condiciones subiecti.
[ . ] Ad auctoritatem Boethii dico quod logica est de illis, sed illa
non sunt primum subiectum, sed communius subiecto, sicut dicimus quod
omnis scientia est de ente quia nulla de non-ente.
[ . ] Ad rationem tertiae positionis dico quod laborant circa idem, non
quia idem sit subiectum, sed quia in logica consideratur aliquid per
quod circa omnia contingit laborare. Nam circa multa laboratur in
scientia, non tamen propter hoc quodlibet illorum est principale
subiectum in scientia.
[ . ] Quarto, scilicet orationi, deficit secunda condicio et tertia.
Et quando accipitur quod conuenit syllogismo, dico quod nonnisi
aequiuoce ei et enuntiationi; et aequiuocum non est subiectum, quia
nec definibile; sumitur enim in definitione syllogismi pro
argumentatione.
[ . ] Quinto, scilicet argumentationi, deest primum. Non enim ab
Aristotele usquam definitur argumentatio in communi, nec ponitur eius
definitio ut principium scientiae; sed Boethius definit eam in Topicis
suis. Secundum etiam deest sibi, ut manifestum est secundum rationem
generalem. Tertium etiam probo: quia uel est aequiuocum, et tunc
manifestum est quod ab eius unitate non est scientia una, cum tunc non
sit unum scibile nec unum intelligibile; uel est analogum ad contenta
sub ipso, et tunc scientia non erit una ab ipso sed ab unitate primi
ad quod alia attribuuntur, et illud est syllogismus sicut unitas
metaphysicae est ab unitate substantiae ad quam alia entia
attribuuntur.
[B. Solutio quaestionis]
[ . ] Dicendum ergo quod subiectum primum et proprium est
syllogismus. Habet enim primam condicionem, quia statim post
determinationem de partibus eius in ueteri logica, in principio
Priorum praemittit eius definitionem. Et secundam, quia in eodem
multas passiones de illo ostendit per illam definitionem, ut modum et
figuram, in illis de inesse et modo ut habere tres terminos in illo
capitulo "Quoniam igitur in his" per hoc quod est de necessitate
accidere conclusioni etc. Et tertiam, quia propter ipsum determinatur
de partibus eius, scilicet de incomplexo et enuntiatione et
integralibus partibus eius subiectiuis in libro Priorum et
Posteriorum; et de aliis speciebus argumentationis, quia illa
reducuntur ad ipsum ut imperfectum ad perfectum; et de syllogismo
sophistico, ut de priuatione eius, quia eiusdem est cognoscere habitum
et priuationem. Sic ergo penes eius diuisionem et attributa illi patet
diuisio logicae.
[III. Ad argumenta principalia]
[ . ] Ad primum argumentum: concedo quod scientia est de syllogismo per
syllogismum aliquem particularem.
[ . ] Ad primum contra hoc, dico quod syllogismus ille notus est quoad
ueritatem praemissarum, quia sunt propositiones immediatae, et quantum
ad illationem conclusionis ex praemissis, quia illa est per se
manifesta, cum "syllogismus perfectus sit qui nullius indiget ad hoc
ut appareat necessarius", id est, ad hoc ut manifestum sit
conclusionem sequi ex praemissis. Sed ille syllogismus per quem est
scientia est ignotus quoad passionem, quae demonstratur de syllogismo
in communi, quoad quam ipse syllogismus in communi est ignotus. Non
enim quaeritur cognitio de syllogismo in communi nisi quoad passionem,
et ita non est idem notum et ignotum secundum idem.
[ . ] Ad aliud contra hoc, dico quod scientia est de syllogismo per
quem est scientia. Et cum quaeritur "per quem syllogismum?", dico quod
per se ipsum, quia in quantum per ipsum ostenditur passio aliqua de
omni syllogismo, ostenditur de se ipso in quantum est syllogismus; nec
aliter est scientia de particulari.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Nota tamen quod demonstrando
passionem syllogismi de syllogismo hoc et illo fiet per alium et
alium syllogismum et procederetur in in finitum in non
essentialiter ordinatis, quod non est inconueniens.
[ . ] Ad secundum argumentum principale dico quod syllogismus quoad
proprietates formaliter ipsum consequentes est subiectum libri
Priorum. Est autem subiectum totius logicae quoad omnes passiones in
se uel in suis partibus integralibus uel subiectiuis uel reducibilibus
ad ipsum. Nec oportet subiectum praedicari de omnibus consideratis in
scientia, sed esse propter quod alia considerantur, ut patet de
subiecto naturalis scientiae, quod est corpus mobile, ubi tamen agitur
de motu et natura, quae non sunt corpus mobile. Vel potest dici quod
maior est falsa in scientiis quando subiectum totius multa requirit
determinari propter eius cognitionem. Tunc enim de illis multis
oportet in illa scientia determinare et cum hoc de ipso
subiecto. Igitur aliqua pars scientiae erit de illo subiecto quod est
subiectum totius. Ita est hic, ut patet de libro Physicorum respectu
totius scientiae naturalis.
[ . ] Ad tertium dico quod illa propositio Aristotelis "nihil est in
intellectu" etc., uera est de eo quod est primum intelligibile, quod
est "quid" rei materialis, non autem de omnibus per se
intelligibilibus, quia multa per se intelliguntur, non quia speciem
faciunt in sensu, sed per reflexionem intellectus; et ita est de
syllogismo. "In plus enim est "per se" quam "primo"," ut dicitur I
Posteriorum. Isosceles enim per se habet tres, sed non primo.
[PROOEMIUM AD QUAESTIONES DE UNIVERSALI]
In speciali quaerendum est de uniuersali. Et quia omnem quaestionem
praecedit quid dicitur per nomen, ideo notandum est quod "uniuersale",
sicut et caetera concreta, sumitur tripliciter. Quandoque pro
subiecto, scilicet pro re primae intentionis cui applicatur intentio
uniuersalis, et hoc modo uniuersale est primum obiectum intellectus.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Et omnis scientia est uniuersalium,
maxime tamen metaphysica quia considerat "quod quid est" cuiuslibet
rei quod est primum obiectum intellectus.
Quandoque sumitur pro forma, scilicet pro re secundae intentionis,
causata ab intellectu et applicabili rebus primae intentionis, et sic
loquitur logicus proprie de uniuersali. Tertio modo pro aggregato ex
subiecto et forma, et illud est ens per accidens, quia aggregat
diuersas naturas ex quibus non fit unum per se; et sic non est de
consideratione alicuius artificis, quia de ente per accidens, per
Aristotelem VI Metaphysicae, nulla est scientia, quia non est
definibile. Tantum igitur de caetero fiet sermo de uniuersali secundo
modo sumpto.
[QUAESTIO
UTRUM UNIVERSALE SIT ENS]
Quaeritur utrum uniuersale sit ens.
[ . ] Quod non, uidetur, per Boethium:
Quia "omne quod est, ideo est quia unum numero est"; uniuersale non
est unum numero quia praedicatur de pluribus; igitur etc.
[ . ] Item, per Aristotelem in Praedicamentis: omne quod est aliud a
prima substantia, aut dicitur de prima substantia, aut est in illa;
uniuersale est aliud a prima substantia, et nec dicitur de prima
substantia, nec est in illa; igitur etc. Probatio minoris: solae
secundae substantiae dicuntur de primis, per Aristotelem. Uniuersale,
cum sit accidens, non est secunda substantia. Nec est in primis, quia
tunc prima substantia esset uniuersale, sicut in quo est albedo, est
album.
[ . ] Item, aut est a natura, aut ab intellectu. Non a natura, quia tunc
esset singulare et terminus transmutationis. Igitur ab intellectu
solo; igitur est figmentum et ita non-ens.
[ . ] Ad oppositum:
Uniuersale definitur ab Aristotele I Perihermenias; sed non-entis non
est definitio; igitur etc.
[ . ] Item, per Boethium secundae substantiae applicantur primis; sed
non-ens non applicatur enti.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Item de uniuersali datur nobis
scientia a Porphyrio.
[I. Solutio quaestionis]
[ . ] Dicendum quod uniuersale est ens, quia sub ratione non-entis
nihil intelligitur, quia intelligibile mouet intellectum. Cum enim
intellectus sit uirtus passiua, per Aristotelem III De anima, non
operatur nisi moueatur ab obiecto; non-ens non potest mouere aliquid,
quia mouere est entis in actu; igitur nihil intelligitur sub ratione
non-entis. Quidquid autem intelligitur, intelligitur sub ratione
uniuersalis; igitur illa ratio non est non-ens.
[II. Ad argumenta principalia]
[ . ] Ad primum argumentum: Boethius intelligit de illo quod est
praeter operationem intellectus, cuiusmodi non est uniuersale.
[ . ] Ad secundum dicitur similiter quod Aristoteles sic intelligit.
[ . ] Contra: probat conclusionem illam per hoc quod secundae
substantiae dicuntur de primis; accidentia sunt in primis. Secundae
autem substantiae, ut ibi loquitur, non sunt praeter operationem
intellectus. Probatio minoris: diuidit in principio capituli
substantiam in primam et secundam. Si igitur illa diuisio ualeat,
sequitur quod membra, ut ibi intelligit, opponuntur. Sed quod est
"secunda substantia praeter operationem intellectus" non opponitur
primae substantiae, sed est idem sibi. Igitur non intelligit de
secunda substantia quoad illud quod est ens praeter operationem
intellectus.
[ . ] Ideo dicitur quod uniuersale dicitur de primis.
[ . ] Ad illud quod est contra hoc quod solae secundae substantiae
dicuntur de primis, dico quod secundae substantiae, ut ibi loquitur,
sunt accidentia non realia, de quibus ponit aliud membrum, scilicet
"esse in", sed intentionalia, quibus per se competit "dici
de". Uniuersale autem est quid communius ad secundam substantiam, quia
secunda substantia dicit uniuersale applicatum ad aliquid in genere
substantiae.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Contra: si uniuersale dicatur de
prima substantia, igitur "Ioannes" est uniuersale. Dicendum quod
differentia est inter actum praedicandi exercitum et actum
praedicandi signatum. Quia ab actu praedicandi signato ad actum
praedicandi exercitum in eisdem terminis non tenet consequentia per
se, tamen ab intentionibus cum hoc uerbo "praedicari" per se ad
fundamenta cum hoc uerbo "est" tenet consequentia. Quia esse est
rei, non intentionis; praedicari autem e conuerso, scilicet
intentionis et non rei. Ut hic: genus praedicatur de specie, ergo
homo est animal.
[ . ] Ad tertium dico quod uniuersale est ab intellectu. Cum dicitur
"igitur est figmentum", dico quod non sequitur, quia figmento nihil
correspondet extra; uniuersali autem aliquid correspondet extra a quo
mouetur intellectus ad causandum talem intentionem. Est enim, secundum
Boethium, species tenuis similitudo singularium, et genus magis tenuis
specierum. Dico igitur quod effectiue est ab intellectu, sed
materialiter siue originaliter siue occasionaliter a proprietate in
re; figmentum autem non sic; igitur non est figmentum.
[QUAESTIO
UTRUM UNIVERSALE SIT PER SE INTELLIGIBILE]
Quaeritur utrum uniuersale sit per se intelligibile.
[ . ] Quod non, uidetur, per Aristotelem De sensu et sensato: "Nihil est
in intellectu nisi quod prius fuit sub sensu"; sed uniuersale numquam
fuit sub sensu; igitur etc.
[ . ] Item, omnis uirtus passiua praesupponit suum obiectum in actu
ante eius operationem, quia ab obiecto capit suum actum per quem
potest operari; uniuersale autem non praesupponitur ab intellectu sed
causatur, per Commentatorem II De anima; igitur etc.
[ . ] Ad oppositum: Quidquid definitur, est per se obiectum
intellectus; uniuersale autem definitur ab Aristotele; igitur etc.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Praeterea, omne definibile est
intelligibile; uniuersale definibile, ergo etc.
[I. Solutio quaestionis]
[ . ] Dicendum quod uniuersale est per se intelligibile. Quod patet sic:
primum obiectum intellectus, scilicet "quod quid est" intelligitur sub
ratione uniuersalis. Illa autem ratio non est idem essentialiter cum
illo "quod quid est", sed modus eius accidentalis. Igitur intellectus
potest cognoscere differentiam inter suum primum obiectum et illum
modum, quia potest distinguere inter omnia quae non sunt essentialiter
eadem. Sed omnis uirtus, cognoscens per se differentiam inter aliqua
duo, cognoscit utrumque extremum sub propria ratione, per Aristotelem
II De anima. Per hoc enim probat sensum communem esse. Igitur
intellectus potest cognoscere illum modum siue rationem uniuersalis
per se et sub propria ratione. Hoc modo, reflectendo, cognoscit
intellectus se et suam operationem et modum operandi et caetera quae
sibi insunt.
[II. Ad argumenta principalia]
[ . ] Ad primum dictum est supra quod intelligit de primo obiecto,
quod est quid rei materialis. Vel aliter: intelligit secundum naturam
sensitiuam, scilicet de sensibilibus, cuiusmodi non est uniuersale.
[ . ] Ad secundum dico quod intellectus possibilis est uirtus passiua,
et illa praesupponit uniuersale, quod est eius obiectum. Sed
intellectus agens non praesupponit, quia non est uirtus passiua.
Uniuersale etiam non est obiectum eius, sed "quod quid est" in
phantasmatibus, et uniuersale est finis eius.
[QUAESTIO
[UTRUM UNIVERSALE HABEAT ALIQUAS PROPRIETATES]
Quaeritur utrum uniuersale habeat aliquas proprietates.
[ . ] Quod non, uidetur:
Quia proprium eius non potest esse singulare, quia tunc non
conuerteretur cum ipso, igitur est uniuersale. Igitur non est aliud ab
illo cuius proprium ponitur; quod est inconueniens, quia proprium non
indicat esse eius cuius est proprium, per Aristotelem I Topicorum.
[ . ] Item, si habeat aliquam passionem, illa inerit ei "omni et soli
et semper". Igitur erit proprium; quod est inconueniens, quia tunc
illa contineretur sub proprio, quod est species uniuersalis, et erit
conuer tibile cum ipso uniuersali, quod est inconueniens.
[ . ] Item, accidens non est subiectum accidentis, per Aristotelem IV
Metaphysicae; uniuersale est accidens; igitur etc.
[ . ] |{ Item, omnis passio est minus ens suo subiecto; sed minus ens
ente rationis est non-ens; igitur cum uniuersale sit ens rationis,
eius passio erit non-ens. }|
[ . ] Ad oppositum est Porphyrius qui assignat aliquam conuenientiam
omnium quinque uniuersalium. Unde manifestum est quod conueniunt in
aliqua proprietate. Si ergo illa insit illis uniuoce, hoc erit per
rationem communem quae est in eis, et illius communis erit passio.
Quia si passio uniuoca sit, eius subiectum primum erit uniuocum, per
Aristotelem II Posteriorum. Ergo talis passio est ipsius uniuersalis
primo.
[I. Solutio quaestionis]
[ . ] Dicendum quod sic: quia definitio, definiens sufficienter, in
dicat essentiam cuiuslibet. Igitur cuicumque inest aliquid
conuertibiliter, praeter ea quae ponuntur in eius definitione, illud
habet tale inhaerens pro passione; sic inest aliquid uniuersali. Quia
si definitio uera sit "uniuersale est praedicabile de pluribus", quae
ponitur I Perihermenias, conuertibile praeter essentiam uniuersalis
erit illud quod ponitur I Posteriorum, scilicet esse unum in multis et
de multis. Et e conuerso, si illa sit definitio uera, illud erit
proprium, et ita alterutrum per definitionem uniuersalis potest de
uniuersali de monstratiue concludi et ita sciri.
[II. Ad argumenta principalia]
[ . ] Ad primum argumentum dico quod passio ipsius uniuersalis ponatur
quod sit a a est uniuersale, non quod sit essentialiter idem suo
subiecto, sed quod uniuersale applicetur sibi ut modus eius et erit
praedicatio denominatiua: "a est uniuersale".
[ . ] Contra: subiectum non praedicatur denominatiue de accidente nec
dicit modum eius. Ergo nec uniuersale dicit modum suae passionis.
[ . ] Dico quod uniuersale potest sumi ut "quid" uel ut "modus". Ratio
concludit primo modo.
[ . ] Per idem ad secundum dico quod est proprium denominatiue, sed
non continetur sub proprio. Possibile est enim maxime in intentionibus
aliquid conuerti cum genere et denominari a specie.
[ . ] Ad tertium dico quod accidens non est subiectum primum
accidentis quod est subsistens et supportans, nam tale est sola
substantia. Potest tamen accidens esse proximum et immediatum sub
iectum accidentis, quia est ratio susceptiua per quam aliud inest
substantiae, ut superficies est subiectum albedinis. Hoc modo est in
ac cidentibus subiectum passionis.
[ . ] |{ Ad quartum dico quod in ente rationis sunt multi gradus
sicut in ente naturae, quia modus intelligendi est minus ens ente
intelligibili. Unde quod est minus ens ente rationis in ultimo gradu
est non-ens, sed non sic est proprium quod conuertitur cum
uniuersali. }|
[QUAESTIO
UTRUM UNIVERSALE SIT SUBIECTUM LIBRI PORPHYRII]
Viso quod uniuersale habet condiciones requisitas ad subiectum
scientiae, quia uidelicet est ens et definibile et habens passiones
demonstrabiles de eo, quaeritur an ipsum uniuersale sit subiectum
libri Porphyrii.
[ - . ] Quod non, uidetur:
Quia aut uniuersale in quantum est intentio, aut in quantum est
applicabile rei. Primo modo non, quia sic intentio habet considerari a
metaphysico. Probatio: quia metaphysicus considerat quod libet in
quantum ens, igitur et intentionem in quantum ens, ergo et intentionem
in quantum intentio, quia idem est intentio in quan tum intentio et
intentio in quantum ens, sicut idem est homo in quantum homo et homo
in quantum ens. Non secundo modo, quia sic est illud totum "ens per
accidens" de quo non est scientia.
[ - . ] Item, omnis scientia realis est de uniuersali, quia
"singularium non est scientia"; ergo haec scientia rationalis non est
de uniuersali.
[ - . ] Item, hic determinatur de istis quinque sub propria ratione,
diuidendo et definiendo quodlibet per propria sibi, nullam faciendo
mentionem de uniuersali secundum se, nec quoad eius "quod quid est"
nec quoad passiones. Ergo haec quinque erunt subiectum, et non
uniuersale.
[ - . ] Ad oppositum:
Haec scientia est una; ergo habet unum subiectum. Igitur haec
quinque non sunt subiectum nisi secundum quod conueniunt in uno
communi, quod erit primum subiectum et illud est uniuersale.
[QUAESTIO ]
[AN UNIVERSALE SIT UNIVOCUM AD QUINQUE PRAEDICABILIA]
Iuxta hoc quaeritur, de unitate istorum quinque in hoc quod est
"uniuersale", an "uniuersale" sit uniuocum ad haec quinque.
[ - . ] Quod non, probo:
Omne uniuocum multis se habet ad illa sub ratione alicuius
uniuersalis; uniuersale non comparatur ad haec sub ratione uniuer
salis; igitur etc. Probatio minoris: quia non sub ratione alicuius
istorum quinque, quia nullum istorum conuenit aliis, sed quodlibet est
distinctum ab aliis; si ergo sub ratione alterius, erit sextum uni
uersale.
[ - . ] Dicitur quod comparatur ad haec quinque sub ratione generis,
quia praedicatur de istis in quid, et haec differunt specie inter se.
[ - . ] Contra hoc: si uniuersale est genus ad haec, ergo quodlibet
istorum est species; ergo genus est species. Quod falsum est, quia
species opposita non praedicatur de alia uere cum hoc uerbo "est"; sed
genus et species sunt species disparatae sub uniuersali, si uniuersale
ponatur genus istorum quinque.
[ - . ] Item, "genus non praedicatur de speciebus secundum magis et
minus", per Porphyrium cap. "De differentia"; uniuersale praedicatur
secundum magis et minus de istis, quia genus est uniuersalius quam
species uel differentia, quia praedicatur de pluribus.
[ - . ] Ad oppositum:
Uniuersale praedicatur secundum nomen et rationem; ergo uniuoce.
Consequentia patet per Aristotelem in principio Praedicamentorum.
Antecedens est manifestum, quia quodlibet istorum est "aptum natum
dici de pluribus"; per quod definitur uniuersale, I Perihermenias.
[I. Ad octauam quaestionem: Opinio Alberti]
[ - . ] Ad istam quaestionem dicitur quod uniuersale est analogum
ad ista quinque, quia per prius dicitur de genere, per posterius de
aliis, ut patet per tertiam rationem ad primam partem.
[II. Ad septimam quaestionem
A. Opinio Alberti]
[ - . ] Et secundum hoc respondetur ad aliam quaestionem quod
uniuersale non est hic subiectum, sed quinque uniuersalia, et tamen
scientia est una propter unitatem primi ad quod alia attribuuntur,
quod est genus.
[ - . ] Contra hoc: in omni genere aliqua species perfectius
participat naturam generis quam alia. Ideo dicit naturalis quod "in
genere latent aequiuocationes," VII Physicorum. Sed logicus ponit
genus uniuocum propter unitatem rationis, sicut in principio
Praedicamentorum animal uniuocum est homini et boui; ergo, logice
loquendo, poterit uniuersale esse genus istorum quinque, licet genus
aliquo modo sit perfectius aliis.
[ - . ] Item, quoad solutionem alterius quaestionis non dicitur con
uenienter, ut uidetur, quia in principio VII Metaphysicae ex hoc quod
substantia est primum ens, concludit Aristoteles: "quapropter solum et
maxime et primum de sic ente speculandum est". Ex quo accipitur quod
ad determinandum de multis, dictis per attributionem ad aliquod
primum, sufficit determinare de illo primo. Secundum hoc igitur
Porphyrio sufficeret determinare de genere tantum.
[ - . ] Item, ratio sic ponentium non concludit, quia numerus est
multitudo aggregata ex unitatibus, nec tamen dicitur analogice de
binario et ternario, licet ternarius sit ex pluribus unitatibus, sed
simpliciter uniuoce praedicatur.
[B. Solutio octauae quaestionis]
[ - . ] Propter hoc ad rationem suppositam ad oppositum quaestionis
dicendum quod uniuersale praedicatur uniuoce de istis quinque.
[III. Ad argumenta principalia
[ - . ] Ad primum argumentum dico quod intentio generis sibi
applicatur respectu istorum quinque. Cum dicitur "quodlibet istorum
est distinctum ab aliis", uerum est. Ideo non praedicantur de se
inuicem praedicatione exercita, nec aliquid de uno istorum sub ratione
alterius, sed praedicatione signata, quia ratio generis est extranea
uniuersali quando unitur istis per hoc uerbum "est", sicut et animali
cum dicitur "homo est animal".
[ - . ] Ad argumentum primum contra hoc concedo quod quodlibet
istorum est species, nec est inconueniens species eiusdem generis in
accidentibus praedicari de se inuicem denominatiue.
[ - . ] Contra: inconueniens est in speciebus eiusdem generis. Nam
sicut haec est falsa "albedo est nigredo", ita haec "album est
nigrum".
[ - . ] Dico quod non est uerum uniuersaliter, licet forte in
absolutis ita sit; non tamen in relatiuis, ut idem est pater et
filius. Qua ratione enim sequitur "pater huius, ergo pater", pari
ratione sequitur "filius huius, ergo filius". Sicut ergo antecedentia
stant simul, sic et consequentia. Similiter et relatiua talia possunt
dici de eodem et de se inuicem, non tamen relatiue opposita, quia non
sunt opposita nisi respectu eiusdem. Sunt autem relatiua secundum
communem rationem suam. Pater enim primo refertur ad filium; non pater
huius ad filium huius. Ita in proposito, "genus est species", non
respectu eiusdem.
[ - . ] Aliter dicitur quod tales "genus est species" possunt esse
uerae denominatiua praedicatione. Quaelibet istarum intentionum potest
accipi ut "quid" uel ut "modus". Quando enim est illud quod
intelligitur, tunc est quid; quando autem est ratio sub qua aliud in
telligitur, tunc accipitur ut modus. Secundae ergo intentiones non
opponuntur nisi utrumque accipitur ut quid uel utrumque ut mo
dus. Haec autem "genus est species", ut uera est, accipitur genus ut
"quid", quia in comparatione ad uniuersale quod est suum genus;
species ut modus, quia sub tali modo intelligitur genus respectu
uniuersalis.
[ - . ] Sed si inferatur "ergo praedicatur oppositum de opposito",
fit fallacia figurae dictionis, commutando modum in quid uel e con
uerso. Verbi gratia "plurale est singulare", haec est uera ut
"plurale" accipitur ut quid, "singulare" ut modus, quia quod
significatur per singulare est modus eius quod significatur per
plurale; nec est oppo sitio.
[ - . ] Dicitur tamen quod "singulare" dicit quid, quia accipitur pro
suo significato respectu subiecti; "plurale" dicit modum, quia
accipitur pro suo modo respectu praedicati. Nam pro re significata non
inest sibi praedicatum. Et si utroque modo dicatur, non est
differentia ad propositum.
[ - . ] Ad aliud dico quod genus non est magis uniuersale, quia
"magis" dicit intensionem formae eius cui adiungitur , sed quodammodo
maius uniuersale, quia extenditur ad plura, sicut quaternarius est
maior numerus binario, non magis. Sicut etiam una species
specialissima non dicitur magis species quam alia, licet habeat plura
contenta sub se.
[IV. Solutio septimae quaestionis]
[ - . ] Ad primam quaestionem dicendum quod uniuersale est subiectum
huius scientiae. Cum enim sint tres principales condiciones subiecti,
"uniuersale" primam habet, quia hic supponitur "quid est" et "quia
est" tamquam notum. Nec enim esset possibile aliquam speciem eius
sciri, ignoto de ipso "quid est" et "quia est". Hic autem eius species
definiuntur, nec oportuit hic definitionem uniuersalis poni, quam
supponit auctor sufficienter assignatam fuisse ab Aristotele I
Perihermenias uel I Posteriorum. Unde ratione uniuersalis, scilicet
"praedicari de pluribus" utitur in definitione istorum uniuersalium.
[ - . ] Habet etiam secundam condicionem subiecti quia si aliqua
passio uniuoca istis quinque de eis ostenditur per rationem
uniuersalis, illa per hoc ostenditur de uniuersali tamquam de primo
subiecto, et si de uno hic demonstratur per rationem uniuersalis quae
est "praedicari de pluribus" in hoc ostenditur de uniuersali quia
medium demonstrationis aequatur passioni; aliter esset
inconueniens. Sed hoc fit hic, ut patet, quia "differre ab indiuiduo"
demonstratur de genere per hanc particulam "praedicari de pluribus",
et ita supponitur posse ostendi de aliis.
