You are on page 1of 4

I.E.S.

MONASTIL CJJG2004

Texto seleccionados para 2º de bachillerato. Autor 5

MARCO TULIO CICERÓN


De oratore
Edición: Balasch,M., Hesperia. Antología de textos latinos,
Barcelona, Vicens Vives, 1983

Filosofía y Retórica (III, 60-67)

60. Graecorum princeps Socrates —is, qui omnium eruditorum testimonio totiusque
iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate, tum vero
eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset, omnium fuit
facile princeps— iis, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent,
docerent, cum nomine appellarentur uno,(1) quod omnis rerum optimarum cognitio
atque in iis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit
sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentem(2)
disputationibus suis separavit. Cuius ingenium variosque sermones(3)
immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nullam
reliquisset.

60
1. uno: tradúzcase por un adverbio, solamente.
2. re cohaerentem, cohaerens, reunidos por la realidad.
3. sermones: sinónimo de disputationes

61. Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et
inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam, cum
essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem
partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat,(1) proseminatae sunt
quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum
tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.

61
1. alius aliud apprehenderat, cada uno elegía una materia distinta.

62. Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum alter


Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene, qui
patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum,
dein Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae(1) disputationes
delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri
simpliciter defenderunt, ii, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum
verencundius id agunt, nec dignitati satis faciunt,(2) quam non aspernantur,
nec voluptatem tuentur, quam amplexari volunt.
62
1. voluptarie, que atañen al placer.
2. nec dignitati satisfaciunt, y no están a la altura de la dignidad.

63. Ex illis autem, quae remanent, ea philosophia. quae suscepit patrocinium


voluptatis, etsi cui(1) vera videatur, procul abest(2) tamen ab eo viro, quem
quaerimus et quem auctorem publici consilii(3) et regendae civitatis ducem et
sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis
esse volumus. Nec ulla tamen ei philosophiae fiet iniuria a nobis. Non enim
repelletur inde, quo aggredi cupiet: sed in hortulis(4) quiescet suis, ubi vult,
I.E.S. MONASTIL CJJG2004

ubi etiam recubans molliter et delicate non avocat a rostris, a iudiciis, a


curia —fortasse sapienter-,(5) hac praesertim re publica.

63
1. cui = alicui.
2. procul abest: en castellano póngase con debe + infinitivo.
3. auctorem publici consilii, como portavoz político.
4. in hortulis: la referencia es a Epicuro, que enseñaba en un jardín.
5. sapienter scilicet nos avocat.

64. Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia verissima. sed quae
oratori coniuncta máxime.(1) Quare istos(2) sine ulla contumelia dimittamus;
sunt enim et boni viri et, quoniam sibi ita videntur,(3) beati; tantumque eos
admoneamus, ut illud, etiamsi est verissimum, tacitum tamen tamquam mysterium
teneant, quod(4) negant versari in re publica esse sapientis.(5) Nam si hoc
nobis atque optimo cuique(6) persuaserint, non poterunt ipsi esse, id quod
maxime cupiunt, otiosi.

64
1. coniuncta maxime, la más emparentada: al traducir póngase en vez de oratori un substantivo
abstracto.
2. istos, los hedonistas.
3. quoniam sibi ita videntur, puesto que lo creen así.
4. quod, porque, se refiere a negant.
5. esse sapientis, ser propio de un hombre sabio.
6. optimo cuique, a todo patriota.

65. Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor,
quoniam omnmo irasci nesciunt; atque(1) hanc iis habeo gratiam, quod soli(2) ex
omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed utrumque est in
his, quod ab hoc, quem instruimus, oratore valde abhorreat: vel, quod omnes,
qui sapientes non sint, servos, latrones, hostes, insanos esse dicunt, neque
tamen quemquam esse sapientem.(3) Valde autem est absurdum ei contionem aut
senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum, qui adsint,
sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur.

65
1. atque, aquí con claro sentido adversativo, pero.
2. quod soli, que sólo ellos.
3. esse sapientem scilicet dicunt.

66. Accedit, quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum,
sed, ut in oratore,(1) exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum,
inane, ieiunum ac totum eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit. Alia
enim et bona et mala videntur Stoicis et ceteris civibus vel potius gentibus;
alia vis(2) honoris, ignominiae, praemii, supplicii; vere an secus,(3) nihil ad
hoc tempus(4); sed ea si sequamur, nullam umquam rem(5) dicendo expedire
possimus.

66
1. ut in oratore, para un orador.
2. vis, concepto.
3. vere an secus, si es con razón o sin ella.
4. nihil ad hoc tempus, no puedo tratarlo ahora.
5. rem... expedire, liquidar una cuestión (que debía ser discutida).

