You are on page 1of 387

SECUNDINI MANICHAEI

AD SANCTUM AUGUSTINUM EPISTOLA

Domino merito honorabili atque laudabili et unice percolendo Augustino


Secundinus.

Quod Paulus, hoc ipse testatur Manichaeus.

1. Habeo et ago gratias ineffabili ac sacratissimae Maiestati, eiusque


primogenito omnium luminum regi Iesu Christo, habeo gratias et supplex
sancto refero Spiritui, quod dederint praebuerintque occasionem, qua ego
securus salutarem tuam egregiam Sanctitatem, domine merito laudabilis et
unice percolende. Nec mirum: sunt enim ad omnia bona praestanda et ad
omnia mala arcenda satis aptissimi, quique tuam benevolentiam suis
defendant propugnaculis, eripiantque ab illo malo, non quod nihil est, aut
quod factione passioneque mortalium gignitur, sed quod paratum est ut
veniat. Vae autem illi qui se eidem praebuerit occasionem.

Nam dignus es, qui ab iisdem talia munera consequaris, iidemque


veritatis tuae nutritores efficiantur, vere lucerna, quam in cordis tui
candelabro dextera posuit veritatis, ne furis adventu 1 thesauri tui
dilapidetur patrimonium: iubeantque sine lapsu illam manere domum,
quam tu non super erroris arenam, sed super scientiae lapidem 2 collocasti:
illumque a nobis repellant atrocem spiritum, qui hominibus timorem
immittit et perfidiam; ut animas avertat ab angusto tramite 3 Salvatoris:
cuius omnis impetus per illos principes funditur, contra quos se Apostolus
in Ephesiorum Epistola certamen subisse fatetur. Dicit enim se non contra
carnem et sanguinem habere certamen, sed adversus principes et
potestates, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus 4.

Et revera; quis enim contra arma habeat, et non contra armatum,


adversus illum qui movetur? Ut enim hominum corpora arma peccati sunt,
ita salutaria praecepta arma iustitiae 5. Hoc Paulus, hoc ipse testatur
Manichaeus.
Non armorum pugna est, sed spirituum, qui pugnant animarum gratia.

2. Non ergo armorum pugna est, sed spirituum, qui iisdem utuntur. Pugnant
autem animarum gratia. Horum in medio posita est anima, cui a principio
natura sua dedit victoriam. Haec si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit
cum eo vitam perpetuam, illudque possidebit regnum, ad quod Dominus
noster invitat: si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi, et consentiat, ac post
consensum poenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae
fontem. Carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate.

At si cum se ipsam cognoverit, consentiat malo, et non se armet


contra inimicum, voluntate sua peccavit. Quam si iterum pudeat errasse,
paratum inveniet misericordiarum auctorem. Non enim punitur quia
peccavit, sed quia de peccato non doluit.

At si cum eodem peccato sine venia recedat, tunc excludetur, tunc


virgini stultae comparabitur 6, tunc haeres erit sinistrae manus, tunc a
Domino pelletur ex convivio nuptiarum 7, nigrarum causa vestium, ubi
fletus erit et stridor dentium 8, ibitque cum diabolo ad ignem 9 originis
ipsius; quem tua mira prudentia aut ex archangelo factum memorat, aut
nihil esse fatetur. Cur ergo regnabunt iusti? Cur Apostoli et martyres
coronabuntur? Totum propterea, quia vicerunt nihil?

O quantum frustatur vincentis potentia, cum adversarius nullius


virtutis esse praedicatur! Muta, quaeso, sententiam, depone Punicae gentis
perfidiam, et recessionem tuam ad veritatem, quae per timorem facta est,
converte: noli his mendaciis te excusare.

Reverenda tua Dignitas sic irasceris veritati, ut philosophiae Hortensius.

3. Legit enim aliquanta exile meum et qualecumque Romani hominis


ingenium, reverendae tuae Dignationis scripta, in quibus sic irasceris
veritati, ut philosophiae Hortensius.

Haec itaque cum suspenso animo agilique oculo iterum iterumque


repetissem, summum inveni ubique oratorem et deum pene totius
eloquentiae: nusquam vero comperi christianum: et armatum quidem contra
omnia, affirmantem vero nihil: cum te magis scientia peritum debueris
ostendere, non sermone. Illud vero tacere non possum tuae patientissimae
Sanctitati: visus enim mihi es, et pro certo sic est, et numquam fuisse
Manichaeum, nec eius te potuisse arcana incognita secreti cognoscere,
atque sub Manichaei nomine persequi te Hannibalem atque Mithridatem.

Ego namque fateor non tali diligentia nec tanta industria Anicianae
domus micare marmora, quanta tua scripta perlucent eloquentia. Hanc si
voluisses veritati concordare, magnum utique nobis exstitisset ornamentum.
Noli, rogo, contra tuam venire naturam, noli esse erroris lancea, qua latus
percutitur Salvatoris. Vides enim illum et in omni mundo et in omni anima
esse crucifixum, quae anima numquam habuit succensendi naturam.

Et tu igitur qui ex ipsa es, dimitte, quaeso, iam vanas incusationes,


superfluas relinque controversias. Tanto tempore cum parente tuo in medio
tenebrarum constitutus, numquam subsannasti: in medium solis ac lunae
inventus es accusator. Quis igitur tibi patronus erit ante iustum tribunal
Iudicis, cum et de sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa
quem incusasti, non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? Quis
Punicum salvabit? An emendatum in Evangelio est, quod spatiosa via non
deducat in interitum 10? An falsum in Paulo est, quod operum singuli
suorum non erunt reddituri rationem 11?

O utinam a Manichaeo recedens, Academiam petisses, aut


Romanorum bella, qui omnia superarunt, interpretatus fuisses: quam magna
ibi, quam egregia comperisses, et non, castus homo utique totius pudicitiae
et paupertatis, isses ad Iudaeorum gentes barbaras moribus: cum praeceptis
inseris fabulas, et adducis uxorem fornicariam; et, facies filios fornicariae;
et, fornicando fornicabitur terra a Domino 12; et: Non lavabis manus post
coitum coniugis; et: Mitte manus super femur meum 13; et: Macta et
manduca 14; et: Crescite et multiplicamini 15.

An tibi leones in lacu placuerunt 16, quia caveae non erant? An tibi
sterilitas Sarae doluit, cuius pudoris distractor maritus sororem fingens
exstiterat 17? Sed forte post Daretis et Entelle certamen 18, Iacob et ipsius
pammachiam exspectare volueras 19? An numerum Amorrhaeorum 20, an
pancarpum in arca Noe conspicere disposue ras 21? Novi ego te haec
semper odio habuisse, novi ego te semper magna amavisse, quae terras
desererent, quae coelos peterent, quae corpora mortificarent, quae animas
vivificarent. Quis igitur ille est qui te repente mutavit?
Ipse enim non ignoras quam pessimus sit diabolus, quamque malignus,
quique etiam tanta calliditate adversus fideles et summos viros militat.

4. Quamquam haec tuae Sanctitati dicere nimis absurdum sit. Ipse enim
non ignoras quam pessimus sit, quamque malignus, quique etiam tanta
calliditate adversus fideles et summos viros militat, ut et Petrum coegerit
sub una nocte tertio Dominum negare, et eidem resurgenti Thomam non
permiserit credere: quae tamen vulnera curata sunt indulgentiae medicina.

Illud vero quam audacter molitus sit, ut Domino optimum semen


seminanti, ille zizania miscuerit, et tanto pastori Iscariotem rapuerit; et ut
ad ultimum crucis supplicium veniretur, in perniciem ipsius Scribas
Pharisaeosque accenderit, ut Barnabam dimitti clamarent, et Iesum
crucifigi. Evasimus igitur, quia spiritalem secuti sumus Salvatorem. Nam
illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis
nostra fuisset spes amputata.

Et tamen ne ipso quidem crucis opprobrio potuit satiari: quinimo


insaniens, hinc coegit spinis coronari, illinc aceto potari; hinc militum
lancea percuti, illinc sinistri latronis ore blasphemari 22. At postea tantum
eius crevit iniquitas, ut et ipso et Apostolis eius illuc ascendentibus diversas
componeret quaestiones, sub eorum, quod peius est, nomine superstitiosis
omnibus, id est, catholici vocabuli dividens dignitatem.

Omitto namque quatenus unumquemque discipulorum adversus


magistros armaverit, quatenus Hymenaeum, quatenus Alexandrum
deceperit 23, quae apud Antiochiam, quae apud Smyrnam, quae apud
Iconium commiserit: illa nunc addo quae praesens actitat multitudo, a qua
tantum virtus procul est, quantum populo clausa est. Nec enim virtus est ad
quam turba pervenit, et turba quam maxime feminarum. Sed vereor
clandestina eorum publicare, ne ab aliis ordita crimina geminentur.
Quamquam sapientum est utrumque ferre, utrumque ridere; et ad illud
tantum niti, quod beatitudinem conciliat, quod parturit vitam.

Supplex deprecor, oro etiam atque etiam obsecro ardore: nolo te a nostro
grege divelli.

5. Et tamen iterum atque iterum supplex deprecor, oro etiam atque etiam
obsecro, primum quidem veniam largiri digneris, si quo sermone fuerit
tuum titillatum aureum pectus: ardore enim hoc nimio feci, quia nolo te a
nostro grege divelli, a quo etiam ego ipse aberrans pene perieram, nisi cito
me de iniqua communionis tulissem natura. Deinde, ut concilies te illi,
quae in te nihil deliquit: redeas ad illam, quae tibi si redieris, propter
culpam, non erit succensura. Nec enim septies tantum novit ignoscere:
quinimo habet et ligandi et solvendi potestatem.

Noli te fingere palpare, qui dudum vidisti: noli velle discere, qui
potes docere. Dimitte hominum gloriam, si vis Chri sto placere.
Temporibus nostris renova Paulum, qui cum legis Iudaicae doctor esset,
consecutus a Domino apostolatus gratiam, quae putabat commoda,
contempsit ut stercora, ut Christum lucrifaceret 24. Subveni animae tuae tam
lucidae: quia ignoras quali sit fur hora venturus. Noli ornare mortuos: quia
vivorum es ornamentum.

Noli comes esse lati itineris, quia Amorrhaeum exspectat: sed ad


arctam festina viam, ut consequaris vitam aeternam. Desine, quaeso, utero
claudere Christum, ne ipse rursum utero concludaris. Desine duas naturas
facere unam; quia appropinquat Domini iudicium. Vae qui accipient, qui
quod dulce est, in amaritudinem transferunt.

Excedit divina ratio mortalium pectora: ut puta hoc ipsum, quomodo sint
duae naturae, aut quare pugnaverit qui nihil poterat pati.

6. Sed si dubitas de principio, si ambigis de pugnae exordio, poterit diurno


tractatu pacificoque colloquio reddi ratio. Illud tamen notum facio tuae
sagacissimae bonitati, quia sunt quaedam res quae exponi sic non possunt
ut intellegantur: excedit enim divina ratio mortalium pectora: ut puta hoc
ipsum, quomodo sint duae naturae, aut quare pugnaverit qui nihil poterat
pati; necnon etiam de saeculo novo, quod idem memorat, quia praecisis
maximae illius terrae motibus hoc aedificetur.

Quis autem admittat inter divina praecidi, scilicet nisi figuram facias
interpretantis ad auditorem, quia ab hoc verba praeciduntur, et in illo
componuntur? Et quamvis tractator multa dixerit, quae teneat apud se
auditor, tamen a tractatore non recesserunt: nisi taliter et de illo sentias
saeculo, et id quod dicitur stultum satis et ineptum. Ita quoque et de pugna,
quod nisi primo conicias, quia Deus totus iustitia est, ultimum autem
facinus est invadere aliena: ad hoc vero cum venerit contraria natura, ille
quidem nihil poterat pati, quia praescius erat, visus fuisset facinori
consensisse nisi pugnasset: et ideo magnam opposuit venienti virtutem, uti
iustitia ipsius nulla pollueretur sacrilegii consensione. Ita enim ab eo iustus
finitus est, ut nec ipse peccet aliquando, nec aliquando consentiat peccatori.

Illud etiam quia Deus in suo regno potens erat in natura, ut


omnipotens et iudex. Haec siquidem ita dicta sunt, non ut ille factus est, sed
ut assequi ego non valui: adhuc non satis faciunt perfidiae, nec caecis sol
exortus est, nec surdis vox audita est, nec dapes mortuis praeparatae. Quod
autem loca naturis assignari non possunt, hoc est quod conditio humana
inenarrabile vocat atque ineffabile. Salvator autem cui totum facile est, duo
haec dextrum vocat ac laevum, intus ac foris: Venite ac Recedite 25.

Tu autem conversum facis et pedem ponis, ut est: Orbis, vita, salus,


lumen, lex, ordo, potestas: si vocalem dicis et mutam, longam vocas
brevem, quae naturae haec non sonant, duo pro certo significant, et ab
invicem separata.

Conclusio.

7. Sed tuae admirandae sublimique prudentiae cum talia a me exponuntur,


tale est quale si Iordanis Oceano aquam commodet, aut soli lucerna lucem,
aut populus episcopo sanctitatem. Quam ob rem ferre oportet quidquid haec
epistola continet. Nam et ego nisi tuam divinam nossem patientiam, quae
facile cuique condonat, numquam taliter scripsissem: quamvis cernas
eximios me sensus summatim tetigisse, plurimumque cavisse, ne tibi
multus viderer. Quocirca haec fidem penes tuam repererint Sanctitatem,
qualiterque salvemur; alioquin millia voluminum exinde poteris generare,
domine merito laudabilis et unice percolende. Vale.
CONTRA SERMONEM ARIANORUM

1. Dominus noster Iesus Christus, Deus unigenitus, primogenitus totius


creationis.

2. Voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus.

3. Voluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria, visibilia et


invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute
fecit.

4. Et antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex


et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens
praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris iussionem; ipse
voluntate et praecepto Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum,
sicut ipse ait: Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit 1.

5. Et quia de omnibus spiritalibus et rationalibus gradibus, propter


qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior
minoratus homo videbatur 2: ne se vilem speraret, et de salute sua
desperaret, Dominus Iesus honorans facturam suam, dignatus est humanam
carnem suscipere; et ostendit quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut
scriptum est: Magnus homo et pretiosus vir 3. Et ideo solum hominem Patri
suo haeredem, sibi enim cohaeredem, facere dignatus est; ut quod minus
acceperat in natura, plus haberet in honore.

6. Cum, inquit, venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex
muliere 4. Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et
praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: Descendi de
coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 5.

Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et


testimonio Patris manifestatus 6, voluntate et praecepto Patris Evangelium
regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: Et aliis civitatibus oportet me
Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum 7; et: Ipse mihi mandatum
dedit quid dicam, aut quid loquar 8. Et sic voluntate et praecepto Patris ad
passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: Pater, transeat calix iste a
me; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis 9. Et Apostolo asserente et
dicente: Obediens, inquit, factus Patri usque ad mortem, mortem autem
crucis 10.

7. Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris carnem humanam,


quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et
divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Pater, in manus
tuas commendo spiritum meum 11.

Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis


immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis,
sed depositio corporis. Sicuti enim generatio eius ex virgine non fuit
corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis; ita et in morte eius non
fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis eius. Sicuti enim
qui indumentum conscindit, induto facit iniuriam; ita et qui carnem eius
crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt.

8. Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit,


voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso
corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura,
et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam.

9. Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et praecepto Patris


sedet ad dexteram eius, audiens Patrem sibi dicentem: Sede ad dexteram
meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 12. Is qui
voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram eius, is voluntate et
praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo
vociferante et dicente: Et ipse, inquit, Dominus in iussu, in voce archangeli,
et in tuba Dei descendet de coelo 13.

Is qui voluntate et praecepto Patris veniet, voluntate et praecepto


Patris iudicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis
secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait: Pater iudicat neminem, sed
omne iudicium Filio dedit: item: Sicuti audio, iudico, et iudicium meum
verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me
misit 14. Unde et in iudicando Patris praesentiam praeponit, et suam
divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: Venite,
benedicti Patris mei 15. Ergo iustus iudex est Filius: iudicantis vero honor et
auctoritas, Patris imperiales leges; sicuti et Spiritus Sancti officiosa
advocatio et consolatio, Unigeniti Dei iusti iudicis est dignitas.

10. Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus Sanctus per Filium est factus.

11. Filius Patrem praedicat: Spiritus Sanctus Filium annuntiat.

12. Primum et praecipuum opus est Filii, genitoris gloriam revelare:


primum et praecipuum est opus Spiritus Sancti, in animas hominum Christi
dignitatem manifestare.

13. Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii.

14. Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio.

15. Filius minister est Patris: Spiritus Sanctus minister est Filii.

16. Filius iubetur a Patre: Spiritus Sanctus iubetur a Filio.

17. Filius subditus est Patri: Spiritus Sanctus subditus est Filio.

18. Filius, quae iubet Pater, haec operatur: Spiritus Sanctus, quae mandat
Filius, haec loquitur.

19. Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus Sanctus adorat et honorat


Filium, ipso Filio dicente: Pater, ego te honorificavi super terram, opus
quod dedisti mihi consummavi 16; et de Spiritu Sancto ait: Ille me
honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 17.

20. Filius a se non potest facere quidquam 18, sed in omnibus Patris
exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed in omnibus Christi
exspectat praeceptum: Non, inquit, a se loquetur; sed quaecumque audierit
loquetur, et ventura annuntiabit vobis 19.

21. Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis postulat Filium.

22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris viva et vera, propria et


condigna imago est Filius: totius sapientiae et virtutis Filii manifestatio est
Spiritus.
23. Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus,
perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars nec portio Filii Spiritus,
sed primum et praecipuum opus unigeniti Dei prae caeteris universis.

24. Pater maior est Filio suo: Filius incomparabiliter maior et melior est
Spiritu.

25. Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus et Dominus est
Spiritui.

26. Pater immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine


labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.

27. Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et


creator omnium; Pater vero solus nullum adorat, quia nec maiorem, nec
aequalem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia nullius beneficium
consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam donavit, ipse quod est
a nemine accepit. Ergo haec trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus
Sancti distinctio, et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus
advocati differentia: et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et omnium
quae per virtutem Filii voluntate ipsius facta sunt: Filius minister et
summus sacerdos est Patris sui; omnium vero operum suorum Dominus et
Deus est, Patre volente.

28. Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest
sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare: ergo in Spiritu Sancto
adoratur Filius.

29. Per Filium glorificatur Pater.

30. Spiritus Sancti opus et diligentia est sanctificare, et sanctos custodire; et


non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura
sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum
statum reparare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes
arguere, pigros hortari, de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad
viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per
alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare,
et omnes illuminare; super omnia fidem et caritatem praebere singulis, pro
studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis, pro
mensura fidei et merito conversationis gratiam ad utilitatem dividere, et
unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare.

31. Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et


potestate, virtute et operatione: sicut et Filius natura et ordine, gradu et
affectu, divina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito
Deo.

32. Impossibile ergo est unum eumdemque esse Patrem et Filium,


generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui
testimonium perhibet, maiorem et eum qui maiorem confitetur, eum qui ad
dexteram sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem, eum qui missus est
et eum qui misit; nec discipulum et doctorem, ut ipse docuit dicens: Sicut
docuit me Pater, sic loquor 20: similem et imitatorem et eum cuius est
similis et imitator; eum qui orat, et qui exaudit; eum qui gratias agit, et qui
benedicit, eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum, et
ministrum praecipienti, supplicem eminenti, subditum superiori,
primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum
atque eumdem esse.

33. Sed et Deus sine principio praescius erat se unigeniti Dei pueri sui
patrem futurum: Deum autem se futurum numquam praescivit, quia
ingenitus est, et numquam coepit nec praescire, nec scire. Quid est autem
praescientia, nisi futurorum scientia? Pater autem generando Filium, ab
ipso Filio est nuncupatus; et ipso revelante, ab omnibus Christianis Deus et
Pater unigeniti Dei est cognitus, et magno maior et bono melior est
manifestatus.

34. Et quia Homousiani dicunt Salvatorem nostrum humilitatis gratia haec


omnia de Patris praescientia, et de sua subiectione esse locutum, nos vero
Christiani credimus Patre imperante et Filio obtemperante haec omnia esse
eum locutum; dicimus et probamus quod haeretici ex suis dictis arguuntur
et reprehenduntur.

Si enim se humiliavit, ipsa humilitas eius obedientiam ostendit: ipsa


vero obedientia alium supra eminentem, alium subsistentem et subiectum
declarat, sicuti ait Apostolus: Humiliavit se, obediens factus Patri usque ad
mortem 21. Et ipsa humilitas eius, veritas est, non falsitas. Quis enim vel
quando sapiens contentus est se humiliare, nisi habeat maiorem et
meliorem cui festinet per humilitatem placere? Et ego, inquit, quae placita
sunt ei facio semper 22.

