Professional Documents
Culture Documents
Laurentius Canozius
*Textus/Commentum [2]*
*[Vetus:] Innata est autem via ex notiori-
bus et ceterioribus in certi-
ora naturae et notiora non enim sunt
eadem nobis nota et simpliciter,
unde quidem necesse est secundum hunc
modum procedure ex incertioribus
naturae nobis aut certioribus in cer-
tiora natura et notiora.
[Scotus:] Et via ad illa est de rebus no-
tioribus et manifestioribus apud
nos ad res, quae sunt manifestiores
in natura. Illa autem, quae sunt co-
gnita apud nos, non sunt illa quae
sunt cognita simpliciter. Et ideo
necesse est ire per hanc viam et venire
de rebus, quae latentiores sunt apud
naturam et manifestiores apud nos,
ad res, quae sunt manifestiores et
notiores apud naturam*.
Cum declaravit, quod oportet naturalem largiri cogni-
tionem causarum et elementorum, incepit declarare viam
inducentem ad cognitionem causarum rerum naturalium,
scilicet naturam demonstrationum largientium causas
rerum naturalium. Et dixit: *Et via est ad illa*, id est et
via inducens ad cognitionem causarum rerum naturalium
est de propositionibus acceptis ex rebus posterioribus
in esse, quae sunt notiores et manifestiores apud nos,
ad conclusiones priores in esse, *quae sunt* notiores et *
manifestiores apud naturam* et latentiores apud
nos, et est modus demonstrationum qui dicitur signum.
Et cum declaravit naturas demonstrationis, qua
utitur in hoc causam dedit. Et dixit: *Illa enim,
quae sunt cognita apud nos* et cetera, id est et causa in
hoc, quod via, per quam itur in hac scientia, debet esse a
rebus posterioribus in esse ad priores esse, quia
illa, quae sunt cognita apud nos in rebus naturalibus,
non sunt illa quae sunt cognita simpliciter, id est naturali-
ter. Quod est contrarium in mathematicis; illa enim, quae
sunt cognita in illis simpliciter et sunt causae priores
in esse, sunt cognita apud nos. Quia igitur natura-
liter imus de scito apud nos ad ignotum, si contingerit,
ut notum apud nos sit notum apud naturam, tunc
demonstrationes datae in hac scientia erunt demonstra-
tiones causae et esse. Et si contingerit, ut nota
apud nos non sunt nota apud naturam, quae sunt
priora in esse, sed posteriora, tunc demonstrationes
datae in hac scientia erunt de numero signorum,
non demonstrationes simpliciter. Et cum noti-
ficavit, quod via in hac scientia est incipere a re-
bus notis apud nos et intendere res notas apud
naturam et ignotas apud nos et quod impossibile
est aliter incedere in hac scientia, incepit declarare
quod per hanc viam oportet in hoc libro ire, scilicet quod
oportet ipsum considerare de hoc ex rebus cogni-
tis apud nos procedendo ad res cognitas apud
naturam, quae sunt causae quaesitae. Et dixit: *Et ideo oportet nos*
et cetera. Deinde demonstravit, quae sunt illa, quae sunt
cognita apud nos et latentiora apud naturam, et
quae sunt illa, quae sunt cognitiora apud naturam et igno-
ta apud nos.
<title type="structure" rend="2" n="442">Textus/Commentum [3]</title>
<title type="text" rend="2" n="442">Textus/Commentum [3]</title>
*[Vetus:] Sunt autem primum nobis mani-
festa et cetera confusa magis. Poste-
rius autem fiunt ex his nota elementa
et principia nobis dividentibus haec.
[Scotus:] Et illa, quae primo sunt apud nos
evidentia et manifesta, sunt mista,
scilicet composita proprie; deinde in po-
stremo efficiuntur nobis ex istis
elementa et principia manifesta*.
Dicit: *Et illa, quae sunt cognita apud nos primo* de
rebus naturalibus *sunt composita causata* ab elementis.
Et illa, quae sunt ignota apud nos, naturaliter sunt
causae compositorum. Sed possibile est ex rebus
compositis, id est ex consequentibus, earum cognoscere
causas adeo quod ex hoc erunt notae illae causae, ex quibus
componuntur. Causae autem sunt notiores apud
naturam, quia natura facit composita ex causis,
unde videtur quod causae sunt notiores apud illam,
sicut est dispositio in rebus artificialibus cum artifi-
ce, scilicet quod causae sunt cognitiores apud illum. Si igitur
nos ageremus res naturales, tunc causae essent
notiores apud nos. Sed quia nos non habemus
agere eas, ideo dispositio in eis apud nos est con-
traria dispositioni in rebus artificialibus.
<pb n="[31v
enim considerat de linea naturali,
sed non secundum quod est naturalis,
aspectivus autem considerat de li-
nea mathematica, non secundum
quod est mathematica, sed secundum
quod est naturalis*.