[ - . ] Tertia condicio manifesta est, quia quodlibet istorum est
eius species et ipsum diuiditur in haec quinque a Porphyrio, quia
posita definitione generis ad eius declarationem ponit diuisionem,
cuius unum membrum est "praedicari de pluribus", per quod intelligit
uniuersale quod subdiuiditur in haec quinque.
[V. Ad argumenta principalia septimae quaestionis]
[ - . ] Ad primum argumentum dico quod illa diuisio non est per
opposita. Quia intentio, secundum quod intentio, est applicabilis
rei. Unde concedo utrumque membrum, cum sit idem.
[ - . ] Cum obicitur contra primum membrum, dici potest quod
metaphysicus omne ens reale considerat, non ens rationis cuiusmodi est
uniuersale ut hic loquimur. Vel concedatur quod considerat inten
tionem in quantum ens; non tamen sequitur "intentionem in quantum
intentio", quia non sunt idem. Quod uniuersaliter accidit quando
sequens reduplicationem non significat absolute essentiam; sicut non
est idem "mobile in quantum mobile" et "mobile in quantum ens". Per
hoc patet ad exemplum de homine, quia non est simile.
[ - . ] Quod obicitur contra aliud membrum de ente per accidens: dico
quod non est ens per accidens sicut aggregatum, quia res non cadit in
intellectu illius ut pars sed ut determinans respectum. Hoc modo
accidens intelligitur in dependentia ad substantiam, nec tamen ut ens
per accidens.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Ad secundum dicendum quod scientia
realis est de uniuersali primo modo, quod est res; sed logica est
de uniuersali secundo modo, quod est intentio.
[ - . ] Ad tertium patet per dicta in solutione quaestionis etc.
[QUAESTIO
UTRUM UNIVERSALE SIT IN RE VEL IN INTELLECTU]
Quaeritur de uniuersali, ut hic loquimur, cum sit accidens, in quo est
ut in subiecto, utrum in re uel in intellectu.
[ - .] Quod non in re, probo:
[ - .] Omne accidens, quod est in re, est proprium uel commune. Si
proprium, inest indiuiduis, licet non primo, quia proprium per se
inest speciei, et "per se" praesupponit "de omni".
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: sicut dicit Porphyrius quod proprium
inest omni.
Si commune, primo inest indiuiduis. Si igitur esset accidens in re,
esset primo in indiuiduis. Hoc est falsum, quia tunc indiuiduum esset
uniuersale; igitur etc.
[ - .] Item, intellectus est uirtus passiua, per Aristotelem III De
anima. Igitur non agit extra mittendo, sicut est de sensu, per
Aristotelem I Topicorum. Igitur cum causet uniuersale, non extramittit
illud. Igitur non est in subiecto aliquo extra ipsum.
[ - .] Item, ex intellectu et intelligibili fit uerius unum quam ex
materia et forma, per Commentatorem III De anima. Sed forma non est
extra materiam nec e conuerso; igitur nec intelligibile extra
intellectum nec e conuerso. Igitur nec modus intelligibilis extra
intellectum. Igitur nec uniuersale.
[ - .] Ad oppositum:
[ - .] "Materia et efficiens non coincidunt", per Aristotelem II
Physicorum. Intellectus est causa efficiens uniuersalis; igitur non
est materia. Ergo nec subiectum, quia accidentia non habent materiam
nisi "in qua", quae dicitur subiectum eorum.
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: ergo est in re, non in intellectu.
[ - .] Item, per Commentatorem II De anima: "Intellectus facit
uniuersalitatem in rebus"; igitur illa est in re et non in intellectu.
[ - .] Item, accidens est in illo ut in subiecto quod denominat;
uniuersale denominat rem, non intellectum; ergo etc.
[QUAESTIO
UTRUM HAEC SIT VERA "HOMO EST UNIVERSALE"]
Iuxta hoc quaeritur de ueritate istius "homo est uniuersale" et
consimilium ubi praedicatur intentio.
[ - .] Quod sint falsae, probo:
[ - .] Subiectum significat ueram naturam, ergo istam
supponit. Praedicatum non praedicat ueram naturam, quia nec
significat. Ergo, praedicatur non uera natura de uera natura; igitur
oppositum de opposito.
[ - .] Item, si homo est species; et species est intentio; igitur homo est
intentio. Conclusio est falsa; et non minor, igitur maior.
[ - .] Item, praedicatio uera in abstracto est uera per se primo
modo. Haec non est uera per se primo modo "homo est species", et
praedicatum et subiectum sunt abstracta; igitur propositio falsa.
[ - .] Ad oppositum:
[ - .] De quocumque praedicatur definitio, et praedicatur definitum. Sedc
"homo" praedicatur de pluribus differentibus numero. Igitur est
species, igitur uniuersale.
[QUAESTIO
UTRUM TALES PROPOSITIONES, UT "HOMO
EST UNIVERSALE", SINT PER SE]
[ - .] Iuxta hoc quaeritur an tales sint per se.
[ - .] Quod sic, uidetur:
[ - .] Cui per se inest definitio, et definitum; sed "homo" per se praedi
SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Sed definitio speciei praedicatur de
homine sic dicendo.
[ - .] catur de pluribus differentibus numero; igitur homo per se est
species.
[ - .] Item, quod est per se intelligibile est per se uniuersale; homo est
per se intelligibile, quia per suum "quod quid est", quod est idem
sibi.
[ - .] Item, uniuersale conuenit homini secundum quod abstrahitur ab omni
accidente; igitur non inhaeret ei ut accidens. Antecedens est
manifestum, quia homo, ut coniungitur accidentibus, est singulare.
[ - .] Ad oppositum:
[ - .] "Per se" praesupponit "de omni"; igitur si homo est per se
uniuersale, omnis homo est uniuersale. Consequens est falsum, igitur
et antecedens.
[I. Responsio ad nonam quaestionem]
[ - .] Ad primam quaestionem dicendum quod uniuersale est in re ut in
subiecto, quia illam denominat, non intellectum. Sed in intellectu est
ut in efficiente et ut cognitum in cognoscente.
[ - .] Sciendum tamen quod significatum termini communis,
significantis ueram naturam, tripliciter potest considerari. Uno modo
secundum esse in suppositis, quod dicitur esse materiale eius, et hoc
modo insunt ei accidentia communia. Secundo modo consideratur absolute
secundum esse quiditatiuum, et sic insunt ei praedicata essentialia.
Tertio modo ut per formam intelligibilem ab intellectu apprehenditur,
quod est esse cognitum, et sic insunt ei intentiones.
[ - .] Intellectus enim, considerans naturam hominis unam in multis et de
multis, ab aliqua proprietate reperta in natura sic considerata
mouetur ad causandum intentionem; et illam causatam attribuit illi
naturae cuius est proprietas a qua accipitur.
[II. Ad argumenta principalia
[ - .] nonae quaestionis]
[ - .] Ad primum dico quod procedit de accidente reali quod inest naturae
secundum esse materiale.
[ - .] Ad secundum dico quod non attribuit aliquam proprietatem rei per
eius transmutationem, quia non est uirtus factiua. Potest tamen
aliquam attribuere quae dicit habitudinem rei ad intellectum,
praesertim si accipiatur a proprietate illius rei, sicut attribuit
modos significandi dictioni significatiuae, qui sunt in uoce ut in
subiecto, effectiue tamen ab intellectu.
[ - .] Ad tertium: illud dictum Commentatoris non potest intelligi
[ - .] quod fiat unum compositum ex illis, quia tunc intellectus esset
compositus ex quiditatibus omnium sensibilium. Sed intelligendum est
quod intellectus in actu uerius recipit praedicationem "unius" cum
intelligibili actu quam materia cum forma, quia intellectus in actu
est intelligibile in actu, quia per speciem intelligibilis in actu
potest se ipsum intelligere, reflectendo. Materia autem non est forma
per hoc quod componitur cum forma.
[III. Responsio ad decimam quaestionem]
[ - .] Ad secundam quaestionem dicendum quod est uera eo modo quo nunc
dictum est, hoc accidens inest rei, quia illo modo definitio
intentionis inest rei.
[ - .] Contra hoc: species inest homini secundum quod dicitur de pluribus
etc. Sed non dicitur de illis nisi secundum quod est in illis, et hoc
est secundum esse materiale. Igitur primo modo est propositio uera.
[ - .] Ad hoc dico quod species inest homini secundum quod "homo"
praedicatur de indiuiduis, loquendo de praedicatione signata, non de
praedicatione exercita, id est non secundum quod est idem suppositis,
et illud est primum membrum distinctionis.
[IV. Ad argumenta principalia
[ - .] decimae quaestionis]
[ - .] Ad primum argumentum dico quod "uera natura" potest supponi
tripliciter. Nec tamen propositio est distinguenda, quia diuersitas
suppositionis stat cum unitate subiecti. Sed est magis multiplicitas
figurae dictionis, si qua sit. Est igitur propositio simpliciter uera,
quia secundum quod subiectum supponit ueram naturam, ut comparatur ad
intellectum, inest ei tale accidens. Multiplex enim secundum figuram
dictionis non est uere multiplex, sed tantum phantastice. Unde haec
non distinguitur "Socrates est homo", licet esset falsa si "homo"
acciperetur sicut accipitur hic "homo est species".
[ - .] Ad secundum dico quod haec est falsa "species est intentio", sicut
haec "album est color", quia species denominatiue aliquid aliud
importat quam intentio in abstracto.
[ - .] Contra: tunc haec est uera "species est intentionale", et ita
sequitur "ergo homo est intentionale". Dici potest quod est fallacia
accidentis, quia "species" respectu hominis accipitur ut modus,
respectu intentionis ut quid, quia quodlibet in suo genere est quid.
[ - .] Ad tertium dico quod non est ibi praedicatio in abstracto,
[ - .] quia species est concretum et denominatiue praedicatur de re.
[V. Responsio ad undecimam quaestionem]
[ - .] Ad tertiam quaestionem dicendum quod tales non sunt per se. Quod
patet de primo modo sic: in primo modo praedicatur definitio uel pars
definitionis de definito. Impossibile est autem aliquam rem secundae
intentionis definire rem primae intentionis, quia tunc illa res
secundum suam essentiam partim esset a natura et partim ab intellectu,
et ita a diuersis causis non ordinatis; quare non esset unum
essentialiter. Igitur impossibile est aliquam intentionem primo modo
per se praedicari de re. Nec secundo modo, quia non causatur intentio
ex per se principiis subiecti. Nec quarto modo, quia res non est causa
efficiens intentionis, sed intellectus. Nec uniuersaliter aliquo modo,
quia tunc esset natura sufficiens causa talis accidentis. In quocumque
igitur esset illa natura, illi inesset accidens, quod falsum est.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: quia singulari inest illa natura
simpliciter.
[VI. Ad argumenta principalia
[ - .] undecimae quaestionis]
[ - .] Ad primum argumentum: negatur minor.
[ - .] Contra: si non praedicatur per se, tunc per accidens. Igitur haec
est per accidens "homo est animal". Et ista responsio est contra
communem modum loquendi.
[ - .] Ideo dico quod "per se" in minori potest determinare inhaerentiam
huius praedicati "praedicatur de pluribus"; uel inhaerens, scilicet
praedicatum. Primo modo est falsa et sequitur conclusio falsa. Secundo
modo est uera, nec infert consequens. Sicut simile patet hic "accidens
est per se ens". Quia si "per se" determinet inhaerentiam, uera est;
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: quia ens non praedicatur in quid de
quolibet.
si inhaerens, falsa est.
[ - .] Ad secundum per idem: minor est uera ut "per se" determinat
inhaerens, et sic maior falsa.
[ - .] Ad tertium dico quod uniuersale inest homini ut abstrahitur ab omni
accidente reali quod consequitur ipsum secundum esse materiale, non ab
accidente intentionali.
[QUAESTIO
UTRUM UNIVERSALIA SINT TANTUM QUINQUE]
[ .] Quaeritur de numero uniuersalium utrum sint tantum quinque.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia praedicari est proprium uniuersali; quot igitur sunt
praedicata, tot uniuersalia. Sed in I Topicorum non ponuntur nisi
quattuor praedicata, igitur etc. Per idem ostenditur quod sunt tantum
tria, quia ibi non ponuntur species et differentia; igitur illa non
sunt uniuersalia. Etiam quod sunt sex, quia ibi ponitur definitio;
igitur praeter haec quinque, illud erit sextum uniuersale.
[ .] Item, "quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et
reliquum" per Aristotelem I Topicorum. Uniuersale et singulare sunt
opposita, et "singularia sunt infinita", igitur et uniuersalia.
[ .] Item, indiuiduum est uniuersale, quia praedicatur de pluribus; et
est nullum istorum, ut patet inductiue; igitur etc.
[ .] Item, ens est uniuersale. Et non est genus, per Aristotelem III
Metaphysicae; praedicatur enim per se de differentia. Nec species,
quia tunc haberet genus supra se. Nec aliquod aliorum trium
uniuersalium, quia illa praedicantur in quale. Ens praedicatur in quid
de omnibus, per Aristotelem IV Metaphysicae.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod sunt tantum quinque uniuersalia. Sed illud
diuersimode ponitur.
[A. Opinio prima: Alberti Magni
. Opinionis expositio]
[ .] Uno modo accipitur sufficientia eorum sic: uniuersale uel
significat substantiam uel accidens. Si substantiam, uel totam uel
partem. Si partem, uel materialem, et sic est genus; uel formalem, et
sic est differentia. Vel totam substantiam, et sic est species, quia
"species dicit totum esse indiuiduorum". Si accidens, uel
conuertibile, et sic est proprium; uel non conuertibile, et sic est
quintum uniuersale. Cum igitur non sit possibile significare aliquid
dicibile de pluribus nisi aliquo istorum modorum, non erunt nisi haec
quinque uniuersalia.
[ . Refutatio opinionis primae]
[ .] Contra hunc modum: uniuersalia, cum sint intentiones secundae,
accidunt rebus primae intentionis. Sed nihil per se distinguitur
secundum illud cui accidit, igitur nec intentiones distinguuntur per
se penes res. Sed logicus considerat intentiones per se, igitur illa
diuisio non est logicalis.
[ .] Item, omnia uniuersalia inueniuntur in genere accidentis; igitur
male distinguuntur per "significare substantiam uel accidens".
[B. Opinio secunda:
. Opinionis expositio]
[ .] Ideo datur aliter sufficientia eorum penes "ordinari". Dicitur enim
quod, quia hic liber immediate ordinatur ad librum Praedicamentorum
ubi determinatur de ordinabili in genere, ideo hic loquitur de
uniuersalibus secundum quod sunt ordinabilia in genere. Et datur
sic sufficientia: quia ordo potest esse eorum quae sunt in eodem
genere inter se, uel eorum quae sunt in uno genere ad illa quae sunt
in alio genere. In eodem genere potest esse ordo directusa secundum
"sub" et "supra", et sic sunt duo uniuersalia, scilicet genus et
species; uel ordo indirectus, et sic est differentia supra speciem
indirecte et sub genere. Accidentium autem ad substantias est ordo:
uel conuertibilium uel non conuertibilium; et secundum hoc sunt alia
duo uniuersalia.bc
[ . Refutatio opinionis secundae]
[ .] Contra hunc modum: aliqua, secundum quod sunt ordinabilia in genere
secundum "sub" et "supra", sunt praedicabilia et subicibilia, igitur
hic determinatur de istis in quantum sunt praedicabiliad et
subicibilia.
[ .] a Loco "directus genere", textus interpolatus: uel eorum quae se
habent secundum sub et supra uel eorum quae non se habent secundum sub
et supra. Si primo modo, sic est genus et species quae directe se
habent secundum sub et supra. Si secundo modo, sic sunt differentiae
quae sunt supra species et sub generibus indirecte et lateraliter.
[ .] b Sequitur adnotatio interpolata: quia si conuertibilium sic est
proprium, si non conuertibilium sic erit accidens.
[ .] c Sequitur alia adnotatio: scilicet proprium et accidens.
[ .] d Sequitur adnotatio interpolata: ergo non in quantum sunt
ordinabilia, quia ut sic non sunt tantum ordinabilia immo.
[ .] Item, unumquodque definitur hic per "praedicari" uel ei
aequiualens.
[ .] Item, si non datur diuersitas inter hunc librum et librum
Topicorum, tunc differentia magis esset ibi numeranda quam hic, cum
magis habeat rationem praedicabilis quam ordinabilis.
[ .] Item, indiuiduum est per se ordinabile in genere. Igitur, licet non
praedicetur proprie, tamen esset ponendum hic sextum uniuersale, quia
per sic dicentes non agitur hic de istis in quantum sunt
praedicabilia.e
[ .] Item, sicut accidentia habent ordinem ad subiectum, quod est
substantia uel aliud accidens, ita subiectum ad accidens. Igitur ex
parte subiecti possunt accipi duo uniuersalia penes eius ordinationem
duplicem ad accidens sicut est ex parte accidentis.
[II. Opinio Scoti]
[ .] Propter istas tres rationes omittendus est iste modus, et dicendum
est aliter quod sufficientia eorum accipitur penes "praedicari" sic:
quia praedicari diuiditur "in quid" et "in quale" tamquam in per se
differentias, quia isti sunt primi modi praedicandi. Praedicari
[ .] e Sequitur adnotatio interpolata: sed potius in quantum sunt
ordinabilia.
[ .] in quid est praedicari essentiam subiecti per modum essentiae, id
est, per modum subsistentis, non denominantis. Sed hoc contingit
dupliciter. Vel quod praedicet totam essentiam subiecti, et sic est
species. Si enim aliquid esset in essentia indiuidui praeter essentiam
speciei, duo indiuidua differrent essentialiter, et per differentias
acceptas ab illo quod plus est in hoc et in illo, posset species
diuidi formaliter et indiuiduum definiri, quod est inconueniens. Si
partem essentiae, sic est genus. Si enim ipsum diceret totam essentiam
speciei, sufficeret ad definiendum speciem et superflueret
differentia.
[ .] Praedicari in quale est praedicari per modum denominantis, quod
contingit dupliciter. Vel quod aliquid praedicet essentiam subiecti
per modum denominantis, et tunc praedicatur "in quale substantiale" et
sic est differentia. "Est enim differentia substantiae qualitas", per
Aristotelem V Metaphysicae. Vel quod praedicet accidens per modum
denominantis, et tunc praedicatur "in quale accidentale". Vel igitur
praedicat accidens conuertibile, egrediens a principiis subiecti, et
sic est proprium. Vel accidens commune, et sic
[ .] est ultimum uniuersale. Nam de tali accidente se exponit Porphyrius
intelligere ubi ponit diuisionem ad declarandum definitionem generis.
[ .] Cum igitur "praedicari de pluribus" non contingat nisi aliquo
istorum quinque modorum qui per se diuidunt "praedicari de pluribus",
quod est ratio ipsius uniuersalis, sequitur quod uniuersale diuiditur
in haec quinque tantum. Et haec diuisio uidetur conueniens, quia
diuidit rationem generis per differentias per se; et ex hac etiam non
tantum patet sufficientia uniuersalium, sed et ordo et ratio ordinis
quem tenet Porphyrius, determinando de istis.
[ .] Contra hunc modum obicitur: si hic determinatur de istis quinque
secundum quod sunt praedicabilia, et ita loquitur Aristoteles in I
Topicorum de eis, tunc uidetur quod non possit solui controuersia hic
et ibi. Sed hoc patebit respondendo ad argumenta.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dico quod Aristoteles, in I Topico
[ .] rum diuersificat praedicata penes hoc quod est praedicare essentiam
uel non, uel conuertibiliter uel non, et sic non contingit esse nisi
illa quattuor quae ibi ponit. Hic autem, licet consideretur de
uniuersalibus penes "praedicari", non tamen quoad illa quae ibi, quia
istorum quinque tantum unum praedicatur conuertibiliter; tria
praedicant essentiam non conuertibiliter sed penes praedicari in quid
et in quale, ut dictum est prius. Non ponit igitur ibi differentiam,
quia illa, ut dictum est ibi, reducitur ad genus. Praedicat enim
essentiam subiecti non conuertibiliter. Unde in IV Topicorum, ubi
docetur construere et interimere genus, docetur etiam hoc de
differentia. Aliqua est etiam differentia ultima specifica quae
conuertitur cum specie, quae praedicatur de ea conuersim, quod
reducendum est ad definitionem. Et forte propter talem diuersitatem
differentiarum non posuit differentiam cum aliquo uno
praedicato. Definitionem hic non ponit, quia non habet aliquem unum
modum praedicandi in quid uel in quale. Speciem ibi non ponit, uel
quia reducitur ad definitionem, cum definitio sit proprium speciei,
uel potius ad genus, quia praedicatur de quo praedicatur
essentialiter, non conuertibiliter. Et ideo ex IV Topicorum habentur
[ .] considerationes interimendi et construendi problemata de specie
sicut de genere. Vel species non est praedicatum propositionis
dialecticae, quia illa non est communis nisi singulari. Excludit enim
Aristoteles I Topicorum illa ab intentione dialectica quae sunt
manifesta sensui, ibi: "non oportet omnem propositionem considerare,
sed quam quis rudis, ratione indigens, dubitat, non poena uel
sensu". Minimum autem commune est species, et ideo magis subicitur in
propositione dialectica quam praedicatur.
[ .] Ad secundum dico quod is est sensus illius propositionis "quot sunt
significata unius oppositi, tot alterius" si secundum omnem
significationem alterum sibi opponatur, non quot supposita; ideo non
est ad propositum.
[ .] Ad tertium dico quod indiuiduum est species respectu intentionis;
et quo modo intentio disparata praedicetur de alia, dictum est supra
quaestione octaua.
[ .] Ad quartum dicendum quod ens est aequiuocum, ideo non
[ .] praedicatur, id est "prae alio dicitur", quia quod est prius alio,
est uniuocum. Ideo nec est uniuersale.
[ .] Contra: accipiatur ens in genere substantiae, ibi est uniuocum;
igitur uniuersale et nullum istorum quinque, ut argutum est prius.
[ .] Dicitur quod adhuc aequiuocum est ad tria. Impossibile est enim
aliquod uniuocum praedicari per se primo modo de speciebus et
differentiis uel de differentia una et alia opposita pro differentia
superiori quae praedicatur uniuoce, quia tunc respectu specierum,
respectu quarum sunt differentiae, essent species, quod est
impossibile. Ideo ens in substantia aequiuocum est ut dicitur de
speciebus in genere et differentiis ex una parte et de differentiis
oppositis. Et ideo concedit Auicenna quod sunt tria prima entia in
quolibet genere, non tamen tot praedicata, quia duae coordinationes
differentiarum in omni genere reducuntur ad coordinationem specierum.f
[ .] f Sequitur textus interpolatus: Similiter quid, si ens sit
uniuocum? Potest dici quod ens praedicatur ad modum generis; et forte
concederetur quod est genus transcendens et quod habet
differentias. Et tunc non praedicatur de differentiis formaliter et in
quid. Et quod dicit Aristoteles III Metaphysicae dicit arguitiue. Vel
aliter: ens non erit sextum uniuersale quia hic loquitur de
uniuersalibus limitatis de quorum numero non est ens. Et illud patet
per hoc quod hic uniuersalia ordinantur ad librum
Praedicamentorum. Ens autem non ponitur nec ostenditur in libro
Praedicamentorum, igitur etc.
[QUAESTIO
UTRUM LOCUS SIT PRINCIPIUM GENERATIONIS]
[ .] Quaeritur utrum locus sit principium generationis quemadmodum et
pater.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia pater est principium per se, locus per accidens, quia non
mouet.
[ .] Item, tempus est principium generationis, quia est mensura
extrinseca sicut locus.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod propositio est uera si attendatur similitudo quoad
genus causae, quia utrumque est in genere causae efficientis, et sic
intelligit Porphyrius. Ideo dicit "principium" quod appropriate
conuenit causae efficienti. Falsa autem est propositio si attendatur
similitudo quoad modum causae, nam pater est per se efficiens,
[ .] locus uero tantum coadiuuans generationi et conseruans esse
rerum. Generatio autem terminatur ad esse. Et quod locus sit
principium generationis signum est, quia leones non generantur nisi in
secundo climate orbis et in tertio, et in aliis non. Similiter,
quaedam plantae fructificant in aliqua parte terrae, sed si
plantarentur in alia parte terrae non fructificarent.
[ .] Unde potest formari talis ratio: illud est principium generationis
mediante quo uirtus generantis principalis recipitur in generante
secundario, quemadmodum se habent corpora supracaelestia et
inferiora. "Homo enim generat hominem et sol", II
Physicorum. Secundarium enim non generat nisi in uirtute primi. Sed
locus est mediante quo uirtus generantis primi recipitur in omni
generante secundario; igitur etc.
[ .] Est autem aduertendum quod locus duplicem habet naturam:
qualitatiuam, per quam conseruat et generat in quantum in eo recipitur
aliqua uirtus influxa a corporibus supracaelestibus quae uirtus nata
est ad generationem et conseruationem corporis locati. Et ideo locus
ille, in quo nos sumus, est principium hominis et aliorum
animalium. Unde et propter talem uirtutem sibi influxam potest dici
locus causa efficiens. Habet etiam locus naturam quantitatiuam per
quam continet, et ut sic non est causa. Differentia membrorum
[ .] distinctionis patet, II Physicorum et V Metaphysicae.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum patet.
[ .] Ad secundum dico quod tempus non per se coadiuuat ad generationem
nec saluat generatum, sed magis est causa corruptionis per se, ut
ostenditur IV Physicorum.
[ .] Nota, IV Physicorum: omnia tabefiunt et corrumpuntur in
tempore. Facit enim distare rem a dispositione in qua fuit
prius. Tempus enim est numerus motus; et in numero motus est
successiua corruptio partium. Igitur tempus non adiuuat ad
generationem per se.
[QUAESTIO
QUID SIT DEFINITUM IN DEFINITIONE GENERIS]
[ .] Circa hanc definitionem "genus est quod praedicatur de pluribus"
etc., quaeritur primo quid hic definitur: an intentio uel non.
[ .] Quod non intentio, uidetur:
[ .] Quia intentio, cum sit accidens, non praedicatur in quid de
re. Quod autem hic definitur, praedicatur in quid de re; igitur etc.