Semel enim ante omnia saecula voluntate Dei natus, ad voluntatem


ipsius omnia operatur. Si autem se humiliavit, et mentitus est, quod absit; et
si veritas mentitur, quod impossibile est, ubi quis quaerat veritatem? Sed
veritas nec mentitur, nec variatur, qui ob hoc venit ut veritatem doceret; qui
non est ignorantiae doctor, sed veritatis magister, ut ipse dixit: Nolite vobis
vocare magistros super terram, unus est enim magister vester Christus 23.

Si autem dixerint quia propter incarnationem suam humilians se


super terram, propter homines haec loquebatur, ostendamus illis maiora et
firmiora esse illa testimonia, quae de subiectione Filii in Scripturis sunt
posita, de iis quae in Evangelio aguntur. Si enim propter homines super
terram se humiliabat, et non ut obediens et subiectus filius cum
incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur; quia
quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio:
antequam carnem susciperet, quare iussus obaudivit, et modo sedens ad
dexteram Dei interpellat pro nobis 24, et in corpore constitutus super terram
in coelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens: Et ego rogabo Patrem
meum, et alium advocatum dabit vobis 25?

Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui


credere noluerint, sed ausi fuerint dicere quod haec omnia humilitatis causa
fiunt, post consummationem saeculi, nisi se natura et voluntate sciret
subiectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines
humilitas necessaria non est?

Quod autem et post consummationem saeculi, quando illi omnia


fuerint subiecta 26: quia modo natura quidem omnia sunt subiecta, ut
creatura Creatori; voluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia
illi subiecta videmus: tunc vero in die iudicii, quando in nomine Iesu omne
genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua
confitebitur, quia Dominus Iesus Christus in gloria Dei Patris 27, omnia sine
fine, et voluntate et natura illi erunt subiecta: et ipse post omnium sibi
subiectionem in ea subiectione et caritate manens, in qua semper, et ipse ut
Filius subiectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens christianus
ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 28: ut sit
Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens
omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum eius
Filium Dominum et Salvatorem nostrum, in Spiritu Sancto, nunc et per
omnia saecula saeculorum. Amen.

CONTRA SERMONEM ARIANORUM

Pater et Filius unus est Dominus Deus noster.

1. 1. Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo, qui cum


Dominum nostrum Iesum Christum fatentur quidem Deum, sed Deum
verum et cum Patre unum Deum nolunt fateri, duos nobis inducunt deos
diversae disparisque naturae; unum verum, alterum non verum: contra illud
quod scriptum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 1.

Hoc enim si de Patre dictum volunt intellegi, sequitur ut Christus non


sit Dominus Deus noster. Si autem de Filio, Pater non erit Dominus Deus
noster. Si vero de ambobus, profecto Pater et Filius unus est Dominus Deus
noster. Ac per hoc illud quod in Evangelio scriptum est: Ut cognoscant te
unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 2; hoc eum dixisse
accipiendum est: Ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum
verum Deum. Quia et de Christo dictum est a Ioanne apostolo: Ipse est
verus Deus et vita aeterna 3.

Procul dubio coaeternus est Patri Filius.

1. 2. Item cum dicunt Christum voluntate Dei et Patris sui ante omnia
saecula constitutum, coguntur confiteri Filium Patri esse coaeternum. Si
enim aliquando Pater sine Filio fuit, erat ante Filium aliquod tempus, quo
Pater sine illo solus fuit. Et quomodo erat ante omnia saecula Filius, ante
quem fuit tempus quo sine illo erat Pater?

Porro, si ante omnia tempora Filius erat (non enim aliter


intellegendum est: In principio erat Verbum; et: Omnia per ipsum facta
sunt 4; quia et tempus sine aliquibus creaturae motibus non potest esse, et
ideo per illum facta confitemur et tempora, per quem facta sunt omnia),
procul dubio coaeternus est Patri Filius. Sed voluntate Patris dicunt
constitutum, nolentes dicere Deum de Deo aequalem, genitum atque
coaeternum. Nusquam autem legunt voluntate Patris Filium ante omnia
saecula constitutum. Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo videatur
voluntas Patris, qua eum constitutum volunt.

Et argumentatio eorum talis esse solet: interrogant enim utrum Pater


Filium volens an nolens genuerit; ut si responsum fuerit quod volens
genuerit, dicant: Prior est ergo voluntas Patris. Quod autem nolens genuerit,
quis potest dicere? Sed ut noverint quam inania loquantur, etiam ipsi
interrogandi sunt, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus. Non enim
audebunt eum dicere, nolle se esse Deum. Si ergo responderint quod volens
sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sua, qua dici potest prior illo
esse voluntas eius: quo quid dicitur stultius?

Unam et eamdem Patris Filiique naturam.

2. 3. Deinde dicunt eum voluntate et praecepto Patris, coelestia et


terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus, ex nullis exstantibus,
ut essent, sua virtute fecisse. Ubi ab eis quaerimus, utrum et ipse a Patre ex
nullis exstantibus factus sit, hoc est, ex nihilo. Quod si dicere non
audebunt; ergo Deus est de Deo, non ex nihilo factus a Deo.

Quae res indicat unam et eamdem Patris Filiique naturam. Neque


enim homo, pecus, avis, piscis, possunt eiusdem naturae gignere filios, et
Deus non potuit. Si autem tanto impietatis abrupto audebunt ire praecipites,
ut dicant et unigenitum Filium a Patre ex nihilo constitutum; quaerant per
quem factus sit a Patre ex nihilo Filius. Non enim per seipsum fieri potuit,
tamquam iam esset antequam fieret, ut esset ipse per quem fieret idem ipse.

Et quid opus erat eum fieri qui iam erat? aut quomodo fiebat ut esset,
qui iam erat antequam fieret? Porro, si per quem alium a Patre factus est,
quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sint? Si autem a Patre per
neminem factus est; quomodo per neminem aliquid a Patre factum est, cum
per Filium, hoc est, per eius Verbum facta sint omnia?

Unus Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator.
Quomodo missio Filii ineffabilis sit.
3. 4. Et antequam faceret, inquiunt, universa, omnium futurorum Deus et
Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura
habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris
iussionem; ipse voluntate Patris descendit de coelo, et venit in hunc
mundum sicut ipse ait: " Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit " 5.
Vellem isti ut dicerent, utrum duos constituant creatores.

Quod si non audent: unus est enim; quoniam ex ipso, et per ipsum, et
in ipso sunt omnia 6; unus quippe Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus,
quomodo unus creator: quid est quod dicunt, iubente Patre creasse omnia
Filium, tamquam Pater non creaverit, sed a Filio creari iusserit? Cogitent
qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis iusserit Pater unico Verbo.

Formant enim sibi in phantasmate cordis sui quasi duos aliquos, etsi
iuxta invicem, in suis tamen locis constitutos, unum iubentem, alterum
obtemperantem. Nec intellegunt ipsam iussionem Patris ut fierent omnia,
non esse nisi Verbum Patris per quod facta sunt omnia.

Quod autem miserit Pater Filium, negari non potest. Sed considerent,
si possunt, quomodo eum miserit, cum quo ipse venit. An ille mentitus est
qui ait: Non sum solus, quoniam Pater mecum est 7? Sed quomodo libet
missum intellegant, numquid ideo diversa natura est, quia Pater mittit et
mittitur Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium unius
eiusdemque substantiae, et non potest Deus: cum homo missus ab homine
mittente separetur, quod Deus non potest.

Sed ignis mittit splendorem suum, nec potest splendor missus


separari ab igne mittente: quamvis et ista quia creatura est visibilis, non
omni ex parte huic rei sit comparabilis. Cum enim splendorem mittit ignis,
longius pervenit splendor, quo ignis non pervenit.

Unde splendor ab igne qui est in lucerna missus, si loqui posset, non
utique posset verum dicere in pariete, quo sine lucernae igne pervenit: Ignis
qui me misit mecum est; potuit autem missus a Patre Filius dicere: Pater
mecum est. Cum igitur haec a Patre missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec
capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius atque
inferioris essentiae, non inveniunt; quandoquidem nec homo missus ab
homine, diversam naturam mittentis et missi esse demonstrat.
Inseparabilia sunt opera Trinitatis.

4. 4. Hic autem etiam hoc potest intellegi, ut eo ipso a Patre Filius missus
esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non Pater. Quis enim
mittitur illo ubi est? Ubi autem non est Sapientia Dei, quod est Christus, de
qua legitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter 8?

Cum ergo ubique sit etiam Filius, quo mittendus fuerat ubi non erat,
nisi apparendo sicut non apparebat? Quamquam et Spiritum Sanctum
missum legamus, qui certe in unitatem personae suae naturam non
assumpsit humanam. Nec a solo Filio missus est, sicut scriptum est: Cum
ego iero, mittam illum ad vos 9; sed a Patre quoque, sicut scriptum est:
Quem mittet Pater in nomine meo 10.

Ubi ostenditur quod nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre misit
Spiritum Sanctum, sed eum pariter ambo miserunt. Inseparabilia quippe
sunt opera Trinitatis. Solus Pater non legitur missus, quoniam solus non
habet auctorem a quo genitus sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter
naturae diversitatem, quae in Trinitate nulla est, sed propter ipsam
auctoritatem solus Pater non dicitur missus.

Non enim splendor aut fervor ignem; sed ignis mittit, sive
splendorem, sive fervorem. Quamvis haec longe sint dissimilia; nec
inveniatur aliquid vel in spiritalibus vel in corporalibus creaturis, quod ei
Trinitati, quae Deus est, merito conferatur.

Quae propria haeresis Apollinaristarum est, sed etiam Arianorum.

5. 5. Dicunt etiam: Et quia de omnibus spiritalibus et rationalibus


gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis paulo minus ab
Angelis inferior minoratus homo videbatur 11; ne se vilem speraret, et de
salute sua desperaret, Dominus Iesus honorans facturam suam, dignatus
est humanam carnem suscipere, et ostendere quia non est homo vilis, sed
pretiosus, sicut scriptum est: " Magnus homo et pretiosus vir " 12.

Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem


facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in
honore. Haec dicentes, hoc volunt intellegi, quod humanam carnem sine
humana anima Christus assumpserit. Quae propria haeresis
Apollinaristarum est: sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum
disputationibus, non solum Trinitatis diversas esse naturas, sed etiam hoc
sentire deprehendimus, quod animam non habeat Christus humanam.

Verum id in huius disputationis consequentibus evidentius apparebit.


Nunc ad haec eorum verba quae proposuimus hoc respondemus, ut recolant
in Epistola quae ad Hebraeos est, de Christo esse intellectum quod scriptum
est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis 13; et videant non ad
diversitatem et inaequalitatem naturae Patris et Filii valere quod dixit:
Pater maior me est 14; sed ad illud potius quod in forma servi propter
infirmitatem, in qua pati et mori potuit, minor etiam Angelis factus est.

Patris et Filii diversas esse naturas dicunt Ariani.

6. 6. Item dicunt: " Cum ", inquit, " venit plenitudo temporis, misit Deus
Filium suum natum ex muliere " 15. Ipse qui voluntate Patris carnem
suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est,
sicut ipse ait: " Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed
voluntatem eius qui me misit " 16.

Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et


testimonio Patris manifestatus 17, voluntate et praecepto Patris Evangelium
regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: " Et aliis civitatibus oportet me
Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum " 18; et: " Ipse mihi
mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar " 19. Et sic voluntate et
praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: "
Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis "
20
.

Et Apostolo asserente et dicente: " Obediens, " inquit, " factus Patri
usque ad mortem, mortem autem crucis " 21. His testimoniis sanctarum
Scripturarum quid persuadere conantur, nisi propterea Patris et Filii
diversas esse naturas, quia obediens Patri ostenditur Filius? Quod tamen de
hominibus non utique dicerent: neque enim si homo filius homini patri suo
sit obediens, ideo amborum diversa natura est.
Una eademque voluntas est Patris et Filii.

7. 6. Quamquam et hoc ipsum quod dicit Iesus: Descendi de coelo, non ut


faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 22; ad illud
referatur quod homo primus Adam (de quo dicit Apostolus: Per unum
hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 23), faciendo
voluntatem suam, non eius a quo factus est, universum genus humanum
propagine vitiata culpae et poenae fecit obnoxium.

Unde a contrario, per quem liberandi fueramus, non fecit voluntatem


suam, sed eius a quo missus est. Ita quippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut
intellegatur esse propria contra voluntatem Dei. Neque enim cum obedimus
Deo, eaque obedientia dicimur eius facere voluntatem, nolentes id facimus,
sed volentes, ac per hoc si volentes id facimus, quomodo voluntatem
nostram non facimus, nisi quia illa dicitur voluntas nostra, quando
Scriptura ita loquitur, quae intellegitur esse propria contra voluntatem Dei?

Hanc habuit Adam, ut in illo moreremur: hanc non habuit Christus,


ut in illo viveremus. De natura quippe humana hoc recte dici potest, in qua
exstitit per inobedientiam voluntas propria, quae Dei voluntati esset
adversa. Ceterum quod attinet ad divinitatem Filii, una eademque voluntas
est Patris et Filii: nec potest ullo modo esse diversa, ubi est natura Trinitatis
immutabilis universa.

Ut autem Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 24 non


faceret propriam, quae Deo adversa est, voluntatem, non erat tantum homo,
sed Deus et homo: per quam mirabilem singularemque gratiam humana in
illo sine peccato ullo posset esse natura. Propter hoc ergo ait: Descendi de
coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 25:
ut ea causa esset tantae obedientiae, quae omnino sine ullo peccato esset
hominis quem gerebat, quia de coelo descenderat; hoc est, non tantum
homo, verum etiam Deus erat.

Unam quippe ostendit esse personam in utraque natura, hoc est, Dei
et hominis, ne si duas faciat, quaternitas incipiat esse, non trinitas.
Quoniam itaque gemina quidem substantia, sed una persona est, propterea
quod dictum est: Descendi de coelo, refertur ad Dei excellentiam; quod
vero adiunctum est: non ut faciam voluntatem meam, propter Adam qui
fecit suam, refertur ad hominis obedientiam: utrumque autem Christus, id
est, Deus et homo; tamen obedientia in illo quae contraria est inobedientiae
primi hominis, secundum id quod homo est commendatur. Unde ait
Apostolus: Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores
constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis iusti
constituentur multi 26.

Personae Christi unitas, ex natura utraque constans, divina scilicet atque


humana.

8. 6. Nec quia dixit, hominis, separavit Deum, qui hominem assumpsit;


quia, sicut dixi, et valde commendandum est, una persona est. Ipse namque
unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius qui ex tempore
assumptus est gratia: nec sic assumptus est ut prius creatus post
assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur.

Ac per hoc propter istam unitatem personae in utraque natura


intellegendam et Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit
ex ea quae in terra fuerat Virgine assumptus; et Filius Dei dicitur crucifixus
et sepultus, quamvis haec non in divinitate ipsa qua est Unigenitus Patri
coaeternus, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus.

Nam Filium hominis descendisse de coelo, ipsum dixisse sic


legimus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius
hominis, qui est in coelo 27. Unigenitum vero Filium Dei crucifixum et
sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur. Unde est et illud Apostoli:
Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 28.

Hanc unitatem personae Christi Iesu Domini nostri, sic ex natura


utraque constantem, divina scilicet atque humana, ut quaelibet earum
vocabulum etiam alteri impertiat, et divina humanae, et humana divinae,
beatus ostendit Apostolus, ubi nos cum ad humilitatem misericordem per
Christi exhortaretur exemplum: Hoc sentite, inquit, in vobis quod et in
Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se
ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 29.
Cum ergo Christi nomen ex eo illi sit quod scriptum est in prophetia:
Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis 30; unde
ad id quod homo factus est pertinet id quod formam servi accipiens habitu
est inventus ut homo, qui utique habitus coepit ex tempore: de ipso tamen
eodemque Christo dictum est: Cum in forma Dei esset; cum profecto in
forma Dei antequam ab illo forma servi esset accepta, nondum erat Filius
hominis, sed Filius Dei, cui Patris aequalitas rapina non erat, sed natura.

Non enim erat usurpando elatus, sed hoc erat natus, et ideo veritas.
Nondum ergo erat Christus, quod esse coepit cum semetipsum exinanivit,
non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Verum si
quaeramus: Quis est ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo? Respondetur nobis voce apostolica:
Christus Iesus. Ergo et illa divinitas huius humanitatis nomen accepit.

Item si quaeramus, quisnam sit factus obediens usque ad mortem,


mortem autem crucis; rectissime respondetur: Ille qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo et ista humanitas
illius divinitatis nomen accepit. Apparet tamen idem ipse Christus, geminae
gigas substantiae, secundum quid obediens, secundum quid aequalis Deo;
secundum quid Filius hominis, secundum quid Filius Dei; secundum quid
dicat: Pater maior me est 31; secundum quid: Ego et Pater unum sumus 32;
secundum quid, non facit voluntatem suam, sed eius a quo missus est 33;
secundum quid: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos
vult vivificat 34.

Sic intellegendus Christus geminae substantiae, divinae scilicet et


humanae, ut ipsa humana ex anima constet et carne.

9. 7. Item sequuntur et dicunt: Is et in cruce pendens, voluntate et


praecepto Patris, carnem humanam quam de sancta virgine Maria
suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus
Patris commendavit, dicens: " Pater, in manus tuas commendo spiritum
meum " 35.

Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis


immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis,
sed depositio corporis. Sicuti enim generatio eius ex virgine non fuit
corruptio dealitatis, sed susceptio corporis; ita et in morte ipsius non fuit
passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis ipsius. Sicuti enim
qui indumentum conscindit, induto facit iniuriam; ita et qui carnem ipsius
crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt.

Ecce in quibus verbis suis omnino manifestant negare se, quod ad


unitatem personae Christi etiam humana anima pertineat; sed in Christo
carnem et divinitatem tantummodo confiteri. Quandoquidem cum penderet
in ligno, illud ubi ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum,
divinitatem ipsam volunt eum intellegi commendasse Patri, non humanum
spiritum, quod est anima. Merito in ista ipsa disputatione superius, ubi
voluerunt intellegi Christum Patris voluntatem fecisse, non suam, hinc eum
minoris atque diversae putantes esse naturae, illud commemorarunt quod
ait: Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu
vis: illud autem noluerunt quod ait: Tristis est anima mea usque ad mortem
36
.

Audiant ergo ista commemorantibus nobis: Tristis est anima mea


usque ad mortem; potestatem habeo ponendi animam meam 37; Maiorem
hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 38;
et quod de illo intellexerunt Apostoli prophetatum: Quoniam non
derelinques animam meam in inferno 39. Et his atque huiusmodi sanctarum
Scripturarum testimoniis non resistant, fateanturque Christum, non tantum
carnem, sed animam quoque humanam Verbo unigenito coaptasse; ut esset
una persona, quod Christus est, Verbum et homo: sed ipse homo, anima et
caro; ac per hoc Christus Verbum anima et caro.

Et ideo sic intellegendus geminae substantiae, divinae scilicet et


humanae, ut ipsa humana ex anima constet et carne. Aut si eo moventur
quod scriptum est: Verbum caro factum est 40; nec illic anima nominata est:
intellegant carnem pro homine positam, a parte totum significante
locutionis modo; sicuti est: Ad te omnis caro veniet 41; item: Ex operibus
Legis non iustificabitur omnis caro 42. Quod apertius alio loco dixit: Ex
Lege nemo iustificabitur 43; itemque alio: Non iustificatur homo ex operibus
Legis 44.

Ita ergo dixit: Omnis caro; ac si diceret: Omnis homo. Sic itaque
dictum est: Verbum caro factum est; ac si diceretur: Verbum homo factum
est. Verumtamen isti cum eius solam humanam carnem velint intellegi
hominem Christum; non enim negabunt hominem, de quo apertissime
dicitur: Unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 45; miror quod
nolint consentire, propter hanc humanam quomodocumque naturam dici
potuisse: Pater maior me est; non propter illam de qua dictum est: Ego et
Pater unum sumus. Quis enim ferat, si quantuscumque homo dicat: Ego et
Deus unum sumus? Et quis non accipiat, si homo dicat: Deus maior me est?
Quale illud est quod ait beatus Ioannes: Maior est Deus corde nostro 46.

Sine anima caro quid potest?

10. 8. Item dicunt: Is qui voluntate et praecepto Patris totam


dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a
mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum
oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est
in gloriam. Quaerendum est ab eis qui ista dicunt, qualem ovem pastor
reportaverit Patri. Si enim caro sine anima est quam reportavit, quid est
ovis ista nisi terra sine sensu, quae nec agere gratias potest? Quia sine
anima caro quid potest?

Quod voluntati et praecepto Patris obediens est Filius, nec in hominibus


demonstrat diversam imparemque naturam.