Et declarabitur, quod in diffinitionibus naturalibus
apparet materia *ex hoc, quoniam quod de mathema-
ticis est propinquius scientiae naturali* magis pertinet
ad materiam et magis apparet materia indiffiniti-
onibus eius, licet minus appareat quam in scientia naturali,
*ut* in *scientia de aspectibus et musica et astrologia*. Et
dixit: *quomodo*, quoniam illa, quae sunt in hoc in *con-
versa dispositione geometriae* simpliciter sunt diffini-
tiones scientiae naturalis. *Geometria enim considerat*
de magnitudinibus abstractis a materia, naturalis
vero considerat de eis, secundum quod sunt in materia,
*aspectivus autem considerat de lineis* in dispositione
media inter illas duas considerationes. Non enim
considerat de linea, secundum quod est linea simplici-
ter, ut geometer, neque secundum quod est linea ignea
aut aerea, ut naturalis, sed secundum quod visualis.
Istud enim esse est quasi medium inter naturale et ma-
thematicum. Et similiter musicus considerat de pro-
portionibus numerabilibus, non secundum quod sunt
proportiones numerabiles, sed secundum quod sunt
sonorum sensibilium. Et ideo cum dixit: *Aspectivus
autem considerat de linea mathematica, non secundum
quod est mathematica, sed secundum quod est naturalis*,
non debes intellegere, quod consideratio eius est con-
sideratio naturalis, sed intendebat, quod consideratio
eius est propinquior considerationi naturali.
<pb n="[42r
ut in mathematicis, in diffinitione
enim recti aut commensurati aut
alius cuiusdam reducitur ultimum.
[Scotus:] Et manifestum est, quod haec sunt causae
existentes et quod sunt tot, quot dixi-
mus. Quaestio enim per quare continet
istum numerum. Quare enim aut
reducitur ad quid est res (et est ulti-
mum eorum, ad quae reducitur in
rebus immobilibus, verbi gratia in mathe-
maticis; non enim reducuntur nisi
ad diffinitionem recti aut symmetri
aut ad aliud ab istis)*.
Cum posuit prius, quod genera causarum sunt quattuor
et notificavit, quod casus et fortuna non sunt aliae causae ab
illis et quod collocantur in genere, quod est movens,
scilicet in eo, quod est per accidens, non per se, reversus
est ad certificandum causas esse quattuor. Et dixit:
*Et manifestum est* etc., id est et declaravit, quod *haec
sunt causae existentes, et sunt tot quot diximus.
Quaerere enim per* hanc coniunctionem *quare* non
usitatur nisi istis quattuor modis, non in pluribus,
et quod universaliter *continet* interrogatio *istum nu-
merum*. Et cum narravit hoc, dixit: *Quare enim
aut reducitur* etc., id est interrogare enim *per quare*
aut respondere ei est aut per *quid est*, scilicet per causam
formalem. Ista enim causa *est ultimum eorum, ad
quae* pervenit interrogatio, per quare *in rebus im-
mobilibus;* et apud illam cessat quaestio et responsio.
Et intendit per *res immobiles* ea, quae non sunt in materia
aut secundum esse aut secundum diffinitionem, sicut
est diffinitio *in mathematicis*. Ista enim considerant
de formis; et ideo causae in eis sunt secundum formam.
Et deinde induxit exemplum de mathematicis. Et dixit:
*Verbi gratia* etc., id est *verbi gratia* quaestiones accidentes *in
mathematicis*, quoniam omnes *reducuntur ad dif-
finitionem*, ut ad *diffinitionem symmetri et asymmetri
aut recti aut circularis aut aliud ab istis*.
<pb n="[46v
neratione eorum, quae generantur
ex eis sit casu et quomodocumque
accidit. Et universaliter qui hoc di-
cit, destruit illud, quod est per natu-
ram, et ipsam naturam. Quod enim
est per naturam est illud, quod move-
tur continue ab aliquo principio
in ipso, donec perveniat ad finem.
Et enim omne principium uniuscuiusque
rei earum, quae sunt per naturam. habet
unum finem, neque est ad quaelibet
finem, sed unum principium semper
inducit ad unum finem, nisi impe-
diatur*.
Vult etiam demonstrare ex dispositionibus entium,
quod natura agit propter aliquid et dicit et oportet et cetera,
id est et si generatio uniuscuiusque speciei esset
casu et casus est causa non terminata. Possibile
esset, ut una species generaretur a quolibet semine
a qualibet mixtione elementorum. Et hoc est contra
sensum. Et quia istud principium est ex primis principiis
scientiae naturalis, et non oportet naturalem loqui
de eo cum negante ipsum, secundum quod est natu-
ralis, sed secundum quod est primus philosophus, aut
secundum quod est disputator. Dixit: *Et universaliter*
etc., id est et iste sermo destruit subiectum istius
scientiae, quod est natura, et illud, quod generatur per
naturam, quod enim fit per naturam et a natura mo-
vetur continue in generatione uniuscuiusque entis.
Incepit enim a principio terminato et pervenit ad
finem terminatum. Deinde dicit: *Et non ex omni principio*
etc., id est et non omne principium habet unum
finem neque quilibet finis est ab uno principio. Quod
autem generatur casu, non generatur a natura,
cum non generetur a principio terminato, neque ad
finem terminatum. si igitur generata generentur
hoc modo, ergo non est natura neque generan-
tur a natura. Et cum posuit, quod natura agit ex prin-
cipio terminato et ad finem terminatum, et hoc non
est semper, dixit nisi impediatur.