[ .] Item, intentio non praedicatur in quid nisi de hac intentione et
illa quae tantum differunt numero quia tantum materialiter;
"differentia autem specie est formalis". Quod autem hic definitur,
praedicatur de pluribus differentibus specie in quid; igitur
etc. Assumptum patet, quia intentio generis in animali et colore non
differt nisi per illud cui applicatur accidentaliter.
[ .] Item, si hic definitur intentio generis, pari ratione intentio
[ .] speciei postea. Igitur cum istae intentiones sint disparatae, et
disparatum non praedicatur de disparato , sequitur quod genus non
praedicatur de specie ut hic loquitur Porphyrius. Cuius oppositum
dicit Porphyrius cap. "De specie".
[ .] Item, Porphyrius, exponendo definitionem, exemplificat de animali
et homine. Igitur de illis intellexit dare definitionem; aliter
exemplum non esset ad propositum.
[ .] Ad oppositum:
[ .] Logicus tantum debet definire quod per se considerat; illud est
intentio; igitur etc. Maior patet: quia quod definitur ab aliquo,
cognoscitur ab eo secundum suum "quod quid est", et ita per
se. Probatio minoris: quod primo consideratur a logico est aliquid
commune, habens unum intellectum, quia ens per accidens non est
scibile. Aut ergo illud est res, et tunc a primo considerato dicetur
logicus realis; aut intentio, quod est propositum.
[I. Ad quaestionem:
Opinio Alberti et sequacium eius]
[ .] Ad quaestionem dicitur quod res sub intentione definitur, quia sic
consideratur res a logico. Et sic patet ad argumenta pro utraque
parte.
[ .] Contra hoc: quod hic definitur conuenit uniuoce rebus omnium
generum, ut animali et colori et figurae et caeteris, quia secundum
idem nomen et eandem definitionem. Sed impossibile est aliquam rem
qualitercumque sub intentione conuenire uniuoce rebus omnium generum;
igitur etc. Probatio minoris: quia res non potest communiori nomine
significari quam per hoc nomen "ens". Igitur, si res aliqua sub
intentione esset uniuoca omnibus, ens sub intentione generis posset
esse uniuocum illis, et ita tantum unum genus rerum.
[ .] Dicitur quod res illa quae definitur non est uniuoca, sed
[ .] tantum habet unitatem proportionis. Modus tamen, sub quo definitur,
est uniuocus diuersis generibus.
[ .] Contra: si res sub intentione definitur, tunc res per accidens,
quia per hoc quod intentio sibi accidit; sed "omne per accidens
reducitur ad aliquod per se" a quo aliud dicitur per accidens. Cum
igitur res non habeat nisi ab intentione quod hic definiatur, sequitur
quod intentio per se definitur.
[ .] Item, si res per accidens definitur, quia ut sub intentione quae
sibi accidit; ergo non definitur, quia definitio conuenit definito per
se.
[II. Solutio quaestionis]
[ .] Dicendum quod res nullo modo definitur propter rationes factas. Nec
aggregatum, quia illud est ens per accidens, cuius non est definitio
per Aristotelem in VI et VII Metaphysicae. Nec res sub intentione,
quia illud uel erit aggregatum, uel res, uel intentio. Sed intentio
sola definitur, quia illud tantum definitur cui per se primo modo
inest definitio. Illud est sola intentio, quia quae ponuntur in
definitione sunt intentionalia, scilicet "praedicari de pluribus"
etc.,
[ .] quae impossibile est primo modo conuenire nisi intentioni, igitur
etc. Tamen "intentio" potest significari in concreto uel in
abstracto. Primo modo significatur per hoc nomen genus, et proprie
secundum quod intentio, quia secundum hoc est applicabilis rei. Et
ideo secundum quod significatur per hoc nomen genus, definitur hic,
scilicet ut est intentio. Tamen forte ut "quid est" habet definiri a
metaphysico.
[ .] Propter argumenta sciendum est quod "praedicari", cum sit intentio,
est intentionum per se, rei uero per accidens; "esse" uero rei est per
se. Aliud sciendum quod "esse" in rebus primae intentionis illud
exercet quod "praedicari" signat in secundis intentionibus. Ex quibus
sequitur tertium: quod nomina concreta secundae impositionis respectu
huius quod est "praedicari" supponunt pro suis fundamentis siue
subiectis respectu esse. Ex quo sequitur quod a "praedicari signato"
ad "praedicari exercitum" siue ad esse, non tenet per se in eisdem
terminis; sed a "praedicari per se" in intentionibus ad esse in
fundamentis, sic: "genus praedicatur de specie, igitur homo est
animal". Hic enim exercetur in secunda quod signatur in prima.
[ .] Differentia inter actum signatum et exercitum patet in multis: per
"non" exercetur negatio, per "nego" signatur; per "tantum" similiter
exercetur exclusio, per "excludo" signatur; ita de "praeter" et
"excipi". Ideo sic est arguendum: "Ad negationem superioris sequitur
negatio inferioris; igitur si non est animal, non est homo", ubi
exercetur quod prius signatum fuit per "sequitur"; "non" quod
"negatio" signat. Pro intentionibus superioris et inferioris ponuntur
fundamenta scilicet animal et homo.
[ .] Contra hoc: sequitur "animal praedicatur de homine; igitur homo est
animal", in eisdem terminis.
[ .] Dico quod consequens potest esse uerum, sed non propter
antecedens. Quia manifestum est quod consequens est per se et
antecedens per accidens; uerius autem suam ueritatem non habet a minus
uero. Unde non ualet consequentia.
[ .] Vel potest dici quod non sunt iidem termini antecedentis et
consequentis, quia in antecedente sumuntur ut signata informantur
intentionibus quibus conuenit praedicari per se; in consequente pro
signatis absolute quibus ut sic extraneantur illae intentiones. Et ita
non sunt iidem termini, quia tanta diuersitas sufficit ad fallaciam
[ .] accidentis; igitur et ad diuersificandum terminum, quia terminus
uariatus in fallacia accidentis est duo termini.
[III. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dico quod intentio non est quid rei;
praedicatur tamen in quid de re, ita quod "in quid" sit determinatio
inhaerentis non inhaerentiae, quiaa "praedicari in quid" est accidens,
quia intentio, sicut et definitum.
[ .] Ad secundum per idem: quod haec intentio "genus" non est "quid"
nisi tantum differentium numero, tamen praedicatur de differentibus
specie.
[ .] Ad tertium per idem: quia genus praedicatur de specie licet
intentiones sint disparatae, non tamen unum est alterum.
[ .] Ad quartum dico quod idem quod per definitionem signatur in
intentionibus, exercetur in rebus. Et ideo in illis exemplificat
tamquam in manifestioribus, non quia de eis dedit definitionem.
[ .] a Sequitur adnotatio interpolata: si inhaerentiae tunc esset per se
si inhaerentis significat quod praedicatum mediatum cum hoc
determinabili quod dicitur de subiecto.
[QUAESTIO
AN DEFINITIO GENERIS SIT CONVENIENTER DATA]
[ .] Quaeritur an definitio generis sit conuenienter data.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia omne accidens definitur per substantiam, quia substantia
praecedit omne accidens, per Aristotelem VII Metaphysicae; sed nihil
hic ponitur pertinens ad substantiam; igitur etc.
[ .] Item, concretum non definitur; igitur etc. Probatio antecedentis
per Aristotelem VII Metaphysicae: in dictis secundum accidens non est
idem "quod quid est" cum eo cuius est, et exemplificat "ut musicum et
album"; sed quaecumque uere definiuntur habent "quod quid est" idem
sibi; igitur etc.
[ .] Item, probatur ratione sic: quod definitur est in genere; sed
concretum non est in genere, per Aristotelem III Topicorum, ubi dicit
quod magis est eligendum "quod est in genere quam quod non, ut
iustitia iusto".
[ .] Item, definitio tantum est speciei; genus non est species, igitur
etc.
[ .] Item, hic non ponuntur genus et differentia quae requiruntur ad
ueram definitionem, per Aristotelem VI Topicorum.
[ .] Item, per Aristotelem VI Topicorum: "definitio datur causa
innotescendi", et ideo debet dari per priora et notiora; species non
est tale, quia est posterius genere uel simul natura, et ita non prius
uel notius.
[ .] Item, nugatio est dicere "pluribus differentibus". Probo: quia
"differentia" per se includit multitudinem sicut species suum genus,
quod patet per Aristotelem V et X Metaphysicae; igitur et
"differentia" concretiue multa; igitur est nugatio dicendo "multis
differentibus". Et hic "pluribus" ponitur pro "multis"; uel si
comparatiue, adhuc idem significat.
[ .] Dicitur ad hoc quod nugatio est praeponendo inferius
[ .] superiori ex eadem parte orationis, non e conuerso, quia inferius
tunc est specificans superius.
[ .] Contra:
[ .] Aristoteles VI Topicorum, ubi docet interimere definitiones propter
nugationem, dicit sic: "Rursum, si uniuersali dicto, addidit et
particulare", supple nugatio est, "ut iustum expediens quidem dicitur,
quia continetur in expediente", sicut inferius in superiori. "Abundans
ergo iustum", id est superfluum, in definitione, prius habito
"expediente".
[ .] Item, dicitur VII Metaphysicae in cap. "De unitate definitionis"
quod nugatio est praeponendo differentiam superiorem inferiori, ut
"animal pedes habens bipes", quod ibi probatur dupliciter:
[ .] Uno modo ex per se modo cognoscendi nugationem, quod est ponendo
rationes pro nominibus. "Nihil enim aliud dixerat quam animal pedes
habens, duos pedes habens".
[ .] Aliter probatur idem ibi sic ex transpositione: "Palam autem erit,
si quis transponat tales definitiones", dicens "animal bipes
[ .] pedes habens; dicto enim bipede, superfluum est dicere "pedes
habens" ". Prius igitur fuit nugatio.
[ .] Haec duo media de ratione ponenda pro nomine, et transpositione ,
si ualent , hic et ubique improbant praedictam responsionem.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius, et Aristoteles I Topicorum similiter
definiens genus.
[I. Ad quaestionem
A. Opinio aliorum]
[ .] Dicitur ad quaestionem quod est descriptio, non uera definitio,
quod innuitur in littera "quod etiam describentes".
[B. Argumenta contra opinionem]
[ .] Sed sic facile est euadere paene in omnibus definitionibus. Nec
illud ex littera prodest, quia in littera est "assignauerunt", id est
definierunt.
[ .] Item, inferius, cap. "De specie" dicit: "Necesse est in utrorumque
rationibus utrisque uti". "Ratio autem quam significat nomen est
definitio".
[ .] Item, haec ratio conuertitur cum definito, ut probat Porphyrius; et
non praedicatur ut accidens de ipso, quia quae ponuntur in ea sunt
eiusdem generis cum definito, quia intentiones. Quodlibet autem
eiusdem generis quod praedicatur per se de alio eiusdem generis est
superius ad ipsum, quia nec inferius nec disparatum. Ergo haec ratio
est definitio.
[ .] Item, per Aristotelem VII Metaphysicae: ratio quae est ex
praedicatis per se, in quorum definitione non cadit subiectum, si sit
conuertibilis cum subiecto, est definitio; haec est huiusmodi, quia in
definitione nullius definientis cadit definitum.
[ .] Item, praedicatur per se et conuertibiliter. Et non ut proprium,
quia tunc tota haec ratio posset definiri. Nec ut differentia ultima,
tunc enim illi oporteret addere genus. Sed addendo "uniuersale", quod
est genus definiti in hac definitione, erit nugatio. Ergo haec est
definitio.
[B. Solutio auctoris]
[ .] Dicendum ad quaestionem quod haec est uera definitio. Quod sic
ostenditur: ratio uniuersalis est "praedicari de pluribus", per
Aristotelem I Perihermenias. Cum igitur in definitione generis ponatur
"praedicari de pluribus", ponitur genus eius. Postea ponitur
"differentibus specie" et "in quid" quae sunt per se differentiae
generis. Probatio: quia per se diuidunt superius, scilicet "praedicari
de pluribus", igitur sunt per se constitutiuae inferioris ad quod
superius appropriatur per illa. Diuiditur enim "praedicari de
pluribus" per se in "differentibus specie" et "numero", quia de
differentibus genere in quantum talia nihil praedicatur per
se. Diuiditur etiam "in quid" et "in quale", ut per primos modos
praedicandi. Et per has differentias diuisiuas manifestum est quod
contrahitur uniuersale ad genus, quia fit ratio conuertibilis; igitur
etc.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dicitur quod illud est uerum de accidentibus
copulatis, id est, quae determinant sibi subiecta; quae uocantur
copulata, VII Metaphysicae. Intentiones autem non determinant sibi rem
alicuius generis, quia uniuoce applicantur omnibus.
[ .] Contra: si passio sit uniuoca, et subiectum, per Aristotelem II
Posteriorum; igitur si intentio sit uniuoca in multis generibus, et
subiectum eius erit.
[ .] Item, si actus sit uniuocus, et potentia, quia potentia per se
ordinatur ad actum. Subiectum est in potentia ad accidens sicut
materia ad formam, quia accidens non habet aliam materiam quam "in
qua".
[ .] Dici potest quod propositio Aristotelis uera est de passione reali
quae egreditur ex principiis subiecti, de qua loquitur ibi, scilicet
[ .] quae est demonstrabilis de subiecto cuiusmodi non est intentio quae
effectiue est ab intellectu.
[ .] Per hoc ad aliud: quia illud est uerum de potentia per se ordinata
ad actum, cuiusmodi potentia non est in subiecto intentionis ad ipsam,
quia illa non inest rei secundum naturam, sed ut consideratur a
ratione.
[ .] Contra: si nulla est unitas in hac re et illa, et haec intentio est
uniuoca illis; igitur a nullo, quod est in hac re et illa, accipitur
intentio. Igitur est figmentum.
[ .] Dicitur quod aliqua unitas in re sufficit, scilicet unitas
proportionis a qua mouetur intellectus attribuens hanc intentionem
uniuocam huic et illi. Similiter enim se habet color ad albedinem
sicut animal ad hominem.
[ .] Contra: unitas uniuocationis maior est unitate proportionis. Igitur
haec ab illa non sumitur.
[ .] Dici potest quod occasionaliter potest accipi maior unitas a
minori, non totaliter. Unde unitas in re tantum est occasio unitatis
in
[ .] intentione in quantum intellectus mouetur ab ipsa. Potest tamen
intellectus motus causare maiorem unitatem in intentione.
[ .] Aliter posset concedi quod habet subiectum uniuocum, quia licet
nulla eadem res sit in diuersis generibus, tamen potest esse eadem
secundum quod consideratur a ratione, et sic tantum est subiectum
intentionis.
[ .] Aliter potest dici ad argumentum principale quod uerum est de
accidentibus quae habent suum esse a subiecto, quia non propter aliud
definitur aliquid per substantiam nisi quia est per illam. Sic enim
est alicuius in re "quod quid est" et definitio sicut illud est
ens. Intentio autem non est per suum subiectum, sed habet esse ab
intellectu.
[ .] Ad secundum principale dico quod concretum potest definiri. Cum
ostenditur quod non, per Aristotelem VII Metaphysicae, dico quod uocat
ibi "dicta per accidens" quae aggregant in se diuersas naturas, ut
homo albus, quia in illis exemplificat in principio capituli ibi "in
dictis secundum accidens ut homo albus"; ideo omnia posterius dicta
sic sunt intelligenda. Unde "musicum" ponit pro tali, ut homine
musico. "Musicum" enim habet duplex significare.
[ .] Ad aliud de Topicis, dici potest quod iustum non est in genere
uirtutis, ideo non facit habentem bonum sicut iustitia. Est tamen in
genere praedicabili.
[ .] Vel aliter: quod generalissima accidentium sunt abstracta, et in
illis per se non sunt nisi abstracta, id est, quae recipiunt per se
talem praedicationem. Ipsorum tamen concreta inter se sunt in genere
per se, quia inter se se habent sicut superius et inferius, quod
sufficit ad hoc quod definiantur. Sed simpliciter loquendo non sunt in
genere nisi per reductionem, quia scilicet non sunt in aliquo
praedicamento nisi quia coordinatio concretorum reducitur ad
coordinationem abstractorum.
[ .] Ad tertium principale dico quod genus est species, ut dictum est
supra, quaestione octaua.
[ .] Ad quartum patet per dicta in solutione, quia definitio generis
ponitur pro genere et cum illa differentia per se.
[ .] Ad quintum dico quod absolutum potest cognosci in se per
essentialia et notiora, et ideo in eius definitione non debent alia
poni. Quod autem per se secundum illud quod est dependet ad aliud, non
potest cognosci sine illo, sicut dicitur in Praedicamentis
de relatiuis. Et ideo ponitur correlatiuum, non ut notius, sed quia
sine eo non potest definitum cognosci.
[ .] Ad sextum dico quod "differentibus specie" est expositio et non
ponitur ibi ut partes diuersae de pluribus, id est, sic pluribus quod
differentibus specie.
[QUAESTIO
UTRUM HAEC SIT VERA "HOMO EST ANIMAL"]
[ .] Circa hanc particulam "genus praedicatur de specie", quaeritur an
genus praedicetur de specie, loquendo de praedicatione exercita in
fundamentis istarum intentionum, ut utrum haec sit uera "homo est
animal" et consimiles.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia pars non praedicatur de toto, per Aristotelem IV
Topicorum. Ideo dicit eos peccare qui ponunt partem esse genus. Genus
est pars speciei per Aristotelem V Metaphysicae cap. "De toto". Et
probatur: quia quod est pars definitionis est pars definiti; genus est
pars definitionis; igitur etc.
[ .] Item, materia non praedicatur de illo cuius est materia; genus est
materia speciei; igitur etc. Maior patet, quia materia est per se in
potentia ad illud cuius est. Compositum est ens in actu. Minor
probatur per Porphyrium in hoc capitulo: "Genus est principium
specierum". Et ideo dicit quod conuenit cum secunda
significatione. Non est autem principium formale, quia non distinguit
speciem ab
[ .] aliis; forma autem distinguit. Nec efficiens, quia non facit
speciem esse in actu. Nec finis, quia propter ipsum non est species,
cum sit imperfectius specie. Igitur est principium materiale. Idem
patet per Porphyrium cap. "De differentia"ubi probat definitionem
secundam differentiae per hoc quod differentia habet similitudinem
formae, genus uero materiae.
[ .] Ad hoc secundum dicitur quod genus non est materia sed forma, quia
per Aristotelem V Metaphysicae omnes partes definitionis sunt sicut
formae. Et cum dicitur "forma distinguit", uerum est de forma ultima
et completiua; genus non est huiusmodi forma.
[ .] Ad secundum dictum Porphyrii dicunt quod non dicit genus esse
materiam, sed simile materiae, quia est indeterminatum.
[ .] Contra: forma non praedicatur de composito sicut nec materia, quia
repugnat composito ratione materiae, ratione cuius est in potentia.
[ .] Dicitur quod duplex est forma: quaedam altera pars compositi;
quaedam consequens compositum. Prima, ut anima, et haec non
praedicatur de composito; secunda, ut humanitas, quae resultat ex
compositione materiae cum forma. Huiusmodi forma est genus, et haec
praedicatur de composito.
[ .] Contra: forma secunda non praedicatur de composito nisi in
concreto. Haec enim est falsa "homo est humanitas". Sic autem,
scilicet in concreto, materia potest praedicari de composito. Igitur
prima responsio non iuuat, negando genus esse materiam et concedendo
esse formam, ad saluandum ipsum praedicari de specie.
[ .] Ideo dicitur aliter ad utrumque argumentum principale quod pars uel
materia in abstracto non praedicatur de toto, tamen in concreto
potest, et sic significatur per genus.
[ .] Contra: omne concretum est denominatiuum. Ergo si genus praedicetur
in concreto de specie, praedicabitur denominatiue. Probatio primae
propositionis: "denominatiua dicuntur quaecumque
[ .] ab alio habent denominationem solo casu differentia"; huiusmodi
sunt omnia concreta respectu abstractorum. Consequens est falsum, quia
genus praedicatur uniuoce de speciebus, igitur non denominatiue, quia
sunt disparati modi praedicandi. Et similiter idem ostenditur in
principio II Topicorum.
[ .] Item, omne concretum significat formam ut inhaeret subiecto; nulla
substantia est in subiecto, per Aristotelem in Praedicamentis cap. "De
substantia"; igitur nihil significans substantiam est concretum.
[ .] Aliter dicitur quod materia uel pars realis non praedicatur de
toto; materia tamen uel pars rationis potest, cuiusmodi est genus.
[ .] Contra: VII Metaphysicae dicit Aristoteles: "sicut ratio ad rem,
sic partes rationis ad partes rei"; ergo permutatim "sicut partes
[ .] rei ad rem, sic partes rationis ad rationem"; sed partes rei, per
te, non praedicantur de toto, igitur nec partes rationis.
[ .] Aliter dicitur, secundum Boethium, quod genus in definitione pars
est, in praedicando totum.
[ .] Contra: secundum quod cadit in definitione speciei praedicatur per
se primo modo de specie, quia primus modus est quando pars
definitionis uel definitio praedicatur de definito; igitur secundum
eandem rationem se habet ut definit et ut praedicatur.
[ .] Item, aut sic et sic sumptum est uniuocum uel aequiuocum. Si
aequiuocum, igitur non est genus nec definiens. Si uniuocum, igitur
idem significat utrobique, et ita uel utrobique pars uel nusquam.
[ .] Item, ad principale. Sequitur "homo est animal, igitur humanitas
est animalitas"; consequens est falsum, igitur et antecedens. Probatio
consequentiae: quando est praedicatio per se in antecedente, tunc
tenet a concretis ad abstracta, quia si sit per se, tunc est ueritas
in concretis ratione essentiae significatae, non ratione illius quod
concernitur, quia in per se primo modo praedicatum praedicat essentiam
[ .] subiecti; sed ipsa essentia, abstracta ab eo quod concernitur,
significatur proprie per abstractum; igitur est uera in abstracto.
[ .] Item, patet in exemplo. Licet enim non sequatur "musicum est album,
igitur musica est albedo", tamen sequitur "album est per se coloratum
primo modo, igitur albedo est color", quia ex modo significandi
terminorum idem ponitur in consequente quod exprimitur per se in
antecedente. Probatio falsitatis consequentis: quia si humanitas est
animalitas, pari ratione humanitas est rationalitas, nam aeque per se
praedicatur "rationale" de homine sicut "animal". Et ex illis duabus
sequitur in tertia figura "igitur rationalitas est animalitas", quae
falsa est; igitur maior, quia ex maiori sequitur minor. Item, si minor
est falsa, sequitur quod maior, quia similis ratio est de utraque.
[ .] Quod illa conclusio sit falsa, probo: omnis praedicatio uera in
abstracto est per se primo modo. Haec non est per se "rationalitas est
animalitas", quia genus non praedicatur per se de differentia, per
Aristotelem VI Topicorum et III Metaphysicae; ergo etc. Probatio
maioris: quia Aristoteles VII Metaphysicae, uolens ostendere
differentiam superiorem esse de intellectu inferioris, ostendit ex hoc
[ .] quod "fissio pedis est pedalitas quaedam", quia scilicet est uera
praedicatio superioris differentiae de inferiori in abstracto. Sed
quod est de intellectu alterius, praedicatur per se primo modo de
illo.
[ .] Item, ostenditur ratione: quia abstracta significant essentiam
secundum se; igitur si unum uere dicatur de altero cum hoc uerbo
"est", "haec essentia est illa", et ita praedicatum praedicatur
essentialiter de subiecto, quare per se primo modo.
[ .] Item, ad principale potest argui per media communia: quia ubi genus
praedicatur, propositio est falsa. Et similiter ubi species, quia
subiectum et praedicatum accipiuntur sub oppositis rationibus, igitur
propositio falsa. Consequentia patet, quia non propter aliud est haec
falsa "albedo est alba".
[ .] Item, sicut affirmatio asini ad affirmationem animalis, sic negatio
ad negationem. Sed sequitur "homo est asinus, igitur homo est animal",
quia oppositum consequentis non stat cum antecedente. Igitur sequitur
"homo non est asinus, igitur homo non est animal"; antecedens est
uerum, ergo consequens.
[ .] Probatio primae propositionis, I Posteriorum: si affirmatio est
[ .] causa affirmationis, et negatio negationis. Item, probatur ratione:
quia sicut affirmatio asini ad suam negationem, sic affirmatio
animalis ad suam negationem; igitur permutatim sicut primum ad
tertium, sic secundum ad quartum. Iste modus arguendi patet esse bonus
per Aristotelem II Priorum in illo cap. "Quoniam autem conuertuntur
extremitates", ubi ponit duas regulas manifeste continentes hunc modum
arguendi. Hoc etiam modo arguendi utitur II Perihermenias circa finem
ad determinandum illam quaestionem "Utrum autem contraria".a
[ .] Item, aut praedicatur de homine "animal" quod est idem homini, aut
quod est aliud ab eo. Si idem, igitur praedicatur idem de se; si
aliud, igitur illud aliud non poterit praedicari.
[ .] Item, si homo est animal, tunc tota natura animalis est in homine;
aliter enim non esset animal nisi secundum quid. Sed totum est extra
quod nihil est, per Aristotelem III Physicorum. Igitur extra
[ .] a Sequitur textus interpolatus: Item, V Euclidis propositione
tertia: si fuerint quattuor quantitates proportionabiles, permutatim
quoque et proportionales erunt. Intellige sicut primum ad secundum sic
tertium ad quartum; tunc sicut primum ad tertium ita secundum ad
quartum, et hoc uerum est de proportione geometrica non arithmetica.
[ .] hominem nihil est naturae animalis; igitur asinus non est animal.
[ .] Item, si homo est animal et animal est genus, igitur homo est
genus.
[ .] Dicitur hic quod est fallacia accidentis propter uariationem medii,
quia ut praedicatur de homine accipitur secundum esse in suppositis
uel quiditatiuum; ut ei conuenit intentio, accipitur secundum esse
quod habet ut comparatur ad intellectum quae faciunt extraneitatem in
termino.
[ .] Contra: omne quod praedicatur proprie, sub ratione alicuius
uniuersalis praedicatur. Igitur, hic "homo est animal", si "animal"
proprie praedicatur, praedicatur sub ratione alicuius uniuersalis; non
alterius quam generis, igitur illa ratio non est sibi extranea
secundum quod accipitur hic "homo est animal".
[ .] De specie arguitur specialiter, quia incorruptibile non praedicatur
de corruptibili; indiuiduum est corruptibile, species est
incorruptibilis per Aristotelem VII Metaphysicae; igitur etc.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius cap. "De specie", ubi dicit quod "omnia
superiora de inferioribus praedicantur". Et hic, post definitionem
dictam, exemplificat ut "animal de homine, igitur de aliquo homine".