11. 9. Item sequuntur et dicunt: Is qui voluntate Patris descendit et


ascendit, voluntate et praecepto Patris sedit ad dexteram eius, audiens
Patrem sibi dicentem: " Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum " 47. Is qui voluntate et praecepto Patris sedit
ad dexteram eius, is voluntate et praecepto Patris in consummatione
saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: " Et ipse ", inquit, "
Dominus in iussu, in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo "
48
.

Is qui voluntate et praecepto Patris veniet, voluntate et praecepto


Patris iudicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis
secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait: " Pater iudicat neminem, sed
omne iudicium Filio dedit "; item: "Sicuti audio, iudico, et iudicium meum
verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me
misit " 49. Unde et in iudicando Patris praesentiam praeponit, et suam
divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: "
Venite, benedicti Patris mei " 50. Ergo iustus iudex est Filius:
iudicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicut et
Spiritus Sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei iusti iudicis
est dignitas. Iam quae superius respondimus, etiam adversus ista similiter
valent. Quod enim voluntati et praecepto Patris obediens est Filius, nec in
hominibus demonstrat diversam imparemque naturam, patris praecipientis,
et filii obedientis. Huc accedit quod Christus non tantum Deus est, qua
natura aequalis est Patri; sed etiam homo, qua natura maior est Pater, cuius
etiam non solum Pater, verum et Dominus est.

Nam inde est et illud propheticum: Dominus dixit ad me: Filius meus
51
es tu . Ibi est quippe inferior substantia qua Pater maior sit, et servi forma
cui Dominus sit. Haec autem forma humanitatis eius, quam manente forma
divinitatis accepit, ut in similitudinem hominum fieret et habitu inveniretur
ut homo 52, in iudicio quoque apparebit, quo vivos et mortuos iudicabit.
Ideo dictum est de Patre, quod non iudicabit quemquam, sed omne iudicium
dedit Filio 53. Formam namque in Christo Filii hominis tunc ab eo iudicandi
videbunt impii, de quibus dictum est: Videbunt in quem confixerunt 54.

Dei vero formam in eodem ipso Christo, qua aequalis est Patri,
utique non videbunt. Unde prophetia praecessit: Tollatur impius, ut non
videat claritatem Domini 55. Quia et ad hoc pertinet: Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt 56. Denique hoc apertissime testatur, ubi dicit:
Potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam Filius hominis est 57.

Non ergo quoniam Filius Dei est; nam secundum hoc coaeterna illi
cum Patre et una eademque potestas est: sed quoniam Filius hominis est,
quod esse coepit ex tempore, ut potestas ei daretur in tempore. Quod non
ita dicitur, tamquam eam sibi et ipse non dederit, id est, naturae in se
humanae non dederit potestatem illa quae in eo natura divina est: absit hoc
credere.

Quomodo enim aliquid faceret Pater, nisi per unigenitum Filium?


Nec sine Spiritu Sancto, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Ac per hoc
quod potestatem Filio dedit quoniam Filius hominis est, per eumdem ipsum
ipsi dedit quoniam Filius Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil 58. Sed honorifice et competenter tribuit Patri quod
etiam ipse facit ut Deus; quia de Patre est Deus. Ipse namque Deus est de
Deo: Pater autem Deus, sed non de Deo.

Filus hominis sedet ad dexteram Patris, brachium Patris.

12. 9. Audivit, inquiunt, a Patre: " Sede ad dexteram meam " 59, et ideo
sedit ad dexteram Patris: tamquam paterna iussione, non etiam sua id
fecerit potestate. Hoc quidem nisi spiritaliter acceptum fuerit, Filio Pater ad
sinistram erit. Quid est autem Patris dextera, nisi aeterna illa ineffabilisque
felicitas, quo pervenit Filius hominis etiam carnis immortalitate percepta?

Nam si ita ut manum Dei Patris, non secundum lineamenta corporis


quae in Deo non sunt, sed secundum effectivam virtutem sapienter et
fideliter cogitemus, quid intellegemus, nisi ipsum Unigenitum per quem
facta sunt omnia? De quo etiam propheta dixit: Et brachium Domini cui
revelatum est? 60 Quomodo autem Filius audit Patrem? quomodo dicuntur a
Patre multa verba unico Verbo? quomodo transeunter loquitur ei quem
stabiliter loquitur? quomodo aliquid temporaliter ei dicit in quo sibi
coaeterno iam erant omnia quae congruis quibusque temporibus dicit?

Quis haec audeat quaerere? quis valeat invenire? Et tamen: Dixit


Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam 61; et quia dictum est, ideo
factum est. Hoc ergo iam erat in Verbo quod Verbum caro factum est 62. Et
quia in Verbo ante carnem iam erat veraciter, ideo in carne completum est
efficaciter: quia in Verbo iam erat sine tempore, ideo in carne completum
est suo tempore. In qua carne ascendit in coelum, qui de coelo non recessit
etiam cum inde descendit; et in qua sedet ad dexteram Patris brachium
Patris; et in qua descensurus est ad iudicium in iussu, in voce archangeli, et
in tuba Dei 63.

Per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt a Patre omnia.

13. 9. Ubi illi minorem volunt videri Filii potestatem, quia in iussu dictus
est descensurus. Sed quaerendum est ab eis, iussu cuius. Si Patris,
interrogandi sunt iterum, quibus temporalibus verbis iubeat Pater aeterno
suo Verbo ut descendat de coelo. Siquidem ipsa Dei iussio quae fiet in
tempore suo, iam erat ante omnia tempora in ipso Dei Verbo.
Quod si Filius Dei per hoc quod filius hominis est, descendit de
coelo; ergo per hoc quod Verbum est, per ipsum iubetur ut descendat de
coelo. Nam si non per ipsum Pater iubet, non ergo Pater per suum Verbum
iubet: aut aliud erit Verbum per quod iubeatur unico Verbo. Et miror si iam
illud unicum erit, si et aliud erit. Factae sunt quidem Patris ad Filium
quaedam etiam temporaliter voces, sicut de nube sonuit: Tu es Filius meus
dilectus 64; non tamen ut Filius unigenitus per illas aliquid disceret; sed hi
potius quos ita oportebat audire.

Ac per hoc etiam ille transeuntium verborum sonus non sine Filio
factus est Filio: alioquin non omnia per ipsum facta sunt. Sed numquid,
cum iubebitur ut descendat de coelo, talibus sonis et vocibus opus erit,
quibus Filius paternam noverit voluntatem? Absit hoc credere. Quidquid
ergo illud erit quod fieri oportebit ad Filium, non faciet Pater nisi per
eumdem Filium.

Ad ipsum scilicet, quia Filius hominis est et factus est inter omnia.
Per ipsum autem, quia Filius Dei est et per illum fiunt a Patre omnia. Si
autem quod dictum est: In iussu, in voce archangeli; ipsius archangeli
iussum volunt intellegi, sicut verba ipsa videntur sonare: quid eis restat, nisi
ut Angelis etiam minorem dicant unigenitum Filium, quorum iussis obedire
perhibetur, si iubente minor est cui iubetur?

Quamvis quod dictum est: In iussu, in voce archangeli, possit etiam


sic intellegi, ut ipsa vox archangeli iussu Dei fieri accipiatur, id est, ut
angelus qui tuba Dei esse intellegendus est, a Domino Deo iubeatur
emittere vocem suam, quod inferiori creaturae necessarium erit audire, cum
Filius Dei descendet de coelo. Ipsa est enim tuba de qua dicit alio loco:
Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti 65.

Ariani unam Trinitatis eamdemque naturam et substantiarum separare


distantia, et potestatum gradibus ordinare moliuntur.

14. 9. Dixit ergo Filius: Sicut audio, iudico 66: sive ex humana subiectione,
quia et Filius hominis est; sive secundum illam incommutabilem
simplicemque naturam, quae sic est Filii, ut tamen ei de Patre sit: in qua
natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse; sed quod est esse, hoc
audire, hoc videre. Unde ab illo ei est audire et videre, a quo illi est ipsum
esse.
Nam et illud quod alibi ait: Non potest Filius a se facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem, multo est ad intellegendum difficilius
quam hoc quod isti posuerunt, ubi dixit: Sicut audio, iudico. Si enim non
potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 67;
quomodo poterit iudicare, si Patrem non viderit iudicantem? Sed Pater non
iudicat quemquam; omne quippe iudicium dedit Filio 68.

Iudicat ergo Filius, accepto, a Patre, non aliquo, sed omni iudicio;
quamvis Patrem non videat iudicantem, quia ille neminem iudicat.
Quomodo igitur non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit
Patrem facientem, cum iudicet, nec Patrem videat iudicantem? Non enim
ait: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod audierit Patrem
iubentem; sed, quod viderit Patrem facientem.

In ista intendant, ista cogitent, ista considerent; et eorum quodam


modo, quantum fieri potest, excarnetur intentio, qui carnalibus
cogitationibus moliuntur unam Trinitatis eamdemque naturam et
substantiarum separare distantia, et potestatum gradibus ordinare. Ideo
enim dictum est, quod non faciat aliquid Filius a se, quia non est a se: et
ideo quidquid facit, Patrem videt facientem; quia videt ex ipso faciendi se
habere potentiam, ex quo se videt existendi habere naturam.

Et quod ait, se non posse, non deficientis est, sed in eo quod de Patre
natus est permanentis: tamque laudabile est omnipotentem non posse
mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim
Filius facere quod non vidisset Patrem facientem, si posset facere quod per
illum non facit Pater: hoc est, si posset peccare, neque naturae
immutabiliter bonae, quae a Patre genita est, convenire. Hoc autem quia
non potest, non deficienter non potest, sed potenter.

Universa Trinitas unus est Deus et una operatio.

15. 9. Eadem namque sunt opera Patris et Filii, non quod Filius sit idem
ipse qui Pater est; sed quia nullum opus est Filii, quod non per eum Pater
facit; nec ullum Patris, quod non per Filium simul facientem facit.
Quaecumque enim Pater facit, haec eadem Filius similiter facit 69.

Evangelica est et ista sententia, Filii ipsius consequenter ore prolata.


Non sunt ergo alia Filii, et alia Patris opera, sed haec eadem: nec
dissimiliter fiunt a Filio, sed similiter. Cum autem non alia similia, sed haec
eadem fiant a Filio quae fiunt a Patre; quid est, similiter, nisi non dissimili
facilitate, non dissimili potestate? Si enim haec eadem quidem ambo
faciunt, sed alter altero facilius et potentius, non utique similiter ea facit
Filius. Cum vero et haec eadem et similiter, profecto nec alia sunt Filii
quam Patris opera, nec operantium est diversa potentia.

Nec utique sine Spiritu Sancto: neque enim a faciendis amborum


operibus ullo modo amborum separabitur Spiritus. Miro itaque eodemque
utique divino modo ab omnibus fiunt opera omnium, ab omnibus etiam
singulorum. Nam omnium opera sunt coelum et terra omnisque creatura.
De Filio quippe dictum est: Omnia per ipsum facta sunt 70.

Quis autem ab Spiritu Sancto audeat alienare opera quarumlibet


creaturarum, quem cernit operari dona sanctorum, de quibus scriptum est:
Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria
unicuique prout vult 71? Postremo, cum sit Christus Dominus omnium 72 et
super omnia Deus benedictus in saecula 73; quid ex omnibus negari potest
etiam Spiritus Sancti opus, qui est ipsum Christum in utero virginis
operatus? Cum enim angelo futurum partum sibi nuntianti virgo dixisset:
Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco; responsum accepit:
Spiritus Sanctus superveniet in te 74.

Singulorum autem opera dicuntur, quae ad unamquamque eorum


manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex virgine non nisi Filius 75;
et vox de nube: Tu es Filius meus dilectus, ad solius personam pertinet
Patris; et specie corporali, sicut columba, solus apparuit Spiritus Sanctus 76.
Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris, et illam
speciem solius Spiritus Sancti, universa Trinitas operata est: non quod
invalidus sit unusquisque eorum, sine aliis quod operatur implere; sed non
potest operatio esse divisa, ubi non solum aequalis est, verum etiam
indiscreta natura: ita ut cum tres sint, et eorum singulus quisque Deus sit,
tres tamen dii non sint.

Nam et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus Sanctus Deus
est; nec Filius idem qui Pater est, nec idem Spiritus Sanctus qui aut Pater
aut Filius; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et amborum
Spiritus numquam cuiquam eorum aut Pater aut Filius, sed semper
utriusque Spiritus: universa tamen Trinitas unus est Deus.

Quis itaque neget, non Patrem, non Spiritum Sanctum, sed Filium
ambulasse super aquas 77? Solius enim Filii caro est, cuius carnis illi pedes
aquis impositi et per aquas ducti sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse
credatur; cum de suis operibus universaliter dicat: Pater autem in me
manens facit opera sua 78; aut sine Spiritu Sancto; cum similiter opus sit
Filii, quod eiciebat daemonia. Illius quippe carnis ad solum Filium
pertinentis lingua erat, qua imperabatur daemonibus ut exirent; et tamen
dicit: In Spiritu Sancto eicio daemonia 79.

Item quis nisi solus Filius resurrexit? Quia solus mori potuit, qui
carnem habuit; et tamen ab hoc opere, quo solus Filius resurrexit, non erat
Pater alienus, de quo scriptum est: Qui suscitavit a mortuis Iesum 80. An
forte se ipse non suscitavit? Et ubi est quod ait: Solvite templum hoc, et
triduo suscitabo illud 81; et quod potestatem se habere dicit ponendi et
iterum sumendi animam suam 82? Quis autem ita desipiat, ut putet Spiritum
Sanctum resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum
hominem Christum fuerit operatus?

Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quae


Deus est, excellentiae comparandum.

16. 9. Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis,


quae Deus est, excellentiae comparandum: ille enim Deus est, ista creatura;
habet tamen aliquid et ista, ubi qualicumque modo id quod de illa ineffabili
Dei natura dicitur, possit intellegi.

Neque enim frustra non est dictum: Faciamus hominem ad imaginem


tuam, tamquam Pater Filio loqueretur; aut, ad imaginem meam; sed dictum
est, ad imaginem nostram 83. Quod ex persona ipsius Trinitatis rectissime
accipitur. Tria itaque ista in hominis anima cogitemus, memoriam,
intellegentiam, voluntatem: ab his tribus fit omne quod facimus.

Et cum tria ista bene recteque sese habent, bonum et rectum est omne
quod facimus; si nec memoriam decipiat oblivio, nec error intellegentiam,
nec iniquitas voluntatem. Ad Dei quippe imaginem sic reformamur. Omne
igitur opus nostrum ab his tribus fit: nihil enim agimus, quod non haec tria
simul agant. Deinde cum de singulis loquimur, etiam quod ad singula
pertinet ab omnibus agitur.

Neque enim sermonem quem de sola memoria facimus, memoria


sola facit; sed intellegentia voluntasque cooperantur eum, quamvis ad
solam memoriam pertinentem. Hoc et de duobus ceteris videre facillimum
est. Nam quidquid de se ipsa intellegentia loquitur, sine memoria et
voluntate non loquitur; et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut scribit, sine
intellegentia memoriaque non facit.

Quatenus sint autem ista similia, et rursus quantum dissimilia illi


incommutabili Trinitati, quae Deus est, longum est enucleatissime
disputare. Sed ideo tantum hoc commemorandum putavi, ut etiam de ipsa
creatura aliquid adhiberem; unde isti, si possunt, intellegant quam non sit
absurdum quod de Patre et Filio et Spiritu Sancto dicimus, inseparabilia
fieri ab omnibus opera, non solum ad omnes, verum etiam ad singulos
pertinentia.

Sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum sit veritas, ita secundum
veritatem iudicat.

17. 9. Sicut audit ergo Filius, iudicat 84: sive quia et filius hominis est; sive
quia non de se ipso est, sed Verbum Patris est. Quod enim nobis est, cum
audimus, verbum accipere; hoc illi est a Patre Verbum esse. Quoniam sic
dici potest Pater dedisse Filio Verbum, hoc est, ut Verbum sit;
quemadmodum dicitur dedisse Filio vitam, hoc est, ut vita sit.

Ipse namque ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio
habere vitam in semetipso 85. Non utique ut aliud sit ipse, aliud vita quae in
ipso est, sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita
quae in ipso est: sed eam Filius Patri non dedit, quia Patrem non genuit:
dedit autem Pater Filio vitam, gignendo eum vitam, sicut est etiam ipse
vita. Non autem sic genuit Verbum tamquam et ipse sit Verbum.

Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut est Patris
vita, vel, quod expressius dicitur, Pater vita, cui de alio non est ut sit; cum
vero dicitur Verbum, nullo modo potest nisi alicuius intellegi, et illius
utique de quo est. Non itaque sicut est Filius Deus de Deo, lumen de
lumine, vita de vita; ita dici potest Verbum esse de verbo: quoniam solus
est Verbum; et sicut Patri proprium est generare Verbum, ita Filio proprium
est esse Verbum. Et ideo sicut audit iudicat; quia sicut genitum est Verbum,
ut idem Verbum sit veritas, ita secundum veritatem iudicat.

Quia non ita est voluntas Filii propria, ut sit a voluntate Patris aliena.

18. 9. Et iudicium eius utique iustum est; quia non quaerit voluntatem
suam, sed voluntatem eius qui eum misit 86. Hoc enim dicens, ad illum
hominem voluit referre intentionem nostram, qui voluntatem suam
quaerendo, non eius a quo factus est, non habuit iustum iudicium de seipso,
sed iustum iudicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem
suam, non Dei, moriturum se esse non credidit: sed hoc iudicium eius non
iustum fuit.

Denique fecit, et mortuus est; quia iudicium Dei iustum est. Quod
iudicium facit Dei Filius non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam
hominis filius: non quia ipsius in iudicando nulla voluntas est; quis enim
hoc insipientissimus dixerit? sed quia non ita est voluntas eius propria, ut
sit a voluntate Patris aliena.

Haec isti si cogitarent, non carnalibus cogitationibus sic Trinitatis


potestates vel officia gradibus imparibus ordinarent, ut tamquam tres
homines inaequalis ac dissimilis dignitatis facerent, tamquam imperatorem
Patrem, iudicem Filium, advocatum Spiritum Sanctum. Secundum quas
enim iudicat Filius, velut imperiales leges, Patris esse asserunt: in quibus
honorem et auctoritatem Filii constituunt iudicantis; officiosam vero
advocationem et consolationem Spiritus Sancti ad dignitatem iudicis, hoc
est, Dei unigeniti pertinere: tamquam iudicis sit dignitas, quod habeat
advocatum; sicut imperatoris est dignitas, quod secundum suas imperiales
leges iudicaturum iudicem mittit.

Qua sua cogitatione carnali, tamen naturae diversitatem, de qua inter


nos et ipsos maxima quaestio est, in his tribus personis demonstrare non
possunt. Cum enim ad humanos mores ista referunt, et ab humani generis
consuetudine quam cogitando possunt capere non recedunt (animalis enim
homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 87); quid aliud nos admonent, nisi
quia et imperator, et iudex, et advocatus, homines sunt? Proinde iudex
imperatore etiamsi potestate minor est, non minus homo est.
Nec minus quam iudex homo est advocatus, etiamsi officio videtur
iudici esse subiectus. Patris ergo et Filii et Spiritus Sancti, etiamsi disparem
cogitant potestatem, naturam saltem confiteantur aequalem. Quid quod eos
deteriore etiam quam humana est, conditione confingunt? Fieri enim potest
in rebus humanis, ut qui iudex fuerit, etiam imperator fiat: hoc isti in illa
Trinitate nec imperatoris unico Filio praestare dignantur.

Quod si forte ex humani iuris vel consuetudinis formula, maiestatis


crimen etiam in filio nimium reformidant, advocato certe puto quod
concedere debeant ut ad iudiciariam potestatem aliquando perveniat. Nec
hoc quidem volunt. Deterior ergo est, quod absit, in illa Trinitate, quam in
generis humani mortalitate conditio.

Ubi ostenditur quod Pater et Filius miserint Spiritum Sanctum, sicut Pater
et Spiritus Sanctus miserint Filium.

19. 9. Porro Scriptura sancta, quae istos divinos actus non differentia
potestatum, sed operum ineffabilitate metitur, advocatum nostrum etiam
ipsum iudicem novit, dicente apostolo Ioanne: Si quis peccaverit,
advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum 88. Quod etiam ipse
significat ubi dicit: Rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis 89.

Neque enim esset Spiritus Sanctus advocatus alius, nisi hoc esset et
Filius. Qui tamen ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait: Cum
ipse iero, mittam eum ad vos 90; quamvis alio loco dicat: Quem mittet Pater
in nomine meo 91. Ubi ostenditur quod et Pater et Filius miserint Spiritum
Sanctum. Sicut ostenditur per prophetam quod et Pater et Spiritus Sanctus
miserint Filium.

