You are on page 1of 6

Medus redivivus

fabella a Iacobo Donaldio scripta


si emendanda animadvertis, certiorem me facias, apud thepatrologist@gmail.com

I
sole occidente, Medus et Lydia Athenas pervenerunt. iter per mare
difficile erat, sed non tam difficile quam putabant cum tempestas
magna orta esset. nihilominus incolumes in Graeciam advenerunt.
Lydia nunc anulum gemmatum in digito quarto gerens saepissime eum
spectat laeta. Medus quoque laetus cum ea e nave descendit. in portu
Pereiae multi homines, nautae mercatoresque, huc illuc currentes
clamabant. quot homines! Medus percussus est. sed manum Lydiae
tenens viam per multitudinem inveniens eam duxit. quo ibant? multos
iam annos Medus abfuit. estne homo ei notus Athenis? melius rogari
est – estne Medus iam notus alicui Athenarum? Medus tandem Lydiam
in devorsorium quoddam induxit, quo amicus antiquus eum agnoscit et
salvere iussit. Medus, Graecus, domi est.

II
dominus devorsorii amicus Medi est. nomen ei Aristarchus. multos
abhinc annos in ludo studebant condiscipuli. nunc autem devorsorium
habet. cum Medus aedificium intraret, gaudebat dicens, «o Mede! quam
multos annos! quo venisti?» cui respondit Medus se in servitutem
pravissimam venditum esse. «num audivisti?» inquit «iste Polybius me
vendidit. perfidus dives. ego, tu scis, pro amico nostro Luciano,
Tuesday, 8 October 2019 v1.0
pecuniam piratis solveram. iste quoque mihi non rediit pecuniam.
quam ob rem pecuniam mutuam non in vice solvere poteram. deinde
Polybius me servum fecit. piratae illi me Romam abstulerant, quo in
manum cuiusdam Iulii traditus est. non omnino malus dominus fuit,
sed nihilominus severus durusque. tandem in libertatem reveni, atque
huc! etiam ecce... amica mea Lydia.»

III
«amica?» inquit Aristarchus «sed quid de uxore... tua» vocabulum
novissimum sub voce dictum tacite est. Medus autem ore contracto
oculis strictis Aristarchum intuitus est. deinde, paene tremens dicit,
«uxor tua ipsa? quomodo se habet?» cui respondit hic, «bene, et liberi
m-mei quoque». Medus, pallidus factus, se avertit, quod non fefellit
Lydiam. illa autem nondum vocem emisit.

quandam ad mensam sedentes inter pocula multa colloquium


habitabant de omnia quae et passa sunt, et quae Athenibus facta sunt.
Medus amicos multos habuit, sed variis causis pauci etiam Athenarum
inhabitant. aliquando Aristarchus Lydiam intuitus plura dicere volere
visus est.

tandem tempus ad cubitum ire advenit. Aristarcho interroganti, Lydia


interpellit «duo cubicula, quaeso. unum nefas est amicis, qui sponsi
sumus, nondum in matrimonium ducti.»

Tuesday, 8 October 2019 v1.0


portis clausis, Lydia plorat, Medus gemit, paulo ridet Aristarchus –
difficultates hae non ei sunt.

IV
ientaculo consumpto, Lydia ante Medum stans irata loqui incepit,
«mendax es! omnino mihi mentiris. habes uxorem! habes liberos! visne
me in matrimonium ducere?? Christiana sum, totum per tempus
cognoscis hoc. num me amabas? re vera, feminas amas. abi, perfide.
abi, et ad uxorem reveni, si etiam remaneat in te aliquid boni»

Medus ad terram aspicit. nihil respondit. tandem voce paulum elata


«sic est» inquit «ut dixisti. uxorem in matrimonium ductus liberos
quattuor habui... olim. cum servus factus essem, omnia desperavi,
omnia mihi amissa erant. et nunc? quid? quid vitae praeteritae restat
mihi? agnoscet me illa? dubito. tam multos annos, quasi mortuus eram.
nisi fallor, iterum uxor alterius facta est.»

lacrimabat. Lydia autem eum haud consolari conata se vertit. lacrima


sola per genam defluit, a Medo non visa. se non vertens «nihilominus
uxor tua vivit» inquit, «vale, amice, vale.»