[ .] Item, per Aristotelem in Praedicamentis: secundae substantiae
praedicantur de primis. Quod probat: quia enim animal praedicatur de
homine, ideo et de aliquo homine.
[ .] Item, primus modus dicendi per se est quando definitio uel pars
definitionis praedicatur de definito; igitur haec est per se primo
modo "homo est animal"; igitur necessaria, igitur uera. Consequentiae
patent I Posteriorum, et primum antecedens similiter.
[ .] Item, sequitur "homo currit, igitur animal currit", ut dicitur in
Praedicamentis antequam ponit proprietates substantiae. Et probatur
ratione: quia oppositum consequentis non stat cum antecedente. Sed
omnis consequentia enthymematica tenet uirtute alicuius medii
necessarii per quod potest reduci in syllogismum. Illud medium in
proposito est "homo est animal", igitur illud est necessarium, quia
[ .] omnis consequentia bona est necessaria. Quod medium in proposito
sit necessarium ad consequentiam patet per Aristotelem libro
Posteriorum, et numquam ualet nisi ex necessitate medii. Igitur in
omni consequentia enthymematica oportet medium esse necessarium.
[ .] Idem probatur per Aristotelem I Priorum: syllogismus tantum nullius
extrinseci indiget ut sit necessarius; igitur enthymema indiget.
[ .] Item, I Priorum et Posteriorum, ubi dicit quod ex uno nihil
sequitur, scilicet sufficienter, nisi aliud subintelligatur.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Ad quaestionem dicendum quod praedicatio superioris de inferiori
uniuersaliter est uera.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum soluendum nota quod genus sumitur ab aliquo
materiali in specie et illud primo importat de suo
[ .] intellectu determinato, non tamen per modum partis significat illud
sed per modum totius; et ideo totum ex consequenti importat. Ita
differentia primo significat aliquid formale speciei a quo accipitur,
sed totum ex consequenti, quia illud formale importat per modum
totius. Si enim utrumque idem importaret primo, non posset uitari
nugatio in definitione, quia positis rationibus pro nominibus, quod
esset de intellectu utriusque, illud idem bis diceretur. Si etiam
alterum suum significatum haberet per modum partis, praedicatio eius
esset falsa propter modum repugnantem.
[ .] Dici igitur potest ad primum et secundum argumentum quod materia
uel pars intellecta per modum partis non praedicatur de toto uere,
tamen intellecta per modum totius potest uere praedicari, ut Auicenna
exemplificat de manuato et capitato quae diuersa significant, primo
scilicet manum et caput; utrumque tamen ex consequenti significat
totum ex hoc quod significat partem per modum totius, ut "manuatum"
exponitur per "habens manum", ubi "habens" non est de significato
manuati sed de modo significandi per modum
[ .] totius. Non enim est partis habere manum sed totius. Ita exponitur
"animal: habens sensum", "rationale: habens intellectum".
[ .] Quia uero aliae responsiones prius dictae possunt reduci ad istam,
praeter primam, ideo respondendum est ad ea quae obiciuntur contra
illas. Et quia secunda responsio concedit genus significare partem
materialem per modum concreti in quo conueniunt istae duae secundum
quod prior ualet, ideo dicendum est ad argumenta contra secundam
responsionem.
[ .] Ad primum, cum dicitur "omne concretum est denominatiuum",
distinguendum est quod sicut est duplex abstractum, scilicet quod
abstrahit a subiecto, aliud quod abstrahit a forma ut est in
supposito, ita duplex est concretum per oppositum: unum modo quod
concernit subiectum,b et aliud quod concernit suppositum. De primo
uera est dicta propositio, de secundo falsa.
[ .] b Sequitur adnotatio interpolata: quod est alterius naturae a forma
significata.
[ .] Per idem ad secundum: quod concretum primo modo significat formam
ut est in subiecto, et est tantum in accidentibus, sicut album
respectu albedinis; secundo modo ut est in suppositis, et sic est in
substantiis, ut homo respectu humanitatis.
[ .] Ad probationem, cum dicitur quod omne concretum habet definitionem
denominatiui, dicendum quod concretum substantiale non, quia non
differt solo casu, id est sola inclinatione ad subiectum respectu
abstracti, sicut sumitur ibi casus, sed differt inclinatione formae ad
suppositum.
[ .] Contra responsionem quae concedit quod materia in concreto
praedicatur, arguitur aliter. Nam sicut animal significat materiam
hominis in concreto, sic lignum materiam arcae in concreto. Igitur
sicut haec est falsa "arca est lignum", non obstante concretione illa,
sic et haec "homo est animal". Prima propositio patet, nam
[ .] sicut animal est concretum respectu animalitatis, sic lignum
respectu ligneitatis.
[ .] Ad hoc dicendum quod animal est concretum ad suppositum respectu
hominis, quia homo est eius suppositum, non sic lignum respectu
arcae. Quia licet sit concretum respectu ligneitatis, et ideo de hoc
ligno praedicatur, non tamen respectu arcae, quia arca respectu
formae, quam principaliter significat, est artificiale. Forma autem
artificialis se habet ad naturalem sicut accidens ad subiectum, et
nihil, quantumcumque concretum, est concretum respectu sui
accidentis. Unde non est simile hic et ibi, quia hic significatur
materia in concreto quod est concretum materiati, ibi non.c
[ .] Ad argumentum contra tertiam responsionem supra dictam, dico quod
similitudo Aristotelis intelligenda est quoad "determinate importare",
non quoad "praedicari". Sicut enim tota ratio distincte exprimit totum
definitum, sic pars distincte tantum partem rei, sed non sicut tota
ratio praedicatur de re tota sic pars rationis de parte rei. Haec enim
est falsa "anima est rationale", prout "rationale" est
[ .] c Sequitur adnotatio interpolata: Nota quod secunda abstractio
facit partem per modum partis praedicari de toto per modum totius et
tollit causam ueritatis in prima abstractione quae fuit concretio
suppositi siue significati per modum totius, prima etiam abstractio
tollit causam ueritatis in primis concretis quae est unitas subiecti
alterius naturae.
[ .] differentia hominis. Si ergo fiat permutatio quoad "distincte
importare", concedo conclusionem. Nec quoad aliud ualet similitudo.
[ .] Quarta responsio Boethii sic intelligenda est: genus utrobique pars
est et totum, id est, partem distincte importat per modum totius;
appropriate tamen praedicatur quia totum, (id est, quasi habens modum
totius) appropriate definit, quia significat partem. Nam definitio
debet principia definiti distincte exprimere, et distincte non
exprimit genus nisi partem. Ideo, appropriate loquendo, definit ut
pars, utrobique tamen in se similiter est totum et pars.d
[ .] Ad tertium principale negatur consequentia. Ad probationem dicitur
quod tantum tenet in concretis dictis a concretione ad subiectum per
se, in aliis non.
[ .] Ad quartum principale dico quod quidam sunt modi qui proprie
dicuntur modi significandi, qui conueniunt dictioni ex impositione, et
illi sunt inseparabiles a significato. Quia significatum, ut
significatur tali dictione, non potest intelligi sub opposito talis
[ .] d Sequitur adnotatio interpolata: ut ostenditur per duo argumenta
facta contra illam responsionem.
[ .] modi significandi sine repugnantia, sicut "homo", secundum quod
singulare, non potest intelligi sub modo plurali. Alii sunt modi,
dicti proprie modi intelligendi, qui tantum insunt significato
secundum quod concipitur sub aliquo certo modo; qui sunt separabiles,
quia significatum, ut significatur sub tali dictione, potest intelligi
sub opposito talis modi sine repugnantia, sicut se habent istae
intentiones ad illa quibus applicantur. Potest enim "homo" intelligi
sub opposito huius intentionis "species" sine oppositione, ut "iste
homo". Primi modi, qui sunt inseparabiles a significato ut
significatur per talem dictionem, non derelinquunt ipsum respectu
cuiuscumque praedicati; et licet non sint illa quae uniuntur, sunt
tamen formalia principia sub quibus significata uniuntur. Ideo tales
modi repugnantes causant falsitatem quando sunt circa idem
significatum, ut "albedo est alba", non quando sunt circa diuersa, ut
"homo est albus", quia ibi non sunt oppositi. Secundi modi extranei
sunt significatis ut uniuntur per hoc uerbum "est". Esse enim est rei
per se. Istae intentiones non insunt rebus per se, sed ut comparantur
ad intellectum; ideo isti modi non sunt uniti per se nec sunt
principia formalia sub quibus significata formalia uniuntur. Ideo
eorum repugnantia non causat falsitatem.
[ .] Ad quintum negatur similitudo, quia implicat fallaciam consequentis
a destructione antecedentis. Ad primam probationem dicendum quod
Aristoteles intelligit in causis praecisis, sicut exemplificat: si
"habere pulmonem" est causa respirandi et "non habere pulmonem" non
respirandi; sed affirmatio speciei non est praecisa causa inferendi
affirmationem generis. Ad aliud dicendum quod prima similitudo tenet
quoad "opponi". Quoad hoc ergo solum tenet consequentia in permutando,
sed permutando concluditur esse similitudo quoad antecedere et
consequi.
[ .] Ad sextum dicendum quod praedicatur "animal" de homine, quod est
indifferens ad "idem homini" et ad "aliud ab homine"; uerificatur
tamen pro animali quod est idem homini.
[ .] Contra: si "animal" praedicatur ut est indifferens ad multa, igitur
quodlibet illorum potest praedicari de illo.
[ .] Dico quod consequentia non ualet, quia illa indifferentia est per
modum disiunctionis. Ad aliquid se habens disiunctiue ad mul ta, non
sequitur aliquod illorum, quia pro quocumque poterit ueri ficari,
sicut in proposito.
[ .] Ad septimum dicitur quod definitio totius sic est intelligenda:
cuius nihil est extra, id est cui nihil deest requisitum ad ipsum,
sicut naturae animalis nihil deest in homine de natura animalis, non
tamen est praecise illa natura in homine.
[ .] Ad octauum dicitur, ut prius, quod est accidens.
[ .] Ad argumentum contra hoc: omne quod praedicatur, praedicatur sub
ratione "alicuius uniuersalis", uerum est de "praedicari" signato, non
exercito, quia alicui, in quantum praedicatur praedicatione exercita
quae fit per "est", extraneatur ratio uniuersalis.
[ .] Ad nonum dicitur dupliciter. Uno modo: quod per se suppositum
communis tantum includit naturam sui communis signatam et nullum
accidens, ideo nec est corruptibile per se sicut nec commune, sed
utrumque secundum quid, scilicet per accidens.
[ .] Aliter dicitur quod species, ut est in indiuiduis, est
corruptibilis, sed secundum se est incorruptibilis, ex hoc quod semper
continuatur secundum successionem in diuersis.
[QUAESTIO
UTRUM "DIFFERENTIBUS SPECIE" CONVENIENTER
PONATUR IN DEFINITIONE GENERIS]
[ .] Quaeritur de secunda particula posita in definitione generis,
scilicet "differentibus specie", utrum conuenienter ponatur.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia ponitur ad distinguendum genus a specie; quod non contingit,
quia sequitur "differentibus specie, igitur differentibus numero", per
Aristotelem V Metaphysicae cap. "De uno"; et "differentibus numero"
ponitur in definitione speciei. Antecedens autem non distinguitur a
consequente.
[ .] Item, ista particula ponitur ad distinguendum genus a proprio; quod
non contingit, igitur frustra ponitur, igitur etc. Minor patet: quia
aliqua genera intermedia habent propria, ut numerus, figura,
triangulus etc. Aut igitur illa propria praedicantur de differentibus
specie, et sequitur propositum, quia haec particula tunc conueniret
proprio, aut non, et tunc non erunt propria, quia "proprium
conuertitur cum eo cuius est proprium". a
[ .] Item, si conuenienter ponitur, tunc per se inest definito "prae
[ .] a Sequitur textus interpolatus: Item, species est posterior genere,
loquendo de intentionibus, quia in illis est consequentia, et non e
conuerso. Ergo "prius" definitur per "posterius", non per relatiuum,
quia relatiua sunt simul natura.
[ .] dicari de differentibus specie"; et si hoc, igitur differentia
specie per se subiciuntur generi. Hoc est falsum, igitur et primum
antecedens. Prima consequentia patet ex ratione primi modi per se.
[ .] Probatio secundae per simile in aliis relatiuis: duplum per se
refertur ad dimidium, igitur dimidium per se ad duplum. Idem
ostenditur ratione: quia nihil dicitur per se relatum nisi ad suum per
se correlatiuum. Si enim ad correlatiuum per accidens, cum illa
contingant esse multa, idem per se diceretur ad multa. Quod est
inconueniens. Tum propter auctoritatem, quia V Metaphysicae habet
Aristoteles illud pro inconuenienti, cap. "De relatione". Tum ex
ratione relatiui, quia eius "esse est habere se ad aliud", igitur
habitudo est de essentia relatiui. Ad diuersa autem est alia et alia
habitudo, igitur quod per se est ad duo, non est unum
essentialiter. Tum ex proprietate relatiuorum, quia sunt "simul
natura ". Si enim a
[ .] per se dicatur ad c et b, igitur c non exsistente non erit a; et b
potest esse quantum est ex se, igitur a erit; igitur simul erit et non
erit.
[ .] Probatio falsitatis principalis consequentis, quia quae per se
subiciuntur generi, sunt tantum intentiones; subici enim, cum sit
intentionale sicut et praedicari, tantum competit intentionibus per
se. Sed illae intentiones tantum differunt per materiam cui applican
tur. Igitur, tantum numero et non specie, quia "differentia specifica
est differentia formalis". Uniuersaliter autem differentia accidentium
per subiectum est tantum materialis.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Ad quaestionem dicendum quod conuenienter ponitur, quia per illam
particulam descendit uniuersale in ipsum definitum tamquam genus per
differentiam. Est enim ratio uniuersalis "praedicari de pluribus",
quae per se diuiditur in pluribus specie et numero; et illud ponitur,
quia definitum est relatiuum per se.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dicitur quod genus, in quantum genus, non
praedicatur de pluribus differentibus numero, sed est accidens, sicut
idem secundum extraneam rationem potest esse genus et species.
[ .] Contra: in quantum aliquid praedicatur de differentibus spe cie,
praedicatur de differentibus numero; igitur non extranee. Ante cedens
patet, quia ad "differentibus specie" sequitur differentibus numero;
et consequens praedicatur de antecedente cum reduplicatione.
[ .] Ideo potest dici quod definitio speciei debet intelligi cum
praecisione: "differentibus tantum numero"; et sic non sequitur ad
"diffe rentibus specie" .
[ .] Vel potest dici quod species immediate praedicatur de differentibus
numero; genus non, sed mediante specie.
[ .] Ad secundum dico quod "proprium" nullius est in quantum
[ .] est genus, sed in quantum est species, et ita conuertitur cum eo in
quantum praedicatur de differentibus numero. Ratio assumpti est, quia
proprium solum est alicuius in quantum est natum esse subiectum
demonstrationis; et hoc solum est in quantum est species, quia solum
in quantum species definitur, cum de subiecto oportet prae supponere
quid est et quia est, per Aristotelem I Posteriorum. In quantum autem
definitur, habet genus et differentiam, et ita est species.
[ .] Ad tertium dicitur quod sic intelligitur illud de "differentibus
specie", id est, de speciebus differentibus quae tamen non differunt
specie, ut ostendit ratio.
[ .] Aliter: negatur consequentia secunda, quia ad aliud "per se"
comparatur in antecedente et consequente.
[ .] Concessa consequentia, potest concedi ultimum consequens. Et cum
hoc, quod illa quae per se subiciuntur generi, tantum differunt
numero, quia differentia specie non differunt specie sed numero
tantum, accipiendo "differentia specie" in subiecto pro suppositis
huius quod est differens specie, quae sunt differentia specie, quia
commune in plurali praedicatur de multis suppositis simul. Et tunc
[ .] "differentia specie" accipitur ut dicit quid respectu
suppositorum. Sed illa non sunt differentia specie, prout "differentia
specie" dicit modum (sicut genus est genus ut genus dicit quid, non ut
dicit modum), sed species. Sic differentia non est differentia sed
species. Sic multa genera, id est multa supposita generis, non sunt
multa genera, id est quibus applicatur genus ut modus. Nec est
oppositio modi ad quid nec e conuerso.
[QUAESTIO
UTRUM UNUM GENUS REQUIRAT MULTAS SPECIES]
[ .] Quaeritur an genus necessario requirat multas species.
[ .] Quod sic, uidetur:
[ .] Quia illud ponitur in definitione generis, igitur est de essentia
generis.
[ .] Item, capitulo "De specie" dicitur "genere uno, speciebus autem
pluribus". Quod probat: "semper enim in plures species diuisio generis
fit". Quod potest probari: quia genus de sua ratione diuiditur per
differentias oppositas; utraque autem adueniens generi constituit
speciem. Ex hoc concludit Boethius Libro diuisionum: "Idcirco sub
genere minus duabus speciebus esse non possunt".
[ .] Item, IV Topicorum: si species praedicatur de aequalibus cum
genere, interimitur quod ponitur pro genere.
[ .] Item, in alia consideratione: "Quoniam omnis generis plures sunt
species". Et infra: si destructa specie destruitur genus, male
[ .] assignatur genus. Et infra: oportet de paucioribus species quam
genus praedicari. Ad hoc etiam sunt multae auctoritates in VII
Metaphysicae et in logicalibus Boethii et Porphyrii.
[ .] Ad oppositum:
[ .] Sicut se habet species ad indiuiduum, sic genus ad speciem; sed
species non requirit multa indiuidua; igitur nec genus multas
species. Minor patet de sole, phoenice et consimilibus speciebus.
[ .] Dicitur quod non est simile, quia de ratione generis est diuidi per
differentias oppositas, quae cum genere constituunt ad minus duas
species; non sic species descendit in indiuidua.
[ .] Contra: aeque essentiale est cuiquam quod in eius definitione
[ .] ponitur aequaliter; sed aequaliter ponitur in definitione speciei
"de differentibus numero" sicut in definitione generis "differentibus
specie"; igitur etc.
[I. Ad quaestionem: Prima responsio]
[ .] Ad quaestionem dicitur quod genus, siue sumatur pro intentione siue
pro illo cui applicatur, non requirit multas species actu uel
potentia.
[ .] Quod ostenditur de intentione generis: quia illa refertur ad
intentionem speciei; igitur, una specie exsistente, est genus, quia
relatiua sunt simul natura .
[ .] Similiter ostenditur de fundamento intentionis: quia illud est quid
materiale in specie. Impossibile est autem aliquid esse sine suo
materiali, igitur impossibile est speciem esse nisi genus sit isto
modo. Tamen sicut uniuersale requirit multa aptitudinaliter, quia
definitur per "aptum natum praedicari de pluribus", sic ad rationem
generis requiritur quod dicatur aptitudinaliter de differentibus
specie.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Per hoc ad argumenta.
[ .] Omnes auctoritates intelligendae sunt de aptitudine, non de actu
uel potentia. Differt autem aptitudo a potentia. Nam aptitudo est
inclinatio alicuius secundum se in aliquid, uel magis
non-repugnantia. Potentia autem est ordo ad actum. Potest igitur
potentia esse sine aptitudine, ut possibile est graue esse sursum, et
tamen non est aptum natum ibi esse, quia repugnat ei secundum se. Et
aptitudo est sine potentia, ut caecus est aptus ad uidendum. Nihil
enim dicitur priuatum nisi cum est aptum natum habere habitum,
secundum Aristotelem in Praedicamentis et V Metaphysicae cap. "De
priuatione". Non est autem possibile caecum uidere, quia "a priuatione
ad habitum nulla est regressio". Sic nulli uniuersali, quantum est ex
sua forma, repugnat dici de multis. Haec tamen aptitudo potest
impediri, quia non sunt multa de quibus dicatur.
[ .] Contra hunc modum dicendi: quia non uidetur esse ad propositum,
quia procedit de intentionibus ac si supponeretur intentionem
[ .] speciei esse unam quae refertur ad genus et dubitaretur an intentio
generis sit, quod non quaeritur. Quia genus primo refertur ad speciem,
non hanc uel illam; unde accidit sibi sic referri ad multa. Nec
quaeritur an natura generis sit si natura speciei est. Sed si non sint
multa quibus applicetur intentio speciei sed tantum unum sit b an illi
naturae applicetur intentio generis cui applicaretur si multis
naturis, ut b c d, applicaretur intentio speciei respectu illius
naturae, scilicet a. Et sic intellecta quaestione, neutrum membrum
positionis est ad propositum.
[ .] Item, non uidetur uera, quia impossibile est aliquid esse aptum
dici de pluribus speciebus nisi illa plura possint apprehendi ab
intellectu per diuersas species. Sed si sic possunt concipi, igitur
plures species generis sunt in actu, quia ille est actus naturae, in
quantum dicitur species, quod actu concipitur ab intellectu per
speciem intelligibilem, quia secundum hoc sibi attribuitur intentio
speciei.
[ .] Item, si aliquid est aptum natum dici de pluribus differentibus
specie, igitur plura specie sunt apta recipere praedicationem
illius. Si igitur illa aptitudo sufficit ad genus, consimilis aptitudo
participandi
[ .] sufficit ex parte speciei. Igitur, si aliquid sit genus actu
propter talem aptitudinem, illa multa quae participant ipsum
aptitudinaliter erunt actu species. Igitur omne genus habet multas
species actu. Assumptum patet: quia aequale esse sufficit utrique
correlatiuo cum sint simul natura.
[III. Alia responsio ad quaestionem]
[ .] Potest etiam dici ad quaestionem quod ad rationem generis
requiritur quod habeat multas species in actu, non quae exsistant actu
uel potentia, sed tantum actu concipiantur per speciem intelligibilem
acceptam ab indiuiduis quandoque exsistentibus et quod actu habeant
aptitudinem participandi genus, quia talis actualitas est illorum in
quantum dicuntur species generis.
[IV. Ad argumenta in oppositum]
[ .] Ad argumentum in oppositum dicitur quod similiter species requirit
multa indiuidua aptitudinaliter.
[ .] Sustinendo primam responsionem, potest dici ad primum argumentum
contra illam quod si huic naturae tantum applicetur intentio speciei,
quod illi naturae quae est in hac materia adhuc applicatur intentio
generis ut prius, quia adhuc cum concipitur, minus habet de intellectu
quam illud quod est species, et descendit in illud per
differentiam. Et ita est responsio ad propositum.
[ .] Ad secundum: quod non sufficit ad esse speciei alicuius posse
concipi ab intellectu, sed quod in eius intellectu sit genus respectu
cuius debet dici species; quod non est uerum de illis multis ad quae
est aptitudo generis ut praedicetur de illis. Tamen si sic sit genus
aptum dici de illis quod aliquando dicebatur, et illa concipiuntur ab
intellectu per eandem speciem per quam tunc essent, sunt multae
species actu, qui actus requiritur ad speciem in actu, quia tunc in
eorum intellectu cadit genus sicut et quando erant.
[ .] Ad tertium: negatur prima consequentia, quia forma solis nata est
esse in alia materia quam in qua est, quantum est de se. Nec tamen est
aliqua alia materia nata recipere talem formam. Quia si talis
argumentatio teneret in aptitudine, semper esset aptitudo in utroque
extremorum, et ita potentia, quia aptitudo in uno extremo non
impeditur a potentia nisi propter defectum aptitudinis in alio
extremo.
[ .] Nota quod potest teneri simpliciter quod genus non est aptum dici
de multis nisi quae concipiuntur ab intellectu, in quorum intellectu
est genus, et huiusmodi sunt species actu, siue exsistant siue possint
exsistere uel non , quod genus habet multas species in actu.
[QUAESTIO
UTRUM "IN QUID" CONVENIENTER PONATUR
IN DEFINITIONE GENERIS]
[ .] Quaeritur de tertia particula definitionis generis, scilicet "in
quid", utrum conuenienter ponatur.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia illud praedicatur in quid per quod conuenit respondere ad
interrogationem factam per quid, ut patet ex probatione
Porphyrii. Tale non est genus hic definitum, quia siue quaeratur de re
siue de intentione speciei, non conuenienter respondetur per genus ut
denotat intentionem; et genus sic sumptum definitur hic, ut dictum est
prius; igitur etc.
[ .] Item, haec particula ponitur ad distinguendum genus a differentia,
per Porphyrium; sed hoc non potest; igitur frustra ponitur. Probatio
minoris: differentia superior praedicatur de inferiori per se primo
modo, per Aristotelem VII Metaphysicae; et non sicut differentia, quia
tunc per se ipsum descenderet superius in hanc differentiam
inferiorem; igitur praedicatur superior de inferiori in quid.
[ .] Item, ponitur ad separandum genus ab accidente; quod non contingit,
quia accidens praedicatur in quid, quia "in omni genere est reperire
quid", per Aristotelem I Topicorum.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod conuenienter ponitur, quia "praedicari" diuiditur per
praedicari in quid et in quale tamquam in primos modos
praedicandi. Igitur per ista descendit uniuersale in species; genus
autem non praedicatur in quale, igitur in quid.
[ .] Intelligendum quod praedicari in quid est praedicare essentiam per
modum essentiae. Hoc conuenit generi, quia genus accipitur a parte
materiali, et ideo praedicat essentiam per modum substantis, qui est
modus essentiae. Per oppositum, differentia accipitur a parte formali,
et ideo praedicat essentiam per modum informantis, et ideo in quale.a
[ .] a Sequitur adnotatio interpolata: Nota quod qualitas, quae est
praedicamentum, praedicatur in quale absolute. Sed differentia
substantialis non praedicatur in quale absolute, sed "in quale
quid". Ex hoc enim quod importat formam, praedicatur in quale; sed ex
[ .] Contra solutionem quaestionis: si praedicari in quid est praedicari
per modum essentiae, igitur haec est praedicatio in quid "homo est
lapis".
[ .] Item, si praedicari in quid est praedicare essentiam per modum
essentiae, et illud non est uniuocum rebus diuersorum generum, quia
nec essentia, igitur haec particula "in quid" non conuenit rebus
diuersorum generum. Igitur nec genus hic definitum est uniuocum
omnibus illis generibus.
