You are on page 1of 2

Oraciones con pronombres relativos

1. Beatus ille qui procul negotiis paterna rura bobus (de bos, bovis) exercet suis.
2. Bis miser est ille, qui ante felix fuit.
3. Bis vincit, qui se vincit in victoria.
4. Clementes simus erga eos, a quibus iniurias accepimus.
5. Eget semper, qui est avarus.
6. Hic puer idem est, de quo tibi dixi.
7. Hoc illis narro, qui me non intelligunt.
8. Homo, cuius filius sum, meus pater est.
9. Is, qui non propulsat iniuriam, improbe facit.
10.Levis est Fortuna: cito reposcit quod dedit.
11.Libri, quos lego, mihi placent.
12.Multis timere debet is, quem multi timent.
13.Non qui parum habet, sed qui magis cupit quam habet, pauper est.
14.Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.
15.Nusquam est, qui ubique est.
16.homines, quicumque sunt, fratres sunt nostri.
17.Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit.
18.Phidias Minervae simulacrum fecit, quo ornavit templum, quod Athenienses illi
deae sacraverant.
19.Quos invitaverat, interfecit.
20.Urbs, quam videtis, pulcherrima Italiae est
21.Litteras accepi quas ad me misisti.
22.Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi.
- Tres epistulae ab Aristocrito a me acceptae sunt, quae a me lacrimis prope
deletae sunt.
23.Scipio, qui in Hispania Carthaginienses devicerat, Romam venit.
- Scipio, a quo Carthaginienses in Hispania devicti erant, Romam venit.
24.Caesar speculatores dimisit, qui naturam loci cognoscebant.
- Speculatores a Caesare dimissi sunt, a quibus natura loci cognoscebatur.
25.In oppidum Galli sese receperunt, quorum agros Germani vastaverant.
26.Senes semper laudabunt id quod iuvenes contemnunt.
- Semper a senibus laudabitur id quod a iuvenibus contemnitur
27.Sagunti fuimus, cuius incolae atrocem oppugnationem toleraverunt.
28.Sallustius bellum scripsit quod populus Romanus cum Iugurtha gessit.
- Bellum a Sallustio scriptum est quod a populo Romano cum Iugurtha gestum
est.
29.Caesar in eas civitates quae obsides non dederant bellum gerere instituit.
30.Galliae incolae inimici sunt Germanis, quibuscum saepe bella gerunt.
31.Phidias Minervae simulacrum fecit, quo ornavit templum quod Athenienses illi deae
sacraverunt.

You might also like