<pb n="[178 Consuetudo sicut dicit Aristoteles in primo Metaphysicae est maxima
causa
impediens a pluribus rebus manifestis per se, quemadmodum enim quando homo
fuerit assuetus ad aliquas actiones, licet noceant illi, erunt faciles illi, et
credit quod
sint utiles. Similiter cum fuerit assuetus credere sermones falsos a pueritia,
erit
illa consuetudo causa ad negandum illam veritatem manifestam, sicut quidam
tantum assueti fuerunt comedere venenum in tantum quod erat eis cibus, et sicut
accidit modernis dicentibus quod generatio fuit ex non ente, et causa istius
aestimationis fuit consuetudo.
Et tu potes scire hoc ex hoc quod dixit Aristoteles quod omnes antiqui
conveniunt in hoc quod nihil generatur ex nihilo. Et iam vidi quosdam socios
dubitantes in hac quaestione, et Avicenna oboedivit huic aliquantulum in suo
tractatu de substantia orbis. Et ista mala consuetudo potest auferri per habere
consuetudinem audiendi sua contraria. Quemadmodum enim malitiae acquisitae
per malam consuetudinem destruuntur per consuetudinem habituum bonorum
oppositorum illis. Similiter credere res falsas per malam consuetudinem destrui
tur
per habere consuetudinem rerum verarum, et ista consuetudo est impediens multos
intelleetos perfectos recipere veritatem.
Et ideo videmus modernos loquentes dicere quod qui in principio addiscit
philosophiam, non potest addiscere leges, et qui primo addiscit leges, non ei
abscondentur post aliae scientiae, et bene dixerunt. In quo enim congregantur
consuetudo veritatis et comprehensio veritatis, ille non habet impedimentum a
veritate, sed habet impedimentum a falsitate aut saltem ab eo, in quo neque est
veritas neque falsitas ut in legibus. Sed qui habet consuetudinem recipiendi fa
lsum,
aptus est, ut impediatur a veritate. Quemadmodum in quo congregatur cum
nutrimento panis, qui est cibus temperatus, consuetudo nutrimenti, rectum est u
t
non impediatur in aliqua hora ab hoc, quin nutriatur ab eo et quin non accidat
ei
nocumentum. Sed qui assuetus est ad aliud quam ad panem, potest bene impediri
a nutrimento illius.
Et ex hoc modo, scilicet per consuetudinem aestimatur quod apologi positi
civitati sibimet corrumpunt multa principia necessaria, et hoc est per assuetud
inem,
et ideo fides vulgi est fortior quam fides philosophorum, quoniam vulgus non
assuevit audire aliud, philosophi autem audiunt multa, et ideo quando disputati
o
<pb n="[178 et consideratio communis est omnibus, corrumpitur fides vulgi, et i
deo quaedam
leges prohibent disputare. Et potes bene videre quantum operatur audire res
extraneas in opinione, quae est per consuetudinem in hoc tempore. Homines enim
multi, cum intraverunt res speculativas et audierunt res extraneas eis, cum fue
runt
assueti, statim corrumpebatur opinio, quam habuerunt ex assuetudine, et non
fuerunt tantum assueti ad istas res extraneas ut possent recipere, et fuerit de
structa
apud eos maior pars legum, et multiplicati sunt apud eos homines, qui dicebantu
r
zenedic, et Algazel fuit maior causa huius cum suis compositionibus mixtis et
ideo, quia antiqui ex assuetudine erraverunt circa sequentia, dixit hoc.
<app from="#LCP_161.1" to="#LCP_161.2">
<rdg>This prologus to Liber III is lacking in the Editio princeps.
The text here is based on: Horst Schmieja, Drei Prologe im Groen Physikkommentar
des Averroes?, in:
Aristotelisches Erbe im arabisch-lateinischen Mittelalter, ed. by Albert Zimmer
mann (Berlin [et al.]:
de Gruyter, 1986), pp 175-189.
</rdg>
</app>
<pb n="[65r
et in perfectione est, sicut dicitur inesse
dici et esse belli et est in potentia quasi ma-
teria non sicut ipsum finitum*.
<pb n="[79v
aliquid similiter existimamus locum
esse hoc modo imaginationis. Sed il-
la existimavimus propter hoc, quod
illud, quod fuit aer, est nunc aqua.
Locum vero existimamus esse, quia
ubi fuit aer illic nunc est aqua et
materia, sicut diximus superius, non
est separata a re neque continens ipsum
in loco vero est utrumque*.
Cum posuit, quod locus videtur aliquod quattuor et quod non est
aliquod trium scilicet forma aut materia aut dimensio
inter ultima corporis continentis. Et dedit similitudi-
nes, quae faciunt existimare unumquodque eorum. Et
primo dedit similitudinem, quae facit existimare locum
esse formam et quae facit existimare locum esse vacuum.