[ .] Dico quod praedicari in quid est praedicare essentiam per modum
essentiae, et quod lapis uel aliud disparatum non praedicatur per
modum essentiae de homine, quia non praedicatur de homine. Nam tantum
abstractum praedicatur de contentis sub illo, et de illis est
manifestum quod praedicantur in quid. Est etiam uniuocum, licet
essentia non sit uniuoca, quia sufficit essentiam similiter se habere
hic et ibi ad praedicari uniuocum, quia "praedicari" dicit
habitudinem.
[ .] hoc quod illa importat substantiam praedicatur in quid. Ideo
ratione totius dicitur praedicari in quale quid. Unde patet
differentia praedicandi inter qualitatem et differentiam, quae
diuersitas praedicandi sumitur in diuersis modis essendi qualitatis et
differentiae substantialis, ut patet.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dico quod duplex est quaestio de specie pro
intentione sumpta, scilicet quid est et quid praedicatur. Quid
praedicatur est propria quaestio in intentionibus, et sic conuenit
respondere per genus ut hic definitur, ut quaerendo "quid praedicatur
de specie?", bene respondetur "genus". Si fiat quaestio cum "esse",
illa est propria fundamentis, et sic praedicatione exercita
praedicatur fundamentum generis de fundamento speciei in quid.
[ .] Ad secundum dico quod differentia non praedicatur in quid de aliquo
respectu cuius est differentia, sed respectu cuius est genus, quia
superior est genus respectu inferioris.
[ .] Contra: igitur in omni genere sunt tria generalissima, scilicet
specierum et duarum differentiarum.
[ .] Item, si differentia inferior sit species, igitur habet
differentiam superiorem in se ut genus, et aliam differentiam
superadditam. Igitur illa differentia pari ratione erit species
respectu differentiae superioris, et illa habebit aliam differentiam,
et illa alia differentia non potest esse in alio genere, quia tunc
non-substantia esset prius substantia. Igitur sic procedendo erunt
infinitae differentiae in genere substantiae, et ita nihil
cognoscibile, quia non erit deuenire ad primam illarum differentiarum.
[ .] Ad hoc dicendum quod tota coordinatio differentiarum reducitur ad
coordinationem specierum.
[ .] Ad tertium principale dico quod nihil praedicatur in quid de illo
respectu cuius est accidens; sed respectu cuius est genus, ut color
non praedicatur de substantia in quid, sed de albedine respectu cuius
est genus.
[QUAESTIO
UTRUM GENUS SIT PRINCIPIUM SPECIERUM]
[ .] Quaeritur utrum genus sit principium speciei.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia idem non est principium et principiatum, quia principium et
principiatum distinguuntur; sed genus est idem speciei; igitur non
potest esse principium speciei. Maior patet, et probatio minoris est
duplex. Prima est haec: quia genus, secundum Philosophum, nihil aliud
est "praeter res eas quae sunt generis species", et ideo genus
praedicatur de specie per se. Haec enim est per se "homo est animal";
sed quod praedicatur per se de aliquo non est distinctum ab illo; ergo
est idem sibi.
[ .] Item, genus est totum respectu speciei, ergo non est principium
eius. Consequentia probatur: quia principium est simplicius
principiato; sed totum est compositius eo cuius est. Et antecedens
patet per auctorem in littera, ubi dicit: "genus est totum respectu
specierum".
[ .] Ad oppositum est auctor in littera in comparando tertiam
significationem generis ad primam, ubi dicit quod sicut genus tertio
modo dictum est principium specierum, sic genus primo modo dictum est
principium multitudinis.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Ad quaestionem dicendum quod sic, sumendo genus pro natura in qua
fundatur ipsa intentio et non pro intentione. Quod declaratur sic:
genus est essentiale principium cognoscendi speciem; ergo est
essentiale principium specierum. Consequentia probatur: quia
definitio, faciens scire definitum, exprimit essentialia principia
definiti, quod est species solum proprie loquendo, quia nihil
definitur proprie nisi species. Antecedens patet per Philosophum VI
Topicorum.
[ .] Sed sciendum quod essentiale principium speciei est duplex. Quoddam
secundum rem, quod est pars rei in "exsistere", cuiusmodi sunt materia
et forma. Aliud secundum rationem, quod importat eandem rem sub modo
indeterminato quam species importat modo determinato; et hoc, si illud
imponitur ad designandum illam rem, prout sumitur uel a materia uel a
forma. Nunc autem genus, puta animal, non est principium speciei, puta
hominis primo modo, scilicet secundum rem; quia si sic, tunc non uere
praedicaretur de ea. Ergo est principium speciei secundo modo. Et ideo
si homo debeat definiri cum definire sit actus rationis in eius
definitione debet poni "animal" tamquam principium secundum rationem,
et etiam "rationale". Et sicut in re, natura materiae extraneatur
naturae formae, ita quod neutrum est dicibile de altero, ita apud
rationem, intellectus generis extraneatur intellectui differentiae,
licet eadem res importetur per utrumque. Idem enim significat "animal"
quod "homo", praeter determinationem ultimae formae; et hoc significat
per modum quid et per se entis, et ideo secundum Porphyrium
praedicatur in quid.
[ .] "Rationale" autem idem significat cum determinatione ultimae
formae, sed tamen per modum qualis et denominantis, et ideo apud
rationem, conceptus generis et differentiae sunt extranei.
[ .] Et propter rationes est sciendum quod haec est differentia inter
partes rationis et partes secundum rem: quia licet utraeque
significent partes totius, partes tamen secundum rationem significant
partes totius per modum totius; partes autem secundum rem significant
partes totius per modum partis. Verbi gratia: genus hominis, puta
animal, est pars eius secundum rationem. Nam a sua prima impositione
imponitur ad significandum partem hominis, puta habens animam
sensitiuam. Quia tamen eam significat per modum totius et non per
modum partis, ideo uere praedicatur de homine. Sed non est sic de
parte secundum rem. Quia aes, quod est pars materialis statuae,
significat partem per modum partis, ideo de statua non potest
praedicari.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Per hoc ad rationes dicendum quod non est inconueniens idem esse
totum et partem diuersimode. Ideo dicit Boethius Libro diuisionum quod
genus in praedicatione est totum, in definitione uero est pars.
[QUAESTIO
AN HAEC DEFINITIO SPECIEI SIT CONVENIENS:
SPECIES EST QUOD PRAEDICATUR DE PLURIBUS
DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID]
[ .] Circa capitulum "De specie" quaeritur an haec definitio speciei
"species est quod praedicatur de pluribus differentibus numero" sit
conuenienter data.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia per Porphyrium, propter hoc quod genus et species sunt
correlatiua, "necesse est utrisque uti in rationibus utrorumque". Hic
autem nihil ponitur per quod habetur correlatiuum, scilicet genus;
igitur male definitur.
[ .] Item, haec definitio conuenit generi, ut patet, quia sequitur
"differentibus specie, igitur numero".
[ .] Item, non sunt multae definitiones, per Aristotelem VI Topicorum,
sicut nec multae essentiae. Quia si sic, non esset definibile.
[ .] Igitur cum species conuenienter definiatur sic: "quae ponitur sub
assignato genere", non conuenienter definitur hac definitione.
[ .] Item, per hanc definitionem "poni sub genere" habetur quod per se
est subicibilis; igitur non est per se praedicabilis. Igitur alia
definitio falsa, quia opposita non insunt eidem per se.
[ .] Dicitur quod relatiue opposita possunt inesse eidem, sed non
respectu eiusdem, quia sic sunt opposita. Sed praedicabile respectu
indiuiduorum est subicibile respectu generis.
[ .] Contra: si definiatur conuenienter per genus quia ad ipsum
refertur, igitur per se refertur ad illud. Refertur etiam ad indiuidua
per quae definitur in hac secunda definitione. Igitur idem bis dicitur
relatiue, quod est contra Aristotelem V Metaphysicae.
[ .] Item, ad principale: per hanc definitionem non separatur species a
definitione.
[ .] Item, species non est praedicatum, per Aristotelem I Topicorum;
igitur male definitur per "praedicari".
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[ .] Consimiliter posset hic argui pro et contra propositum, et obici,
sicut supra, ubi quaesitum est de definitione generis.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod definitio est conueniens, consimiliter sicut supra
argutum est de definitione generis.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dicitur quod species dicitur relatiue ad
genus, et ideo necesse est aliquam eius definitionem dari in qua
ponatur genus, et illa est "species est quae ponitur sub assignato
genere". Aliam autem comparationem habet ad indiuidua, non
[ .] secundum quam est ad genus, quia sic negat Porphyrius extrema
habere duas habitudines, sed secundum quam est species. Et ideo
necesse est ipsam habere aliam definitionem in comparatione ad
indiuidua.
[ .] Ad secundum dictum est supra, quaestione .
[ .] Ad tertium dicitur quod unius absoluti, cuius est definitio
indicans esse eius in se, non sunt multae definitiones. Species autem
per se refertur ad duo.
[ .] Contra: saltem tunc non habebit nisi duas definitiones, quia sicut
tantum habet unam in comparatione ad indiuidua, sic tantum unam in
comparatione ad genus. Dat tamen Porphyrius duas in comparatione ad
genus. Dicit enim "haec quidem assignatio", scilicet "praedicari de
pluribus" etc. est propria speciei specialissimae, "aliae uero erunt
et non specialissimarum". Igitur ad minus sunt duae aliae praeter
istam.
[ .] Hoc conceditur. Et dicitur quod species potest habere
[ .] duplicem comparationem ad genus: unam ut ordinatur sub ipso, aliam
ut genus enuntiatur de specie in propositione. Primo modo datur haec
definitio: "species est quae ponitur sub assignato genere"; secundo
modo haec: "de qua genus in eo quod quid est praedicatur".
[ .] Contra: liber Praedicamentorum immediatius ordinatur ad librum
Perihermenias quam iste. Sed in Praedicamentis non determinatur de
incomplexis in quantum unum enuntiatur de alio, quia tunc in libro
Perihermenias superflueret determinare de nomine et uerbo quae
significant incomplexa sub illis rationibus. Igitur multo minus
definitur hic species ut de ea enuntiatur genus.
[ .] Hic potest concedi quod tantum ponit unam definitionem in
comparatione ad genus. Et tunc haec ratio "quae ponitur sub genere"
exponitur per sequens, id est, "de qua" etc. Quod autem dicit: "aliae
erunt non specialissimarum", id est aliae notificationes, non
definitiones, quia secundum quandam diuersitatem tantum secundum quid
notificant speciem. Consimilis enim diuersitas poterit inueniri
comparando speciem ad indiuidua, secundum quam comparationem tantum
ponitur una definitio.
[ .] mus, Porph. (cod. Perpen. BM , ed. F. Del Punta et C. Luna, ):
"Species dupliciter respicit genus: uno modo quantum ad uiam
ordinandi, et sic debetur ei prima definitio, quae est quod "species
ponitur sub genere assignato"; alio modo quantum ad uiam praedicandi,
et sic debetur ei secunda definitio, scilicet quod "species est de qua
genus in eo quod quid sit praedicatur"."
[ .] Ad quartum: ut dictum est.
[ .] Ad argumentum contra hoc potest dici quod species non tantum
secundum diuersa sibi accidentia refertur ad genus et indiuidua, quia
tunc per neutrum definiretur, sicut nec homo, licet sibi accidat
duplum , sed essentialiter et per se comparatur ad utrumque. Quod
dicitur "idem non refertur bis", Aristoteles intelligit accidens non
referri ad subiectum, sicut innuit in littera ibi: "non est autem
intellectus ad intelligentem et intelligibile". Et tunc non est contra
praedicta.
[ .] Vel oportet dicere quod idem non refertur primo ad diuersa; per se
tamen potest. Quia "primo" ad unum per suam rationem, "per se" ad
aliud secundum rationem sui generis. Relatiuum enim secundum genus est
relatiuum per se, quia includit in sua essentia illud per quod
refertur. Impossibile enim est absolutum in sua essentia includere
essentialiter relatiuum. Sic species secundum suam propriam rationem
dicitur ad genus; secundum autem rationem sui
[ .] generis, scilicet uniuersale, dicitur relatiue ad illa de quibus
praedicatur. Quia "dici de"conuenit sibi in quantum est
uniuersale. Verbi gratia: duplum secundum se refertur ad dimidium,
secundum suum genus ad submultiplex. Non tamen est omnino simile, quia
ibi correlatiuum generis continet correlatiuum speciei; hic non. Ideo
prima definitio speciei est propria secundum se, quia datur per primum
eius correlatiuum; secunda datur posterius, quia magis est ad
propositum. Est enim propria speciei in quantum est uniuersale.
[ .] Ad quintum potest concedi quod definitio non est distinctum
uniuersale a specie secundum quod hic agitur de uniuersalibus. Vel
aliter: quod non praedicatur in quid, sed in quid-quale, quia non
habet simpliciter unum modum praedicandi sed duos, sicut genus et
differentia ex quibus est.
[ .] Ad sextum dictum est quaestione .
[QUAESTIO
UTRUM HAEC SIT VERA
"PLURES HOMINES SUNT UNUS HOMO"]
[ .] Quaeritur de ueritate istius "plures homines sunt unus homo".
[ .] Quod sit uera, uidetur:
[ .] Sequitur "participatione speciei plures homines sunt unus homo,
igitur plures" etc. Antecedens est uerum per Porphyrium, igitur
consequens. Probatio consequentiae: nihil deminuitur ab alio nisi
ponatur secum a parte eiusdem extremi; "participatione speciei"
ponitur in antecedente a parte subiecti, et "unus" non; igitur "unus"
non deminuitur in antecedente.
[ .] Item, quando aliquid se habet ad alia simpliciter et secundum quid,
si addatur aliquid determinans secundum quid, stat tantum pro illo;
"unus" se habet ad unum numero simpliciter et ad unum specie secundum
quid; igitur cum sibi in proposito addatur nomen speciei, scilicet
homo, tantum stabit hic pro unitate speciei, et sic est uera
propositio; igitur simpliciter est uera.
[ .] Item, per Aristotelem V Metaphysicae, "uniuersaliter secundum
[ .] quod aliqua indiuisionem habent in aliquo, sic sunt unum". Plures
homines in homine habent indiuisionem, quia forma hominis inest eis
uniuoce; igitur sunt unus homo.
[ .] Item, uterque istorum est unus homo, ergo plures. Antecedens est
uerum, quia uterque est singulare. Probatio consequentiae: quia
oppositum consequentis, scilicet "tantum unus homo est unus homo", non
stat cum antecedente "uterque" etc., quia ibi attribuitur "unus homo"
subiecto ad minus pro duobus.
[ .] Ad oppositum:
[ .] Si "plures homines" etc., igitur per conuersionem sequitur quod
"unus homo est plures homines". Consequens est falsum, quia sua
contradictoria est uera: "nullus homo est plures homines".
[ .] Item, in subiecto et praedicato accipitur idem sub oppositis modis,
qui non sunt separabiles a significato secundum quod significatur per
illas dictiones; igitur propositio falsa.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod "unus" potest accipi categorematice, et sic
significat differentiam entis. Et sic de eo loquitur Aristoteles V et
X Metaphysicae, et tunc diuiditur ab Aristotele in V Metaphysicae in
multos modos. Ultimo autem, cap. "De uno", ponuntur quattuor
[ .] modi ad quos omnes praecedentes reducuntur, scilicet unum numero,
specie, genere et proportione. Si "unum" categorematicum se habet
aequiuoce ad haec quattuor, tunc sumpto uno sic, adhuc distinguenda
est propositio penes aequiuocationem "unius" categorematici, et pro
tribus sensibus est uera; pro quarto est falsa, scilicet pro uno
numero.
[ .] Si autem, sicut forte uerius est, unum se habet ad haec quattuor ut
ad simpliciter et secundum quid (quod uidetur ex dictis Aristotelis V
Metaphysicae, et quod ad unum numero sequitur unum specie, et ulterius
genere et proportione, et non e conuerso, quasi minor ratio unitatis
sit in uno specie quam numero, et genere quam specie), tunc dicendum
est quod propositio est falsa ut "unum" est categorematicum, quia cum
hic nihil sibi addatur contrahens ad unitatem secundum quid, stat
tantum pro uno numero, quod est unum simpliciter.
[ .] Aliter sumitur "unus" ut est syncategorematicum, et sic dicit modum
intelligendi terminum pro supposito determinato, indeterminate tamen;
et "homo", sic sumptus pro supposito, non inest
[ .] subiecto. Ideo sic propositio est falsa. Nihil enim est in subiecto
uirtute cuius posset unus homo confundi et accipi pro diuersis, quia
copulatio non confundit. Quia tunc haec esset uera in sensu composito
"duo et duo sunt duo", quod falsum est, quia in illo sensu haec est
uera "duo et duo sunt quattuor" ex quibus sequitur quod quattuor sunt
duo, quod est impossibile; igitur altera praemissarum in sensu
composito, in quo inferunt illam conclusionem.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum nego consequentiam. Ad probationem dico quod
illa determinatio intelligenda est in praedicato sic: plures homines
sunt unus homo participatione speciei, id est in participando speciem.
[ .] Ad secundum dico quod determinabile non contrahit determinationem,
sed e conuerso, maxime non ad "secundum quid". Unde hic "homo
mortuus", non stat "mortuum" secundum quid, licet aliquando contrahat
ipsum ad supposita. Nam hic "homo albus" stat "album" tantum pro albo
in homine.
[ .] Ad tertium dico quod non ualet consequentia "sunt indiuisa in
homine siue in forma hominis, igitur sunt unus homo uel homo
indiuisus", quia in antecedente significatur "homo" ut habens rationem
determinationis respectu unius; in consequente ut determinabile.
[ .] Ad quartum nego consequentiam. Ad probationem dico quod illud quod
ponitur loco consequentis, si sit unum, sicut et hic "iste et iste
sunt unus homo", uera est in sensu diuisionis; et non habet pro
opposito "tantum unus homo" sed hanc "non plures", quae bene stat cum
antecedente; quia hic negatur praedicatum a pluribus sumptis per modum
plurium quod ibi affirmatur de pluribus sumptis per modum unius, quia
ibi diuisim huic et illi, est enim "uterque" signum diuisiuum , hic
coniunctim ambobus.
[ .] Vel potest concedi quod tantum unus homo est unus homo et uterque
est unus homo. Quia enim "uterque" distribuit pro suppositis diuisim,
non excluditur aliquod suppositum hic: "tantum unus", sub illa ratione
qua pro eis distribuit "uterque".
[QUAESTIO
UTRUM PRIMA DIVISIO DIFFERENTIAE SIT CONVENIENS]
[ .] Circa capitulum "De differentia", primo quaeritur an diuisio prima
sit conueniens, scilicet quae est in differentiam communiter, proprie,
et magis proprie.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia non est diuisio generis in species, genus enim aeque proprie
dicitur de speciebus; nec totius in partes integrales, quia "totum"
non praedicatur de talibus partibus diuisim hic praedicatur de
diuidentibus; nec uocis in significationes, quia tunc haec uox
"differentia" primo importaret illa tria, et non sequeretur ad
diuidentia nec esset definibile, quia aequiuoci non est definitio. Nec
aliqua diuisio per accidens, patet, quia in omni membro diuisionis
intelligitur per se diuisum, quod numquam accidit in diuisione per
accidens.
[ .] Item, haec diuisio non est per opposita:
[ .] Tum quia est trimembris, igitur aliquod membrum alteri non
opponitur, quia "tantum unum uni opponitur".
[ .] Tum quia ad unum membrum sequitur aliud. Sequitur enim "differunt
magis proprie, igitur differunt communiter", id est accidente aliquo;
et sic sequitur "differunt proprie, igitur communiter"; etiam sequitur
"differunt magis proprie, igitur proprie".
[ .] Consimilis dubitatio est de diuisione quae ponitur ad declarandum
definitionem generis "eorum quae praedicantur"etc., quia quod
praedicatur de pluribus, praedicatur proprie; quod de uno solo,
communiter. Et unum membrum uidetur sequi ad aliud, et uniuersaliter
de diuisionibus per "proprie et communiter".
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod tales diuisiones sunt bonae, quia sunt uocis in
significationes; non uocis aequiuocae penes primum modum, quia
[ .] uox sic aequiuoca primo importat multa, sed penes secundum
modum. Quia uox sic aequiuoca significat unum proprie et ex
impositione, aliud transumptiue et ex usu, sicut dicit Aristoteles I
Elenchorum: secundus modus est ex eo quod "soliti sumus sic dicere".
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum patet quod non sequitur ad diuidentia nec
definitur ut aequiuocatur, sed sumpta in uno sensu est uniuocum, et
potest definiri et esse principium consequentiae.
[ .] Ad secundum dico quod membra sunt opposita.
[ .] Ad primum contra hoc dicendum quod habet reduci ad diuisionem
bimembrem sic: differentiarum quaedam magis propria, quaedam non magis
propria. Et ultra: non magis propria; quaedam propria quaedam
communiter. Et sic uniuersaliter omnis diuisio non
[ .] bimembris reducitur ad bimembrem. Alia autem membra posita sunt
membra subdiuisionis, et ponuntur propter breuitatem loco diuisi, in
eo quod diuisum est unum membrum principalis diuisionis.
[ .] Ad secundum contra hoc dico quod membra debent intelligi cum
praecisione, et sic nullum sequitur ad aliud; sicut etiam in diuisione
sequenti "quaedam faciunt alteratum, quaedam aliud", quae membra non
sunt opposita nisi sumatur alteratum tantum.
[QUAESTIO
AN HAEC SIT VERA "SOCRATES SENEX
DIFFERT A SE IPSO PUERO"]
[ .] Quaeritur circa primum membrum diuisionis differentiae an haec sit
uera "Socrates senex differt a se ipso puero".
[ .] Et quod sit falsa, uidetur:
[ .] Quia relatio requirit duo extrema in actu, quia si sic, igitur suum
subiectum est; et si hoc, suum correlatiuum est, quia "relatiua sunt
simul natura". Sed Socrates senex et Socrates puer non sunt simul in
actu. Igitur, "differentia", quae est relatio quaedam, non est inter
illa ut extrema, cuius oppositum notat illa propositio.
[ .] Item, si Socrates senex differt a se puero, igitur non est idem
sibi puero, igitur non est idem sibi. Prima consequentia patet, quia
"idem" et "differens" opponuntur; igitur ad unum sequitur negatio
alterius. Probatio secundae consequentiae: negatio in antecedente
negat identitatem uniuersaliter; igitur sequitur negatio identitatis a
se, sicut a superiori ad inferius negando, et hoc significat
consequens.
[ .] Item, si sequitur "Socrates senex differt a se puero, igitur
Socrates senex et Socrates puer differunt, igitur Socrates senex et
Socrates puer sunt multa", et ultra, "igitur Socrates et Socrates sunt
multa", et ultra, "igitur Socrates senex et Socrates puer sunt, igitur
Socrates senex est". Consequens falsum, igitur primum
antecedens. Probatio primae consequentiae: sic sequitur in omnibus
relatiuis aequiparantiae "Socrates est similis Platoni, igitur
Socrates et Plato sunt similes". Et ratio est quia relatiuum
aequiparantiae aequaliter denominat utrumque extremum. Probatio
secundae consequentiae: differentia est species multitudinis, per
Aristotelem V et X Metaphysicae. Sequitur igitur "differunt, igitur
multa sunt", sicut "album, igitur coloratum". Probatio tertiae
consequentiae: quia ab inferiori ad suum superius tenet affirmando,
quemadmodum a determinatione non deminuente ad determinabile. Sic
arguitur ibi; igitur consequentia bona.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[ .] Item, arguitur ratione: circa ens immediate opponuntur idem et
diuersum, per Aristotelem X Metaphysicae. Aut igitur Socrates
[ .] senex et Socrates puer sunt idem uel diuersum. Non idem, quia tunc
haec affirmatio "Socrates senex est Socrates puer" esset uera. Sed hoc
est falsum, igitur est diuersum. Et hic sumitur "differens" in communi
ad esse diuersum.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Ad quaestionem dicendum quod propositio est distinguenda secundum
aequiuocationem, quia sumpto "differre" in communi, est propositio
uera, quia isto modo quodcumque accidens impedit omnimodam
identitatem. Accipiendo differentiam pro propria uel magis propria,
est propositio falsa, ut patet ex ratione illarum differentiarum.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum potest dici quod oportet extrema relationis
esse actu secundum rationem referendi, non secundum exsistentiam. Quia
prius et posterius, licet non simul exsistant, tamen simul sunt
secundum rationem qua referuntur. Nam quando prius est sub ratione
prioris, posterius est sub ratione posterioris, licet non tunc
exsistant.
[ .] Aliter potest dici quod "Socrates puer" non est per se extremum
relationis huius, sed "Socrates puer differens", quia per se extrema
re-lationis aequiparantiae nominantur eodem nomine illius
relationis. Illud autem extremum per se est simul cum Socrate sene
differente, quia pro eodem tempore est hoc differens ab illo, et illud
ab isto.
[ .] Ad secundum dico quod haec consequentia non ualet "non est idem
sibi puero, igitur non est idem sibi", quia in prima negatur identitas
respectu termini accidentalis, in secunda respectu termini
substantialis qui importatur per "sibi", quod est relatiuum
reciprocum. Et in hoc fit fallacia consequentis, quia ad diuersitatem
accidentalem non sequitur diuersitas substantialis, sed e
conuerso. Sed si "sibi" in consequente referat antecedens cum
determinatione, scilicet hoc totum "Socrates senex", tunc patet
consequentiam non ualere, quia in antecedente et consequente respectu
diuersorum terminorum accidentalium negatur identitas. Unde quod
assumitur in probatione quod "in antecedente negatur identitas
uniuersaliter", falsum est; sed tantum respectu huius termini
"Socrates puer".
[ .] Ad tertium negatur prima consequentia propter negationem in
"differt", ut patet in aliis. Quia haec est uera "Socrates differt ab
omni homine" sicut Socrates non est idem omni homini. Haec est falsa
"Socrates et omnis homo differunt", sicut haec "Socrates et omnis homo
non sunt idem". Ad probationem dicitur quod tenet in rela
[ .] tiuis aequiparantiae ubi non includitur negatio, ut patet de
"simile"; sic non est de differentia.
[ .] Contra hoc: negatio in "differt" non tollit talem consequentiam
nisi propter hoc quod terminus praecedens ipsum et sequens habent
diuersam suppositionem. Unde, obseruata eadem suppositione, tenet
talis consequentia cum "differt". Sed in singularibus non refert
praeponere uel postponere negationem, per Aristotelem II
Perihermenias. Igitur, in illis cum "differt", bene tenet talis
consequentia.