Nam quis nisi Filius per Isaiam adventum suum praenuntians dicit:
Audite me, Iacob et Israel, quem ego vocabo: ego sum primus, et ego in
aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelos;
vocabo illos, et astabunt simul, convenient etiam universi, et audient: quis
illis nuntiavit haec? Diligens autem te, feci voluntatem tuam super
Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi,
adduxi illum, et prosperam viam eius feci. Convenite ad me, et audite ista;
nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant ibi eram, et nunc
Dominus misit me et Spiritus eius 92?
Quid evidentius? Ecce ipse se dicit missum ab Spiritu Sancto, qui
fundavit terram, et solidavit coelum. Ubi agnoscitur Unigenitus per quem
facta sunt omnia. Consolatorem vero, quod officium tamquam personae
infimae in illa Trinitate isti Spiritui Sancto deputant, Deum dicit Apostolus,
sicut in Epistola eius legimus ad Corinthios: Is qui consolatur humiles,
consolatus est nos Deus in praesentia Titi 93.

Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi quippe sunt humiles: unde
tres illi viri in camino dicunt: Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum
94
. Deus est itaque Spiritus Sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut
quod nolunt, fateantur Deum esse Spiritum Sanctum: aut si hoc de Patre,
vel de Filio dictum ab Apostolo volunt accipi, desinant consolationis
tamquam munere proprio separare a Patre et a Filio personam Spiritus
Sancti.

Absit ista a fideli corde vecordia, ut sit creaturis minor advocatus Spiritus
Sanctus.

20. 9. Iam illud, quod ideo Spiritum Sanctum Filio minorem conantur
ostendere, quod iste sit illius tamquam iudicis advocatus, etiam homines
sanctos eidem mira caecitate praeponunt, de quibus ait idem Dominus:
Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 95.

Ibi respondeant, quid erit Spiritus Sanctus: cum Filio iudex, an apud
iudices etiam homines advocatus? Absit autem ista a fideli corde vecordia,
ut sit iudicibus minor advocatus Spiritus Sanctus; cum illi utique, ut iudices
sint, repleantur Spiritu Sancto, secundum quem viventes fiunt spiritales.
Spiritalis enim omnia iudicat 96. Quomodo ergo minor est iudice qui
iudices facit, cum facit ut iudicis illius sint membra et suum templum,
dicente Apostolo: Corpora vestra membra sunt Christi; eodemque itidem
dicente: Corpora vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est 97?

Et tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem


regem lignis et lapidibus iussu Dei templum struxisse Spiritui Sancto,
Deum esse Spiritum Sanctum dubitare non possent, cui tanta religionis
servitus, quae latria dicitur, legitime exhiberetur in populo Dei, ut illi etiam
templum fabricaretur; cum Dominus dicat: Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies 98: quod in graeco est, λαψευσεις.
Et eum negare audent Deum, qui non ligna et lapides, sed membra
Christi habet templum! Sic enim Spiritum Sanctum subiciunt potestati
Christi, cum eius templum membra sint Christi: quemadmodum ipsum
Filium imperialibus legibus Dei, cum ipse sit Verbum Dei, nec ullo modo
imperatoris verbum legibus subiaceat, sed leges faciat.

Ariani duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero
a Filio Spiritum Sanctum.

21. 10. Isti sane, quorum disputationem accepi, cui respondeo, non audent
idem dicere factum esse quod genitum; et duo ista discernunt, ita ut a Patre
Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum Sanctum. Quod in
Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus
Sanctus a Patre procedat.

21. 11. Filius, inquiunt, Patrem praedicat: Spiritus Sanctus Filium


annuntiat. Quasi non annuntiaverit Filius Spiritum Sanctum esse venturum,
aut et Pater non praedicaverit Filium, dicendo: Hic est Filius meus dilectus
in quo bene complacui; ipsum audite 99.

21. 12. Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius, verum etiam Filii
gloriam revelat Pater: nec solum Filii Spiritus Sanctus, sed etiam Filius
manifestat Spiritus Sancti dignitatem.

21. 13. Et ideo sicut Filius Patri, ita et Pater Filio: et sicut Spiritus Sanctus
Filio, ita et Filius Spiritui Sancto perhibet testimonium.

21. 14. A Patre autem et Filio missus est Spiritus Sanctus: et a Patre et
Spiritu missus est Filius.

Quam non sit absurdum quod de Patre et Filio et Spiritu Sancto dicimus,
inseparabilia fieri ab omnibus opera.

22. 15. Filius, inquiunt, minister est Patris: Spiritus Sanctus minister est
Filii. Nec attendunt quod isto modo meliores faciunt Spiritu Sancto
Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse dicunt, non eos utique isti
etiam Dei Patris ministros negabunt. Eius quippe ministri facti sunt, in
cuius nomine etiam baptizarunt, id est, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ac
per hoc secundum istorum vaniloquia, meliores erunt Trinitatis ministri; si
propterea minor est Spiritus Sanctus, quia solius minister est Filii.

22. 16. Filius, inquiunt, iubetur a Patre: Spiritus Sanctus iubetur a Filio.
Nusquam hoc in Scripturis sanctis legunt: quamvis obedientem Filium
legamus secundum formam servi, qua maior est Pater; non secundum
formam Dei, in qua unum sunt ipse et Pater.

22. 17. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri. Ibi est
enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus erat; sicut
Evangelium loquitur: Et descendit cum illis, et venit Nazareth; et erat
subditus illis. Non autem alicubi sancta Scriptura dicit Spiritum Sanctum
subditum Filio.

22. 18. Proinde et quae iubet Pater, operatur Filius propter formam servi:
et quae Pater operatur, operatur et Filius propter formam Dei. Non enim ait:
Quaecumque Pater iubet, haec Filius facit; sed ait: Quaecumque Pater
facit, haec et Filius facit similiter.

Porro si Spiritum Sanctum ideo haec loqui dicunt quae mandat


Filius, quia scriptum est: De meo accipiet et annuntiabit vobis; cur non et
Filius ea loquitur quae mandat Spiritus Sanctus, cum dicat Apostolus: Quae
Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei; et cum ipse Iesus de se ipso impletum
esse confirmet, quod scriptum est: Spiritus Domini super me; propter quod
unxit me evangelizare pauperibus? Si enim propter hoc unctus est
evangelizare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat; quid
evangelizabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat, quo repletus
erat? Nam et hoc de illo scriptum est, quod repletus sit Spiritu Sancto.

Honorat omnis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat.

23. 19. Filius, inquiunt, adorat et honorat Patrem: Spiritus Sanctus adorat
et honorat Filium. Hic non opus est scrupulose velle discernere, inter
honorare et adorare quid distet: propter formam enim servi dicuntur ista de
Filio. Dicant, si possunt, ubi legerint adorari Filium a Spiritu Sancto. Quod
enim subiciunt unde hoc probare conentur, quia videlicet scriptum est:
Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi
consummavi; et de Spiritu Sancto: Ille me honorificabit, quia de meo
accipiet, et annuntiabit vobis; ad rem de qua agitur non pertinet.
Honorat enim omnis qui adorat, non autem adorat omnis qui honorat.
Nam et fratres secundum Apostolum invicem se honore praeveniunt, nec
tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare, hoc est adorare; dicant, si
placet, quod Filium adoret et Pater, et hoc iubente Filio, qui ei dicit:
Honorifica me.

Quod autem dixit de Spiritu Sancto: De meo accipiet, solvit ipse


quaestionem: ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse de illo
Spiritus Sanctus, quomodo est ipse de Patre; cum ambo de Patre, ille
nascatur, ille procedat; quae duo in illius naturae sublimitate discernere
omnino difficile est: ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subiecit:
Omnia quae habet Pater mea sunt, propterea dixi: De meo accipiet.

Ita sine dubio intellegi volens quod de Patre accipiat. Sed ideo de
ipsius, quia omnia quae habet Pater, ipsius sunt. Haec autem non est
diversitatis naturae, sed unius principii commendatio.

Spiritus procedens inde unde nascitur Verbum, est communiter Spiritus et


Patris et Verbi.

23. 20. Secundum hoc, ita Spiritus Sanctus non a se ipso loquitur, quia non
est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest a se facere
quidquam, quia nec ipse a se ipso est, sicut iam superius exposui: non quod
in omnibus nutum Patris exspectet; non enim ait: Nisi quod viderit Patrem
innuentem; sed, quod viderit Patrem facientem, secundum ea quae iam
disputavimus.

Quod autem in omnibus Spiritus Sanctus Christi praeceptum


exspectet, ut dicunt, legant si possunt. Quod enim dictum est: Non a se
loquetur; non est dictum: Quaecumque a me audierit; sed: quaecumque
audierit loquetur 112. Cur autem dictum sit, paulo ante iam claruit ex ipsius
quam commemoravi Domini expositione, ubi ait: Omnia quae habet Pater,
mea sunt; propterea dixi: De meo accipiet. Unde autem accipiet, inde est
procul dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dei
Verbum, procedendo inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter
Spiritus et Patris et Verbi.
Sine tempore manere intellegatur aeternitas.

24. 20. Nec moveat quod futuri temporis verbum est, accipiet; quasi
nondum haberet. Indifferenter quippe dicuntur temporis verba, quamvis
sine tempore manere intellegatur aeternitas. Nam et accepit, quia de Patre
processit; et accipit, quia de Patre procedit; et accipiet, quia de Patre
procedere numquam desinet: sicut Deus et est, et fuit, et erit; et tamen
initium vel finem temporis, nec habet, nec habuit, nec habebit.

Interpellat Spiritus Sanctus dictum est, quia interpellare nos facit.

25. 21. Filius, inquiunt, pro nobis interpellat Patrem; et Spiritus pro nobis
postulat Filium. Sicut legunt, quod Filius interpellat Patrem, secundum ea
quae superius nos etiam commemorantes disseruimus: ita inveniant unde
proferant, quod Spiritus postulet Filium.

Quod enim dicit Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet,


nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: qui
autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum
interpellat pro sanctis; quomodolibet isti accipiant (multum enim ad eos est
hoc sic accipere, quemadmodum accipiendum est), non est dictum:
Interpellat Christum, aut: Interpellat Filium; interpellat autem Spiritus
Sanctus dictum est, quia interpellare nos facit. Sicut Deus dicit: Nunc
cognovi; quasi ante nesciebat: quod quid est aliud, nisi: Feci ut cognoscas?

Inde est et illud Apostoli: Nunc autem cognoscentes Deum, imo


cogniti a Deo: ne sibi tribuerent quod cognoverant Deum. Sic ergo ait:
cogniti a Deo, ut intellegerent quod illos gratia sua Deus fecerit cognitores
suos. Secundum istum locutionis modum dictum est: Et nolite contristare
Spiritum Sanctum Dei: hoc est, nolite nos contristare qui secundum
Spiritum Dei contristamur ex vobis. Caritate quippe contristabantur, quam
diffundebat Spiritus Sanctus in cordibus eorum, et per hoc eos de malis
fratrum tristes ipse faciebat.

Denique idem apostolus: Accepistis, inquit, Spiritum adoptionis


filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater; et alibi eumdem sensum
commemorans: Misit, inquit, Deus Spiritum Filii sui in corda vestra,
clamantem: Abba, Pater. Quomodo ibi, in quo clamamus, quomodo hic,
clamantem, nisi quia clamantem hic ait, clamare facientem? Ut autem
secundum ipsorum sensum sic accipiamus clamantem, tamquam non
clamare nos faciat, sed ipse clamet; ecce dicendo: Abba, Pater, non
interpellat Filium, sed Patrem. Non enim audebunt dicere filium Christi
esse Spiritum Sanctum: nam utique, ne hoc dicerent, non genitum a Filio,
sed factum dicere maluerunt.

Non ergo scimus per nos ipsos quid oremus, sicut oportet, sed ipse
Spiritus interpellat, id est, interpellare nos facit quae sunt secundum Deum;
quod nisi faciat, non oramus, nisi secundum istum mundum, ad explendam
concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et ambitionem
saeculi, quae non sunt a Patre, sed ex mundo sunt. Quamvis nonnulli id
quod dictum est: Ipse Spiritus interpellat gemitibus, de spiritu hominis
intellegendum arbitrentur.

Imago summa Patris est Filius, Virtus eius et Sapientia.

26. 22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris, vivam et veram,


propriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus Paulus, non
virtutis Dei et sapientiae imaginem; sed Deum ipsum esse dicit: Dei
virtutem et Dei sapientiam. Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius,
Virtus eius et Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non
ab illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille cuius
imago est: Patris quippe imago summa, id est, ita similis ut in ea dissimile
aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non sunt tamen ausi dicere imaginem
Filii Spiritum Sanctum, sed manifestationem. Propter hoc, nec genitum, sed
factum ab illo esse dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt.

Eiusdem naturae dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam


partem cuiuspiam nuncupamus.

27. 23. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium, aut,
partem Filii Spiritum Sanctum? Quod ita negandum putaverunt, tamquam
inter nos et ipsos ulla inde sit quaestio. Eiusdem naturae dicimus esse
Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cuiuspiam nuncupamus.

Sed quod ita negant partem Patris esse Filium, ut tamen dicant
proprium et dilectissimum, perfectum et plenum unigenitum Filium:
quaerendum est ab eis, quos filios suos facit Deus voluntarie, gignens eos
verbo veritatis, cum ad eam perfectionem pervenerint, ut perfectiores esse
non possint, utrum sint etiam ipsi proprii et dilectissimi, perfecti et pleni
filii Dei.

Quod si erunt, nec unigenitus ille erit, quia aequales multos habebit;
sed tantummodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo accipienda
est illius plenitudo atque perfectio, nisi ut sit prorsus gignenti aequalis, et in
nullo omnino dissimilis; atque ut id brevius planiusque dicamus, sint isti
filii gratia, ille natura: quia in istis est participatio divinitatis, in illo
plenitudo?

Quamvis et ille quod suscepit hominem, et Verbum caro factum est,


non sit natura, sed gratia; Verbi tamen, quod Patri aequale est, permanente
natura. Deinde respondeant, quia non filium, sed primum et praecipuum
opus Filii prae ceteris universis dicunt esse Spiritum Sanctum, utrum illi
filii meliores futuri sint Spiritu Sancto, quos voluntarie genuit Pater verbo
veritatis?

Quomodo enim non coguntur hoc dicere, cum procul dubio melius
sit filios esse Patris, quam opus Filii? Haec cogitent, et emendent vanas
impiasque blasphemias, atque fateantur in illa Trinitate nullam personam,
praeter quod Filius manens Deus, homo factus est, omnino esse creaturam,
aut aliquid a Deo factum: sed totum quidquid illud est, summum, verum,
immutabilem Deum.

Aequales Pater, Filius, Spiritus Sanctus.

27. 24. Absit enim ut, quemadmodum sapiunt, Pater maior sit Filio suo,
secundum id quod unigenitum Verbum eius est: sed secundum id quod
Verbum caro factum est. Sed quid mirum, quando in eadem carne factus est
etiam Angelis minor? Absit ut, quemadmodum blasphemant,
incomparabiliter maior et melior sit Filius Spiritu Sancto: et quod
insanissimum est credere, templum minoris sint membra maioris.

Pater est Deus et Dominus Filio suo.

28. 25. Pater quidem: Deus et Dominus est Filio suo: quia inest in eo forma
servilis, quae prophetabatur, cum diceretur: Dominus dixit ad me, Filius
meus es tu. Cui etiam in eadem prophetia dicit idem Filius: De ventre
matris meae Deus meus es tu. De ventre quippe matris eius, ubi hominem
assumpsit, Deus eius est. Qui propter quod eum non solum ante ventrem
matris, sed ante omnia saecula coaeternum genuit, Pater eius est. Ubi autem
vel in somnis audierunt Scripturam sanctam dixisse Filium Deum et
Dominum esse Spiritus Sancti?

Filius non potest facere nisi quod viderit Patrem facientem.

28. 26. Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit:


Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit. O
praecipuam laudem Filii et Spiritus Sancti! Quasi nos Pater mobiliter et
passibiliter invitus genuerit, qui nos voluntarie genuit verbo veritatis: aut
Filius cum labore et fatigatione coelum et terram creaverit?

Aequentur ergo ista opera secundum istos, vel Filio vel Spiritui
Sancto: aut si nullo modo aequantur, quid profuit hoc dicere, unde nulla fit
quaestio; quod scilicet sine ullo labore et fatigatione vel gignat Pater, vel
faciat Filius? Videant sane quomodo dicant, quod sola virtute sua Filius
fecerit Spiritum Sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse
Filium quod non viderit Patrem facientem.

An placet eis dicere, quod etiam Pater fecerit Spiritum Sanctum?


Non ergo eum sola virtute sua fecerit Filius. An alterum fecit prior Pater, ut
posset Filius facere quem fecit, qui non potest facere nisi quod viderit
Patrem facientem? Et quid est, quod non alia similia, sed quaecumque
Pater facit, haec eadem Filius facit similiter? Si haec cogitare conentur,
procul dubio turbabuntur eis omnia, quae sibi carnali cogitatione
componunt.

Indifferens in Trinitate natura, indifferens in Trinitate potentia est.

29. 27. Verum est autem quod Pater omnibus quae sunt, dedit ut essent; et
ipse quod est, a nemine accepit: sed aequalitatem suam nulli dedit, nisi
Filio qui natus est de illo, et Spiritui Sancto qui procedit de illo. Quae cum
ita sint, non est ista, quam volunt isti, differentia Trinitatis; quia indifferens
in Trinitate natura, indifferens in Trinitate potentia est: ut omnes
honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, quod ipse ait; et qui volunt
pie vivere, Dominum Deum suum adorent, et illi soli serviant, quod et
antiquis patribus Dei lege praeceptum est, nec ullo modo aliter fieri potest,
ut soli Domino Deo nostro ea quae Deo debetur servitute serviamus. Ipsa
est enim quae graece appellatur λαψεια.

Quod verbum ibi positum est, cum diceretur: Illi soli servies. Nullo
modo, inquam, hoc fieri potest, nisi ipse Dominus Deus noster universa sit
Trinitas. Alioquin istam servitutem, quae latria dicitur, quam non debent
servi eis quos secundum carnem dominos habent, sed omnes homines soli
Domino Deo suo: hanc ergo servitutem non exhibebimus Filio, si de Patre
dictum est: Et illi soli servies; aut non exhibebimus Patri, si de Filio dictum
est: Et illi soli servies. Iam vero si aliquibus terrae molibus Spiritui Sancto
templum fabricaremus, quis dubitaret ei nos latria, id est, ista de qua nunc
loquor servitute servire? Quomodo ergo non ei servitutem, quae latria
dicitur, exhibemus, cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus?

Aut quomodo non et ipse Deus noster est, de quo dicit Apostolus:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Et paulo
post: Glorificate ergo Deum in corpore vestro. Corpora autem nostra,
templum in nobis dicit esse Spiritus Sancti. Cum igitur et Patri et Filio et
Spiritui Sancto ista, quae latria vocatur, servitute serviamus, audiamusque
legem Dei praecipientem, ut nulli alteri, sed soli Domino Deo nostro hanc
exhibeamus; procul dubio unus et solus Dominus Deus noster est ipsa
Trinitas, cui uni et soli talem servitutem pietatis iure debemus.

Quid est aliud ad Trinitatem venire, nisi eam habitantem in nobis habere?

30. 28. Sicuti nemo potest, inquiunt, sine Filio ad Patrem transire; ita et
nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare: quasi et ad
Filium sine Patre quisquam possit venire, cum ipse dicat: Nemo venit ad
me, nisi Pater, qui misit me, traxerit illum; aut ad Spiritum Sanctum sine
Patre et Filio pervenire possemus, qui eum nobis sua conferunt gratia. Quid
est enim aliud ad eos venire, nisi eos habitantes in nobis habere? Hoc enim
modo et ipsi ad nos veniunt, cum Deus ubique sit, et nullo corporali
contineatur loco.

Ipse Salvator dicit de se et de Patre: Veniemus ad eum, et mansionem


apud eum faciemus; et de Spiritu Sancto dicit: Nisi ego abiero, advocatus
non veniet ad vos Quid est ergo quod dicunt: Sicuti nemo potest sine Filio
ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate
adorare; et deinde subiungunt: Ergo in Spiritu Sancto adoratur Filius?
Numquidnam haec indicant differentiam naturarum, de qua inter nos et
illos vertitur quaestio? Nam si nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in
veritate adorare, et in Spiritu Sancto adoratur Filius, profecto veritas est
etiam Spiritus Sanctus: quia cum in illo adoratur Filius, sicut ab eis dictum
est, in veritate adoratur.

At ipse Filius ait: Ego sum veritas. Ergo et in se ipso adoratur, cum
in veritate adoratur. Ac per hoc et in se et in Spiritu Sancto adoratur Filius.
Quis autem ita sit impius, ut inde separet Patrem? Quomodo enim non et in
illo adoramus, in quo vivimus, movemur et sumus? Proinde adorari Filium
in Spiritu Sancto, etiam nos dicimus: adorari autem Filium ab Spiritu
Sancto, legant si possunt.