Incepit etiam dare similitudinem, quae facit existimare
ipsum esse materiam. Et dixit: Et existimatur materiam es-
se locum, id est et similitudo, quae est inter motum transla-
tionis. Et motum transmutationis, quae est generatio
et corruptio. Est, quoniam uterque indiget aliquo, in quo
fit transmutatio. Et ideo existimatur, quod illud, in quo
est transmutatio secundum generationem et corruptio-
nem, quod est materia sit subiectum translationis, scilicet
locus. Et hoc existimatur maxime, quando aliquod cor-
pus transmutatur in aliud, in ubi quiescente absque eo,
quod separatur ab eo, sed remanet continuum cum illo,
ubi ut aqua, quae est in cypho, quae transmutatur in
aerem absque eo, quod vas moveatur et absque eo, quod
aqua dividatur a vase, quoniam subiectum istius tran-
smutationis est insimul cum vase, facit existimare ipsum
esse locum. Deinde dicit: Et quemadmodum in alteratione etc.,
id est et illud, quod movit nos ad credendum ma-
teriam esse. Et locum esse est consimile: Illud enim, quod
movit nos ad credendum materiam esse est subiectum
esse in alteratione, quoniam quemadmodum in alteratio
ne aliquid est, super quod est, super quod succedunt sibi duo contra-
ria, verbi gratia albedo et nigredo et durities et molliti-
es. Itaque in aliqua hora est album et in alia nigrum. Et simili-
ter in transmutatione, quae est in substantia. Et est ali-
quod subiectum, ut in transmutatione aquae in ae-
rem et aeris in ignem. Et similiter existimavimus per
motum translationis locum esse. Locus enim ita se habet
in motu translationis, sicut materia in motu secun-
dum substantiam et subiectum in alteratione. Et hoc
intendebat cum dixit: Ita existimavimus locum
esse etc. Et cum dedit similitudinem inter causam
facientem opinari locum esse et materia esse, dedit diffe-
rentia. Et dixit: Sed illam etc., id est et est differentia inter
has duas transmutationes, quoniam transmutatio,
quae induxit nos ad credendum materiam esse, est tran-
smutatio, quae est in substantia. Transmutatio autem,
quae induxit nos ad credendum locum esse est tran-
smutatio in loco. Et hoc intendebat cum dixit, quo-
niam illud, quod fuit aer est materia aquae, id est quia
transmutatur et transfertur de forma aeris in formam
aquae. Deinde dicit: Signum declarationis, quod materia est ali-
ud a loco. Et est quoniam materia non separatur
a re neque continet ipsam. Locus vero separatur et con-
tinet, ergo in secunda figura locus non est materia.
<pb n="[88r
hic vacuum separatum, ut quidam
dicunt. Dicamus igitur quoniam cum
unumquodque corporum simplicium ha-
beat aliquam translationem. Verbi gratia
ignis superius et terra inferius et
ad medium. Manifestum est, quod non
est rectum, ut vacuum sit causa tran-
slationis, quis igitur motus potest
aliquis dicere, quod vacuum est eius
causa cum non existimetur, quod sit causa
alicuius ubi motus in loco. Et non est causa
nisi istius motus*.
Id est manifestum igitur, quod sermo eorum in proban-
do vacuum per motum, destruitur ex ipso moto.
Apparet enim, quod ex motu non sequitur vacuum esse,
immo ex illo destruitur vacuum. Et dixit: Dicamus igi-
tur etc., id est apparet ex isto sermone, quod non in-
tendunt in eo destruere vacuum, ut promisit in prin-
cipio sermonis, sed destruere rationem eorum de vacuo.
Destructio enim adveniens super rationem eorum fuit
destructio consecutionis, quam existimabant esse in-
ter motum et vacuum. Iste vero sermo est destructio
eius, quod vacuum sit causa motus secundum finem
quasi igitur in primis sermonibus declaravit, quod vacu-
um non est causa formalis motus. Et in hoc sermo-
ne declaravit, quod non est causa finalis. Et sermo syllo-
gisticus componitur sic: Si vacuum fuerit causa mo-
tus, secundum quod locus est nobis, est causa eius, quod
translatio alia est ad superius et alia ad inferius.