[ .] Ideo potest concedi ultimum consequens, scilicet "Socrates senex et
Socrates puer sunt multa", sed ex hoc non sequitur "igitur Socrates et
Socrates sunt multa", quia illa determinatio in antecedente respectu
talis praedicati deminuit a Socrate absolute. Ideo non sequitur ut
superius ad inferius, sed ut secundum quid ad simpliciter. Similiter
in illo coniuncto sumitur Socrates secundum accidens, quia secundum
rationem alicuius quod secundum rationem talis praedicati est sibi
extraneum absolute sumpto. Et in dictis secundum accidens, siue
praedicatis siue subiectis, non tenet a coniunctis ad diuisa, per
Aristotelem II Perihermenias.
[QUAESTIO
UTRUM PRIMA DEFINITIO DIFFERENTIAE, SCILICET
"DIFFERENTIA EST QUA SPECIES ABUNDAT A GENERE"
SIT CONVENIENTER DATA]
[ .] Quaeritur de prima definitione differentiae, scilicet "differentia
est qua abundat species a genere", an sit conuenienter data.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia quod abundat ab alio est in plus illo; genus est in plus quam
species, et non e conuerso, per Aristotelem in Praedicamentis: "dicens
enim "animal" plus complectitur quam "homo";" igitur etc.
[ .] Item, si sic, quaero: a quo species habet differentiam? Non a
nullo, quia "ex nihilo nihil fit"; non a se, quia nihil facit se esse
in actu. Si igitur habeat, hoc habet a genere. Sed hoc est
inconueniens propter duo. Primo, quia tunc in hoc non abundat a
genere, cum utrumque habeat illud. Secundo, quia genus habebit
contraria; qua
[ .] enim ratione una species habet unam differentiam a genere, pari
ratione alia species differentiam oppositam. Igitur genus utrumque
habet; igitur habet opposita simul.
[ .] Dicitur hic, sicut Porphyrius uidetur respondere in littera, quod
species habet differentiam a genere, et ita genus habet illam potentia
tantum, species autem actu. Nec sequitur tunc primum inconueniens,
quia illud "abundare" debet intelligi quoad "actu habere".
[ .] Ad secundum dicitur quod non est inconueniens opposita simul inesse
eidem in potentia.
[ .] Contra primum: a nullo potest aliquid uerius haberi quam ipsum in
se habeat. Igitur a genere non potest species uerius habere
differentiam quam genus illam habeat. Sed species habet illam actu,
genus tantum in potentia; igitur species non habet illam a genere.
[ .] Contra secundum: omnis potentia est reducibilis ad actum. Igitur si
opposita in potentia insunt generi, poterunt inesse actu, quod est
impossibile.
[ .] Item, contra utrumque simul: quod tantum inest alicui in potentia
non praedicatur uere de illo cum hoc uerbo "est", quia esse denotat
actualem unionem extremorum; sed haec est uera "animal est rationale";
igitur praedicatum non tantum inest subiecto in potentia.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod species abundat a genere in differentia, quia
definitio exprimit totum per se intellectum definiti; et non amplius,
quia aliter non conueniret primo definito. Sed definitio constat ex
genere et differentia; igitur differentia est aliquid de per se
intellectu speciei et non de intellectu generis. Quia si sic, genus
praedicaretur per se de differentia uel e conuerso, quorum utrumque
est falsum; et nugatio esset in definitione, quia ponendo rationem
generis et diffe-rentiae loco nominum, idem bis diceretur. Igitur
species abundat etc.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dico quod "esse in plus" est duplici
[ .] ter: secundum continentiam actualem, uel potentialem siue secundum
indifferentiam. Genus "est in plus" uno modo, ut uult auctoritas
adducta; species alio modo.
[ .] Ad secundum, sicut dictum est. Quia sicut compositum naturale habet
formam in potentia a materia, in quantum materia est in potentia per
se ad formam, et ideo quando materia est, est forma compositi in
potentia, formam autem habet compositum in actu ab agente quod actu
inducit formam in materia , sic species in potentia habet differentiam
a genere quod est proportionale materiae.
[ .] Ad primum contra hoc concedo quod species non habet differentiam in
actu a genere, quia nec genus habet illam actu.
[ .] Ad secundum potest dici quod non est inconueniens opposita actu
inesse eidem generi, licet sit inconueniens de eodem numero.
[ .] Vel aliter: quod potentia non dicitur hic "ordo ad actum", sicut
sumitur IX Metaphysicae; sed potentia dicitur "indeterminatio", sicut
per oppositum, actus proprie determinat aliud genus. Tunc habet
differentias in potentia, id est indeterminate. Et isto modo non
[ .] intelligitur propositio illa quod omnis potentia est reducibilis ad
actum.
[ .] Per hoc ad aliud: concedo quod haec est uera "animal est
rationale". Nam sua contradictoria est falsa; sed non est uera
uniuersaliter. Non est autem inconueniens aliquid praedicari uere cum
"est" de illo quod est in potentia ad ipsum, id est indeterminate se
habet ad ipsum, et hoc particulariter.
[QUAESTIO
AN DIFFERENTIA POSSET DEFINIRI]
[ .] Quaeritur an differentia posset definiri.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia differentiae non est differentia; sic enim esset procedere in
infinitum. Omne autem quod definitur habet differentiam.
[ .] Item, sola species definitur; differentia non est species.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod differentia potest definiri, quia habet genus,
scilicet uniuersale, quod per aliquam per se differentiam descendit in
ipsam, ut patebit in solutione quaestionis sequentis.
[II. Ad argumentum principale]
[ .] Ad primum concedo quod differentiae non est differentia respectu
cuius differentia habet rationem differentiae. Sed potest habere
differentiam respectu cuius ipsum sit species, sicut hoc quod est
"praedicari in quale" per quod constituitur differentia in sua specie,
sicut homo per rationale.
[ .] Contra: tunc differentia respectu alicuius non est differentia,
quod est falsum, quia necessario est differentia et per se. Igitur
respectus ad quodcumque non poterit illud tollere.
[ .] Concedo quod differentia ut "quid" non est differentia ut "modus";
tamen necessario differentia est quid. Sed sic species est modus eius,
quia ut quid respectu sui generis est species.
[ .] Ad aliud concedo quod differentia est species.
[QUAESTIO
AN HAEC DEFINITIO SIT CONVENIENS
"DIFFERENTIA PRAEDICATUR DE PLURIBUS
DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE"]
[ .] Quaeritur an haec definitio sit conueniens "differentia praedicatur
de pluribus differentibus specie in eo quod quale".
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia definitum excedit definitionem. Praedicatur enim definitum de
ultima differentia completiua speciei specialissimae, et non
definitio; quia illa differentia tantum inest speciei specialissimae
et eius suppositis.
[ .] Item, definitio excedit definitum. Probatio: quia sensibile
praedicatur etc. Non tamen est differentia, quia differentia est
abstractum, significans aliquam intentionem secundam. Impossibile est
autem aliquam intentionem secundam in abstracto praedicari de re
primae intentionis. Probatio assumpti: a "differentia" dicitur
"differre" denominatiue; denominatiuum autem tantum dicitur ab
abstracto. Antecedens patet per Porphyrium; nam ubi uult exponere
[ .] membra diuisionis differentiae, exponit sic: differt enim Socrates
senex a se puero; et consimiliter in aliis.
[ .] Item, hoc quod est "praedicari de" est de ratione relatiui, ut
patet de uniuersali; differentia autem non est relatiuum, quia relatio
non refertur. Esset enim procedere in infinitum. Differentia est
relatio, quia secundum ipsam refertur differens ad differens. Est enim
relatio aequiparantiae; omne enim differens differt a differente;
igitur differentia non refertur. Hoc etiam patet inductiue, quia ad
nullam rem primae intentionis refertur, quia non est simul natura cum
aliqua; nec ad aliquam intentionem, quia non ad genus uel speciem uel
indiuiduum, quia quodlibet illorum habet aliud correlatiuum, ut patet
ex praedictis, nec ad proprium uel accidens, quod manifestum est.
[ .] Item, omne definitum differt specie ab aliis per suam
definitionem. Differentia non differt, quia subiectum et praedicatum
significant sub oppositis modis inseparabilibus quae causant
falsitatem.
[ .] Item, Porphyrius ponit alias definitiones; igitur uel illae non
ualent, uel istae non ualent, quia "unius tantum est una definitio",
per Aristotelem VI Topicorum.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicitur ad quaestionem quod differentia est duplex: quaedam ultima,
quaedam intermedia. Haec definitio conuenit differentiae intermediae
uniuersaliter, et est uera definitio, quia ponuntur ibi genus et
differentia ipsius differentiae, quia differentia species est respectu
uniuersalis, sicut dictum est de genere quod uniuersale descendit in
ipsam per differentias additas, quia illae per se diuidunt uniuersale
et contrahunt ipsum ad differentiam. Differentiae autem per se
diuisiuae superioris sunt per se constitutiuae inferioris, quia per
illas determinatur superius ad inferius. Tamen non est definitio
differentiae uniuersaliter, quia non differentiae ultimae.a
[ .] Contra: illa non definitur nisi per "differentibus numero"; igitur
est aliud uniuersale ab illa hic definita, sicut species est aliud
uniuer
[ .] a Sequitur adnotatio interpolata: Sicut enim est quaedam species
specialissima et quaedam subalterna et sicut est aliqua descriptio
data de specie specialissima tantum, sic est differentia quaedam
ultima et quaedam intermedia; et sic est aliqua descriptio tantum
conueniens differentiae intermediae, cuiusmodi est ista.
[ .] sale a genere. Non enim est alia differentia inter genus et speciem
nisi in "differentibus specie" et "numero", quae consimiliter se
habent circa praedicari in quid et in quale, cum praedicari in quid
facit duo uniuersalia, igitur praedicari in quale alia duo.
[ .] Item, secundum nullam definitionem unam conuenit "differentia"
differentiae intermediae et ultimae, quia in illa definitione debet
haberi "praedicari de pluribus in quale"; et nec poterit poni
"differentibus specie" nec "numero". Igitur aequiuoce conuenit illis.
[ .] Nec illud tantum "de pluribus in quale" sufficit, quia "pluribus"
aequiuoce conuenit pluribus specie et numero, sicut "unum" uni specie
et uni numero, ut patet V Metaphysicae cap. "De uno" .
[ .] Sed tunc uidetur quod definitio uniuersalis, ubi ponitur "pluribus"
absolute et non pro aliquo significato, nihil ualeat. Vel si sic, tunc
poterit differentia definiri in communi per "praedicari de pluribus in
quale", intelligendo "quale" pro "quali essentiali".
[ .] Contra: tunc genus et species erunt unum uniuersale sicut et
differentia cuius unius uniuersalis erit definitio "praedicari de
pluribus in quid".
[ .] Potest dici quod genus et species non tantum differunt per hoc quod
est de pluribus specie et numero, sed "in quid" conuenit eis
aequiuoce, quia genus praedicat partem essentiae, species uero
totum. Non sic "quale substantiale" conuenit aequiuoce differentiae
intermediae et ultimae. Definitio igitur ista est tantum differentiae
intermediae, non ultimae. Differentiae autem in communi est sufficiens
definitio "praedicari de pluribus in quale", quae conuenit utrique
differentiae. "Praedicari autem in quid" uniuoce non conuenit generi
et speciei. Ideo illa sunt duo uniuersalia; differentia autem non.
[ .] Pro definitione autem uniuersalis et differentiae sic in communi
oportet dicere "plura" esse uniuocum ad plura specie et numero et
simpliciter inesse illis, licet "unum" insit uni numero et specie
simpliciter et secundum quid. Sicut "non-homo" est uniuocum ad mortuum
et non-mortuum, licet "homo" conueniat simpliciter et secundum quid
illis. Nec est "unum" aequiuocum ad illa, quia tunc
[ .] suum oppositum esset aequiuocum, cum sibi omni modo opponatur, sed
significat simpliciter unum numero, et pro aliis non accipitur nisi
per determinationem distrahentem, sicut nec "homo" pro homine
mortuo. Nec est inconueniens unum licet non sit aequiuocum ad haec
distingui in haec, ut in V Metaphysicae et I Topicorum, quia sic multa
alia nomina distinguuntur ibi, non in aequiuoca, sed in simpliciter et
secundum quid, ut patet ibi de priuatione.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum patet.
[ .] Ad secundum argumentum dico quod differentia potest esse nomen
primae intentionis uel secundae. Primo modo est nomen abstractum, et
significat relationem, et est species multitudinis ut "multum" est
differentia entis. Secundo modo est concretum, sicut et alia nomina
intentionum de quibus hic agitur, et transumitur a differentia ut est
nomen primae intentionis; significat autem intentionem applicabilem ei
quod est principium formale differentiae ut est res primae
intentionis.
[ .] Cum ostenditur quod sit abstractum, potest dici quod "differre"
tantum dicitur denominatiue a differentia ut est nomen primae
[ .] intentionis. Et quod dicit Porphyrius quod Socrates senex differt a
se puero, non est quia differentia ut est intentio sit in uno extremo
et denominet ipsum sic "Socrates differt"; sed sic est illud ad
propositum: si Socrates senex differt a se ipso puero, igitur
differentia est inter extrema ut differentia est nomen primae
intentionis. Igitur in altero extremo est aliquod principium quod
dicitur differentia ut differentia est intentio. Illud est pueritia,
igitur pueritia est differentia communis. Sic est intelligendum de
extremis aliorum membrorum.
[ .] Ad tertium potest dici quod differentia ut est res primae
intentionis est relatio, et sic non refertur; ut autem est secunda
intentio refertur et non est relatio. Cum ostenditur per inductionem
quod non refertur, potest dici quod secundum rationem sui generis
refertur ad illud de quo dicitur (quod potest uocari subiectum, quia
praedicatum refertur ad subiectum), nec ad indiuiduum nec ad speciem
ut ad primum correlatiuum, quia, secundum Aristotelem IV Topicorum,
oportet speciem dici ad idem ad quod genus dicitur.
[ .] In speciali autem, differentia, secundum quod diuisiua, dicitur ad
genus; non quod genus sit primum eius correlatiuum, quia primo
[ .] est speciei, sed ratione diuisi, ita quod primo dicitur ad
diuisum. Secundum autem quod est constitutiua, dicitur ad speciem, non
in quantum species, sed in quantum constituta per differentiam.
[ .] Per hoc patet ad quintum, quia non sunt multae definitiones
differentiae secundum se, sed prima est eius secundum quod est
constitutiua speciei. Est enim sensus "qua abundat species a genere",
id est, quae cum genere constituit speciem, ita quod ibi ponitur
species ut correlatiuum differentiae in quantum species est constituta
et differentia constitutiua; "abundat a genere" pro "constituere" et
propria ratione constituendi, quia non ut genus constituit
speciem. Secunda definitio est differentiae intermediae in quantum est
uniuersale; et si sumatur generalius, dempto hoc quod est
"differentibus specie", est propria differentiae in quantum hic de
illa agitur. Aliae duae definitiones sunt differentiae in quantum
diuisiua est. Prima datur a diuisione actiua in qua ponitur ratio
differentiae diuisiuae nata diuidere cum correlatiuo, id est, diuiso
et termino diuisionis, scilicet ea in quae diuisum diuiditur ea quae
sunt sub eodem genere.b
[ .] b Sequitur adnotatio interpolata: Species etiam et genus possunt
dicere res et intentiones siue possunt esse nomina primae
intentionis. Nam species pro uniuscuiusque forma est nomen primae
impositionis et genus pro cognitione uel parentela est sic quid reale
siue nomen primae impositionis et, ut postea dicetur, similiter se
habet de proprio et accidente.
[ .] Quarta non multum ualet, ut ipse dicit in littera; et cum
corrigitur, tunc contrahitur magis ad differentiam constitutiuam.
[ .] Ad quartum potest dici quod differentia ut est nomen secundae
impositionis est aequiuocum. Uno modo significat intentionem
applicabilem ei quod est principium differentiae ut est relatio
realis. Sic "rationale" dicitur differentia, et sic est uniuersale
hic. Alio modo significat relationem rationis, cuius species sunt
differentia numero et differentia specie, a quibus dicuntur
denominatiue "differens specie" et "differens numero"; et sic est
abstractum sicut quando est nomen primae impositionis. Hoc uidetur
probabile, quia differens specie est uniuoce in omni genere, et est
denominatiuum intentionale. Similiter, differentia definita "qua
differunt a se singula", reperitur in omni genere, quia tantum
diuersificatur per materiam accidentalem, igitur et differens
concretiue dictum quod ponitur in eius definitione. Non enim est
definitio nec descriptio conueniens nisi conuertatur cum definito uel
descripto. Igitur aliquo modo est "differentia" abstractum et nomen
secundae impositionis a quo posset denominatiue dici "differre" ut est
intentionale. Tunc ad argumentum concedo quod differentia
[ .] differt ab aliis uniuersalibus definitione et specie, nec
significatur idem per subiectum et praedicatum sub disparatis
rationibus.
[ .] Contra: uidetur quod differentia ut est uniuersale sit abstractum:
[ .] Tum quia est "qua differunt a se singula", per quartam
definitionem. Quo autem aliquid est album, illud est albedo.
[ .] Tum etiam quia si sit concretum et denominatiuum, a quo abstracto
dicetur? Videtur quod a nullo.
[ .] Ad primum dico quod sic debet intelligi definitio "differentia est
qua" etc., non ut forma informante, ut est de albedine, sed qua, ut
intentione applicabili ad principium differentiae, specie "singula
differunt a se" differentia specie; quia "differre" denominatiue
dicitur de differentia ut est relatio rationis.
[ .] Ad aliud dico quod eius abstractum non significatur uno nomine
sicut nec abstractum generis, speciei uel accidentis uel proprii, quae
omnia constant esse concreta. Sed potest exprimi per circumlocutionem
sic "intentio differentiae"; et illud non praedicatur de rationali.
[ .] Iuxta dictac potest dici quod "multum" cum omnibus suis
[ .] c Sequitur adnotatio interpolata: Nota quod quia secundae
intentiones sunt multae, dicuntur multae. Unaquaeque etiam est in se
una et indiuisa, et cum nulla res primae intentionis possit praedicari
de re secundae intentionis, secundum Doctorem supra, nec etiam
denominat eam ideo necesse erit ponere "multum" et "unum" aequiuoca et
in uno sensu esse secundas intentiones et uniuoca, et ita de secundis
intentionibus praedicari. Ponitur enim in definitione uniuersalis I
Perihermenias ubi dicitur quod uniuersale est unum in multis et de
multis. Plura etiam ponuntur in definitione generis et speciei etc.
[ .] speciebus, et ita "unum", per oppositum, possunt aequiuoce esse res
uel intentiones. Primo modo loquitur de eis metaphysicus; secundo modo
logicus. Et sic faciliter saluatur uniuocatio eorum in omni genere,
tamen potest esse aequiuocum ad plura specie et numero. Saluatur etiam
quomodo "pluribus" non sit aequiuocum ad plura specie et numero;
saluatur etiam quomodo "pluribus" non sit aequiuocum in definitione
uniuersalis.
[ .] dem sequitur, "tamen potest esse aequiuocum", et uidetur littera
corrupta, et iudicio meo posset bene suppleri sic "in quid tamen
potest esse aequiuocum" etc., quasi dicat quod in quid aequiuoce
conuenit generi et speciei".
[QUAESTIO
AN DIFFERENTIA PRAEDICETUR IN QUALE]
Quaeritur de ultima particula secundae definitionis, an differentia
praedicetur in quale.
[ . ] Quod non, uidetur: Quia "quid" dicitur a quiditate; differentia
praedicat quiditatem eius cuius est, aliter non poneretur in
definitione eius; igitur praedicatur in quid.
[ . ] Item, si praedicatur in quale, igitur est qualitas. Consequens
est falsum, quia accidens est posterius substantia, differentia autem
est prior specie.
[ . ] Item, si praedicatur in quale, praedicatur denominatiue.
Consequens est falsum, quia quod praedicatur denominatiue, praedicat
aliam essentiam a subiecto. Item, praedicatio denominatiua
distinguitur contra praedicationem uniuocam, per Aristotelem in
Praedicamentis; differentia autem praedicatur uniuoce sicut species et
genera, per Aristotelem in Praedicamentis, cap. "De substantia" in
secunda proprietate; igitur non denominatiue.
[ . ] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Solutio quaestionis]
[ . ] Dicendum quod differentia praedicatur in quale, quod ostendit
auctor dupliciter. Primo, quia ad quaestionem factam per "quale"
conuenienter respondetur per differentiam. Secundo, quia sicut est in
composito reali, proportionaliter est in composito rationis. In
composito autem reali est aliquid habens rationem materiae, aliquid
rationem formae; igitur in ratione erunt aliqua proportionalia istis.
Nam omnia ex quibus fit unum per se, "alterum est ut potentia, alterum
ut actus", per Aristotelem VIII Metaphysicae. Differentia autem non
habet modum materiae, quia non est indeterminatum nec in potentia,
quae sunt propria materiae; igitur habet modum formae. Forma et
qualitas et actus idem sunt; igitur habet modum qualitatis respectu
speciei, et hoc est praedicari in quale.
[ . ] Intelligendum tamen quod sicut est actus duplex -- primus qui
facit ens simpliciter in actu, et secundus qui praesupponit ens in
actu et tantum facit ens in actu tali --, sic est forma duplex et
qualitas duplex; et ita a qualitate duplici, duplex modus
qualis. Differentia sumitur a primo actu, scilicet a forma specifica,
quae est qualitas essentialis, et ideo praedicatur in quale
essentiale, et non accidentale sicut alia duo uniuersalia sequentia.
[II. Ad argumenta principalia]
[ . ] Ad primum argumentum dico quod ad "praedicari in quid" non
sufficit quod praedicet "quid", sed quod praedicet "quid" per modum
quid. Differentia autem praedicat essentiam per modum informantis et
non per modum subsistentis.
[ . ] Ad secundum dico quod est qualitas, secundum quod dicitur V
Metaphysicae, sed non ut qualitas est unum generalissimum; sed
aequiuoce ut forma, qualitas et actus sunt eadem transcendentia.
[ . ] Ad tertium dico quod consequentia non ualet, quia oportet
addere in antecedente quod praedicet aliam naturam; et illud est
falsum, et sine illo non sequitur consequens.
[ , ] Vel aliter: quod accepto quali accidentali in antecedente,
ualet consequentia. Sed sic non ponitur antecedens uerum. Nam
denominatiuum differt a principali solo casu, id est, cadentia ad
subiectum; illud tantum conuenit his quae praedicantur in quale
accidentale. Quia quod praedicatur in quale essentiale non habet ipsum
pro subiecto ut accidens dicitur esse in subiecto.
[ . ] Contra responsionem ad primum argumentum: si praedicet "quid"
et non per modum quid, igitur illud quod praedicat et modus quo
praedicat sunt opposita. -- Dico quod "opposita debent fieri circa
idem", ideo "quid" ut res et "quale" ut modus non opponuntur, sed res
rei et modus modo; ut plurale ut quid et singulare ut modus non
opponuntur, sunt enim simul in hac dictione "plurale".
[QUAESTIO
UTRUM "MORTALE" SIT DIFFERENTIA DIVISIVA
ANIMALIS RATIONALIS ET CONSTITUTIVA HOMINIS]
[ .] Circa quartam definitionem quaeritur an "mortale" sit differentia
diuisiua animalis rationalis et constitutiua hominis.
[ .] Quod sic, uidetur per Porphyrium hic et in cap. "De specie".
[ .] Item, "rationale" non est ultima differentia hominis, igitur
praeter illam oportet addere aliam; illa non est nisi
"mortale". Probatio antecedentis: ultima differentia conuertitur cum
definito; rationale non conuertitur cum homine, quia inest
Intelligentiis, ut dicit hic Porphyrius et Aristoteles X Ethicorum.
[ .] Dicitur quod aequiuoce inest illis et nobis.
[ .] Contra: per Aristotelem II De anima: "potentiae distinguuntur per
actus et actus per obiecta". Obiectum autem in operatione intelligendi
eorum et nostrum idem est, scilicet "quod quid est" rei materialis,
saltem idem genere; igitur potentia uniuoca.
[ .] Item, si "rationale" sit ultima differentia hominis, igitur
"irrationale" erit differentia constitutiua alterius speciei tantum,
quia differentiae diuisiuae additae generi constituunt species
simpliciter.
[ .] Ad oppositum:
[ .] "Animal rationale" non praedicatur in quid de differentibus specie,
igitur non est genus. Antecedens patet, quia Intelligentiae, cum non
sint substantiae animatae sensibiles, non erunt animalia (per locum a
definitione). Et praeter nos tantum sunt illae rationales; igitur
"animal rationale" non habet differentias diuisiuas.
[ .] Item, mortale non constituit hominem. Probatio: differentia sumitur
a forma, unde inest speciei ratione formae; mortale tantum ratione
materiae, quia "materia est principium qua res potest esse et non
esse", per Aristotelem VII Metaphysicae. Et hoc intelligitur tantum de
materia indiuiduali, quae non pertinet ad essentiam speciei.
[ .] Item, differentia primo inest speciei et postea indiuiduis, quia
per formam speciei; mortale e conuerso. Quia, per Aristotelem I
Metaphysicae, "actus et omnes generationes sunt circa singularia per
se, ut Callias sanatur per se, homo per accidens". Mortale dicit
aptitudinem ad transmutationem. Aptitudo ad aliquid est eius per se
cuius est terminus aptitudinis.
[ .] Item, differentia est prior specie uel simul; mortale posterius
homine secundum naturam, quia prius natura est homo quam sit aptus ad
dissolutionem.a
[ .] Item, ultima differentia conuertitur cum definito; mortale non
conuertitur cum homine.
[ .] Item, "differentia conducit ad esse", mortale non conducit ad esse
hominis.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum, propter istas rationes, quod "animal rationale" non est
genus, nec "mortale" differentia diuisiua eius uel constitutiua
hominis.
[ .] a Sequitur adnotatio interpolata: quia non-ens non est aptum ad
dissolutionem.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad Porphyrium dicitur quod loquitur secundum opinionem Platonis qui
dixit Intelligentias esse animalia rationalia. Definit enim "animal
quod est substantia se mouens motu uoluntario", et haec ratio competit
Intelligentiis.
[ .] Contra hoc: Porphyrius non loquitur hic de animali secundum hanc
definitionem, sed secundum hanc "substantia animata sensibilis". Quia,
ponendo coordinationem eorum quae sunt in genere substantiae, diuidit
corpus animatum in sensibile et in insensibile, et sub corpore animato
collocat "animal"; innuens per hoc genus descendere in hanc speciem
per alteram differentiarum diuisiuarum. Sic autem collocat Aristoteles
"animal" et sic definit per illud genus et illas differentias; igitur
loquitur secundum opinionem Aristote lis.