Glorificare, honorificare et clarificare, tria quidem verba, sed res una est.

31. 29. Nam per Filium glorificari Patrem, quis negat? Sed et Filium
glorificari per Patrem, negare quis audeat, cui dicit ipse Filius: Glorifica
me; cui etiam dicit: Ego te glorificavi 138? Glorificare autem, et
honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod graece
dicitur δοξαζειν: interpretum autem varietate, aliter atque aliter positum est
in latino.

Unus est Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ex quo omnia, per quem
omnia, in quo omnia.

32. 30. Spiritus Sancti opus et diligentia est, inquiunt, sanctificare, et


sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et
irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam
neglegentiam, ad pristinum statum revocare; ignorantes docere,
obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari de salute sua
cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos
curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad
amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia
fidem et caritatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro
simplicitate et sinceritate mentis, pro mensura fidei et merito
conversationis, gratiam ad utilitatem dividere et unusquisque in quo opere
et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare.
Facit haec quidem Spiritus Sanctus: sed absit ut sine Filio faciat.
Quis enim sic deviet a via veritatis, ut neget a Christo custodiri sanctos,
lapsos autem in statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes
admoneri, peccantes argui, pigros hortari, errantes ad viam veritatis adduci,
infirmos sanari, caecos illuminari, et cetera quae isti Spiritui Sancto,
tamquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt?

Ut enim de ceteris, ne longum sit, taceam; quomodo negabunt a


Christo doceri sanctos, quibus idem dicit: Nolite vocari ab hominibus
rabbi; unus est enim magister vester Christus? quomodo negabunt a
Christo illuminari caecos, de quo scriptum legunt: Erat lumen verum, quod
illuminat omnem hominem? Spiritus ergo Sanctus, sicut sine Christo non
docet aut illuminat quemquam, ita sine Christo non sanctificat quidquam.
Illud autem quod per prophetam Deus dicit: Ut sciant quia ego sum qui
sanctifico eos; eligant a quo dictum velint credere.

Si a Patre, cur ab eo separant opera Spiritus Sancti, cum sanctificari


sanctos ab Spiritu Sancto tamquam proprie ac separabiliter putant? Si a
Filio, saltem ab ipso non separent opera sanctificatoris Spiritus Sancti. Si
ab Spiritu Sancto, Deus est etiam Spiritus Sanctus, quod illi nolunt, qui per
prophetam dixit: Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos. Si autem, quod
melius intellegitur, vox illa ipsius Trinitatis est per prophetam, nullo
dubitante, unus est Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ex quo omnia,
per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

Dignitas, potestas, virtus, aequalis est omnibus, qui et eadem et similiter


operantur.

33. 31. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu Sancto, quae ab illo fieri
commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adiungunt: Alium esse a
Filio Spiritum Sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et
potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec hominum diversa
natura est, quorum separabilia opera esse possunt, quod Trinitatis esse non
possunt. Ordo autem, gradus, affectus, qui invenitur in creaturae
disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coaeterna et aequali et
impassibili Trinitate. Dignitas vero, potestas, virtus, quomodo non aequalis
est omnibus, qui et eadem et similiter operantur? Quod enim dicunt eos
operatione diversos, hoc omnino falsum esse convicimus.
Non unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et Filius.

34. 32. Quod autem in isto sermone subnectunt: Impossibile esse ut unus
idemque sit Pater et Filius, generans et nascens; cui testimonium
perhibetur, et qui testimonium perhibet; maior, et is qui maiorem
confitetur; is qui ad dexteram sedet aut stat, et is qui sedis dat honorem;
qui missus est, et is qui misit; nec discipulus et doctor, ut ipse docuit
dicens: "

Sicuti docuit me Pater, sic loquor ": similis et imitator, et is cuius est
similis et quem imitatur; is qui orat, et is qui exaudit; is qui gratias agit, et
is qui benedicit; is qui suscipit mandatum, et is qui dedit mandatum;
minister, et praecipiens; supplex, et eminens; subditus, et superior;
unigenitus, et ingenitus; sacerdos, et Deus: ex parte aliqua verissime
dicunt, sed ea contra Sabellianos, non contra Catholicos dicant. Illi enim
unum et eumdem dicunt Filium esse qui Pater est: nos autem Patrem
gignentem et Filium genitum duas dicimus esse personas, sed non duas
diversasque naturas.

Non ergo unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et
Filius. Quod vero maior est Pater, non pertinet ad naturam gignentis et
geniti, sed hominis et Dei; secundum quam formam suscepti hominis, et ad
dexteram Patris sedet vel stat, et orat, et gratias agit, et sacerdos est, et
minister est, et supplex est, et subditus est; secundum autem formam Dei,
in qua aequalis est Patri, unigenitus est et gignenti coaeternus.

Et licet sit primogenitus omnis creaturae, quia in illo condita sunt


omnia, priusque ille est genitus quam haec condita; tamen sempiternus est
sicut Pater, nec coepit ex tempore. Nam et Patrem rectissime dicimus
priorem esse quam universa quae condidit, quamvis genitus non sit. Nihil
enim tam primum, quam id ante quod nihil est. Sed sicuti nihil est ante
Patrem; ita nihil est ante unigenitum Filium, Patri utique coaeternum.

Neque enim quia ille genuit, ille genitus est, ideo est Pater tempore
anterior. Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus
est, profecto tempus est ante Filium, et non est iam Filius primogenitus
omnis creaturae, quia et tempus utique creatura est: nec omnia per ipsum,
si tempus ante ipsum; sed omnia per ipsum, nullum ergo tempus ante
ipsum. Ac per hoc, quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur et
circumquaque diffunditur, simul esse incipiunt, nec genitus a gignente
praeceditur: sic Deus Pater et Deus de Deo Filius esse simul incipiunt, quia
pariter sine ullo initio temporis sunt, nec genitus a gignente praeceditur.

Et sicut ignis gignens et splendor genitus coaevi sunt; ita Deus Pater
gignens et Deus Filius genitus coaeterni sunt. Sed quia iste est de illo, non
ille de isto, ideo et mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Patris;
et docet eum Pater, cum ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre
vitam, cum sicut Pater ipse sit vita: ita est et Patri similis, ut in nullo sit
omnino dissimilis. Testimonium vero cum invicem sibi perhibeant Pater et
Filius, quomodo isti alterum eorum faciant testimonium perhibentem, et
alterum cui testimonium perhibeatur, ignoro. Nonne Pater dicit: Hic est
Filius meus dilectus?

Nonne Filius dicit: Testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater?
Cur ergo eos ita distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur,
et Filium qui perhibet? Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi,
usque ad ista caeci? De Patre autem mittente et misso Filio, iam in
superioribus huius disputationis partibus satis abundeque tractatum est.

Trinitas unus Deus solus magnus et bonus.

35. 33. Numquam sane, ut impietas ista delirat: Pater praescius erat se
unigeniti Dei Patrem futurum: quia numquam non Pater erat, habens
Filium coaeternum, et generans sine tempore per quem condidit tempora.
Et sicut Deum se non praescivit futurum quod semper erat; sic nec Patrem,
quia cum Filio semper erat: nec magno Filio maior, nec bono melior; quia
non Patri tantum, sed universae Trinitati dictum est: Tu es Deus solus
magnus.

Nec de Patre tantum, sed de universa Trinitate recte intellegitur


dixisse idem Filius: Nemo bonus, nisi unus Deus; quando eum appellavit
magistrum bonum, qui eum nondum intellegebat Deum; tamquam diceret:
Si vocas bonum, intellege Deum; nemo enim bonus, nisi unus Deus.
Trinitas ergo unus Deus solus magnus et bonus, cui uni et soli, sicut
praecipit lex eius, illa quae latria dicitur servitute servimus.
Ariani et Eunomiani, non alii haeretici, nos vocitant Homousianos.

36. 34. Absit autem ut dicamus, humilitatis, non veritatis gratia Filium
aliquando sic loqui, ut se Patri subiciat eumque maiorem esse testetur.
Novimus quippe in Filio formam servi, non fictam simulatamque, sed
veram: propter quem scilicet humanum habitum, et propter quod ipse de
Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa omnia, de quibus isti occasionem
accipiunt, diversas Patris et Filii credere ac praedicare naturas.

Et cum se tanta ista voragine impietatis immergant, nos tamquam


opprobrio novi nominis Homousianos vocant. Ita enim sese habet
catholicae veritatis antiquitas, ut ei omnes haeretici diversa nomina
imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant.
Ariani quippe et Eunomiani, non alii haeretici, nos vocitant Homousianos,
quia contra eorum errorem, graeco vocabulo oJmoouvsion defendimus
Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, id est, unius eiusdemque
substantiae, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae oujsiva graece
appellatur: quod planius dicitur, unius eiusdemque naturae. Et tamen si quis
istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cuius ipse esset, sed
diversae diceret esse naturae, exhaeredari se ab eo mallet filius quam hoc
putari.

Quanta itaque impietate isti caecantur, qui cum confiteantur


unigenitum Dei Filium, nolunt eiusdem naturae cuius Pater est confiteri,
sed diversae atque imparis et multis modis rebusque dissimilis, tamquam
non de Deo natus, sed ab illo de nihilo sit creatus; ac per hoc et ipse
creatura sit, gratia filius, non natura? Ecce qui nos quasi macula novi
nominis vocant Homousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur
insanos.

Omnia Deus nobis erit, quando ipso sufficiente nihil deerit.

37. 34. Quod autem ante omnia saecula natum fatentur Filium, quomodo
non sibi ipsi contrarii sunt, eum natum dicere ante omnia saecula, cuius
nativitati anteponunt aliquid temporis; quasi non aut saecula aut
saeculorum partes quaecumque sint tempora? Quod vero dicit Apostolus,
etiam in futuro saeculo Patri Filium subiectum futurum, ubi ait: Tunc et
ipse subiectus erit ei qui illi subiecit omnia; quid mirum, quandoquidem
illa in Filio forma humana mansura est, qua semper maior est Pater?
Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subiectionem, ipsius
humanae formae in divinam substantiam commutationem intellegendam
putaverint, tamquam hoc cuique rei subiciatur, quod in eam vertitur et
mutatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis ideo dixisse
Apostolum etiam tunc Patri Filium subiectum futurum, ne quis in eo
putaret spiritum et corpus humanum aliqua conversione periturum: ut sit
Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed, in omnibus, id est, ut
ad habendam vitam, et satiandum in bonis desiderium nostrum, natura
divina sufficiat. Tunc enim Deus omnia erit in omnibus, cum praeter ipsum
nihil omnino habere velle coeperimus. Omnia quippe ipse nobis erit,
quando ipso sufficiente nihil deerit.

Si Pater unico Verbo alio iusserit verbo.

38. 34. Iussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde
isti existiment nescio. An accipere carnem iussus est, ut hoc videatur
fecisse iussus, quod fecit missus? Iterum ergo ad illa redeant, quae superius
disputata sunt, et quaerant atque inveniant, si possunt, Pater unico Verbo
quo alio iusserit verbo; et utrum dignum fuerit ut temporali iubentis verbo
Verbum subderetur aeternum: atque hinc intellegant quia non eum Patris
iussio, tamquam suae non fuerit potestatis, sed semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens. Quod autem humiliavit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem 153, iam utique acceperat carnem.

Hoc opus nostrum tandem isto fine concludimus.

39. 34. Arbitror me ad omnia respondisse quae continet Arianorum sermo,


qui nobis ut ei responderemus, a quibusdam fratribus missus est. Qui ut
posset inspici ab iis qui haec legunt, et utrum ad omnia responsum fuerit
explorare desiderant, huic eum nostrae disputationi praescribendum
putavimus; ut prius legatur ipse, ac deinde nostra responsio. Quoniam non
ubique textum verborum eius interposuimus; ne nimis longum faceremus
hoc opus nostrum, quod tandem isto fine concludimus.
DE LIBERO ARBITRIO
LIBER PRIMUS

QUID IN HOMINE SIT LIBERUM ARBITRIUM

Malum ex libidine lege continetur (1, 1 - 6, 15)

Unde malum?

1. 1. EVODIUS - Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali?
AUGUSTINUS - Dicam, si planum feceris de quo malo quaeras. Duobus
enim modis appellare solemus malum: uno, cum male quemque fecisse
dicimus; alio, cum mali aliquid esse perpessum.
Ev. - De utroque scire cupio.

Aug. - At si Deum bonum esse nosti vel credis, neque enim aliter fas est,
male non facit: rursus, si Deum iustum fatemur, nam et hoc negare
sacrilegum est, ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit; quae utique
supplicia patientibus mala sunt. Quamobrem si nemo iniuste poenas luit,
quod necesse est credamus, quandoquidem divina providentia hoc
universum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, huius
autem secundi auctor est Deus.

Ev. - Est ergo alius auctor illius mali, cuius Deum non esse compertum est?
Aug. - Est certe: non enim nullo auctore fieri posset. Si autem quaeris
quisnam iste sit, dici non potest: non enim unus aliquis est, sed quisque
malus sui malefacti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quod supra
dictum est, malefacta iustitia Dei vindicari. Non enim iuste vindicarentur,
nisi fierent voluntate.

Mala non discimus.

1. 2. Ev. - Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit: quod si verum
est, quisnam ille sit a quo peccare didicerimus, inquiro.
Aug. - Aliquid boni existimas esse disciplinam?
Ev. - Quis audeat dicere malum esse disciplinam?
Aug. - Quid, si nec bonum nec malum est?
Ev. - Mihi bonum videtur.
Aug. - Bene sane; siquidem scientia per illam datur aut excitatur, nec
quisquam nisi per disciplinam aliquid discit: an tu aliter putas?
Ev. - Ego per disciplinam non nisi bona disci arbitror.
Aug. - Vide ergo ne non discantur mala: nam disciplina, nisi a discendo non
dicta est.
Ev. - Unde ergo ab homine fiunt si non discuntur?
Aug. - Eo fortasse quod se a disciplina, id est a discendo avertit atque
abalienat: sed sive hoc, sive aliud aliquid sit, illud certe manifestum est,
quoniam disciplina bonum est, et a discendo dicta est disciplina, mala disci
omnino non posse. Si enim discuntur, disciplina continentur, atque ita
disciplina non erit bonum; bonum est autem, ut ipse concedis: non igitur
discuntur mala, et frustra illum a quo male facere discimus, quaeris; aut si
discuntur mala, vitanda non facienda discuntur. Ex quo male facere nihil
est, nisi a disciplina deviare.

Intellegentia non est malum.

1. 3. Ev. - Prorsus ego duas disciplinas esse puto; unam per quam bene
facere, aliam per quam male facere discimus. Sed cum quaereres utrum
disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam
disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum esse respondi:
nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse
confirmo, et cuius auctorem requiro.

Aug. - Saltem intellegentiam non nisi bonum putas?


Ev. - Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid in homine possit esse
praestantius; nec ullo modo dixerim aliquam intellegentiam malam esse
posse.
Aug. - Quid? cum docetur quisque, si non intellegat, poteritne tibi doctus
videri?
Ev. - Omnino non poterit.Aug. - Si ergo omnis intellegentia bona est, nec
quisquam qui non intellegit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim
qui discit, intellegit; et omnis qui intellegit, bene facit: quisquis igitur
quaerit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem
bene facimus, quaerit. Quapropter desine velle investigare nescio quem
malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est: si doctor est, malus
non est.

Quae de malis senserit Augustinus.

2. 4. Ev. - Age iam, quoniam satis cogis ut fatear non nos discere male
facere, dic mihi unde male faciamus.

Aug. - Eam quaestionem moves, quae me admodum adolescentem


vehementer exercuit, et fatigatum in haereticos impulit, atque deiecit. Quo
casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi
mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde,
atque in ipsam primam quaerendi libertatem respirare non possem.

Et quoniam mecum sedulo actum est, ut ista quaestione liberarer, eo


tecum agam ordine quem secutus evasi. Aderit enim Deus, et nos
intellegere quod credidimus, faciet. Praescriptum enim per prophetam
gradum, qui ait, Nisi credideritis, non intellegetis 1, tenere nos, bene nobis
conscii sumus. Credimus autem ex uno Deo omnia esse quae sunt; et tamen
non esse peccatorum auctorem Deum. Movet autem animum, si peccata ex
his animabus sunt quas Deus creavit, illae autem animae ex Deo, quomodo
non parvo intervallo peccata referantur in Deum.

Fide Deum atque ordinem sequimur.

2. 5. Ev. - Id nunc plane abs te dictum est, quod me cogitantem satis


excruciat, et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit.

Aug. - Virili animo esto, et crede quod credis: nihil enim creditur melius,
etiamsi causa lateat cur ita sit. Optime namque de Deo existimare
verissimum est pietatis exordium; nec quisquam de illo optime existimat,
qui non eum omnipotentem, atque ex nulla particula commutabilem credit;
bonorum etiam omnium creatorem, quibus est ipse praestantior; rectorem
quoque iustissimum eorum omnium quae creavit; nec ulla adiutum esse
natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret.

Ex quo fit ut de nihilo creaverit omnia; de se autem non crearit, sed


genuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum
planius enuntiare conamur, Dei Virtutem et Dei Sapientiam nominamus,
per quam fecit omnia, quae de nihilo facta sunt. Quibus constitutis, ad
intellegentiam eius rei quam requiris, opitulante Deo, nitamur hoc modo.

Cur adulterium sit malum?

3. 6. Quaeris certe unde male faciamus: prius ergo discutiendum est quid sit
male facere; qua de re tibi quid videatur exprome. Quod si non potes totum
simul breviter verbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa
commemorando, sententiam tuam notam fac mihi.

Ev. - Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus


enumerandis vel tempus vel memoria non suppetit, quis est cui non male
facta videantur?

Aug. - Dic ergo prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex
vetat?

Ev. - Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege,
quia malum est.

Aug. - Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et


quaerens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum iudicemus; num ad
auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, iam non tantum
credere, sed intellegere cupientibus?

Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque populis


atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium: sed nunc
molimur id quod in fidem recepimus, etiam intellegendo scire ac tenere
firmissimum. Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam
ratione adulterium malum esse cognoveris.

Ev. - Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem:
quisquis autem alteri facit quod sibi fieri non vult, male utique facit.
Aug. - Quid, si cuiuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri,
libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cuius uxorem vicissim parem cupit
habere licentiam? nihilne male facere tibi videtur?

Ev. - Imo plurimum.


Aug. - At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit.
Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde malum esse adulterium
convincas.

Non quod lege damnatur...

3. 7. Ev. - Eo mihi videtur malum, quod huius criminis homines vidi saepe
damnari.
Aug. - Quid, propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt?
Recense historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quae divina
auctoritate praecellit; iam invenies quam male de Apostolis et de omnibus
martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse
malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam
iudicati sunt. Quamobrem si quidquid damnatur malum est, malum erat illo
tempore credere in Christum, et ipsam confiteri fidem: si autem non omne
malum est quod damnatur, quaere aliud unde adulterium malum esse
doceas.
Ev. - Quid tibi respondeam non invenio.

... sed quod ex libidine sit.

3. 8. Aug. - Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in
ipso facto quod iam videri potest, malum quaeris, pateris angustias. Nam ut
intellegas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat
facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit
id eum cupere, et si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam
si in ipso facto deprehenderetur.

Ev. - Nihil est omnino manifestius, et iam video non opus esse longa
sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus
peccatis persuadeatur. Clarum est enim iam nihil aliud quam libidinem in
toto malefaciendi genere dominari.

Ex libidine quae et cupiditas est...

4. 9. Aug. - Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupididatem vocari?


Ev. - Scio.
Aug. - Quid? inter hanc et metum nihilne interesse, an aliquid putas?
Ev. - Imo plurimum haec ab invicem distare arbitror.
Aug. - Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit.
Ev. - Est ita ut dicis.
Aug. - Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendae alicuius rei, sed
metuens ne quid ei mali accidat, hominem occiderit? num homicida iste
non erit?
Ev. - Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam
qui metuens hominem occidit, cupit utique sine metu vivere.
Aug. - Et parvum tibi videtur bonum sine metu vivere?
Ev. - Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae per facinus suum
provenire nullo modo potest.
Aug. - Non quaero quid ei provenire possit, sed quid ipse cupiat. certe enim
bonum cupit, qui cupit vitam metu liberam; et idcirco ista cupiditas
culpanda non est; alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde
cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis
dominatio reperiri; falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala
sint, libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non esse
peccatum.
Ev. - Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine
peccato: nam et miles hostem, et iudex vel minister eius nocentem, et cui
forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare,
cum hominem occidunt.
Aug. - Assentior: sed homicidae isti appellari non solent. Responde itaque,
utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graves, in
eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt, ut ne
homicidarum quidem nomine digni sint?
Ev. - Longe ab eis istum differre video: nam illi vel ex legibus faciunt, vel
non contra leges; huius autem facinus nulla lex approbat.

... oritur malum atque peccatum.