Et si fuerit causa divisionis translationis, erunt diver-
sae naturae non consimilis, sed est consimilis naturae. Er-
go non est causa translationis. Et cum non fuerit
causa translationis, non erit causa motus secundum
finem, sed causa quam ipsi dicunt de vacuo non est ista,
quoniam causa quam ipsi fingebant de vacuo quasi
est causa naturalis, scilicet causa, per quam aptatur mo-
tus. Et ideo incepit post declarare, quod impossibile est
motum fieri in vacuo et etiam fingunt ipsum esse
causam levitatis et plenum causam gravitatis. Et ap-
paret ex hoc sermone bene, quod vacuum non est locus,
quoniam si vacuum esset locus, in quo non erit corpus
et transfertur ad ipsum corpus, essent in eo superi-
us et inferius. Sed in eo non sunt superius et inferius,
ergo in eo non est locus. Et cum non fuerit locus,
non erit ens, quoniam in diffinitione eius dicitur, quod
est locus. Et hoc intendebat per hunc sermonem
et sermo eius erit talis. Manifestum est, quod vacuum
cum non fuerit locus, ad quem transferuntur corpora
naturaliter non erit ens. Et forte quia sermo continet
duas conclusiones insimul promisit in principio ser-
monis primam conclusionem. Et propalavit in ipso ser-
mone secundam conclusionem. Et demonstravit per hoc,
quod sermo continet duas conclusiones insimul et hoc
secundum suum morem in abbreviatione. Deinde dicit: Quis igi-
tur motus etc., id est et cum sit declaratum, quod non
est causa motus, qui existimatur, quod est dignius, ut
vacuum sit causa eius, scilicet motus translationis. Sequi-
tur, ut non sit causa alicuius motus omnino. Et cum
non fuerit causa illius, non sequitur ex positione motus
vacuum esse, sed e contrario scilicet vacuum non esse. Et
<pb n="[88r
Alexander exponit hunc sermonem , ita quod si natura sit
causa translationis corporum naturalium, vacuum non
est causa translationis. Et cum non fuerit causa tran-
slationis, non erit causa alterius. Et cum non fue-
rit causa alicuius, non erit ens omnino. Et ista con-
tradictio est propria ponentibus vacuum, quia est cau-
sa agens translationis ad superius, non ponenti-
bus ipsum causam materialem translationis.
<pb n="[92v
fuerit corpus subtilius quam b. secun-
dum excessum h. super k., tunc per-
transitus z. in velocitate erit in tem-
pore aequali k. si a. movetur. Si igitur
in z. non fuerit corpus, tunc motus
a. in eo erit velocior. Sed erat in k.
Ergo sequitur, ut pertransitus eius per
ipsum sit in tempore aequali sive fue-
rit plenum sive vacuum, quod est
impossibile*.
Ista etiam est alia declaratio ad confirmandum,
quoniam si adversarius non concessit nobis impossi-
bile, quod sequitur ex sermone praedicto, quod est
motum esse indivisibilem et in tempore indivisibili et
dixit, immo motus qui est in vacuo est in tempore
demonstrabimus ei quod ex hoc sequitur impossibile,
quod non potest concedi. Et hoc erit ponendo quod
idem motum movetur per spatium aequale in vacuo et
pleno, verbi gratia in aere. Cum igitur posuerimus ipsum
moveri per haec duo spatia aequalia, quorum alterum
est in vacuo et reliquum in aere in duobus tempori-
bus. Manifestum est quod tempus in quo pertransit spa-
tium, quod est in vacuo, erit brevius quoniam in va-
cuo non est resistentia. Hoc igitur tempus minus
habebit aliam proportionem terminatam ad hoc
tempus maius. Et manifestum est quod si nos ima-
ginati fuerimus corpus subtilius aere secundum addi-
tionem temporis maioris super tempus minus. Mani-
festum est quod istud motum transibit in corpore sub-
tiliori spatium aequale tempori in quo pertransivit ipsum
in vacuo, cum posuerimus quod proportio temporis ad
tempus est, sicut proportio subtilitatis alterius medii
ad subtilitatem reliqui medii. Et sic idem motum per-
transibit spatium aequale in tempore aequali median-
te vacuo et mediante pleno. Haec est demonstratio
eius in hoc loco. Et dixit: Sed si omnis res mota et-
c., id est quoniam si posuerimus quod res mota move-
tur in aliquo corpore subtilissimo, et movetur etiam in
vacuo necessario movebitur in vacuo velocius et
cum proposuit hanc propositionem incepit inducere pro-
positiones inducentes ad inconveniens et dixit: Sit
igitur z. vacuum etc., id est sit igitur spatium in va-
cuo z. et sit aequale spatio b. quod est in aere.