[ .] Et potest concedi quod non loquitur de animali secundum
[ .] opinionem Platonis, quia secundum illam rationem non loquitur, sed
loquitur secundum opinionem uulgi. Nihil enim communiter concipitur
nisi per aliquam speciem imaginatiuam, et ideo communiter imaginatio
circa sensibilia decipit. Ideo dicitur III Physicorum quod "fatuum est
credere imaginationi". Et ideo uulgus, sequens imaginationem, concipit
de Intelligentiis quasi de substantiis corporeis, et ita essent
ponenda animalia rationalia secundum ueram rationem animalis. Sic
autem loquitur, quia loquitur minus prouectis, qui non intelligunt
multum remota a sensu.
[ .] Ad rationem dico quod "rationale" est aequiuocum Intelligentiis et
nobis. Ipsae enim intelligunt per species innatas, non autem per
acquisitas, ideo non indigent sensibus ad scientiam. Nos indigemus,
per Aristotelem I Posteriorum, quia "omnis nostra cognitio ortum habet
a sensu". Ipsae intelligunt complexas sine discursu, nos autem cum
discursu, ut dicitur III De anima: omne nostrum intelligere est cum
continuo et tempore.
[ .] Contra: ergo "irrationale" erit aequiuocum, quia "quot modis
dicitur unum oppositorum tot modis dicitur et reliquum", I
Topicorum. Igitur haec est uera uno modo "Intelligentia est
irrationalis", quod est inconueniens.
[ .] Item, "aequiuoca sunt quorum nomen solum commune est". Igitur si
rationale sit aequiuocum illis et nobis, sequitur quod tantum sit
commune secundum nomen; sed nos sumus intelligentes secundum rem;
igitur ipsae tantum secundum nomen.
[ .] Ad primum istorum potest dici quod non est inconueniens hanc
multiplicitatem concedere secundum aequiuocationem: "Intelligentia est
irrationalis". Et est uera in uno sensu. Vel aliter: quod est
simpliciter falsa, quia irrationale tantum opponitur rationali ut est
differentia animalis, non autem ut est differentia constituens speciem
substantiae incorporeae sicut conuenit Intelligentiis. Et tunc haec
"homo est irrationalis" est omnino falsa, et haec "bos est
irrationalis" est omnino uera.
[ .] Contra: "priuatum" nihil dicitur proprie nisi quod est natum habere
habitum; bos non est natus esse rationalis; igitur non est
irrationalis.
[ .] Potest dici quod in compositione "irrationale" debet accipi
negatiue, non priuatiue.
[ .] Contra: tunc non est differentia diuisiua animalis, quia excedit
animal; nec praedicatur de ea differentia superior per se, scilicet
sensibile, quia non est de intellectu eius si tantum importat
negationem rationalis.
[ .] Potest dici ad utrumque quod est tantum negatio in genere, non
extra genus, ut est differentia animalis. Vel potest concedi, propter
secundum istorum, quod non est differentia proprie loquendo, quia
differentia quaelibet accipitur a forma, et ideo diuersarum specierum
sunt diuersae differentiae proprie.
[ .] Aliter potest dici ad primam obiectionem quod priuatiue oppositum
alicui, significanti actum, priuat actum et relinquit aptitudinem;b
sed priuatiue oppositum alicui, significanti aptitudinem, priuat
[ .] b Sequitur adnotatio interpolata: sicut caecitas est oppositum
priuatiuum uisui quae significat actum uidendi; priuat enim in caeco
qui tamen est aptum uidere.
[ .] actum et aptitudinem, et si quid relinquitur, hoc est tantum
secundum genus. "Rationale" autem tantum significat aptitudinem, et
"irrationale" hoc priuat. Est tamen "irrationale" aptum habere
rationem secundum genus, quia, in quantum animal, sibi non repugnat,
sicut nec talpae uidere.
[ .] Ad aliud de ratione aequiuocorum, dico quod "aequiuocum" in utroque
sensu est uniuocum significans aliquid et non tantum uox; tamen nihil
est commune significatis nisi tantum uox. Sed in hoc sensu accipitur
uox cum uno significato; in illo uox cum alio significato. Sic
"rationale" secundum uocem et significationem perfectiorem in se inest
illis quam nobis.
[ .] Ad illud quod primo obiectum est contra illam responsionem de
aequiuocatione, potest dici quod dictum Aristotelis est uerum; sed non
dicit praecise potentias distingui per obiecta. Sed possunt distingui
per modum operandi; aliter non esset sensus communis distincta
potentia a sensibus particularibus, quod est contra Aristotelem II De
anima. Distinguitur enim a sensibus particularibus
[ .] propter diuersum modum operandi circa idem obiectum, quia quod per
se cognoscitur ab aliquo sensu, per se cognoscitur a sensu communi.
[ .] Ad aliud principale dicendum quod non oportet, si una differentia
cum genere constituat speciem specialissimam quod alia similiter,
licet utraque constituat speciem. Unde animal irrationale si
irrationale sit differentia uera potest esse genus intermedium, et
"animal rationale" definitio completa hominis; et hoc maxime est uerum
quando est oppositio imperfecti ad perfectum. Uno enim in quolibet
genere exsistente perfecto, sunt multa imperfecta per recessum ab illo
secundum diuersum gradum, ut patet in coloribus. Rationale autem est
perfectissimum in genere animalis.
[QUAESTIO
UTRUM "PROPRIUM" SIT UNIVERSALE]
[ .] Circa capitulum "De proprio" quaeritur utrum proprium sit
uniuersale.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia oppositum non praedicatur de opposito; proprium et commune
opponuntur; igitur haec est falsa "proprium est commune"; sed commune
et uniuersale idem sunt; igitur.
[ .] Item, nulla intentio praedicatur uere in abstracto de re primae
intentionis; haec est uera "risibile est proprietas"; igitur
"proprium" non est intentio.
[ .] Item, per Aristotelem IV Topicorum, "si genus est ad aliquid, et
species"; uniuersale est ad aliquid, proprium non; igitur etc. Prima
pars minoris patet, quia uniuersale, cum sit essentialiter
praedicabile, dicitur ad illud de quo praedicatur, siue ad
subicibile. Secunda pars probatur, quia proprium non refertur ad illud
cuius est; nam nullum accidens refertur ad suum subiectum, quia tunc
omne accidens esset relatiuum. Similiter, illud cuius est proprium,
est naturaliter prius proprio; relatiuum est simul natura cum
correlatiuo, nec ad aliam intentionem refertur, ut patet inductiue,
sicut argutum est supra de differentia.
[ .] Item, proprium manet, non exsistente intellectu, quia adhuc sicut
prius "habere tres" inest omni triangulo et soli et semper.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius et Aristoteles I Topicorum ponens
"proprium" esse praedicatum; igitur et uniuersale.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod proprium est uniuersale, quia praedicatur de
pluribus. Est enim, secundum Aristotelem I Topicorum, praedicatum
conuersim, id est conuertibiliter de illo cuius est proprium. Illud
autem est uniuersale quia potest esse subiectum demonstrationis, quia
omne proprium potest demonstrari de eo cuius est proprium, per
definitionem. Uniuersalium autem est demonstratio, per Aristotelem I
Posteriorum. Igitur si ipsum subiectum praedicatur de pluribus, et
suum conuertibile praedicatur de pluribus, quod est proprium.
[ .] Intelligendum tamen quod "proprium" est aequiuocum, quia potest
esse nomen primae impositionis, et sic opponitur communi; et potest
aliquid dici proprium indiuidui sicut et speciei, et sic est concretum
et a proprietate dictum. Alio modo "proprium" est nomen secundae
impositionis significans intentionem, scilicet praedicatum
conuertibile non praedicans essentiam, ut definitur I Topicorum, et
sic est species uniuersalis, quia uniuersale descendit in ipsum per
differentias per se diuisiuas eius, scilicet "praedicari
conuertibiliter in quale accidentale".
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dici potest quod proprium opponitur communi ut
est res primae intentionis, non ut est secunda intentio. Vel aliter:
quod sunt relatiua, et unum relatiuum dicitur de alio; non tamen
oppositum de opposito, quia non sunt opposita nisi respectu
eiusdem. Proprium autem respectu speciei, est commune respectu
indiuiduorum sub specie, quia de illis dicitur ut de pluribus, non de
specie cuius est.
[ .] Ad aliud patet, quia proprietas est abstractum proprii ut est nomen
primae impositionis, non secundae.
[ .] Contra: risibile est proprietas; risibile est proprium; igitur pro
[ .] prium est proprietas. Praemissae sunt uerae, igitur conclusio. Sed
res primae intentionis non praedicatur in abstracto de re secundae
intentionis, sicut nec e conuerso.
[ .] Item, si ut est nomen secundae intentionis est concretum, quid est
eius abstractum?
[ .] Ad primum dico quod est fallacia accidentis quia extranee insunt
accidentia realia et intentionalia ipsi subiecto.a
[ .] Ad secundum dico quod eius abstractum non significatur uno nomine
sicut nec in aliis quattuor, sed per circumlocutionem sicut exprimitur
intentio proprii.
[ .] Ad tertium principale potest dici quod si genus sit ad aliquid,
oportet speciem esse ad aliquid per se, non tamen primo, sed secundum
genus. Sic proprium, secundum suum genus quod est uniuersale, dicitur
ad aliquid, scilicet ad illud de quo dicitur, uel ad subiectum, quia
praedicatum dicitur ad subiectum.
[ .] Aliter potest dici quod secundum propriam rationem primo refertur
ad speciem, non in quantum species, sed in quantum habens proprium.
[ .] Cum ostenditur quod non, quia accidens non refertur ad subiectum:
dico quod subiectum proprii, ut est intentio, non est species, sed res
aliqua primae intentionis, ut risibile ut dictum est
[ .] a Sequitur adnotatio interpolata: nec ut ponitur sub uno accidit
sibi aliud, nec sub alio accidit sibi reliquum.
[ .] de uniuersali supra tamen illud cui applicatur intentio proprii
potest esse in eo cui applicatur intentio speciei, ut risibile in
homine.
[ .] Ad secundam probationem, cum dicitur "prius est proprio illud cuius
est proprium" dico quod subiectum est prius, sed non in quantum habens
proprium; non est autem correlatiuum proprii nisi in quantum habens
proprium.
[ .] Ad quartum dico quod nihil accidit alii ut ibi sumitur "accidit",
non exsistente intellectu. Similiter, nec accidit communi, quia nihil
est commune cui possit accidere, non exsistente intellectu.
[QUAESTIO
UTRUM DEFINITIO PROPRII QUARTO MODO
DICTA SIT CONVENIENTER DATA]
[ .] Quaeritur de definitione proprii quarto modo dicti, an haec
definitio, scilicet "quod accidit omni et soli et semper", sit
conuenienter data.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia non ponitur ibi genus proprii, quod est uniuersale, nec ratio
eius loco sui; igitur.
[ .] Item, illa ratio competit differentiae ultimae et completiuae
speciei, quia illa conuertitur cum definito, per Aristotelem VII
Metaphysicae.
[ .] Item, proprietas sic conuenienter definitur; igitur proprium
nonnisi per accidens.
[ .] Item, accidens est distincta species a proprio; igitur
inconuenienter ponitur in eius definitione.
[ .] Item, datur per copulationem, igitur est increpanda, per
Aristotelem VI Topicorum.
[ .] Item, definitum, cum sit intentio, potest esse uniuocum in omni
genere; sed "accidere" non est uniuocum, quia tunc tantum essent duo
generalissima, scilicet substantia et accidens.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod illa definitio est conuenienter data, quia per primam
particulam, scilicet "accidit", habetur ratio praedicati et modus
praedicandi in quale accidentale; per "omni, soli et semper" habetur
"conuertibiliter"; et per has differentias descendit uniuersale in
proprium, ut patet in diuisione uniuersalis. Est et haec ratio eadem
illi quae ponitur ab Aristotele I Topicorum: "proprium est praedicatum
non-praedicans essentiam conuertibiliter".
[ .] Sciendum autem quod "accidens" aequiuoce est nomen primae
impositionis et secundae.
[ .] Primo modo significat naturam extra animam, secundum quod
Aristoteles V Metaphysicae diuidit ens in substantiam et accidens.
[ .] Secundo modo adhuc est aequiuocum. Uno enim modo idem est quod
"praedicatum non-essentiale", et sic est idem quod "esse in" secundum
quod "esse in" distinguitur contra "dici de" in principio
[ .] Praedicamentorum. Quia quod "dicitur de" est praedicatum
essentiale; quod "est in" non-essentiale. Alio modo est intentio
sumpta a proprietate in re, sub qua et eius opposito potest intelligi
cuius est accidens sine repugnantia.
[ .] De accidente primo modo non loquitur logicus nisi per
accidens. Secundo modo ponitur in definitione proprii. Tertio modo est
uniuersale distinctum contra alia quattuor.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum patet, quia per "accidit" intelligitur
praedicari, per "omni" de pluribus contentis sub specie. Ista enim
particula, in hoc quod est una ex qua habetur conuertibilitas eius cum
specie, dicit uniuersalitatem eius ad omnia quibus inest species cuius
est proprium.
[ .] Ad secundum patet quod "differentia" non accidit, quia praedicat
essentiam, sed non per modum essentiae.
[ .] Ad tertium dico quod proprietas, ut est nomen primae impositionis,
non sic conuenienter definitur. Sunt enim quae definiunt secundum
intellectum, quo ibi sumuntur intentiones, quae non definiunt rem
primae intentionis, quia sunt naturaliter posteriores ea. Si sit nomen
secundae intentionis significans idem quod "intentio
[ .] proprii", illa non conuenienter definitur sic, quia illa
significatur sub modo opposito ei quo sibi conuenit "accidere".
[ .] Ad quartum patet: quia procedit de accidente, tertio modo.
[ .] Ad quintum dico quod per omnia ista copulata "omni et soli et
semper" debet intelligi unum circumlocutum, scilicet conuertibiliter,
et non est inconueniens poni copulationem ad circumloquendum aliquid
in definitione.
[ .] Ad sextum patet: quia procedit de accidente, primo modo.
[QUAESTIO
UTRUM PROPRIUM SIT DISTINCTUM UNIVERSALE AB ACCIDENTE]
[ .] Quaeritur an proprium sit distinctum uniuersale ab accidente.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia proprium uel est substantia uel accidens. Quod non substantia,
probo: quia omnis substantia est essentialiter eadem alii uel
essentialiter diuersa. Proprium non est substantia essentialiter
diuersa a specie, quia tunc impossibiliter praedicaretur de
specie. Nec essentialiter eadem, quia tunc poneretur in definitione
speciei, cum definitio exprimat totam essentiam definiti; non autem
ponitur, quia potest demonstrari de specie per eius definitionem.
[ .] Item, omne quod est in composito praeter materiam et formam est
eius accidens, quia haec sola constituunt substantiam rei; proprium
est in composito praeter haec; igitur.
[ .] Item, omne resultans ex compositione formae cum materia est
accidens; proprium est huiusmodi; igitur etc.
[ .] Item, e conuerso, quod omne accidens sit proprium, probo: omne
accidens definitur per subiectum, VII Metaphysicae; igitur enuntiatur
per se secundo modo de illo subiecto per quod definitur.
[ .] Quia haec est ratio secundi modi per se: quando in ratione
praedicati ponitur subiectum. Igitur illud accidens potest demonstrari
de illo subiecto, quia sic sunt omnes conclusiones demonstrationis per
se; igitur illud est proprium respectu subiecti.
[ .] Item, sumpto aliquo accidente, quaero de illo: aut inest huic
subiecto per se, et erit proprium; aut non, sed per accidens. Per hoc
quod inest alii: aut igitur illi alii inest per se, et habetur
propositum; uel si per accidens procedetur in infinitum in subiectis.
[ .] Item, ad principale: proprium definitur per "accidens", ergo non
differunt essentialiter.
[ .] Item, "accidens diuiditur per separabile et inseparabile"; proprium
uidetur esse accidens inseparabile.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius; et Aristoteles I Topicorum ponens
proprium et accidens duo praedicata.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod sunt distincta uniuersalia. Quia accidentium quaedam
sunt ab intrinseco: et hoc uel ratione materiae, ut
[ .] quantitas; uel qualitatum actiuarum, sicut qualitates sensibiles
posteriores. Quaedam ab extrinseco: et hoc uel manent amoto illo
extrinseco, ut nigredo ab aestu; uel non manent, ut calor uel figura
aquae inest, quae sibi derelicta redibit ad propriam naturam. Nullum
istorum est proprium, quia nullum istorum conuertitur. Est enim
defectus in aliqua trium particularum requisitarum ad
conuertibilitatem uel in omnibus. Est, praeter hoc, accidens quod
inest speciei ratione formae, ita quod forma speciei est eius causa
per se et immediata. Posita autem causa necessaria et praecisa et
immediata, ponitur effectus, et amota amouetur. Ideo omni habenti
formam speciei inest tale accidens et semper, et non habenti non
inest. Tale igitur est simpliciter conuertibile cum specie, et potest
de ea per definitionem demonstrari. Proprium igitur, ut hic sumitur,
est intentio tantum applicabilis accidentibus ultimis. Sed accidens,
ut est quintum uniuersale, applicatur tantum aliis prius enumeratis,
quae dicuntur accidentia communia: uel quia communiter insunt subiecto
et aliis; uel communiter, id est indifferenter, insunt et non insunt;
et siue sic siue sic, non sunt conuertibilia. Sic igitur patet
differentia istorum quoad illa quibus applicantur.
[ .] Similiter, est differentia istarum intentionum per se ex
definitionibus earum; quia proprium est praedicatum non-essentiale
conuersim, et ideo sub eius opposito non potest intelligi illud cuius
est sine repugnantia, quia intelligeretur immediata causa et
necessaria sub opposito sui effectus primi. Sed accidens est quod
"adest et abest"etc., uel quod "contingit eidem inesse et non inesse",
ut dicitur I Topicorum, sub quo et eius opposito potest intelligi
illud cuius est sine repugnantia. Quod dicit Porphyrius de accidente
inseparabili (de quo minus uidetur, quomodo adest et abest), quia
subiectum potest intelligi sub opposito, dicens: "potest enim coruus
intelligi albus et Aethiops nitens candore".
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dicitur quod procedit de accidente ut est res
primae intentionis. Similiter secundum et tertium.
[ .] Contra: tunc omne proprium est accidens illo modo, quia cum nullum
proprium sit substantia, uidetur quod omne proprium sit
[ .] accidens. Quod non uidetur uerum, quia "accidens" primae
impositionis uel est concretum uel abstractum. Si abstractum, non
praedicatur uere de intentione secunda, quia nec per se primo modo. Si
concretum, contra: res primae intentionis non denominat rem secundae
intentionis.
[ .] Ad hoc dicitur quod "accidens", ut est nomen primae impositionis,
est aequiuocum ad nouem genera. In hac igitur "omne proprium est
accidens" tantum potest accipi pro accidente unius generis, et nullum
illorum inest proprio uniuersaliter. Quia "proprium", cum sit uniuocum
ad proprium in hoc genere et in illo, pro omnibus distribuitur; et
"accidens" stat tantum pro accidente unius generis. Significatur
igitur quod omne proprium cuiuscumque generis sit accidens, sumendo
accidens pro uno significato. Tamen haec est uera "omne proprium in
hoc genere est accidens", accipiendo praedicatum pro uno significato;
et est haec praedicatio reducibilis ad denominatiuam, sicut
uniuersaliter quando subiectum praedicatur de accidente. Quia
proprium, ut est intentio, est accidens intentionale, applicabile ei
quod praedicatur de ipso pro aliquo inferiori, sicut haec "album est
animal" si album insit alicui animali.
[ .] Vel potest dici quod praedicatio denominatiua uniuoca et aequiuoca
diuidunt praedicabile secundum se quando "subicitur quod natum est
subici et praedicatur quod natum est praedicari"; cuiusmodi
praedicatio non est quando concretum subicitur respectu sui subiecti.
[ .] Contra hoc: accidens diuiditur in intentionale et reale, et
accidens intentionale praedicatur de omnibus istis quinque per se.
[ .] Potest dici quod ista "proprium est accidens", non est uera sumendo
accidens ut est quintum uniuersale, ut patet in solutione
quaestionis. Nec ut est res primae intentionis, nisi praedicatione per
accidens in uno sensu aequiuocationis; et hoc, sumpto proprio
particulariter, ut dictum est in ultima quaestione. Est autem
uniuersaliter uera sumendo accidens pro accidente intentionali, uel
pro accidente quod idem est quod "praedicatum non praedicans
essentiam". Sed uniuersaliter falsa est "proprium est accidens", ut
hic est sermo de accidente.
[ .] Ad quartum dicitur quod accidens determinans sibi subiectum
definitur per subiectum; quod accidens uocatur, VII Metaphysicae,
"accidens copulatum", ut simum respectu nasi. Non autem quodlibet
accidens est tale, ut album uel alia accidentia communia.
[ .] Contra: in VII Metaphysicae probat Aristoteles quod substantia
praecedit omne accidens definitione. "Necesse est enim in
uniuscuiusque ratione substantiae rationem esse"; quod non uidetur
tantum intelligi de copulatis, quia tunc non ostenderet ordinem
[ .] substantiae secundum se ad accidens secundum se, quod tamen ibi
intendit, ut patet ex eo quod concludit postea quod sufficit
determinare de sola substantia ad determinandum de ente ut diuiditur
in decem praedicamenta.
[ .] Item, uniuscuiusque sicut est "quod quid est" sic est definitio. Si
igitur aliquod accidens habet definitionem absolutam sine subiecto,
habet "quod quid est" absolutum. Igitur est ens absolutum, igitur est
substantia quod est inconueniens.
[ .] Ideo dicendum quod omne accidens reale definitur per subiectum,
quia ens est per illud. Non tamen quodlibet praedicatur secundo modo
per se de illo subiecto, eo quod subiectum ponitur in eius
definitione, sicut in definitione simi ponitur nasus. Nec tamen haec
est per se "nasus est simus", quia nec uera uniuersaliter. Sed
sufficit ad hoc quod subiectum ponatur in definitione accidentis quod
illud accidens non possit reperiri nisi in aliquo subiecto tali.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Et omne tale accidens uocatur
copulatum, VII Metaphysicae cap. . Est autem dubitatio ubi
exponit copulationem per simum respectu nasi et per femineum
respectu animalis et aequale respectu quantitatis. Et quod ibi
dicit "secundum se", non pertinet ad sermonem per se in
Posterioribus. Sed excludit per accidens quod est respectu
subiecti, non praecisi nec differenter, sicut exemplificat ibi
album respectu Calliae. Unde ad "secundum se" de quo ibi loquitur,
sufficit praecisio subiecti, et ideo definit accidens.
[ .] Plus autem requiritur ad praedicationem per se, siue ad proprium,
scilicet quod egrediatur ex per se principiis subiecti. Et de tali
subiecto intelligitur ratio secundi modi dicendi per se.
[ .] Ad aliud dico quod accidens quodlibet inest alicui per se, id est
sine medio, et ad illud subiectum est status. Sed non quodlibet inest
per se ita quod egrediatur ex principiis illius subiecti, sicut
accipitur "per se" in secundo modo. Sicut album, si inest homini per
accidens, inest superficiei per se, id est immediate, sed non ut "per
se" dicit causam.
[ .] Ad aliud patet quod "accidens", ut ponitur in definitione proprii,
significat idem quod "praedicans non essentiam".
[ .] Ad ultimum dico quod accidens inseparabile habet rationem generalem
accidentis, scilicet "adest et abest" etc., quia sub eius opposito
potest subiectum intelligi sine repugnantia intellectuum, ut dicitur
in littera de coruo et Aethiope. Sed sub opposito proprii non potest;
ideo proprium non est accidens inseparabile.
SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Similiter, propter hoc in fine
ponit duas differentias proprii et accidentis per "soli" et "non
soli", per "aequaliter inesse omnibus" et "non aequaliter" etc.
[QUAESTIO
UTRUM HAEC PARTICULA "SEMPER" SIT
NECESSARIO IN DEFINITIONE PROPRII]
[ .] Quaeritur de hac particula definitionis "semper", utrum proprium
necessario semper insit.
[ .] Quod non, uidetur:
[ .] Quia risibile non semper inest homini; non enim homo semper ridet.
[ .] Dicitur quod risibile semper insit secundum aptitudinem, sed non
semper secundum actum.
[ .] Contra: semper inest homini actu causa efficiens huius proprii,
scilicet forma hominis; igitur et ille effectus semper inest actu.
[ .] Item, ad principale: substantia praecedit omne accidens tempore,
igitur est quando nullum accidens sibi inest, ut Aristoteles
[ .] loquitur ibi de accidente. Sed isto modo proprium est
accidens. Igitur substantia est sine proprio.
[ .] Item, "omnis potentia passiua est contradictionis", per Aristotelem
IX Metaphysicae. Subiectum est in potentia passiua ad proprium, quia
est materia eius "in qua". Igitur potest esse sub proprio et eius
opposito, igitur non est necessarium quod proprium semper insit.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius.
[I. Solutio quaestionis]
[ .] Dicendum quod proprium semper inest. Quod patet ex praedictis, quia
proprium egreditur ex principiis subiecti, et maxime a forma. Non est
autem possibile causam necessariam et immediatam alicuius poni nisi
ponatur effectus. Et ideo quia semper inest sua forma quia non est
illud quod est nisi per illam , semper inest sibi proprium.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum dico quod "risibile" semper inest actu, licet ridere non
semper insit, quia ridere est commune accidens homini. Nec inest
risibile tantum aptitudinaliter, quia aptitudo non est inhaerentia
[ .] risibilis ad actum, sed est a parte ipsius proprii in se. Nec est
inconueniens ridere aptitudinaliter semper inesse homini actu.
[ .] Ad secundum dico quod illa propositio est intelligenda per se, quia
substantiae, quantum est ex sua ratione, non repugnat tempore
praecedere omne accidens, cum substantia secundum se non dependeat ab
aliquo accidente. Est tamen per accidens falsa; semper enim accidens
est quando substantia est, quia consequitur immediate esse
substantiae. Nec est inconueniens propositionem per se ueram esse
impossibilem per accidens, sicut, VI Physicorum, dicitur quod omni
motu contingit accipere motum uelociorem, quod uerum est respiciendo
ad motum secundum rationem eius generalem, sicut ibi loquitur
Aristoteles de motu. Sed in VIII eiusdem dicitur quod omnis motus est
determinatae uelocitatis et tarditatis. Quod uerum est comparando
motum ad determinata mouentia et mobilia, secundum quam rationem
loquitur ibi Aristoteles de motu. Similiter, IV Physicorum cap. "De
uacuo" supponitur in illa demonstratione per impossibile, "Sit enim
uacuum", etc., quod quocumque corpore
[ .] repleatur spatium, contingit accipere spatium repletum corpore
subtiliori. Quod uerum est secundum rationem generalem corporis in
quantum replens locum, cuius oppositum est manifestum respiciendo ad
determinatas naturas corporum naturalium.
