Professional Documents
Culture Documents
1-3
CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Ethicorum
liber I a lectione I ad III
INDEX
Agedum
LIBER 1
LECTIO 1
[72705] Sententia Ethic., lib. 1 l. 1 n. 1
Sicut philosophus dicit in principio metaphysicae, sapientis est ordinare. Cuius ratio est, quia
sapientia est potissima perfectio rationis, cuius proprium est cognoscere ordinem. Nam etsi vires
sensitivae cognoscant res aliquas absolute, ordinem tamen unius rei ad aliam cognoscere est solius
intellectus aut rationis. Invenitur autem duplex ordo in rebus. Unus quidem partium alicuius totius
seu alicuius multitudinis adinvicem, sicut partes domus ad invicem ordinantur; alius autem est ordo
rerum in finem. Et hic ordo est principalior, quam primus. Nam, ut philosophus dicit in XI
metaphysicae, ordo partium exercitus adinvicem, est propter ordinem totius exercitus ad ducem. Ordo
autem quadrupliciter ad rationem comparatur. Est enim quidam ordo quem ratio non facit, sed solum
considerat, sicut est ordo rerum naturalium. Alius autem est ordo, quem ratio considerando facit in
proprio actu, puta cum ordinat conceptus suos adinvicem, et signa conceptuum, quae sunt voces
significativae; tertius autem est ordo quem ratio considerando facit in operationibus voluntatis.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 1/11
13/08/2021 Thomas de Aquino, Sententia libri Ethicorum, lib. 1 l. 1-3
Quartus autem est ordo quem ratio considerando facit in exterioribus rebus, quarum ipsa est causa,
sicut in arca et domo.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 2/11
13/08/2021 Thomas de Aquino, Sententia libri Ethicorum, lib. 1 l. 1-3
similiter in compositis, vel colligatis, operatio partis principaliter est totius; et ideo oportet, quod ad
eamdem scientiam pertineat consideratio talis totius et partis eius. Non autem ad eamdem scientiam
pertinet considerare totum quod habet solam ordinis unitatem, et partes ipsius.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 4/11
13/08/2021 Thomas de Aquino, Sententia libri Ethicorum, lib. 1 l. 1-3
[72720] Sententia Ethic., lib. 1 l. 1 n. 16
Secundo ibi: quaecumque autem sunt talium etc., ponit ordinem habituum adinvicem. Contingit enim
unum habitum operativum, quem vocat virtutem, sub alio esse. Sicut ars quae facit frena est sub arte
equitandi, quia ille qui debet equitare praecipit artifici qualiter faciat frenum. Et sic est architector,
idest principalis artifex respectu ipsius. Et eadem ratio est de aliis artibus, quae faciunt alia
instrumenta necessaria ad equitandum, puta sellas, vel aliquid huiusmodi. Equestris autem ulterius
ordinatur sub militari. Milites enim dicebantur antiquitus non solum equites, sed quicumque
pugnatores ad vincendum. Unde sub militari continetur non solum equestris, sed omnis ars vel virtus
ordinata ad bellicam operationem, sicut sagittaria, fundibularia vel quaecumque alia huiusmodi. Et
per eundem modum aliae artes sub aliis.
LECTIO 2
[72723] Sententia Ethic., lib. 1 l. 2 n. 1
Si itaque est aliquis finis operabilium et cetera. Praemissis his quae sunt necessaria ad propositum
ostendendum, hic accedit philosophus ad manifestandum propositum, scilicet ad ostendendum ad
quid principaliter respiciat huius scientiae intentio. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit ex
praemissis, esse aliquem finem optimum in rebus humanis. Secundo ostendit, quod necessarium est
habere cognitionem de ipso, ibi, igitur ad vitam et cetera. Tertio ostendit ad quam scientiam pertineat
eius cognitio ibi. Videbitur autem utique principalissimae et cetera. Circa primum utitur triplici
ratione. Quarum principalis talis est. Quicumque finis est talis quod alia volumus propter illum et
ipsum volumus propter se ipsum et non aliquid aliud, iste finis non solum est bonus, sed etiam est
optimus, et hoc apparet ex hoc quod semper finis cuius gratia alii fines quaeruntur est principalior, ut
ex supra dictis patet; sed necesse est esse aliquem talem finem. Ergo in rebus humanis est aliquis finis
bonus et optimus.