67. Reliqui sunt Peripatetici et Academici; quamquam Academicorum nomen est


unum, sententiae duae. Nam Speusippus, Platonis sororis filius, et Xenocrates,
qui Platonem audierat, et, qui Xenocratem, Polemo et Crantor nihil(1) ab
Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit; copia(2) fortasse
et varietate dicendi pares non fuerunt. Arcesilas primum, qui Polemonem
audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc(3) maxime
I.E.S. MONASTIL CJJG2004

arripuit, nihil esse certi,(4) quod aut sensibus aut animo percipi possit. Quem
ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque
iudicium primumque instituisse(5) (quamquam id fuit Socraticum maxime(6)), non
quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset,
disputare.

67
1. nihil: únase a magno opere, no mucho.
2. copia: ablativo limitativo, scilicet sententiarum (ideas).
3. hoc, pensamiento fundamental.
4. nihil... certi = certum, la certeza no se alcanza ni por los sentidos ni por el alma.
5. instituisse, haber introducido (un sistema de enseñanza).
6. maxime, auténtico, se refiere a Socraticum.

MARCO TULIO CICERÓN


De natura deorum
Edición: Balasch,M., Hesperia. Antología de textos latinos,
Barcelona, Vicens Vives, 1983

Los dioses (I, 1-4)

1. Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum
perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de
natura(1) deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam
religionem(2) necessaria. De qua(3) tam variae sunt doctissimorum hominum tamque
discrepantes sententiae, ut hoc magno argumento esse(4) debeat principium
philosophiae esse inscientiam prudenterque Academiam a rebus incertis
adsensionem cohibuisse.(5) Quid est enim temeritate turpius? Aut quid tam
temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum
sentire, aut, quod non satis explorate perceptum sit et cognitum, sine ulla
dubitatione defendere?

1.
1. de natura; sobre la esencia de los dioses.
2. ad moderandam religionem establecer el culto a los dioses.
3. de qua scilicet quaestione.
4. magno argumento esse, proporcionar una prueba concluyente de.
5. adsensionem cohibuisse, prohibir el asentimiento a.

2. Velut(1) in hac quaestione plerique(2) quod maxime veri simile est et


quo(3) omnes duce natura(4) venimus, deos esse dixerunt, dubitare se
Protagoras,(5) nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus
putaverunt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate et
dissensione,(6) ut eorum infinitum sit enumerare sententias. Nam et de figuris
deorum et de locis atque sedibus et de actione vitae multa dicuntur, deque iis
summa philosophorum dissensione certatur. Quod vero maxime rem causamque
continet,(7) utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et
administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et
constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis magna
dissensio est, eaque nisi diiudicatur, in summo errore necesse est homines atque
in maximarum rerum ignoratione versari.

2.
1. Velut, así por ejemplo.
2. plerique scilicet philosophi.
3. quo: lugar al cual, a cuyo resultado.
4. duce natura: ablativo absoluto.
5. Protagoras scilicet dixit.
6. sunt in varietate et dissensione, son de opiniones disfintas y opuestas.
7. quod... maxime rem causamque continet, lo que afecta al punto más importante.
I.E.S. MONASTIL CJJG2004

3. Sunt enim philosophi et fuerunt, qui omnino nullam habere censerent rerum
humanarum procurationem deos. Quorum si vera sententia est, quae potest esse
pietas,(1) quae sanctitas, quae religio? Haec enim omnia pure atque caste
tribuenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab iis, et si est(2)
aliquid a deis immortalibus hominum generi tributum. Sin autem dei neque possunt
nos iuvare nec volunt nec omnino curant(3) nec, quid agamus, animadvertunt, nec
est, quod ab iis ad hominum vitam permanare possit: quid est, quod ullos(4)
deis immortalibus cultus, honores,(5) preces adhibeamus? In specie autem
fictae(6) simulationis,(7) sicut reliquae virtutes, item pietas inesse non
potest; cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus
sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio.

3.
1. pietas, aquí sentido del deber (que radica en una sensibilidad moral).
2. si est... atributum: sentido: de manera que los hombres se sienten obligados a dar gracias a
los dioses.
3. curant, scilicet nos.
4. ullos (la frase tiene sentido negativo) aunque sólo sean algunos.
5. honores, sacrificios (rituales).
6. fictae: con simulationis es un pleonasmo; omítase en la traducción.
7. in specie... fictas simulationis: en la simple apariencia de santurronería.

4. Atque haud scio an pietate adversus deos sublata fides etiam et societas
generis humani et una excellentissima(1) virtus, iustitia, tollatur.
Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum
mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque vero id
solum, sed etiam ab isdem hominum vitae consuli et provideri: nam et fruges et
reliqua, quae terra pariat,(2) et tempestates ac temporum varietates caelique
mutationes, quibus omnia, quae terra gignat, maturata pubescant,(3) a dis
immortalibus tribui generi humano putant, multaque, quae dicentur in his libris,
colligunt, quae talia sunt, ut ea ipsa dei immortales ad usum hominum fabricati
paene videantur.

4.
1. una excellentissima, una de las más evidentes.
2. pariat... gignat... pubescant: son subjuntivos por la consecutio temporum, pero tradúzcanse en
indicativo.
3. maturata pubescant: crezcan hasta la madurez. Hay aquí la figura literaria llamada hysteron
proteron.

You might also like