V
cum nox adveniret, Medus per vias ambulabat. desperat de vita sua.
tam valde Lydiam amabat ut non posset in mente fingere quomodo
vivere sine ea. certe revenire noluit ad uxorem priorem. neque ei

Tuesday, 8 October 2019 v1.0


remansit aliquid pretii in Italia. aestimabat itaque nunc vitam suam
minimi momenti.

in via quadam obviam ei vir ivit. «ignosce mihi» inquit Medus, «sed me
praeterire sine, quaeso». vir autem intente in faciem Medi spectavit.
alter alterum oculis defixis intuetur. Medus deinde oculos suos eripere
conatus est, frustra.

«quidni mecum ambules, amice?» sic roganti Medus respondit


«quidni? libenter tecum ambulabo, sed ubi tendis?» alter dixit se in
Acropolin iter facere.

quid est nomen tibi?

Lucius nominor. et tibi?

Medus vocor. liber sum et Athiensis.

egomet autem ex Asia oriundus sum. nuperrime in Athenas


perventus multa nova cognoscere volo. potesne me hac de urbe
certiorem facere?

certe, sed cum multos annos abfuissem, modo reveni. quid vis
discere?

narra mihi mores Atheniensorum, si placet.

deinde Medus, curarum suarum paene oblitus, varia et multa ei de


Athenis explicabat. ille intente audiebat, et mox sicut amicus multos

Tuesday, 8 October 2019 v1.0


annos factus est. Medus igitur non tantum de Athenis, sed etiam de
vita sua patefecit.

post aliquot minutas, uel horas fortasse (quis scit?) Medus se non apud
Acropolin esse animadvertit. via autem angusta, potius angiportu,
consistunt. «quare me adhuc duxisti?» inquit Medus, «ubi nullum
templum stat, neque devorsorium, neque quid spectandum» cui
respondit ille, «miranda satis in mundo vidi ut nunc tantum homines
altius inspicere velim. tu, quantum intellego, es homo tristia vitae
affectus. vis hanc in vitam pergere annon?»

VI
hic rogatum in mente diu volvebat, deinde responsum voce sublata
dedit, «pergere volo. si etiam hoc in mundo multum patiar,
nihilominus vivam. quid est mortuis? nihil nisi nox aeterna.»

hoc auditu, Lucius se vertit ab Medo, lunam procul absentem


prospiciens leniter rogavit utrum hic vitam aeternam habere velit.

«quid dicas, amice? loqueris de doctrina Christianorum, ut ista Lydia


quae iam me repudiavit? nihil mihi et eis est. noli mihi dicere de
Christo et vita aeterna»

«non ille Christus Iudaeorum solum donum vitae aeternae dare potest.
est donum aliud quod hanc potestatem et habere et largiri potest eis
qui volunt.»

Tuesday, 8 October 2019 v1.0


VII
«sed vita haec me taedet. non hoc modo vivere velim»

«mi Mede, tu es homo iniuria iniustitiaque afflictus. non oportet te


poenas capere? quomodo hoc effeceris nisi potestatem habeas? non
tantum vitam aeternam sed etiam vim, potestatem, summam
facultatem tibi praebeo»

«satis! da mihi donum tuum!» his dictis, et celerius dicto, Lucius post
Medum apparuit. dentibus longis subito extractis in collem momordit
Medi. sanguis exfluit, omnino non in terram cadens. quem Lucius
paene omnem exhausit. in vice sua ex manu maxilla scissa sanguinem
obtulit Medo furenti qui sicut bestia fera site moriens omnem exsuxit.

VIII
nox aeterna, nox silens, tunc Medum operuit. corpore eius in locum
remotum ablato, Lucius lacum haud altum effodit. illic Medus mortuus
sepultus est. sol autem oritur, deinde occidit. etiam tunc, mirabile visu,
sole occiso Medus oritur.

quamvis mortuus, vivit.

Tuesday, 8 October 2019 v1.0

You might also like