4. 10. Aug. - Rursus me ad auctoritatem revocas: sed meminisse te oportet


id nunc a nobis esse susceptum, ut intellegamus quod credimus; legibus
autem credimus: tentandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum
intellegere, utrum lex quae punit hoc factum, non perperam puniat.
Ev. - Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui volens et
sciens dominum necat, quod nullus illorum.
Aug. - Et quid, recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo
libidinem dominari, et eo ipso malum esse?
Ev. - Recordor sane.
Aug. - Quid? illud nonne idem tu concessisti, eum qui cupit sine metu
vivere, non habere malam cupiditatem?
Ev. - Et hoc recordor.
Aug. - Cum ergo ista cupiditate a servo dominus interimitur, non illa
culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum,
nondum comperimus. Convenit enim inter nos omnia malefacta non ob
aliud mala esse, nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt.
Ev. - Iam mihi videtur iniuria iste damnari: quod quidem non auderem
dicere, si aliud haberem quod dicerem.
Aug. - Itane est. Prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse
oportere, quam considerares utrum ille servus propter satiandas libidines
suas metu domini carere cupiverit? Cupere namque sine metu vivere, non
tam bonorum, sed etiam malorum omnium est: verum hoc interest, quod id
boni appetunt avertendo amorem ab his rebus, quae sine amittendi periculo
nequeunt haberi; mali autem ut his fruendis cum securitate incubent,
removere impedimenta conantur, et propterea facinorosam sceleratamque
vitam, quae mors melius vocatur, gerunt.
Ev. - Resipisco, et admodum gaudeo tam me plane cognovisse quid sit
etiam illa culpabilis cupiditas, quae libido nominatur. Quam esse iam
apparet earum rerum amorem, quas potest quisque invitus amittere.

Expers est libidinis...

5. 11. Quare nunc, age, quaeramus, si placet, utrum etiam in sacrilegiis


libido dominetur, quae videmus plura superstitione committi.
Aug. - Vide ne praeproperum sit: prius enim mihi discutiendum videtur
utrum vel hostis irruens, vel insidiator sicarius, sive pro vita, sive pro
libertate, sive pro pudicitia, sine ulla interficiatur libidine.
Ev. - Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro his rebus
digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut si non possunt, quid opus est
pro his usque ad hominis necem progredi?
Aug. - Non ergo lex iusta est, quae dat potestatem vel viatori ut latronem,
ne ab eo ipse occidatur, occidat; vel cuipiam viro aut feminae ut violenter
sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit, interimat. Nam
militi etiam iubetur lege, ut hostem necet: a qua caede si temperaverit, ab
imperatore poenas luit. Num istas leges iniustas, vel potius nullas dicere
audebimus? Nam mihi lex esse non videtur, quae iusta non fuerit.
... qui iniuste insidiantem necat.

5. 12. Ev. - Legem quidem satis video esse munitam contra huiuscemodi
accusationem, quae in eo populo quem regit, minoribus malefactis ne
maiora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius eum qui
alienae vitae insidiatur, quam eum qui suam tuetur, occidi. Et multo est
immanius invitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo vis illa
infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi.

Iam vero miles in hoste interficiendo minister est legis; quare


officium suum facile nulla libidine implevit. Porro ipsa lex, quae tuendi
populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Siquidem ille qui tulit, si
Dei iussu tulit, id est quod praecipit aeterna iustitia, expers omnino libidinis
id agere potuit: si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit ut
ei legi cum libidine obtemperare necesse sit; quia bona lex et a non bono
ferri potest.

Non enim si quis, verbi causa, tyrannicam potestatem nactus, ab


aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere vel ad
coniugium feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille iniustus atque
corruptus hanc tulit. Potest ergo illi legi quae tuendorum civium causa vim
hostilem eadem vi repelli iubet, sine libidine obtemperari: et de omnibus
ministris, qui iure atque ordine potestatibus quibusque subiecti sunt, id dici
potest.

Sed illi homines lege inculpata, quomodo inculpati queant esse, non
video: non enim lex eos cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum
eis itaque est neminem necare pro his rebus quas inviti possunt amittere, et
ob hoc amare non debent. De vita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum
animae nullo pacto auferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri
potest, contemnenda est; si non potest, nihil metuendum.

De pudicitia vero quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo


constituta, quandoquidem virtus est? unde a violento stupratore eripi nec
ipsa potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in
potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit,
non intellego. Quapropter legem quidem non reprehendo, quae tales
permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt, non
invenio.
Lex est quae divina providentia...

5. 13. Aug. - Multo minus ego invenire possum, cur hominibus


defensionem quaeras, quos reos nulla lex tenet.

Ev. - Nulla fortasse, sed earum legum quae apparent, et ab hominibus


leguntur: nam nescio utrum non aliqua vehementiore ac secretissima lege
teneantur, si nihil rerum est quod non administret divina providentia.
Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro his rebus quas
contemni oportet, humana caede polluti sint?

Videtur ergo mihi et legem istam, quae populo regendo scribitur,


recte ista permittere, et divinam providentiam vindicare. Ea enim
vindicanda sibi haec assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus
imperitis, et quanta possunt per hominem regi. Illae vero culpae alias
poenas aptas habent, a quibus sola mihi videtur posse liberare sapientia.

Aug. - Laudo et probo istam, quamvis inchoatam minusque perfectam,


tamen fidentem et sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur
enim tibi lex ista, quae regendis civitatibus fertur, multa concedere atque
impunita relinquere, quae per divinam tamen providentiam vindicantur; et
recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt.

... populis regendis mutatur...

6. 14. Sed dispiciamus diligenter; si placet, quo usque per legem istam quae
populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet,
quod per divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur.
Ev. - Cupio, si modo perveniri possit ad tantae rei terminos: nam hoc ego
infinitum puto.

Aug. - Imo adesto animo, et rationis vias pietate fretus ingredere. Nihil est
enim tam arduum atque difficile, quod non Deo adiuvante planissimum
atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium
deprecantes, quod instituimus, quaeramus. Et prius responde mihi, utrum
ista lex quae litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus
opituletur.
Ev. - Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi civitatesque
consistunt.
Aug. - Quid? ipsi homines et populi, eiusdemne generis rerum sunt, ut
interire mutarive non possint, aeternique omnino sint? an vero mutabiles
temporibusque subiecti sunt?

Ev. - Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet?
Aug. - Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis
diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam
publicam pendat; nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare
sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur?
Ev. - Recte prorsus.

Aug. - Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei


publicae praeferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui
honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne
item recte, si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat
huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam
unius redigat arbitrium?

Ev. - Et id recte.

Aug. - Cum ergo duae istae leges ita sibi videantur esse contrariae, ut una
earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; et cum
ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambae in una civitate simul esse
possint; num dicemus aliquam earum iniustam esse, et ferri minime
debuisse?
Ev. - Nullo modo.

Aug. - Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae


quamquam iusta sit, commutari tamen per tempora iuste potest.

Ev. - Appellemus.

... ex immutabili lege.

6. 15. Aug. - Quid? illa lex quae summa ratio nominatur, cui semper
obtemperandum est, et per quam mali miseram, boni beatam vitam
merentur, per quam denique illa quam temporalem vocandam diximus,
recte fertur, recteque mutatur, potestne cuipiam intellegenti non
incommutabilis aeternaque videri? An potest aliquando iniustum esse ut
mali miseri, boni autem beati sint; aut ut modestus et gravis populus ipse
sibi magistratus creet, dissolutus vero et nequam ista licentia careat?

Ev. - Video hanc aeternam esse atque incommutabilem legem.


Aug. - Simul etiam te videre arbitror in illa temporali nihil esse iustum
atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines derivaverint: nam si
populus ille quodam tempore iuste honores dedit, quodam rursus iuste non
dedit; haec vicissitudo temporalis ut iusta esset, ex illa aeternitate tracta est,
qua semper iustum est gravem populum honores dare, levem non dare: an
tibi aliter videtur?

Ev. - Assentior.

Aug. - Ut igitur breviter aeternae legis notionem, quae impressa nobis est,
quantum valeo verbis explicem, ea est qua iustum est ut omnia sint
ordinatissima: tu si aliter existimas, prome.

Ev. - Quid tibi vera dicenti contradicam non habeo.

Aug. - Cum ergo haec sit una lex, ex qua illae omnes temporales ad
homines regendos variantur, num ideo ipsa variari ullo modo potest?

Ev. - Intellego omnino non posse: neque enim ulla vis, ullus casus, ulla
rerum labes unquam effecerit ut iustum non sit omnia esse ordinatissima.

Mens dominatur atque imperat (7, 16 - 11, 23)

Aliud est vivere aliud scire se vivere.

7. 16. Aug. - Age nunc, videamus, homo ipse quomodo in seipso sit
ordinatissimus: nam ex hominibus una lege sociatis, populus constat; quae
lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum sit tibi
vivere te.

Ev. - Hoc vero quid certius responderim?

Aug. - Quid? illud potesne dignoscere, aliud esse vivere, aliud nosse se
vivere?
Ev. - Scio quidem neminem se nosse vivere, nisi viventem; sed utrum
omnis vivens noverit se vivere, ignoro.
Aug. - Quam vellem ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito
nostra disputatio ab ista quaestione transiret: sed quoniam nescire te dicis,
longam sermocinationem moves. Neque enim talis res est, qua praetermissa
pergere in ea quae intendimus, tanta connexione rationis, quanta opus esse
sentio, sinamur.

Dic itaque mihi, cum saepe viderimus bestias ab hominibus domitas,


id est, non corpus bestiae tantum, sed et animam ita homini subiugatam, ut
voluntati eius sensu quodam et consuetudine serviat; utrum tibi ullo modo
fieri posse videatur. ut bestia quaelibet immanis vel feritate vel corpore, vel
etiam sensu quolibet acerrima, pari vice sibi hominem subiugare conetur,
cum corpus eius seu vi seu clam multae interimere valeant.
Ev. - Nullo modo istuc fieri posse consentio.

Aug. - Bene sane: sed item dic mihi, cum manifestum sit, viribus
caeterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari,
quaenam res sit qua homo excellit, ut nulla ei bestiarum, ipse autem multis
imperare possit? an forte ipsa est quae ratio vel intellegentia dici solet?
Ev. - Non invenio aliud, quandoquidem in animo est id quod belluis
antecellimus: quae si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod
animum habemus. Nunc vero cum et illa sint animalia, id quod eorum
animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores
simus, quoniam neque nihil, neque parvum aliquid esse cuivis apparet; quid
aliud rectius, quam rationem vocaverim?

Aug. - Vide quam facile fiat Deo adiuvante, quod homines


difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quaestionem istam, quae, ut
intellego, terminata est, tamdiu nos retenturam putaveram, quam fortasse
omnia quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe
iam, ut deinde ratio connectatur: nam credo non te ignorare, id quod scire
dicimus, nihil esse aliud quam ratione habere perceptum.
Ev. - Ita est.
Aug. - Qui ergo scit se vivere, ratione non caret.
Ev. - Consequens est.
Aug. - Vivunt autem bestiae, et sicut iam eminuit, rationis expertes sunt.
Ev. - Manifestum est.
Aug. - Ecce igitur iam nosti, quod te ignorare responderas, non omne quod
vivit scire se vivere, quamquam omne quod se vivere sciat, vivat
necessario.

Praestantior vitae scientia...

7. 17. Ev. - Non mihi est iam dubium; perge quo intenderas: aliud enim
esse vivere, aliud scire se vivere, satis didici.
Aug. - Quid ergo tibi horum duorum videtur esse praestantius?
Ev. - Quid putas, nisi scientiam vitae?
Aug. - Meliorne tibi videtur vitae scientia quam ipsa vita? an forte intellegis
superiorem quamdam et sinceriorem vitam esse scientiam, quoniam scire
nemo potest, nisi qui intellegit? Intellegere autem quid est, nisi ipsa luce
mentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitae
aliud aliquid, sed cuidam vitae meliorem vitam praeposuisti.
Ev. - Optime omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: si tamen
scientia mala esse nunquam potest.
Aug. - Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro
experientia dicimus: experiri enim non semper bonum est; sicut experiri
supplicia: illa vero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione
atque intellegentia paratur, mala esse qui potest?
Ev. - Teneo et istam differentiam: persequere caetera.

... et mens cui dominatio debetur.

8. 18. Aug. - Illud est quod volo dicere: hoc quidquid est, quo pecoribus
homo praeponitur, sive mens, sive spiritus, sive utrumque rectius appellatur
(nam utrumque in divinis Libris invenimus), si dominetur atque imperet
caeteris quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum.
Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum
arbustis et stirpibus multa communia: namque alimentum corporis sumere,
crescere, gignere, vigere, arboribus quoque tributum videmus, quae infima
quadam vita continentur; videre autem atque audire, et olfactu, gustatu,
tactu corporalia sentire posse bestias, et acrius plerasque quam nos,
cernimus et fatemur.

Adde vires et valentiam firmitatemque membrorum, et celeritates


facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus,
quibusdam aequamur, a nonnullis etiam vincimur. Genus tamen ipsum
rerum est nobis certe commune cum belluis: iam vero appetere voluptates
corporis, et vitare molestias, ferinae vitae omnis actio est. Sunt alia
quaedam, quae iam cadere in feras non videntur, nec tamen in homine ipso
summa sunt, ut iocari et ridere: quod humanum quidem, sed infimum
hominis iudicat, quisquis de natura humana rectissime iudicat. Deinde amor
laudis et gloriae, et affectatio dominandi, quae tametsi bestiarum non sunt,
non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est.

Nam et iste appetitus cum rationi subditus non est, miseros facit.
Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum putavit. Hisce igitur
motibus animae cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. Non
enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora
subiciuntur: an tibi non videtur?
Ev. - Manifestum est.
Aug. - Ratio ista ergo, vel mens, vel spiritus cum irrationales animi motus
regit, id scilicet dominatur in homine, cui dominatio lege debetur ea quam
aeternam esse comperimus.
Ev. - Intellego ac sequor.

Non in quolibet mens dominatur...

9. 19. Aug. - Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi
sapiens videtur?
Ev. - Nescio alius quis mihi sapiens homo videri possit, si hic non videtur.
Aug. - Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse.
Ev. - Hoc quoque satis constat.
Aug. - At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus,
quis etiam stultus sit, profecto iam intellegis.
Ev. - Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non
habet?
Aug. - Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi
mentem; an, quamvis insit, eam carere dominatu?
Ev. - Hoc potius quod ultimum subiecisti.
Aug. - Pervellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas,
mentem inesse homini, quae suum non exserat principatum.
Ev. - Utinam tuas istas partes facere velles: nam non mihi facile est
sustinere quod ingeris.
Aug. - Illud saltem facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus,
quemadmodum bestiae mansuefactae ab hominibus ac domitae serviant:
quod ab eis vicissim homines, ut demonstravit ratio, paterentur nisi aliquo
excellerent. Id autem non inveniebamus in corpore: ita cum in animo esse
appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam
postea et mentem et spiritum vocari recordati sumus. Sed si aliud ratio,
aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud
conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse.
Ev. - Probe ista reminiscor ac teneo.
Aug. - Quid? illud credisne, domitores belluarum nisi sapientes esse non
posse? Eos enim sapientes voco, quos veritas vocari iubet, id est, qui regno
mentis omni libidinis subiugatione pacati sunt.
Ev. - Ridiculum est tales putare istos, quos vulgo mansuetarios nuncupant,
vel etiam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domitum
pecus subiectum videmus, et quorum industria indomitum subici.
Aug. - En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat
inesse mentem homini sine dominatu. His quippe inest; agunt enim talia,
quae agi sine mente non possent: non tamen regnat; nam stulti sunt, neque
regnum mentis nisi sapientium esse, percognitum est.
Ev. - Mirum est hoc iam fuisse a nobis in superioribus confectum, et mihi
quid responderem, non potuisse in mentem venire.

... sed tantum in sapiente...

10. 20. Sed alia contexamus. Iam enim et regnum mentis humanae
humanam esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est.
Aug. - Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum
esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto.
Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus imperarent.
Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo
cupiditati recte iusteque dominatur.
Ev. - Ego quoque ita sentio.
Aug. - Quid? virtutem omnem num dubitabimus omni vitio sic anteponere,
ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior invictiorque sit?
Ev. - Quis dubitaverit?
Aug. - Nullus igitur vitiosus animus virtute armatum animum superat.
Ev. - Verissimum est.
Aug. - Iam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque
esse, non te arbitror negaturum.
Ev. - Nemo id negat, qui (quod facile est) videt aut substantiam viventem
non viventi, aut eam quae vitam dat ei quae accipit, esse praeferendam.
Aug. - Multo minus igitur corpus, qualecumque id sit, animum virtute
praeditum vincit.
Ev. - Evidentissimum est.
Aug. - Quid? animus iustus, mensque ius proprium imperiumque
custodiens, num potest aliam mentem pari aequitate ac virtute regnantem,
ex arce deicere, atque libidini subiugare?
Ev. - Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed
etiam quod a iustitia prior decidet, fietque vitiosa mens, quae aliam facere
conabitur, eoque ipso erit infirmior.

... cui iustitia et virtute debetur.

10. 21. Aug. - Bene intellegis; quare illud restat ut respondeas, si potest,
utrum tibi videatur rationali et sapienti mente quidquam esse praestantius.
Ev. - Nihil praeter Deum arbitror.

Aug. - Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc
opportune quaeritur, ut ad intellegentiam veniat, quamquam robustissima
teneatur fide, integra nobis sit huius quaestionis, diligens et cauta tractatio.

Si ergo libido dominatur...

11. 21. In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam
menti virtute pollenti fas est excellere, iniustam esse nullo modo posse.
Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem servire
libidini.
Ev. - Istuc prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur.
Aug. - Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotique virtutis,
quidquid par aut praelatum est, non eam facit servam libidinis propter
iustitiam; quidquid autem inferius est, non possit hoc facere propter
infirmitatem, sicut ea quae inter nos constiterunt docent; nulla res alia
mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria voluntas et liberum
arbitrium.
Ev. - Nihil tam necessarium restare video.

... culpanda voluntas.


11. 22. Aug. - Sequitur iam ut tibi videatur iuste illam pro peccato tanto
poenas pendere.

Ev. - Negare non possum.

Aug. - Quid ergo? Num ista ipsa poena parva existimanda est, quod ei
libido dominatur, exspoliatamque virtutis opulentia, per diversa inopem
atque indigentem trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc etiam
defensitantem, nunc improbantem quae antea probavisset, et nihilominus in
alia falsa irruentem; nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque
perspicuas ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota
inventione veritatis, et stultitiae tenebris penitus inhaerentem; nunc
conantem in lucem intellegendi, rursusque fatigatione decidentem: cum
interea cupiditatum illud regnum tyrannice saeviat, et variis contrariisque
tempestatibus totum hominis animum vitamque perturbet, hinc timore, inde
desiderio;

- hinc anxietate, inde inani falsaque laetitia; hinc cruciatu rei amissae quae
diligebatur, inde ardore adipiscendae quae non habebatur; hinc acceptae
iniuriae doloribus, inde facibus vindicandae: quaquaversum potest
coarctare avaritia dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia,
torquere invidia, desidia sepelire, pervicacia concitare, affilettare subiectio,
et quaecumque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et
exercent? possumusne tandem nullam istam poenam putare, quam, ut
cernis, omnes qui non inhaerent sapientiae, necesse est perpeti?

An numquam sapientes fuimus?

11. 23. Ev. - Magnam quidem istam poenam esse iudico, et omnino iustam,
si quis iam in sublimitate sapientiae collocatus, inde descendere ac libidini
servire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum est, qui haec aut
voluerit facere, aut velit. Quamquam enim credamus hominem tam perfecte
conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut ad aerumnas mortalis vitae
ipse inde propria voluntate delapsus sit; tamen hoc cum firmissima fide
teneam, intellegentia nondum assecutus sum: cuius rei diligentem
inquisitionem, si nunc differendam putas, me invito facis.

In voluntate est arbitrium (12, 24 - 16, 35)


Nobis inest voluntas.

12. 24. Verum illud quod me maxime movet, cur huiuscemodi acerbissimas
poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus,
ut merito haec dicamur perpeti propter desertam virtutis arcem, et electam
sub libidine servitutem, quin aperias disputando, si vales, nullo modo tibi
differendum esse concesserim.

Aug. - Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse
sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam nati sumus. Sed cum
sapientia in animo sit, utrum ante consortium huius corporis alia quadam
vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna quaestio est,
magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo tamen hoc quod
nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut potest.

Voluntas bonum sibi est.

