Professional Documents
Culture Documents
Textos Traducció (Nivell 2n de Batxillerat)
Textos Traducció (Nivell 2n de Batxillerat)
3. Pueblos de la Galia
(1) Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam Galli. (2) Hi omnes lingua, institutis et legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. (3) Horum
omnium fortissimi sunt Belgae, quia proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Ipse de tertia vigilia, eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit
equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius [...] cum exploratoribus
praemittitur. [...] Considius equo admisso ad eum accurrit; dicit montem [...]
ab hostibus teneri, id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar
suas copias in proximum collem subducit, aciem instruxit. Labienus [...]
nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per
exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra
movisse.
(1) Planities erat magna et in ea tumulus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium
a castris utriusque, Ariovisti et Caesaris, aberat. (2) In eum locum, ut erat dictum, ad
conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus ducentis ab
eo tumulo constituit; item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
6. Decisiones de Csar
(1) Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum
reverti coeperunt. Quos1 ubi illi, qui proximi Rheno incolunt, perterritos senserunt,
insecuti magnum ex his numerum occiderunt. (2) Caesar, una aestate duobus maximis
bellis confectis, in hiberna in Sequanos exercitum deduxit. (3) Hibernis Labienum
praeposuit, ipse in Citeriorem Galliam profectus est.
Quos: falso relativo
1
(1) Cum esset Caesar in Citeriore Gallia, ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum
rumores adferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat 1 omnes Belgas, quam
tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare
obsidesque inter se dare.
1
Caesar... certior fiebat + orac. de inf. no concertado: Csar era hecho conocedor de que... (=
Csar era informado de que); certior es un nominativo predicativo del sujeto y la orac. de
infinitivo es rgimen de certior.
(1) Cum per eorum fines triduo iter fecisset, ex captivis Sabim flumen a castris suis non
amplius milibus passuum X abesse et (2) trans id flumen omnes Nervios consedisse
adventumque ibi Romanorum exspectare una cum Atrebatibus et Viromanduis,
finitimis suis cognoscebat (3) - nam his utrisque persuaserant, ut eandem belli
fortunam experirentur.
(1) Re frumentaria comparata equitibusque delectis, iter in ea loca facere coepit, quibus
in locis esse Germanos audiebat. (2) a quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati
ab his venerunt.
(Csar, Guerra de las Galias IV, 7, 1-2)
(1) Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum
duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. (2) Eo
cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium
instructas. (3) Ripa autem erat acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis
sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. (4) His rebus cognitis a perfugis
captivisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. (5) Sed ea
celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua extarent, ut hostes
impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se
fugae mandarent.
(Csar, Guerra de las Galias V, 18)
(1) Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare
supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix,
Carvilius, Taximagulus et Segovax, nuntios mittit atque his imperat, ut, coactis
omnibus copiis, castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. (2) Ii cum ad
castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce
Lugotorige, suos incolumes reduxerunt. (3) Cassivellaunus, hoc proelio nuntiato, tot
detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum,
legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. (4) Caesar, cum
constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum
aestatis superesset atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat.
(Csar, Guerra de las Galias V, 22)
12. Csar acta con rapidez al ver que se est preparando la guerra
Milites inter se cohortati, duce C. Trebonio, equite Romano, qui iis erat praepositus, per
medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt.
(1) His rebus in Italia Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei
commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est.
(1) Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti
propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros
conicere. (2) Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque
imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent (1, 46, 1-2).
(1) Proximo die Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit paulumque a
maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem
fecit. (2) Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum
in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra
minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.
(3) Solis occasu suas copias Ariovistus, multis vulneribus inlatis et acceptis, in
castra reduxit (1, 50, 1-3).
3. Descripcin de un combate
(1) Caesar singulis legionibus legatum et quaestorem praefecit; (2) ipse a dextro
cornu, quod hostium pars minime firma erat, proelium commisit. (3) Ita nostri
acriter in hostes, signo dato, impetum fecerunt, itaque hostes repente
celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi causa non
daretur. (4) Relictis pilis, comminus gladiis pugnatum est. At Germani, celeriter
sua ex consuetudine phalange facta, impetus gladiorum exceperunt (1, 52, 1-4).
(1) Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt,
cum equitatu mittit. (2) huic mandat, ut Remos reliquosque Belgas adeat
Germanosque, qui auxilio a Gallis arcessiti esse dicebantur, si per vim navibus
flumen transire conentur, prohibeat.
5. Vas a estar siempre sola, cerrando las puertas a un amor que te agrada?