<pb n="[96r
locitatis non est comparatio.*
Dicit: Et contingit istis hoc, quoniam cum dixerint
quod causa levitatis est vacuum non possunt dicere, quae
sit causa gravitatis quoniam si dixerint ipsum esse
plenum. Contingit ut non inveniatur grave simpliciter
neque leve simpliciter, sed gravius et levius, ut dictum
est in quarto Caeli et Mundi. Illic enim contradictum
est istis perfectae. Deinde induxit etiam aliud inopina-
bile. Et dixit: Et manifestum est etiam etc., id est quo-
niam si rarum est illud, quod penetrat vacuum et
vacuum est causa motus ad superius. Manifestum
est, quod quanto corpus fuerit magis rarum tanto ma-
gis movebitur velocius ad superius, quia erit maio-
ris vacuitatis, contingit igitur necessario, ut cum
aliqua duo mota ex istis fuerint diversa in veloci-
tate et tarditate, ut proportio motus alterius ad
motum reliqui sit sicut proportio tarditatis ad tar-
ditatem. Cum igitur imaginati fuerimus vacuum
moveri, tunc illic non erit proportio, unde necesse est,
ut motus eius sit indivisibilis et in tempore indi-
visibili. Et ideo dixit: Dignius est igitur etc., id est
dignius est ut sit impossibile, ut moveatur scilicet vacuum,
quia sequitur ut motus eius sit non in tempore. Et si
non fuerit concessum nobis, quod motus vacui est non
in tempore probabimus, quod possibile est inveniri a-
liquod motum compositum ex vacuo et pleno, quod
pertransit cum solo vacuo idem spatium in eodem
tempore, quod est valde inopinabile. Et universaliter
impossibile, quod contingit istis est simile impossibi-
li contingenti dicentibus vacuum esse causam mo-
tus simpliciter. Et ideo dixit: Et ratiocinatio est eadem
etc., id est et impossibile contingens dicentibus va-
cuum esse causam translationis ad superius est si-
mile impossibili contingenti dicentibus vacuum esse
causam motus in loco. Non est enim comparatio in-
ter id quod movetur in vacuo solo et illud quod
movetur in pleno apud dicentes vacuum esse causam
translationis ad superius, ita quod est ubi, nec inter
illud quod movetur cui admiscetur vacuum. Et ipsum
vacuum apud dicentes vacuum esse causam trans-
lationis ad superius ita quod est motor pleni. Et cum
contingit istis duobus sermonibus, ut inter veloci-
tates non sit proportio et quod vacuum movetur non in
tempore. Contingent hae duae demonstrationes simi-
les, quae contingunt illis scilicet demonstrationi inducen-
ti ad hoc, quod motus sit non in tempore. Et demon-
strationi inducenti ad hoc, quod idem motum move-
atur in vacuo et pleno eodem spatio in eodem tem-
pore. Contingit enim istis quod plenum et vacuum mo-
veantur eodem spatio in eodem tempore. Hae igitur
duae rationes, sicut dixit sunt eaedem secundum simi-
litudinem et terminus medius in eis est idem secun-
dum genus.
<pb n="[100v
niuntur per tempus. Velox enim est
illud quod est multum in tempore
brevi, et tardum est illud quod est mo-
dicum in tempore longo. Et tempus
non diffinitur per tempus neque se-
cundum quod est quantum neque secundum
quod est quale*.
Ista est secunda contradictio et continet quattuor
propositiones, quarum tres sunt manifestae per se et
quarta declarabitur per duas illarum. Cum igitur
propositio conclusa ex duabus coniungetur ad tertiam
manifestam per se, sequetur conclusio. Et compositio
earum est sic: velox et tardum in motibus diffiniun-
tur per tempus, sed tempus non diffinitur per tempus,
ergo in secunda figura. In tempore non est veloci-
tas et tarditas, sed in omni motu est velocitas et
tarditas, ergo in secunda figura. Tempus non est
motus et dixit: Velox enim est illud quod est mul-
tum etc., id est velox enim est illud quod pertran-
sit longum spatium in tempore brevi. Et tardum
est illud quod pertransit breve spatium in longo
tempore. Et cum dixit: Et tempus non diffinitur per
tempus etc., non intendit quod in tempore quodam
modo est quantum et quomodo est quale, quoni-
am tempus est quantum non quale. Sed intendit quod im-
possibile est, ut antiquis diffiniat tempus per tempus
neque secundum quale si haberet quale neque se-
cundum quantum, ut in motu diffiniuntur, scilicet quoni-
am velocitas et tarditas, quae sunt in eo sunt
quale et diffiniuntur per tempus. Et similiter, quan-
tum quod est in eo diffinitur per tempus, cum
dicitur quod magnus motus est in tempore magno et
parvus in parvo.
<pb n="[138v
his est quies opposita. Si quidem igitur
non erit inconveniens, manet enim violentia
quare quiescens aliquid erit non
semper sine fieri, sed palam quod erit si-
cut enim movetur praeter naturam et quie-
scit utique aliquid praeter naturam.
[Scotus:] Et quaeret homo etiam de cessatione
utrum omnes motus qui sunt extra
naturam habent quietem oppositam,
quoniam si hoc non fuerit, erit inopinabi-
le, quoniam tunc remanebit res in violen-
tia et erit aliquid quod numquam quiescet si-
ne generatione. Ergo manifestum est
quod habent, quoniam quemadmodum res quae
movetur extra naturam quiescet ex-
tra naturam*.
Ista est prima quaestio quam induxit prius et non
invenitur in quibusdam libris. Et forte iteravit
eam ad complendum sermonem, quoniam in illo
sermone negavit ut quies quae est extra naturam
habet generationem. Ergo est semper quod est ino-
pinabile. Et quies quae est extra naturam videtur
fieri per sensum semper. Dissolvit igitur hanc quaestionem ita
quod generatio dicitur de illo et de quiete naturali mul-
tipliciter. Et dixit: Et quaeret homo etc., id est et quae-
ret homo sicut diximus de cessatione quae est ire
ad cessandum in motibus qui sunt extra naturam utrum
habent quietem intentam sicut habent motus na-
turales. Et non intendit per quietem oppositam quie-
tem de qua dixit prius quod est contraria motui, scilicet
quietem in eo ex quo. Sed intendebat quietem ad quam
est motus et dixit opponitur large. Et cum narra-
vit quod quaestio est de quietis esse non naturalis quae est
motuum non naturalium, dixit: Si igitur non habent,
hoc erit inopinabile, id est si igitur non habent quie-
tem ut dictum est prius, quia non habent generatio-
nem, erit inopinabile. Apparet enim sensui quod hic sunt
aliqua quae quiescunt violente et non naturaliter.