12. 25. Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis voluntas.
Ev. - Nescio.
Aug. - Visne hoc scire?
Ev. - Et hoc nescio.
Aug. - Nihil ergo deinceps me interroges.
Ev. - Quare?
Aug. - Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi volenti scire quod rogas.
Deinde nisi velis ad sapientiam pervenire, sermo tecum de huiusmodi rebus
non est habendus. Postremo meus amicus esse non poteris, nisi velis ut
bene sit mihi. Iam vero de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit
beatae vitae tuae.
Ev. - Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge iam, videamus
quid hinc conficias.
Aug. - Faciam: sed dic etiam prius, utrum et bonam voluntatem te habere
sentias.
Ev. - Quid est bona voluntas?
Aug. - Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam
sapientiam pervenire. Modo tu vide utrum rectam honestamque non
appetas vitam, aut esse sapiens non vehementer velis, aut certe negare
audeas, cum haec volumus, nos habere voluntatem bonam.
Ev. - Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem, sed etiam
bonam voluntatem iam habere confiteor.
Aug. - Quanti pendis, oro te, hanc voluntatem? Numquidnam ei ulla ex
parte divitias, aut honores, aut voluptates corporis, aut haec simul omnia
conferenda arbitraris?
Ev. - Averterit Deus istam sceleratam dementiam.
Aug. - Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc
ipsam dico bonam voluntatem, in cuius comparatione abiectissima sint ea
quae commemoravimus, pro quibus adipiscendis multitudinem videmus
hominum nullos labores, nulla pericula recusare?
Ev. - Gaudendum vero, ac plurimum.
Aug. - Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno eos affectos putas
tanti boni?
Ev. - Imo maximo.

Voluntas unum verum bonum.

12. 26. Aug. - Vides igitur iam, ut existimo, in voluntate nostra esse
constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono. Quid
enim tam in voluntate, quam ipsa voluntas sita est? Quam quisque cum
habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis, voluptatibusque
omnibus corporis longe anteponendum sit.

Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam


praestantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi
voluntas per seipsam daret. Itaque cum se ipse miserrimum iudicet, si
amiserit gloriosam famam, ingentes opes, et quaelibet corporis bona; tu
eum non miserrimum iudicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis
inhaeret quae amittere facillime potest, neque dum vult habet, caret autem
bona voluntate, quae nec comparanda est cum istis, et cum sit tam magnum
bonum, velle solum opus est, ut habeatur?

Ev. - Verissimum est.

Aug. - Iure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam fuerunt


sapientes (hoc enim dubium et occultissimum est), huiuscemodi afficiuntur
miseria.
Ev. - Assentior.

In potestate voluntatis sunt virtutes...


13. 27. Aug. - Considera nunc utrum tibi videatur esse prudentia
appetendarum et vitandarum rerum scientia.
Ev. - Videtur.
Aug. - Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia
incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum
contemnimus?
Ev. - Ita existimo.
Aug. - Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab iis
rebus quae turpiter appetuntur: an tu aliter putas?
Ev. - Imo ita ut dicis sentio.
Aug. - Iam iustitiam quid dicamus esse, nisi virtutem qua sua cuique
tribuuntur?
Ev. - Nulla mihi alia iustitiae notio est.
Aug. - Quisquis ergo bonam habens voluntatem, de cuius excellentia iam
diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil
habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans
eam et iudicans quanta sit, quamque invito illi eripi vel surripi nequeat;
num dubitare poterimus istum adversari rebus omnibus, quae huic uni bono
inimicae sunt?
Ev. - Necesse est omnino ut adversetur.
Aug. - Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum
appetendum, et vitanda ea quae huic inimica sunt videt?
Ev. - Nullo modo mihi videtur hoc posse quisquam sine prudentia.
Aug. - Recte: sed cur non huic etiam fortitudinem tribuimus? Illa quippe
omnia quae in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi aestimare
non potest. Mala enim voluntate amantur, cui tamquam inimicae carissimo
suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat haec, non dolet amissa,
et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum
est.
Ev. - Tribuamus sane: non enim intellego quem fortem verius appellare
possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut
obtineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc
necessario facere compertum est.
Aug. - Vide iam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea
sit virtus quae libidines cohibet. Quid autem tam inimicum bonae voluntati
est quam libido? Ex quo profecto intellegis istum bonae voluntatis suae
amatorem resistere omni modo, atque adversari libidinibus, et ideo iure
temperantem vocari.
Ev. - Perge; assentior.
Aug. - Iustitia restat, quae quomodo desit huic homini, non sane video. Qui
enim habet et diligit voluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quae
huic inimica sunt, male cuiquam velle non potest. Sequetur ergo ut nemini
faciat iniuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc
autem ad iustitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto,
meministi.
Ev. - Ego vero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam
voluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor virtutes quae abs te
paulo ante, me assentiente, descriptae sunt, esse compertas.

... beata...

13. 28. Aug. - Quid igitur impedit cur huius vitam non concedamus esse
laudabilem?
Ev. - Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia.
Aug. - Quid? vitam miseram potesne ullo modo non iudicare fugiendam?
Ev. - Et magnopere quidem iudico, nihilque aliud agendum existimo.
Aug. - At laudabilem non fugiendam profecto putas.
Ev. - Quin etiam appetendam sedulo existimo.
Aug. - Non ergo misera est quae laudabilis vita est.
Ev. - Hoc utique sequitur.
Aug. - Nihil iam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur,
eam scilicet quae misera non est, beatam esse vitam.
Ev. - Manifestissimum est.
Aug. - Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae voluntatis suae,
et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cuius amissio
potest accidere etiam cum voluntas tenendi manet.
Ev. - Quidni placeat, quo superiora quae concessimus, necessario trahunt?
Aug. - Bene intellegis: sed dic, quaeso, nonne bonam voluntatem suam
diligere, et tam magni aestimare quam dictum est, etiam ipsa bona voluntas
est?
Ev. - Verum dicis.
Aug. - Ac si hunc beatum recte iudicamus, nonne recte miserum, qui
contrariae voluntatis est?
Ev. - Rectissime.
Aug. - Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam
antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam,
voluntate turpem ac miseram mereri ac degere?
Ev. - Fateor huc certis et minime negandis rebus esse perventum.

... et laudabilis vita...

13. 29. Aug. - Vide etiam aliud: nam credo te memoria tenere quam
dixerimus esse bonam voluntatem: opinor enim, ea dicta est qua recte atque
honeste vivere appetimus.

Ev. - Ita memini.

Aug. - Hanc igitur voluntatem, si bona itidem voluntate diligamus atque


amplectamur, rebusque omnibus quas retinere non quia volumus possumus,
anteponamus; consequenter illae virtutes, ut ratio docuit, animum nostrum
incolent, quas habere idipsum est recte honesteque vivere. Ex quo
conficitur ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae
fugacibus bonis velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei
quam ipsum velle sit habere quod voluit.

Ev. - Vere tibi dico, vix me contineo quin exclamem laetitia, repente mihi
oborto tam magno, et tam in facili constituto bono.
Aug. - Atqui hoc ipsum gaudium, quod huius boni adeptione gignitur, cum
tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata vita dicitur: nisi
tu putas aliud esse beate vivere, quam veris bonis certisque gaudere.
Ev. - Ita sentio.

... ipsumque beatae vitae desiderium.

14. 30. Aug. - Recte: sed censesne quemquam hominum non omnibus
modis velle atque optare vitam beatam?

Ev. - Quis dubitat omnem hominem velle?

Aug. - Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim atque
convenerat inter nos, voluntate illam mereri homines, voluntate etiam
miseram, et sic mereri ut accipiant: nunc vero existit nescio qua
repugnantia, et nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur superiorem
tam evigilatam firmamque rationem. Quomodo enim voluntate quisque
miseram vitam patitur, cum omnino nemo velit misere vivere?
Aut quomodo voluntate beatam vitam consequitur homo, cum tam
multi miseri sint, et beati omnes esse velint? An eo evenit, quod aliud est
velle bene aut male, aliud mereri aliquid per bonam vel malam voluntatem?
Nam illi qui beati sunt, quos etiam bonos esse oportet, non propterea sunt
beati, quia beate vivere voluerunt; nam hoc volunt etiam mali: sed quia
recte, quod mali nolunt. Quamobrem nihil mirum est quod miseri homines
non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam vitam.

Illud enim cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est, nemoque
assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Hoc enim aeterna lex
illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili
stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria
praemium atque supplicium.

Itaque cum dicimus voluntate homines esse miseros, non ideo


dicimus, quod miseri esse velint, sed quod in ea voluntate sunt, quam etiam
eis invitis miseria sequatur necesse est. Quare non repugnat superiori
rationi, quod volunt omnes beati esse, nec possunt; non enim volunt omnes
recte vivere, cui uni voluntati vita beata debetur: nisi quid habes adversus
haec dicere.
Ev. - Ego vero nihil.

Sapientibus et insipientibus alia est lex.

15. 31. Sed videamus iam quomodo haec ad propositam illam quaestionem
de duabus legibus referantur.
Aug. - Fiat: sed dic mihi prius, utrum qui recte vivere diligit, eoque ita
delectatur, ut non solum ei rectum sit, sed etiam dulce atque iucundum,
amet hanc legem, habeatque carissimam, qua videt tributam esse bonae
voluntati beatam vitam, malae miseram?
Ev. - Amat omnino ac vehementer: nam istam ipsam sequens ita vivit.
Aug. - Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile
ac sempiternum?
Ev. - Aeternum sane atque incommutabile.
Aug. - Quid illi qui in mala voluntate perseverantes, nihilominus beati esse
cupiunt? possuntne amare istam legem, qua talibus hominibus miseria
merito rependitur?
Ev. - Nullo modo, arbitror.
Aug. - Nihilne amant aliud?
Ev. - Imo plurima; ea scilicet in quibus adipiscendis vel retinendis mala
voluntas illa persistit.
Aug. - Opinor te dicere divitias, honores, voluptates, et pulchritudinem
corporis, caeteraque omnia quae possunt et volentes non adipisci, et
amittere inviti.
Ev. - Ista ipsa sunt.
Aug. - Num haec aeterna esse censes, cum temporis volubilitati videas
obnoxia?
Ev. - Quis hoc vel dementissimus senserit?
Aug. - Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum
aeternarum, alios temporalium, cumque duas leges esse convenerit, unam
aeternam, aliam temporalem; si quid aequitatis sapis, quos istorum iudicas
aeternae legi, quos temporali esse subdendos?
Ev. - Puto in promptu esse quod quaeris: nam beatos illos ob amorem
ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo; miseris vero
temporalis imponitur.
Aug. - Recte iudicas, dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime
iam ratio demonstravit, eos qui temporali legi serviunt, non esse posse ab
aeterna liberos; unde omnia quae iusta sunt, iusteque variantur, exprimi
diximus: eos vero qui legi aeternae per bonam voluntatem haerent,
temporalis legis non indigere, satis, ut apparet, intellegis.
Ev. - Teneo quod dicis.

Lex temporalis rebus praeest...

15. 32. Aug. - Iubet igitur aeterna lex avertere amorem a temporalibus, et
eum mundatum convertere ad aeterna.

Ev. - Iubet vero.

Aug. - Quid deinde censes temporalem iubere, nisi ut haec quae ad tempus
nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inhaerent, eo iure
possideant, quo pax et societas humana servetur, quanta in his rebus servari
potest? Ea sunt autem: primo, hoc corpus, et eius quae vocantur bona, ut
integra valetudo, acumen sensuum, vires, pulchritudo, et si qua sunt
caetera, partim necessaria bonis artibus, et ideo pluris pensanda, partim
viliora.
Deinde libertas, quae quidem nulla vera est, nisi beatorum, et legi
aeternae adhaerentium: sed eam nunc libertatem commemoro, qua se
liberos putant qui dominos homines non habent, et quam desiderant ii qui a
dominis hominibus manumitti volunt. Deinde parentes, fratres, coniux,
liberi, propinqui, affines, familiares, et quicumque nobis aliqua
necessitudine adiuncti sunt. Ipsa denique civitas, quae parentis loco haberi
solet; honores etiam et laus, et ea quae dicitur gloria popularis.

Ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia quorum


iure domini sumus, et quorum vendendorum aut donandorum habere
potestatem videmur. Horum omnium quemadmodum lex illa sua cuique
distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod
proposuimus non necessarium. Satis est enim videre non ultra porrigi huius
legis potestatem in vindicando, quam ut haec vel aliquid horum adimat
atque auferat ei quem punit.

Metu coercet ergo, et ad id quod vult, torquet ac retorquet miserorum


animos, quibus regendis accommodata est. Dum enim haec amittere timent,
tenent in his utendis quemdam modum aptum vinculo civitatis, qualis ex
huiuscemodi hominibus constitui potest. Non autem ulciscitur peccatum
cum amantur ista, sed cum aliis per improbitatem auferuntur. Quamobrem
vide utrum iam perventum sit ad id quod infinitum putabas. Institueramus
enim quaerere, quatenus habeat ius ulciscendi ea lex qua populi terreni
civitatesque gubernantur.

Ev. - Video perventum.

... qui non sunt in potestate nostra.

15. 33. Aug. - Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, sive quae per
iniuriam, sive quae per talem vindictam infertur hominibus, si eas res quae
invito auferri possunt, non amarent?

Ev. - Id quoque video.

Aug. - Cum igitur eisdem rebus alius male, alius bene utatur; et is quidem
qui male, amore his inhaereat atque implicetur, scilicet subditus eis rebus
quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi constituens, quibus
ordinandis beneque tractandis ipse esse utique deberet bonum: ille autem
qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, sed non sibi;

- non enim eum bonum melioremve faciunt, sed ab eo potius fiunt: et ideo
non eis amore agglutinetur, neque velut membra sui animi faciat, quod fit
amando, ne cum resecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foedent;

- sed eis totus superferatur, et habere illa atque regere, cum opus est,
paratus, et amittere ac non habere paratior: cum ergo haec ita sint, num aut
argentum et aurum propter avaros accusandum putas, aut cibos propter
voraces, aut vinum propter ebriosos, aut muliebres formas propter
scortatores et adulteros, atque hoc modo caetera, cum praesertim videas et
igne bene uti medicum, et pane scelerate veneficum?

Ev. - Verissimum est, non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse
culpandos.

Malum est aversio ab immutabili bono...

16. 34. Aug. - Recte: sed quoniam et quid valeat aeterna lex, ut opinor,
videre iam coepimus, et quantum lex temporalis in vindicando progredi
possit, inventum est; et rerum duo genera, aeternarum et temporalium,
duoque rursus hominum, aliorum aeternas, aliorum temporales sequentium
et diligentium, satis aperteque distincta sunt: quid autem quisque
sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit;

- nullaque re de arce dominandi, rectoque ordine mentem deponi, nisi


voluntate: et est manifestum, non rem ullam, cum ea quisque male utitur,
sed ipsum male utentem esse arguendum: referamus nos, si placet, ad
quaestionem in exordio huius sermonis propositam, et videamus utrum
soluta sit; nam quaerere institueramus quid sit male facere, et propter hoc
omnia quae dicta sunt, diximus.

Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud


male facere, quam neglectis rebus aeternis, quibus per seipsam mens
fruitur, et per seipsam percipit, et quae amans amittere non potest,
temporalia et quaeque per corpus hominis partem vilissimam sentiuntur, et
nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno
genere omnia malefacta, id est peccata, mihi videntur includi. Tibi autem
quid videatur, exspecto cognoscere.

... et conversio ad immutabile.

16. 35. Ev. - Est ita ut dicis, et assentior, omnia peccata hoc uno genere
contineri, cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus, et ad
mutabilia atque incerta convertitur. Quae quamquam in ordine suo recte
locata sint, et suam quamdam pulchritudinem peragant; perversi tamen
animi est et inordinati, eis sequendis subici, quibus ad nutum suum
ducendis potius divino ordine ac iure praelatus est.

Et illud simul mihi videre iam videor absolutum atque compertum,


quod post illam quaestionem, quid sit male facere, deinceps quaerere
institueramus, unde male facimus. Nisi enim fallor, ut ratio tractata
monstravit, id facimus ex libero voluntatis arbitrio. Sed quaero utrum
ipsum liberum arbitrium, quo peccandi facultatem habere convincimur,
oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit. Videmur enim non fuisse
peccaturi, si isto careremus; et metuendum est ne hoc modo Deus etiam
malefactorum nostrorum auctor existimetur.

Aug. - Nullo modo istuc timueris: sed ut diligentius requiratur, aliud


tempus sumendum est. Nam haec sermocinatio modum terminumque iam
desiderat; qua velim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum
quasi fores esse pulsatas. In quarum penetralia cum Deo duce venire
coeperimus, iudicabis profecto quantum inter hanc disputationem, et eas
quae sequuntur intersit, quantumque illae praestent, non modo
investigationis sagacitate, sed etiam maiestate rerum, et clarissima luce
veritatis: pietas tantum adsit, ut nos divina providentia cursum quem
instituimus, tenere et perficere permittat.
Ev. - Cedo voluntati tuae, et ei meam iudicio et voto libentissime adiungo.
LIBER SECUNDUS

EX DEO EST LIBERUM ARBITRIUM

Ex Deo sunt homo et voluntas (1, 1 - 2, 6)

An Deus dederit liberum arbitrium.

1. 1. Ev. - Iam, si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini
liberum voluntatis arbitrium: quod utique si non accepisset, peccare non
posset.
Aug. - Iam enim certum tibi atque cognitum est, Deum dedisse homini hoc,
quod dari debuisse non putas?

Ev. - Quantum in superiori libro intellegere mihi visus sum, et habemus


liberum voluntatis arbitrium, et non nisi eo peccamus.
Aug. - Ego quoque memini iam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc
interrogavi utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare manifestum est,
Deum nobis dedisse scias.
Ev. - Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus; et sive peccantes, sive recte
facientes, ab illo poenam meremur aut praemium.
Aug. - Hoc quoque utrum liquido noveris, an auctoritate commotus libenter
etiam incognitum credas, cupio scire.
Ev. - Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed
quid verius quam omne bonum ex Deo esse, et omne iustum bonum esse, et
peccantibus poenam recteque facientibus praemium iustum esse? Ex quo
conficitur a Deo affici, et peccantes miseria, et recte facientes beatitate.

Ex Deo est homo...

1. 2. Aug. - Nihil resisto: sed quaero illud alterum, quomodo noveris nos ab
ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos vel poenam, vel praemium
mereri explicasti.

Ev. - Hoc quoque non aliunde video esse manifestum, nisi quod iam constat
Deum vindicare peccata. Siquidem ab illo est omnis iustitia. Non enim ut
alicuius est bonitatis alienis praestare beneficia ita iustitiae vindicare in
alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos
benignissimus in praestando, sed etiam iustissimus in vindicando est.
Deinde ex eo quod ego posui, tuque concessisti, omne bonum ex Deo esse,
etiam hominem ex Deo esse intellegi potest. Homo enim ipse in quantum
homo est, aliquod bonum est; quia recte vivere, cum vult, potest.

... et eius voluntas.

1. 3. Aug. - Plane si haec ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. Si
enim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum vellet, recte facere,
debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. Non
enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum
est. Satis ergo causae est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte
non potest vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intellegi potest, quia si quis
ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur.

Quod iniuste fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut


peccaretur, libera esset voluntas data. Quomodo enim iuste vindicaretur in
eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? Nunc
vero Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi, Cur non
ad eam rem usus es libera voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est ad recte
faciendum?

Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa iustitia in damnandis


peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero
voluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod
non fieret voluntate. Ac per hoc et poena iniusta esset et praemium, si
homo voluntatem non haberet liberam. Debuit autem et in supplicio, et in
praemio esse iustitia; quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex Deo.
Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem.

Cur ergo ea male utimur?

2. 4. Ev. - Iam concedo eam Deum dedisse. Sed nonne tibi videtur, quaeso
te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse
converti? sic ut ipsa iustitia quae data est homini ad bene vivendum:
numquid enim potest quispiam per iustitiam suam male vivere? Sic nemo
posset per voluntatem peccare, si voluntas data est ad recte faciendum.

Aug. - Donabit quidem Deus, ut spero, ut tibi valeam respondere, vel potius
ut ipse tibi eadem, quae summa omnium magistra est, veritate intus docente
respondeas. Sed paulisper mihi volo dicas, si id quod abs te quaesiveram,
certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse liberam voluntatem, utrum
oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum.

Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit
data, ut cum invenerimus bene datam esse, inveniatur etiam illum dedisse,
a quo animae data sunt omnia bona: si autem invenerimus non bene datam
esse, non eum dedisse intellegamus, quem culpare nefas est. Si vero certum
est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque
non dari, neque aliter dari eam debuisse quam data est. Ille enim dedit,
cuius factum recte reprehendi nullo pacto potest.

Fides quaeritur...

2. 5. Ev. - Quamquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione


nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc
quod incertum est, utrum ad recte faciendum voluntas libera data sit, cum
per illam etiam peccare possimus, fieri etiam illud incertum, utrum dari
debuerit. Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est
etiam dari debuisse: ac per hoc etiam utrum eam Deus dederit, incertum
erit; quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem
nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit.

