You are on page 1of 2

I Romani contro i Volsci

Consul copias contra hostem eduxerat neque procul ab hostĭbus castra posuerat. Sed

inter Romanorum copias discordia atque dubitatio magna regnabant; ităque proxima

nocte Volsci, quia nocturnam transitionem proditionemve movēre volebant, castra

temptavērunt. Sensēre autem vigĭles: signum datum est et milites ad arma

concurrerant insidiasque Volscorum frustraverant. Postridie prima luce Volsci, quod

fossas replevĕrant, vallum invasērunt. Iamque ab omni parte munimenta

vellebantur, cum consul, quia apparebat militum ardor satis ingens apparebat,

pugnae signum dedit militesque avidos certamĭnis emīsit. Primo statim incursu (da

incursus, -us,​ abl. m. sing.) pulsi sunt hostes; dum fugiunt pavĭdi, a peditĭbus nonnulli

a tergo caesi sunt, cetĕri usque ad castra ab equitibus acti sunt. Mox castra a
legionibus oppugnabantur et, postquam Volscos e castris quoque pavor expulĕrat,

capta direptaque sunt.

You might also like