desideratur propter alium, aut non. Si sic, habetur propositum. Si autem non est invenire aliquem
talem finem, consequens est quod omnis finis desideretur propter alium finem. Et sic oportet
procedere in infinitum. Sed hoc est impossibile, quod procedatur in finibus in infinitum: ergo necesse
est esse aliquem finem qui non sit propter alium finem desideratus.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 6/11
13/08/2021 Thomas de Aquino, Sententia libri Ethicorum, lib. 1 l. 1-3
Et ideo statim consequenter cum dicit: videbitur autem utique etc., ostendit ad quam scientiam
pertineat huius finis consideratio. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem ad propositum
ostendendum. Secundo probat quiddam quod supposuerat, ibi: quas enim esse est debitum et cetera.
Primo ergo ponit rationem ad propositum, quae talis est. Optimus finis pertinet ad principalissimam
scientiam, et maxime architectonicam. Et hoc patet ex his, quae supra praemissa sunt. Dictum est
enim quod sub scientia vel arte quae est de fine continentur illae quae sunt circa ea quae sunt ad
finem. Et sic oportet quod ultimus finis pertineat ad scientiam principalissimam, tamquam de
principalissimo fine existentem, et maxime architectonicae, tamquam praecipienti aliis quid oporteat
facere. Sed civilis scientia videtur esse talis, scilicet principalissima, et maxime architectonica. Ergo
ad eam pertinet considerare optimum finem.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 7/11
13/08/2021 Thomas de Aquino, Sententia libri Ethicorum, lib. 1 l. 1-3
practicarum. Unde concludit quod hic, scilicet finis politicae, est humanum bonum, id est optimum in
rebus humanis.
LECTIO 3
[72736] Sententia Ethic., lib. 1 l. 3 n. 1
Dicetur autem utique sufficienter et cetera. Postquam philosophus ostendit quid sit bonum, quod
principaliter intenditur in hac scientia, hic determinat modum huic scientiae convenientem. Et primo
ex parte doctoris; secundo ex parte auditoris, ibi: eodem utique modo et cetera. Circa primum ponit
talem rationem. Modus manifestandi veritatem in qualibet scientia, debet esse conveniens ei quod
subiicitur sicut materia in illa scientia. Quod quidem manifestat ex hoc, quod certitudo non potest
inveniri, nec est requirenda similiter in omnibus sermonibus, quibus de aliqua re ratiocinamur. Sicut
etiam neque in conditis, id est his quae fiunt per artem, non est similis modus operandi in omnibus;
sed unusquisque artifex operatur ex materia, secundum modum ei convenientem aliter quidem ex
cera aliter ex luto, aliter ex ferro. Materia autem moralis talis est, quod non est ei conveniens perfecta
certitudo. Et hoc manifestat per duo genera rerum quae videntur ad materiam moralem pertinere.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 8/11
13/08/2021 Thomas de Aquino, Sententia libri Ethicorum, lib. 1 l. 1-3
tempore aut in una regione, quod in alio tempore aut in alia regione non reputatur vitiosum. Et ex ista
differentia contingit quosdam opinari quod nihil esset naturaliter iustum vel honestum, sed solum
secundum legispositionem; de qua quidem opinione ipse plenius aget in V huius.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 9/11
13/08/2021 Thomas de Aquino, Sententia libri Ethicorum, lib. 1 l. 1-3
cognoscit. Et sic ille qui est instructus circa unum quodlibet genus bene potest iudicare de his quae
pertinent ad illud genus. Sed ille qui est bene instructus circa omnia, potest simpliciter bene iudicare
de omnibus.
https://www.corpusthomisticum.org/ctc0101.html 11/11