Et hoc intendebat cum dixit: Quoniam aliquid re-
manet in violentia, id est quoniam apparet sensui
quod aliquid quiescit in loco per violentiam. Deinde
dicit: Et sic erit aliquid quod numquam quiescit sine
generatione, id est et nullum inopinabile est maius quam
ponere quod quies violenta est facta et non habet ge-
nerationem. Deinde dicit: Manifestum est igitur quod habet etc., id est
et cum quies violenta est motuum postquam non fu-
it per sensum, manifestum est quod habent generatio-
nem. Sed generatio in hac quiete non habet eandem
intentionem cum generatione in quiete naturali, et
hoc fuit negatum in sermone praedicto a motis
non naturalibus. Sed ista quies fit a motu qui est ex-
tra naturam et modo quo iste motus qui est extra
naturam invenitur in corpore, scilicet quoniam quem-
admodum iste motus est a causa extrinseca violenta
similiter quies violenta invenitur post istum modum
sicut quies naturalis quae est a causa quae est in re
invenitur post motum naturalem quae est in re a na-
tura, id est a causa existente in re. Et hoc intendebat
<pb n="[138v
cum dixit: Quemadmodum illud quod movetur extra
naturam etc., id est et quies est ei secundum quod est
motus quemadmodum quies est in re secundum quod est mo-
tus naturalis, scilicet quoniam sicut motus dicitur multi-
pliciter de naturali et violento. Ita est de quiete na-
turali et violenta et quaestio accidit ex hoc quod po-
nebantur univoca.
<pb n="[162r
hoc non sit ita, sed hoc est in uno in-
stanti, tamen instantium. Ergo nullus mo-
dus transmutationis erit in tempo-
re omnino, sed in extremo temporis, nam in
instanti possibile est semper ut res sit
permanens aliquo modo, quiescens autem
non. Impossibile enim est in instanti mo-
tum aut quietem fieri, sed dicere
motum non esse in instanti est verum
et quod aliquid est in eo quodammodo in
tempore, aut impossibile ut sit secundum
quod est in quiete*.
Vult declarare quod transmutatum non est in eo in
quo transmutatur in tempore omnino neque in primo tem-
pore in quo transmutatur, scilicet aequali transmutationi
neque in aliqua parte eius. Sed est in transmutatione in
instanti, verbi gratia quoniam translatum per magnitudi-
nem non est in magnitudine in primo tempore neque in
parte eius, sed in instanti. Et dicit: Et quia omne motum
etc., id est et quia declaratum est quod omne motum mo-
vetur in tempore et quod transmutatur de aliquo in
aliquid continue, ideo tempus in quo motum move-
tur per se, scilicet primum tempus quod est aequale motui eius
in quo motum non dicitur moveri gratia partis, im-
possibile est ut motum sit in illo in quo movetur, scilicet
in hoc tempore aut in aliqua parte illius.
<pb n="[181r
ita quod dicamus de alteratione quod est
eadem aut non eadem secundum
passionem, cum sit eadem. Et dica-
mus in eis, quod est aequalis aut non
aequalis secundum diversitatem
illius*.
Cum quaesivit prius in utroque oportet quaerere
coniunctionem cum illo, in quo est passio aut in ipsa
passione, respondit primo illic, quoniam possibi-
le est accipere coniunctionem in passione. Et non
narravit, utrum cum hoc oportet considerare sub-
iectum aut non considerare, iteravit hic quaestionem.
Et dixit: Sed oportet etc., id est sed oportet nos per-
scrutari et scire illud per quod alterationes sunt aequa-
les, utrum quia passio in eis est eadem in specie aut
sunt similes propter alteratum, scilicet quia quantitas
quae alteratur in eis est una. Et cum dixit aut in
alterato exposuit hoc et dixit: Verbi gratia ut considere-
mus etc., id est ut consideremus de similitudine
duarum passionum aequalitatem subiectorum.
Deinde dicit: Dicamus igitur respondendo etc., id est dica-
mus igitur quod utrumque est considerandum scilicet simili-
tudinem passionis et aequalitatem subiecti. Deinde
exposuit modum considerandi. Et dixit: Ita, quod dicamus
in alteratione etc., id est quoniam necesse est con-
siderare utrumque ita, quod sciamus de duabus alteratio-
nibus, utrum sint eaedem in specie aut non, id est similes.
Et hoc erit quando subiectum fuerit idem. Et dixit
hoc, quoniam cum quantitas subiecti fuerit di-
versa diversabitur passio necessario. Et hoc intende-
bat, cum dixit. Et dicamus in ea, quod est aequalis
aut inaequalis etc., id est et quasi cum exigitur cum
aequalitate passionis ut subiectum sit idem, id est aequale,
induxit rationem super hoc. Et quasi dicat et necesse est
considerare subiectum quia dicimus quod passiones
sunt aequales aut inaequales secundum subiectum.