[ .] Ad tertium dicitur quod omne quod est tantum in potentia passiua ad
aliquid, est in potentia contradictionis ad illud. Subiectum autem
respectu proprii non est solum in potentia passiua, sed in potentia
effectiua, quia effectiue est proprium a subiecto.
[ .] Contra: "materia et efficiens non coincidunt", per Aristotelem II
Physicorum; igitur non est subiectum respectu proprii materia et
efficiens.
[ .] Dicitur quod uerum est dictum Aristotelis de materia "ex qua" et
efficiente per transmutationem, non de materia "in qua" et efficiente
sine transmutatione, cuiusmodi materia et efficiens est subiectum
respectu passionis.
[ .] Contra: omne efficiens est in actu respectu cuius est efficiens;
omnis materia est in potentia; sed idem non est in potentia et actu
respectu eiusdem.
[ .] Potest dici quod idem potest esse in potentia et actu respectu
diuersorum, scilicet materiae et formae; et non sunt opposita nisi
accipiantur secundum idem.
[ .] Aliter dicitur quod potentia ante actum opponitur actui, non quae
est cum actu; et illa potentia sola est in subiecto respectu
passionis.
[QUAESTIO
UTRUM ACCIDENS SIT DE NUMERO UNIVERSALIUM]
[ .] Circa capitulum "De accidente" quaeritur utrum accidens sit de
numero uniuersalium.
[ .] Quod non, uidetur.
[ .] Quia quod est in singulari, est singulare; nam receptum est in
recipiente per modum recipientis. Sed accidens commune est in
singulari, ut habetur V Metaphysicae cap. "De eodem". Igitur accidens
commune est singulare. Et illud est accidens de quo hic agitur, ut
patet per Porphyrium cap. "De genere", in diuisione quam ponit ad
notificandum definitionem generis: "et accidentia communiter sed non
propria alicui".
[ .] Item, ens in V Metaphysicae diuiditur in substantiam et
accidens. Illa diuisio, si ualeat, est per opposita. Sed res primae
intentionis non opponitur rei secundae intentionis. Cum igitur
substantia, quod est alterum membrum diuisionis, sit res primae
[ .] intentionis, accidens non erit res secundae intentionis; igitur nec
species uniuersalis.
[ .] Item, nulla res secundae intentionis praedicatur per se de re
primae intentionis; sed haec est per se "qualitas est accidens";
igitur etc. Probatio minoris: haec est per se "qualitas est ens", ut
patet, per Aristotelem IV Metaphysicae. Sed ens non habet alium
intellectum nisi substantiae et accidentis. Igitur cum substantia non
praedicetur per se de qualitate, et ens praedicatur, sequitur quod
accidens praedicatur per se de illa.
[ .] Item, nulla species uniuersalis uere inest singulari, ut patet
inductiue. Haec enim est falsa "hoc animal est genus", "iste homo est
species". Sed haec est uera "haec albedo est accidens", quia definitio
accidentis, scilicet "quod adest et abest" etc., dicitur de hac
albedine. Igitur accidens hic definitum non est species uniuersalis.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius; et Aristoteles I Topicorum ponens
accidens quartum praedicatum.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod accidens est de numero quinque uniuersalium, ut hic
sumitur. Sed intelligendum quod hoc nomen "accidens"
[ .] uno modo est nomen primae impositionis; et sic est aequiuocum, ut
dicitur V Metaphysicae in fine. Uno modo dicitur idem quod contingens
in paucioribus. Alio modo idem est quod adueniens enti in actu post
eius esse completum; et hoc modo loquitur metaphysicus diuidens ens in
substantiam et accidens, et illud sic sumptum est aequiuocum ad nouem
praedicamenta.
[ .] Alio modo est nomen secundae impositionis. Et sic uno modo
significat idem quod extraneum, prout sumitur in Elenchis in fallacia
accidentis. Alio modo significat idem quod intentio secunda, scilicet
quidlibet quod causatur a sola consideratione intellectus, et isto
modo omnia quinque uniuersalia sunt accidentia. Alio modo significat
idem quod praedicatum non-essentiale; et sic distinguitur contra
praedicatum essentiale, et est commune duobus ultimis uniuersalibus,
et sic ponitur in definitione proprii. Alio modo dicitur idem quod
praedicatum non-essentiale, nec per se, nec conuertibile; et sic est
quintum uniuersale. Et patet quod sic sumptum praedicatur de pluribus
et habet modum praedicandi distinctum ab aliis. Sicut enim, praeter
materiam et formam (quae sunt de essentia rei) et accidentia
egredientia ex illis principiis per se, est reperire aliqua
consequentia essentiam non per se nec conuertibiliter, sic, praeter
dictos modos praedicandi in quid et in quale essentiale et
[ .] accidentale conuertibiliter, est alius modus praedicandi in quale
accidentale non conuertibiliter, sumptus a modo essendi in re. Et tale
praedicatum dicitur accidens, ut hic sumitur, in quod descendit
uniuersale per illum modum praedicandi, sicut in alia uniuersalia per
alios modos praedicandi.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum. Dico ad minorem quod haec intentio "accidens"
est in subiecto communi, ut in albo, uel in aliquo consimili cui
applicatur, sicut species in hoc subiecto "homo". Et similiter, dictum
Aristotelis in V Metaphysicae est de illo cui applicatur haec intentio
"accidens", quia illud primo inest singulari, quia non consequitur
principia speciei secundum se.
[ .] Contra: si illud, cui applicatur haec intentio, sit in singulari
primo, igitur est singulare; igitur et haec intentio, quae est in
illo, est in singulari; et sequitur idem quod prius.
[ .] Dico quod illud cui applicatur haec intentio, ut album, secundum
esse materiale est in singulari primo. Sed sic non est subiectum
intentionis, sed secundum quod consideratur ab intellectu; et sic est
ei extraneum esse in singulari; unde in argumento est fallacia
accidentis.
[ .] Ad secundum et tertium patet quod procedunt ut accidens est res
primae intentionis. Nam sumendo accidens sic pro uno nouem
[ .] significatorum, haec est per se "qualitas est accidens"; sumendo
autem pro intentione, est tantum uera denominatiue, sicut haec "homo
est species". Nec inest isto modo uniuersaliter accidens qualitati,
quia non singularibus nec cuilibet speciei, quia aliqua species
qualitatis est cui applicatur haec intentio "proprium", ut risibile.
[ .] Ad quartum dicitur quod haec est falsa "haec albedo est accidens"
ut hic sumitur "accidens"; sed est uera ut est res primae
intentionis. Ad probationem dico quod Porphyrius per haec uerba "adest
et abest" circumloquitur praedicatum accidentale non per se uel non
conuertibile, ut dicetur infra, et illud non competit huic albedini,
quia "haec albedo" non est praedicatum.
[QUAESTIO
UTRUM HAEC DEFINITIO ACCIDENTIS SIT
CONVENIENS "ACCIDENS EST QUOD ADEST
ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM"]
[ .] Quaeritur utrum haec definitio sit conueniens "accidens est quod
adest et abest"etc.
[ .] Quod non, uidetur.
[ .] Primo generaliter, quia datur per copulationem. Similiter, quia non
est ibi genus et differentia.
[ .] Item, contra primam particulam "adest et abest". Quia adesse et
abesse est rei extra animam, quia adesse est cuius est esse; sed hic
deberet intentio definiri; igitur etc. Similiter, haec intentio potest
uniuoce competere rebus diuersorum generum; sed ista "adesse et
abesse" non, quia quibus "esse" non est uniuocum, nec "adesse"; sed
esse non est uniuocum diuersis praedicamentis.
[ .] Item, intentio cui inest, necessario inest, quia non inest alicui
nisi ut consideratur ab intellectu; sed sic est
impermutabilis. Similiter, hoc patet inductiue, quia si homo est
species, necessario est species; et si animal est genus, necessario
est genus. Igitur, haec inten
[ .] tio "accidens", si inest alicui subiecto, inest ei necessario, et
ita non adest et abest.
[ .] Item, contra secundam particulam. Aliquod accidens commune
necessario inest, ut quantitas homini et nigredo coruo et albedo
cigno. Igitur non possunt non inesse subiecto praeter eius
corruptionem. Quod accidens, ut hic sumitur, dicatur de istis, patet
per Porphyrium, qui diuidit accidens in accidens separabile et
inseparabile. Similiter ratione: quia omne praedicatum non-essentiale
est proprium uel accidens, ut hic sumitur: "homo est quantus";
"quantum" est praedicatum non-essentiale; et non proprium, igitur
accidens.
[ .] Item, corruptio non adest praeter subiecti corruptionem, quia
opposita sunt.
[ .] Item, si accidens abest, igitur non est, quia non manet separatum a
subiecto. Et si accidens non est, subiectum non est, quia sunt
correlatiua. Probatio: omnis species uniuersalis est relatiuum, igitur
accidens. Et non uidetur ad aliud dici nisi ad illud cuius est
accidens, et illud est subiectum. Similiter, si definitio sit
conueniens relatiuis, igitur in ea ponitur correlatiuum; nihil uidetur
hic positum pro correlatiuo nisi subiectum; igitur illud est
correlatiuum definiti.
[ .] Ad oppositum est Porphyrius; et Aristoteles I Topicorum
[ .] ponens consimilem definitionem sic: "Accidens est quod contingit
eidem inesse et non inesse", quae essentialiter uidetur eadem isti.
[I. Ad quaestionem]
[ .] Dicendum quod definitio, si congrue intelligatur, satis
conuenienter assignata est. Ubi sciendum quod "adest et abest" (siue
"inesse et non inesse", quae ponit Aristoteles in sua definitione)
sunt aequiuoce nomina primae impositionis et secundae. Ut sunt nomina
primae impositionis, dicitur VII Metaphysicae "accidentis esse est
inesse"; et hoc de accidente reali de quo loquitur ibi. Sic etiam
sumitur adesse et abesse, VIII Physicorum ubi dicitur quod impossibile
est idem simul adesse eidem cigno et abesse ab eodem. Alio modo
"adesse" uel "abesse" est nomen secundae impositionis et significat
praedicationem eorum quae sunt extra essentiam subiecti uel alterius
generis a subiecto, sicut "praedicari de" dicit propriam
praedicationem essentialium quae sunt in eodem genere cum subiecto.
[ .] Sed adhuc "inesse" secundo modo sumitur dupliciter: proprie,
[ .] et sic non inest nisi accidentibus communibus; uel communiter, et
sic inest singularibus accidentibus. Et illo modo generali sumitur
"inesse" in diuisione quadrimembri quam ponit Aristoteles in
prin-cipio Praedicamentorum. Et adhuc communius sumendo "inesse",
dicimus communiter in omni propositione praedicatum inesse subiecto
uel non inesse, sicut generaliter dicimus in omni propositione esse
praedicatum et subiectum, qualiscumque fuerit praedicatio.
[ .] Prima distinctio uidetur probabilis. Inconueniens est enim logicum
definire et diuidere per res primae intentionis, praesertim quando
definitum est secunda intentio; uel diuidere si aliqua membra
diuisionis sint res secundae intentionis. Sed illius diuisionis
quadrimembris manifestum est duo membra, scilicet "dici de" et "non
dici de", esse intentionis secundae.
[ .] Secunda distinctio de "inesse", scilicet proprie, ut accidens
commune; communiter, ut accidens quodlibet; communissime, ut omne
praedicatum de subiecto, patet ex definitione Aristotelis I Topicorum
et diuisione eius in principio Praedicamentorum, et communi modo
loquendi.
[ .] Consimiliter, tripliciter dicitur "praedicari de": proprie, pro his
quae sunt superiora in eodem genere; communiter, pro omni quod est
commune; communissime, pro omni eo quod specificat rem
[ .] huius uerbi "est" in propositione. Primo modo sumitur in principio
Praedicamentorum; secundo modo in definitione uniuersalis in libro
Perihermenias; tertio modo in diuisione Porphyrii quam ponit post
definitionem generis et in definitione indiuidui.
[ .] Sumendo igitur "adesse et abesse" primo modo, per illud
intelligitur genus accidentis cum una differentia, scilicet
"praedicatum non-essentiale"; uel genus intermedium inter uniuersale
et accidens, sicut intelligitur in definitione proprii per
"accidit". Residuum, hoc scilicet "abesse" etc., ponitur loco
differentiae et correlatiui ipsius definiti; uel in definitione
Aristotelis "non inesse eidem". Quod dupliciter potest exponi. Uno
modo sic: "adesse et abesse", id est, adest non necessario subiecto,
uel contingenter; illud enim ponitur per hoc: "et abest praeter
corruptionem". Similiter in definitione Aristotelis, "contingit inesse
et non inesse eidem" etc., id est, non necessario inest subiecto.
[ .] Sed tunc est dubium qualiter de accidentibus inseparabilibus
[ .] dicitur accidens, et multis aliis, ut quanto et huiusmodi, quae
necessario insunt, non tamen sunt propria.
[ .] Potest dici quod illud est uerum de illis sicut de aliis per se
loquendo. Sicut enim per se substantia praecedit accidens tempore, sic
accidens commune quodcumque. Quia, cum non habeat per se causam in
subiecto, non inest necessario uel per se, quantum est ex parte
subiecti.
[ .] Contra: si "per se", quantum est ex parte subiecti, sic proprium
abest, quia substantia praecedit illud accidens sicut et accidens
commune, ut Aristoteles intelligit de accidente VII Metaphysicae.
[ .] Si uero dicas quod "per se", quantum est ex parte accidentis,
falsum est. Aliquod enim accidens commune, licet non habeat causam per
se in subiecto, habet tamen causam necessariam, ut quantitas, et ita
quantum est ex se repugnat sibi non inesse subiecto in quo habet talem
causam.
[ .] Ideo exponitur illud alio modo sic: "abest" secundum intellectum
"praeter subiecti corruptionem", id est, destructionem essentialis
intellectus subiecti.
[ .] Contra: sic proprium abest, quia species cum sit prior natura
[ .] proprio complete potest intelligi sine proprio.
[ .] Dicitur quod accidens "abest" secundum intellectum per positionem
sui oppositi "praeter subiecti corruptionem"; non sic proprium. Id
est, accidens est praedicatum non-essentiale subiecto, sub cuius
opposito potest subiectum intelligi complete sine repugnantia; non sic
proprium est. Et hoc breuius exprimitur sic: "accidens inest", non per
se uel non conuertibiliter, intelligendo "inest" ut prius dictum
est. Et iste est intellectus definitionis Porphyrii et Aristotelis, et
sic intelligendo utraque est conueniens.
[ .] Contra illud: si haec definitio sit conuenienter data, igitur inest
definito per se; igitur accidens per se adest et abest. Si igitur per
se adest, ergo non potest abesse. Secunda consequentia patet quia "a
copulatiua tenet ad alteram partem". Consimiliter potest argui quod
omne accidens necessario adest per hoc medium "omne accidens per se
adest".a
[ .] Item, omne quod necessario est accidens, necessario inest, quia
inesse est de essentia accidentis; sed omne accidens necessario est
accidens; igitur omne accidens necessario inest. Minor patet, quia
haec est necessaria "omne accidens est accidens", quia praedicatur
idem de se; igitur est uera cum modo necessitatis.
[ .] a Sequitur adnotatio interpolata: Et sic omne quod per se adest,
necessario adest; omne accidens per se adest; igitur omne accidens
necessario syllogismus in barbara.
[ .] Ad primum istorum dicitur quod non sequitur "per se adest et abest,
igitur per se adest", sed est "secundum quid ad simpliciter", sicut
non tenet "contingens necessario est contingens, igitur contingens
necessario est".
[ .] Contra: a genere posito sub differentia tenet ad genus simpliciter,
ut sequitur "animal rationale, igitur animal"; sed illud totum "abest"
etc. est loco differentiae respectu huius "adest"; igitur consequentia
bona.
[ .] Potest dici quod consequentia aliquo modo est bona, sed antecedens
et consequens est distinguendum secundum compositionem et diuisionem,
quia "per se" potest determinare inhaerentiam, et sic utraque uera;
uel inhaerens, et sic utraque falsa. Et isto modo ponitur "non per se"
in definitione accidentis, hoc est dictu, quod illud praedicatum
"adest" etc. per se inest huic subiecto "accidens", sed illud
praedicatum determinatum per se non inest illi subiecto.
[ .] Ad secundum similiter: quod tam minor quam conclusio est uera ut
"necessario" determinat inhaerentiam; aliter non.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum principale patet qualiter ibi ponitur genus et
differentia, et qualiter per totum copulatum est aliud circumlocutum.
[ .] Ad secundum patet qualiter sumitur hic "adest" ut est nomen
secundae impositionis.
[ .] Ad aliud principale patet quod quodlibet accidens, quod non est
proprium, adest et abest secundum intellectum, ita quod subiectum
potest intelligi sub eius opposito.
[ .] Ad aliud de corruptione, dicitur quod adest praeter corruptionem
sui subiecti, quia est in eo, quod manet in transmutatione, ut in
subiecto, et illud non corrumpitur.
[ .] Contra: si sit in illo ut in subiecto, tunc est corruptio illius
subiecti; igitur non adest praeter corruptionem subiecti.
[ .] Dicitur quod si adest materiae, tunc est formale accidens eius; sed
non oportet quod sit corruptio eius, quia eius dicitur corruptio quod
denominatur ab eo et non est eius subiectum. Et uniuersaliter ita est
in accidentibus non denominantibus subiectum licet alia a subiectis,
sicut locus est corporis locantis ut accidens, sed non est locus
corporis locantis, sed est locus corporis locati, passio uero
locantis, ut dicitur IV Physicorum. Actio est patientis ut subiecti;
[ .] sed non est actio patientis, quia non denominat subiectum suum, sed
aliud.
[ .] Aliter dicitur ad primum quod adest praeter subiecti corruptionem,
id est subiectum potest intelligi sub eo et eius opposito sine
destructione sui intellectus uel sine repugnantia intellectuum.
[ .] Ad ultimum dicitur quod ad accidens abesse, sicut hic sumitur, non
sequitur ipsum non esse, quia illud sic intelligitur quod subiectum
potest intelligi sub opposito accidentis. Unde ex hoc non sequitur
quod non sit.
[ .] Contra, per Aristotelem libro Praedicamentorum: unum correlatiuorum
non potest definite sciri sine altero; subiectum et accidens sunt
correlatiua, ut dicitur supra in opponendo; igitur subiec tum non
potest complete intelligi sine accidente, igitur non potest intelligi
sub opposito accidentis.
[ .] Item, "intellectus solum uerorum est"; sed non est uerum subiectum
esse sub accidente et eius opposito; igitur non est
intelligibile. Minor patet, quia "ueritas est adaequatio rei ad
intellectum"; sed non est ita in re.
[ .] Ad primum istorum dicitur quod subiectum est relatiuum per
accidens, quia aliud dicitur ad ipsum. Et de illis non intelligitur
dictum Aristotelis, sed tantum de relatiuis per se. Quia scibile
potest cognosci, non cognita scientia, cum sit naturaliter prius
ea. Si diceretur "praeter subiecti corruptionem", id est eius cui
talis intentio inest, illud non ualet, quia illud est res primae
intentionis, et ita inconuenienter in definitione alicuius secundae
intentionis poneretur.
[ .] Ad aliud dicitur quod prima propositio uera est de habitu
principiorum qui dicitur intellectus qui distinguitur contra scientiam
quae est proprie habitus conclusionum demonstrationis. Ulterius potest
dici quod intellectus intelligens subiectum esse sub opposito talis
accidentis, inseparabilis scilicet, est falsus; sed non intellectus
intelligens sub opposito talis accidentis qui est simplex, non
componens uel diuidens, quia tantum "circa compositionem uel
diuisionem est ueritas uel falsitas". Tertio modo dicitur quod
subiectum non potest uere intelligi sub opposito accidentis
inseparabilis, tamen uere potest sic intelligi sine repugnantia
intellectuum; quia si sic intelligatur, non est repugnantia
intellectuum.
[ .] Ad quoddam argumentum superius factum, scilicet intentio inest
necessario cui inest, dico quod illud concludit quod accidens
necessario inest ut "necessario" determinat inhaerentiam, non
inhaerens.
[QUAESTIO
UTRUM "PROPRIUM" ET "ACCIDENS" POSSINT
DICI DE EODEM]
[ .] Quaeritur utrum proprium et accidens possint dici de eodem.
[ .] Quod sic, uidetur.
[ .] De omnibus propriis qualitatibus elementorum, quia quaelibet
illarum consequitur formam elementi. Igitur est proprium respectu
elementorum. Et accidentia sunt in mixtis, ut manifestum est. Nec
potest dici quod aequiuoce sunt in his et in illis, quia haec et illa
sunt comparabilia secundum talem qualitatem, ut patet per Aristotelem
II Metaphysicae ubi dicitur, "puta ignis calidissimus; etenim aliis
causa hic caloris". Similiter, ista propositio, quam intelligit ibi
per istam litteram, non habet ueritatem nisi in uniuocis.
[ .] Item, lux in corpore luminoso et medio est uniuocum, quia utriusque
est actus lucidi in quantum lucidum; sed in corpore luminoso est
"proprium", in medio "accidens". Primum patet, quia sequitur immediate
formam corporis luminosi. Unde diuersitatem consequitur formae
diuersitas lucis, ut patet in corporibus supracaelestibus. Minor
patet, quia "adest et abest" etc.
[ .] Ad oppositum:a
[ .] "Proprium" et "accidens" sunt duae intentiones oppositae; "opposita
non possunt eidem inesse".
[I. Ad quaestionem
A. Opinio aliorum]
[ .] Dicitur quod quae sunt opposita respectu eiusdem non insunt eidem;
proprium et accidens sunt opposita respectu eiusdem; ideo idem non est
proprium et accidens respectu eiusdem. Non est tamen inconueniens
respectu diuersorum, sicut idem habet rationem generis et speciei
respectu diuersorum.
[ .] Contra: si respectu alicuius est proprium, respectu illius non est
accidens, quia tunc illi inesset per se et non per se. Nec est
accidens alteri. Probatio: quia si sic, igitur primo non infuit
conuertibiliter; igitur non fuit proprium respectu primi.
[B. Solutio auctoris]
[ .] Ideo dicendum quod impossibile est istas duas intentiones, scilicet
"proprium" et "accidens", eidem rei primae intentionis applicari
[ .] a Sequitur textus interpolatus: est Aristoteles I Topicorum dicens
quod "accidens potest esse proprium "quando" uel "ad aliquid"
simpliciter autem non".
[ .] respectu eiusdem uel diuersorum. Quia quod alicui est proprium,
illi non est accidens; nec alicui alii, quia "conuertitur cum eo cuius
est proprium" et ita alii non inest.
[II. Ad argumenta principalia]
[ .] Ad primum argumentum dici potest quod nulla qualitas actiua uel
passiua est proprium alicui elemento, ut hic dicimus proprium
"accidens per se consequens formam speciei". Quia alteratio in illis
qualitatibus praecedit generationem et corruptionem formae
substantialis, ut manifestum est, eo quod elementum agens inducit suas
qualitates adhuc manente forma elementi corrumpendi, quia illa manet
in tota transmutatione. Igitur illa potest manere sub contrario
qualitatis quae ponitur sibi propria. Sed hoc est contra rationem
"proprii".
[ .] Vel potest dici quod licet semper inessent huiusmodi accidentia
elementis et necessario, non tamen consequuntur formam speciei sed
magis materiam, quia sunt principia actionis et passionis, quae non
sunt primo speciei sed indiuidui, per Aristotelem I Metaphysicae. Et
ideo respectu elementorum possunt dici accidentia inseparabilia, cum
quo tamen stat quod eadem specie accidentia sint separabilia respectu
elementatorum sicut nigrum respectu corui a quo non separatur et
alterius a quo separatur.
[ .] Ad secundum potest dici quod si lux uniuoce sit in corpore luminoso
et medio, id est aliqua qualitas eadem specie, non tamen eumdem modum
essendi habet utrobique. Concretum autem significat formam secundum
quod est in subiecto. Et ideo nullum concretum dictum a luce uniuoce
inest hic et ibi, quia nec corpus luminosum dicitur illuminatum sed
lucens; medium uero non lucens sed illuminatum. Nunc autem istae
intentiones "proprium" et "accidens" non sunt applicabiles rebus
primae intentionis nisi ut significantur in concreto. Ideo nihil est
uniuocum hic et ibi cui attribuantur istae intentiones "proprium" et
"accidens".
[ .] Contra hoc: concretum et abstractum idem significant; igitur si
abstractum uniuocum, et concretum.
[ .] Item, risibilitas respectu hominis non est genus nec species nec
differentia nec accidens, ergo proprium. Similiter, albedo respectu
hominis non est genus nec species nec differentia nec proprium, ergo
est accidens. Nec est dicere quod non sunt uniuersalia, quia
praedicantur de pluribus. Igitur istae intentiones possunt applicari
aliquibus primae intentionis ut significantur in abstracto, cuius
oppositum dictum est.
[ .] Ad primum potest dici quod si concretum sit aequiuocum ratione
formae significatae, et abstractum erit. Tamen si diuersa concreta
dicantur ab eadem forma propter diuersam habitudinem formae ad
subiectum, non sequitur illud abstractum esse aequiuocum. Sicut
sanatiuum dicitur multipliciter: effectiuum, conseruatiuum uel
significatiuum sanitatis ex diuersa habitudine eiusdem formae ad
diuersa subiecta, et tamen "sanitas" uniuocum est. Ad illud quod
obicitur quod "idem significant", uerum est "eandem formam"; tamen
abstractum absolute, concretum ut inhaeret subiecto.
[ .] Ad secundum dicitur quod risibilitas respectu hominis non est
uniuersale, quia nec respectu eius praedicatur de pluribus. Sed si
arguatur absolute de ipsa, "est genus uel species" etc., dico quod est
species respectu huius risibilitatis et illius, quia respectu istarum
praedicatur de pluribus. Sic ex alia parte de albedine, cuius signum
est quod Porphyrius in omnibus modis "proprii" et toto capitulo "De
accidente" tantum exemplificat de concretis.

You might also like