You are on page 1of 1

IL SECONDO TRIUMVIRATO LA BATTAGLIA DI FILIPPI

Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister equitum fuerat et tum
militum copias grandes habebat, a quo susceptus est; mox Lepido operam dante Caesar pacem cum
Antonio fecit et, quasi vindicaturus1 patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus,
Romam cum exercitu profectus extorsit, ut sibi vicesimo anno2 consulatus daretur. Senatum
proscripsit, cum Antonio a Lepido rem publicam armis tenere coepit; per hos etiam Cicero orator
occisus est multique alii nobiles.
Interea Brutus et Cassius interfectores Caesaris, ingens bellum moverunt; erant enim per
Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupaverant. Profecti sunt igitur contra eos Caesar
Octavianus Augustus et
M. Antonius; remanserat enim ad defendendam Italiam3 Lepidus; apud Philippos Macedoniae urbem
contra eos pugnaverunt. Primo proelio victi sunt Antonius et Caesar, perit tamen dux nobilitatis
Cassius, secundo Brutum et infinitam nobilitatem, qua cum illis bellum gesserat, victam
interfecerunt, ac sic inter eos divisa est res publica, ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam teneret,
Antonius Asiam, Pontum, Orientem.
Sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit, frater eius, qui cum Caesare contra Brutum
et Cassium dimicaverat. Is apud Perusium Tusciae civitatem victus et captus est neque occisus.

(Eutropio, Brev. VII, 2-3)

1. vindicaturus: è un participio futuro, riferito a Caesar. Di base il participio futuro si traduce così:
- Che sta per
- Che ha intenzione di
2. vicesimo anno: va tradotto con il cardinale (diminuito di uno > 19)
3. ad defendendam Italiam: è un altro modo per tradurre le finali; defendendam è un gerundivo
(che faremo presto) > per difendere l’Italia

You might also like