Et debes scire, quod consideratio coniunctionis in alte-
ratione, si fuerit secundum subiectum tantum erit
per accidens. Et si fuerit secundum solam passionem,
non erit illic aequalitas perfecta, sed solummodo
similitudo. Ergo in consideratione aequalitatis per-
fectae haec duo exiguntur, scilicet similitudo passionis et
aequalitas subiecti.
<pb n="[198v
se, suum corpus autem possibile est ut
moveatur naturaliter et extra natu-
ram. Hoc enim diversatur secundum
motum, cui contingit ut moveatur
secundum ipsum et secundum ele-
mentum ex quo contingit ut consti-
tuatur. Eorum vero quae moventur
ex aliis quaedam moventur natura-
liter et quaedam extra naturam. Extra
naturam vero est sicut motus corpo-
rum terrestrium ad superius. Et mo-
tus ignis ad inferius et membra a-
nimalis etiam multotiens moventur
extra suam naturam propter modos
sue positionis aut propter partes
sui motus*.
08r
modum est de qualibet aliarum re-
rum motarum quorum motor est
univocum secundum formam*.
16v
sit, quoniam manifestum quod si fuerit necesse ut sit
hic motus aeternus continuus oportet considerare
quis motus sit ille qui potest esse continuus, quo-
niam necesse est ut iste motus sit primi motoris, id est
quoniam cum declaratum sit quod est hic motus pri-
mus continuus demonstratus, necesse est ut ille
motus sit ille quo movet primus motor.
17r
iste sit primus motuum, impossi-
bile est enim augeri sine alterari. Augmen-
tabile enim potes dicere ipsum au-
geri per simile et potes dicere ipsum
augeri per dissimile. Nutrimentum
enim dicitur esse contrarium ad con-
trarium. Et non continuatur in omni generante,
nisi simile cum simili, necesse est igi-
tur ut transmutatio ad contrarium
sit alteratio, sed cum fuerit altera-
tio, necesse est ut aliquod alterans
sit quod extrahit illud quod est in po-
tentia calidum in calidum in actu
et manifestum est quod dispositio mo-
toris, tunc non currit eodem modo,
sed forte quandoque erit propinqui-
or alterato et quandoque remotior.
Et hoc non potest esse sine translatione.
Si igitur sit necessarium, ut motus
aeternus sit, sequitur necessario ut
translatio aeterna sit primus motu-
um. Et si aliqua translatio est prior
et alia posterior, necesse est ut prior
sit aeterna et etiam principium omni-
um passionum et densitudo et rari-
tas. Gravitas enim et levitas, et mol-
lities et durities, et calliditas et frigi-
ditas existimantur esse modi densi-
tudinis et raritatis. Et densitudo et
raritas sunt congregatio et segrega-
tio per quas dicitur substantia ge-
nerari et corrumpi et quod congrega-
tum est aut segregatum, necesse
est ut mutet locum. Et etiam augmen-
tatum et diminutum mutant locum
secundum magnitudinem*.
Cum promisit perscrutari quis motus sit, iste mo-
tus continuus et quis motus sit primus motus,
quoniam necesse est ut sit unus, incepit perscrutari
de hoc, scilicet quis motus sit primus motus et dixit:
Dicamus igitur etc., et intendit per motum in
magnitudine motum augmenti et diminutionis.
Iste enim motus declaratus est esse in quantitate. Et in-
tendit per motum in passionem motum alterativum.
Deinde dicit: Necesse est ut iste primus motuum, id est mo-
tus in loco et posuit motus tres secundum quod declara-
tum est in quinto. Deinde incepit demonstrare quod motus
localis praecedit alios, quoniam necesse est ut omne
quod alteratur aut augmentatur aut diminuitur
ut prius transferatur. Et non apparet de natura
translati quod necesse est ut alteretur aut augmente-
tur nisi per accidens. Et incepit in hoc demonstrare
hoc in motu augmenti et dixit: Impossibile est enim
aliquod augeri sine alteratione et cum dixit, quod
17r
augmentabile et diminuibile necesse est, ut alteratio
praecedat illa, declaravit hoc et dixit: Augmentum enim
potest dicere etc., id est et necesse est ut augmen-
tabile alteretur et tunc augebitur quodammodo
a simili et quodammodo a contrario, id est quoniam
nutrimentum per quod fit augmentum quodam-
modo est simile et quodammodo contrarium. Et
cum dixit hoc de nutrimento, dedit causam in
hoc et dixit: Nutrimentum enim dicitur esse contra-
rium ad contrarium etc., id est est enim concessum quod nihil agit
in aliquod nisi contrarium et quia nutribile agit in nu-
trimentum, necesse est in nutrimento sit aliqua
pars contraria et quia nutrimentum copulatur in
postremo cum nutribili, necesse est ut in eo sit aliqua
pars similis. Et hoc innuebat cum dixit: Et non
copulatur in omni generato etc.
25r
essent medietates infinitae, secundum
autem suam essentiam non*.
</body>
</text>
</TEI>