Aug. - Illud saltem tibi certum est, Deum esse.

Ev. - Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo.


Aug. - Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit
insipiens in corde suo: Non est Deus 1, hoc tibi diceret, nec vellet tecum
credere quod credis, sed cognoscere utrum vera credideris; relinqueresne
hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse
arbitrareris; praesertim si ille non obluctari pervicaciter, sed studiose id
vellet agnoscere?
Ev. - Hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere
deberem. Certe enim quamvis esset absurdissimus, concederet mihi, cum
doloso et pervicaci de nulla omnino et maxime de re tanta, non esse
disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono
animo eum istuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet,
doli ac pervicaciae latere.
Tum ego demonstrarem, quod cuivis facillimum puto, quanto esset
aequius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, vellet alterum
credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum virorum Libris, qui se cum
Filio Dei vixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum crederet; quia et
ea se vidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus;
et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi
vellet ut crederem. Iam vero quod recte reprehendere non valeret, nullo
modo reperiret cur etiam nollet imitari.

Aug. - Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere
tantis viris credendum esse iudicavimus; cur non, quaeso te, de iis quoque
rebus, quas tamquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus,
similiter putas eorumdem virorum auctoritati sic esse credendum, ut de
investigatione earum nihil amplius laboremus?

Ev. - Sed nos id quod credimus, nosse et intellegere cupimus.

... ut ad intellectum perveniamus.

2. 6. Aug. - Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis


a nobis positum esse, negare non possumus. Nisi enim et aliud esset
credere, aliud intellegere, et primo credendum esset, quod magnum et
divinum intellegere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis,
non intellegetis 2. Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad
credendum primo hortatus est, quos ad salutem vocavit.

Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus


credentibus, non ait, Haec est autem vita aeterna ut credant; sed, Haec est,
inquit, vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum
Christum 3. Deinde iam credentibus dicit, Quaerite et invenietis 4: nam
neque inventum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam
inveniendo Deo fit idoneus, nisi ante crediderit quod est postea cogniturus.
Quapropter Domini praeceptis obtemperantes quaeramus instanter.

Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante


inveniemus, quantum haec in hac vita, et a nobis talibus inveniri queunt:
nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis
omnibus post hanc vitam, evidentius atque perfectius ista cerni obtinerique
credendum est; et nobis ita fore sperandum, et ista contemptis terrenis et
humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt.

Deum esse demonstratur (3, 7 - 15, 40)

Esse vivere et intellegere.

3. 7. Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum, quomodo


manifestum est Deum esse; deinde, utrum ab illo sint quaecumque in
quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit
voluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte
homini data sit. Quare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus
exordium; utrum tu ipse sis.

An fortasse tu metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si


non esses, falli omnino non posses?

Ev. - Perge potius ad caetera.


Aug. - Ergo quoniam manifestum est esse te, nec tibi aliter manifestum
esset, nisi viveres, id quoque manifestum est, vivere te: intellegisne ista duo
esse verissima?
Ev. - Prorsus intellego.
Aug. - Ergo etiam hoc tertium manifestum est, hoc est intellegere te.
Ev. - Manifestum.
Aug. - Quid in his tribus tibi videtur excellere?
Ev. - Intellegentia.
Aug. - Cur tibi hoc videtur?
Ev. - Quia cum tria sint haec, esse, vivere, intellegere; et lapis est, et pecus
vivit, nec tamen lapidem puto vivere, aut pecus intellegere; qui autem
intellegit, eum et esse et vivere certissimum est: quare non dubito id
excellentius iudicare, cui omnia tria insunt, quam id cui vel unum desit.
Nam quod vivit, utique et est, sed non sequitur ut etiam intellegat: qualem
vitam esse pecoris arbitror. Quod autem est, non utique consequens est ut et
vivat et intellegat: nam esse cadavera possum fateri, vivere autem nullus
dixerit. Iamvero quod non vivit, multo minus intellegit.
Aug. - Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaveri, unum pecori, nihil
homini.
Ev. - Verum est.
Aug. - Tenemus etiam id esse in his tribus praestantius, quod homo cum
duobus caeteris habet, id est intellegere, quod habentem sequitur et esse et
vivere.
Ev. - Tenemus sane.

Sensus referunt ad sensum interiorem...

3. 8. Aug. - Dic mihi iam utrum illos vulgatissimos corporis sensus habere
te noveris, videndi, et audiendi, et olfaciendi, et gustandi, et tangendi.
Ev. - Novi.
Aug. - Quid putas pertinere ad videndi sensum? id est, quid putas nos
videndo sentire?
Ev. - Quaecumque corporalia.
Aug. - Num etiam dura et mollia videndo sentimus?
Ev. - Non.
Aug. - Quid ergo proprie ad oculos pertinet, quod per eos sentimus?
Ev. - Color.
Aug. - Quid ad aures?
Ev. - Sonus.
Aug. - Quid ad olfactum?
Ev. - Odor.
Aug. - Quid ad gustatum?
Ev. - Sapor.
Aug. - Quid ad tactum?
Ev. - Molle vel durum, lene vel asperum, et multa talia.
Aug. - Quid? corporum formas, magnas, breves, quadras, rotundas, et si
quid huiusmodi est, nonne et tangendo et videndo sentimus, et ideo nec
visui proprie, nec tactui tribui possunt, sed utrique?
Ev. - Intellego.
Aug. - Intellegis ergo et quaedam singulos sensus habere propria, de quibus
renuntient, et quaedam quosdam habere communia?
Ev. - Et hoc intellego.
Aug. - Quid igitur ad quemque sensum pertineat, et quid inter se vel omnes
vel quidam eorum communiter habeant, num possumus ullo eorum sensu
diiudicare?
Ev. - Nullo modo, sed quodam interiore ista diiudicantur.
Aug. - Num forte ipsa est ratio, qua bestiae carent? nam, ut opinor, ratione
ista comprehendimus, et ita se habere cognoscimus.
Ev. - Magis nos arbitror ratione comprehendere esse interiorem quemdam
sensum, ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referantur. Namque
aliud est quo videt bestia et aliud quo ea quae videndo sentit, vel vitat vel
appetit: ille enim sensus in oculis est, ille autem intus in ipsa anima; quo
non solum ea quae videntur, sed etiam ea quae audiuntur, quaeque caeteris
capiuntur corporis sensibus, vel appetunt animalia delectata et assumunt,
vel offensa devitant et respuunt. Hic autem nec visus, nec auditus, nec
olfactus, nec gustatus, nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud quod
omnibus communiter praesidet. Quod cum ratione comprehendamus, ut
dixi, hoc ipsum tamen rationem vocare non possum; quoniam et bestiis
inesse manifestum est.

... qui ad rationem.

3. 9. Aug. - Agnosco istuc quidquid est, et eum interiorem sensum appellare


non dubito. Sed nisi et istum transeat, quod ad nos refertur a sensibus
corporis, pervenire ad scientiam non potest. Quidquid enim scimus, id
ratione comprehensum tenemus. Scimus autem, ut de caeteris taceam, nec
colores auditu, nec voces visu posse sentiri.

Et cum hoc scimus, nec oculis, nec auribus scimus, neque illo sensu
interiore, quo nec bestiae carent. Non enim credendum est eas nosse, nec
auribus sentiri lucem, nec oculis vocem; quoniam ista nonnisi rationali
animadversione et cogitatione discernimus.
Ev. - Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si enim sensu illo
interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque diiudicant, nec colores
auditu nec visu voces posse sentire?
Aug. - Num etiam putas eas posse discernere, ab invicem colorem qui
sentitur, et sensum qui in oculo est, et interiorem illum sensum apud
animam, et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur?
Ev. - Nullo modo.
Aug. - Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab invicem et
definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum
sensum, et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet, et idem interior
per seipsum, si tamen iam nihil aliud interpositum est?
Ev. - Non video quomodo aliter posset.
Aug. - Quid? hoc videsne, sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem
sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem vides, hoc
eodem vides etiam ipsum videre.
Ev. - Non omnino.
Aug. - Enitere etiam ista diiudicare: nam credo te non negare aliud colorem
esse, et aliud colorem videre, et item aliud etiam, cum color non subest,
habere sensum quo videri posset, si subesset.
Ev. - Discerno et ista, et inter se differre concedo.
Aug. - Num horum trium quidquam vides oculis, nisi colorem?
Ev. - Nihil aliud.
Aug. - Dic ergo unde videas alia duo; non enim ea non visa posses
discernere.
Ev. - Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius.
Aug. - Nescis igitur utrum iam ipsa sit ratio, an illa vita sit quam sensum
interiorem vocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud?
Ev. - Nescio.
Aug. - Illud tamen scis, ea definiri nisi ratione non posse; neque rationem id
facere, nisi de iis quae sibi examinanda offeruntur.
Ev. - Certum est.
Aug. - Quidquid igitur est aliud quo sentiri potest omne quod scimus,
ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae
sentiuntur discerni suis finibus possint, et non sentiendo tantum, sed etiam
sciendo comprehendi.
Ev. - Ita est.
Aug. - Quid? ipsa ratio quae ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit
ab invicem, et item quid inter haec et seipsam distet, agnoscit, seque illis
praepotentiorem esse confirmat; num alia re seipsam nisi seipsa, id est
ratione comprehendit? an aliter scires te habere rationem, nisi id ratione
perciperes?
Ev. - Verissimum est.
Aug. - Quoniam ergo cum colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos
sentire etiam sentimus; neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus
auditum; neque cum olfacimus rosam, olet nobis aliquid et ipse olfactus;
neque quidquam gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid,
ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere: manifestum est quinque
istos sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamvis eis corporalia
quaeque sentiantur.
Ev. - Manifestum est.

Sensus interior sentit se sentire.


4. 10. Aug. - Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum interiorem
non ea tantum sentire, quae accepit a quinque sensibus corporis, sed etiam
ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moveret se, vel appetendo
aliquid, vel fugiendo, nisi se sentire sentiret; non ad sciendum, nam hoc
rationis est, sed tantum ad movendum, quod non utique aliquo illorum
quinque sentit. Quod si adhuc obscurum est, elucescet, si animadvertas
quod exempli gratia sat est in uno aliquo sensu, velut in visu. Namque
aperire oculum, et movere aspiciendo ad id quod videre appetit, nullo modo
posset, nisi oculo clauso vel non ita moto se id non videre sentiret. Si autem
sentit se non videre dum non videt, necesse est etiam sentiat se videre dum
videt; quia cum eo appetitu non movet oculum videns, quo movet non
videns, et indicat se utrumque sentire. Sed utrum et se ipsam haec vita
sentiat, quae se corporalia sentire sentit, non ita clarum est, nisi quod se
quisque intus interrogans, invenit omnem rem viventem fugere mortem;
quae cum sit vitae contraria, necesse est ut vita etiam seipsam sentiat, quae
contrarium suum fugit. Quod si adhuc non liquet, omittatur, ut non nitamur
ad id quod volumus, nisi certis manifestisque documentis. Manifesta enim
sunt, sensu corporis sentiri corporalia; eumdem autem sensum hoc eodem
sensu non posse sentiri; sensu autem interiore et corporalia per sensum
corporis sentiri, et ipsum corporis sensum: ratione vero et illa omnia, et
eamdem ipsam notam fieri, et scientia contineri: an tibi non videtur?

Ev. - Videtur sane.

Aug. - Age, nunc responde unde sit quaestio, ad cuius solutionem pervenire
cupientes, iam diu ista molimur via.

Melius quam esse est se esse sentire.

5. 11. Ev. - Quantum memini, trium illarum quaestionum quas paulo ante
ad contexendum ordinem huius disputationis posuimus, nunc prima
versatur, id est, quomodo manifestum fieri possit, quamvis tenacissime
firmissimeque credendum sit, Deum esse.

Aug. - Recte hoc tenes: sed etiam illud diligenter tenere te volo, cum de
teipso quaererem utrum te esse noveris, non solum hoc, sed etiam alia duo
nobis apparuisse quod noveris.

Ev. - Id quoque teneo.


Aug. - Nunc ergo vide ad quam rem istarum trium intellegas pertinere omne
quod corporis sensus attingit; id est, in quo rerum genere tibi ponendum
videatur, quidquid vel oculorum, vel alio quolibet corporis instrumento
noster sensus attingit: utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam
vivit, an in eo quod etiam intellegit.

Ev. - In eo quod tantum est.

Aug. - Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes?
Ev. - In eo quod vivit.

Aug. - Quid igitur horum duorum melius esse iudicas? sensum ipsum, an
quod sensus attingit?
Ev. - Sensum scilicet.
Aug. - Quare?
Ev. - Quia melius est id quod etiam vivit, quam id quod tantum est.

Melior sensus interior qui ideo iudicat...

5. 12. Aug. - Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem,
et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagavimus, dubitabisne
huic sensui praeponere quo corpus attingimus, et quem iam ipsi corpori
praeponendum esse dixisti?
Ev. - Nullo modo dubitaverim.
Aug. - Etiam hoc cur non dubites, volo abs te audire. Non enim poteris
dicere hunc sensum interiorem iam in eo genere trium illorum esse
ponendum, quod etiam intellegit, sed adhuc in eo quod et est et vivit,
etiamsi intellectu caret: iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus
non inest. Quae cum ita sint, quaero cur praeponas sensum interiorem huic
sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque in eo genere quod vivit.
Sensum autem istum qui corpora attingit, ideo praeposuisti corporibus, quia
illa sunt in eo genere quod tantum est, iste vero in eo quod etiam vivit: in
quo cum et ille interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. Si
enim dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inventurum regulam qua
fidere possimus, omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne
fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intellegens melius esse quam
id quod ab eo intellegitur. Hoc enim falsum est; quia homo intellegit
sapientiam, et non est melior quam ipsa sapientia. Quamobrem vide qua
causa tibi visum sit, sensum interiorem huic sensui quo sentimus corpora,
esse praeferendum.
Ev. - Quia moderatorem et iudicem quemdam huius illum esse cognosco.
Nam et si quid huic in officio suo abfuerit, ille tamquam debitum a ministro
flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enim se videre, aut non videre
sensus oculi videt, et quia non videt, non potest quid sibi desit, aut quid
satis sit iudicare; sed ille interior, quo admonetur et anima bestiae aperire
oculum clausum, et quod deesse sentit implere. Nulli autem dubium est
eum qui iudicat, eo de quo iudicat esse meliorem.
Aug. - Cernis ergo istum etiam corporis sensum de corporibus
quodammodo iudicare? Ad illum enim pertinet voluptas et dolor, cum vel
leniter vel aspere corpore attingitur. Nam sicut ille interior quid desit vel
satis sit oculorum sensui iudicat; sic ipse sensus oculorum quid desit, vel
satis sit coloribus iudicat. Item sicut ille interior de auditu nostro iudicat,
utrum minus an sufficienter intentus sit; sic iudicat auditus ipse de vocibus,
quid earum leniter influat, aut aspere perstrepat. Non necesse est caeteros
sensus corporis persequi: iam enim, ut opinor, animadvertis quid velim
dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis corporis sensibus
iudicare, cum eorum et integritatem probat, et debitum flagitat,
quemadmodum et ipsi corporis sensus de corporibus iudicant, assumentes
in eis lenem tactum, reicientesque contrarium.
Ev. - Cerno sane, et verissima esse consentio.

... ideoque ipsa ratio melior...

6. 13. Aug. - Attende iam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu iudicet.
Iam enim non quaero utrum eam meliorem illo esse dubites, quia non
dubito id te iudicare: quamquam ne id quidem iam quaerendum putem,
utrum de isto sensu iudicet ratio. Namque in iis ipsis quae infra eam sunt,
id est in corporibus et in sensibus corporis et isto interiore sensu, quomodo
sit aliud alio melius, et quam sit illis praestantior ipsa, quae tandem, nisi
ipsa renuntiat? quod profecto nullo modo posset, nisi de his ipsa iudicaret.
Ev. - Manifestum est.

Aug. - Cum ergo eam naturam quae tantum est, nec vivit nec intellegit,
sicuti est corpus exanime, praecedat ea natura quae non tantum est, sed
etiam vivit, nec intellegit, sicuti est anima bestiarum; et rursus hanc
praecedat ea quae simul et est et vivit et intellegit, sicut in homine mens
rationalis; num arbitraris in nobis, id est in iis quibus natura nostra
completur ut homines simus, aliquid inveniri posse praestantius, quam hoc
quod in his tribus tertio loco posuimus?

Nam et corpus nos habere manifestum est, et vitam quamdam qua


ipsum corpus animatur atque vegetatur, quae duo etiam in bestiis
agnoscimus, et tertium quiddam quasi animae nostrae caput aut oculum, aut
si quid congruentius de ratione atque intellegentia dici potest, quam non
habet natura bestiarum. Quare vide, obsecro, utrum aliquid invenire possis,
quod sit in natura hominis ratione sublimius.

Ev. - Nihil omnino melius video.

... et ratione melius quod incommutabile est.

6. 14. Aug. - Quid si aliquid invenire potuerimus, quod non solum esse non
dubites, sed etiam ipsa nostra ratione praestantius? dubitabisne illud
quidquid est, Deum dicere?

Ev. - Non continuo, si quid melius quam id quod in mea natura optimum
est, invenire potuero, Deum esse dixerim. Non enim mihi placet Deum
appellare, quo mea ratio est inferior, sed quo nullus est superior.

Aug. - Ita plane: nam ipse huic tuae rationi dedit, tam de se pie vereque
sentire. Sed, quaeso te, si non inveneris esse aliquid supra nostram
rationem, nisi quod aeternum atque incommutabile est, dubitabisne hunc
Deum dicere? Nam et corpora mutabilia esse cognoscis; et ipsam vitam qua
corpus animatur, per affectus varios mutabilitate non carere manifestum
est; et ipsa ratio cum modo ad verum pervenire nititur, modo non nititur, et
aliquando pervenit, aliquando non pervenit, mutabilis esse profecto
convincitur.

Quae si nullo adhibito corporis instrumento, neque per tactum, neque


per gustatum, neque per olfactum, neque per aures, neque per oculos, neque
per ullum sensum se inferiorem, sed per seipsam cernit aeternum aliquid et
incommutabile, simul et seipsam inferiorem, et illum oportet Deum suum
esse fateatur.

Ev. - Hunc plane fatebor Deum, quo nihil superius esse constiterit.
Aug. - Bene habet: nam mihi satis erit ostendere esse aliquid huiusmodi,
quod aut fateberis Deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum Deum
esse concedes. Quare sive supra sit aliquid, sive non sit, manifestum erit
Deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem, eodem ipso
adiuvante monstravero.
Ev. - Demonstra ergo quod polliceris.

Singulorum et sensus et ratio...

7. 15. Aug. - Faciam: sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem sit
qui tuus, an vero meus non sit nisi meus, et tuus non sit nisi tuus; quod si
non ita esset, non possem per oculos meos videre aliquid, quod tu non
videres.
Ev. - Concedo prorsus, quamvis eiusdem generis, tamen singulos nos
habere sensus, videndi, vel audiendi, vel quoslibet alios caeterorum. Non
enim solum videre, sed etiam audire potest aliquis hominum quod alius non
audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non
sentiat. Unde manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non
esse nisi meum.
Aug. - Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an aliquid aliud?
Ev. - Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum meum sentit meus, et
tuum sentit tuus: nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid videt,
utrum hoc etiam ego videam, quia ego me videre aut non videre sentio, non
ille qui interrogat.
Aug. - Quid? ipsam rationem nonne unusquisque nostrum habet suam?
quandoquidem fieri potest ut ego aliquid intellegam, cum tu id non
intellegis; nec utrum intellegam tu scire possis, ego autem sciam.

Ev. - Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum


singulas habere.

... at non quod videtur aut auditur...

7. 16. Aug. - Num etiam poteris dicere singulos soles nos habere quos
videmus, aut lunas, aut luciferos, aut caetera huiusmodi, quamvis suo
quisque ac proprio sensu ista videat?
Ev. - Nullo modo istuc dixerim.
Aug. - Possumus ergo videre unum aliquid multi simul, cum sint sensus
nostri nobis singulis singuli, quibus omnibus illud unum sentimus quod
simul videmus; ut quamvis alius sensus meus sit, et alius tuus, possit tamen
fieri ut id quod videmus, non sit aliud meum, aliud tuum; sed illud unum
praesto sit utrique nostrum et simul ab utroque videatur.
Ev. - Manifestissimum est.
Aug. - Possumus etiam unam aliquam vocem simul audire, ut quamvis alius
sit auditus meus, alius tuus, non sit tamen alia mea, et alia tua vox quam
simul audimus, vel alia pars eius auditu meo capiatur, et alia tuo, sed
quidquid sonuerit, et unum et totum audiendum simul adsit ambobus.
Ev. - Et hoc manifestum est.

... quod olfactu et gustatu sentitur...

7. 17. Aug. - Iam etiam de caeteris sensibus corporis licet animadvertas


quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem attinet, ita se habere
ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. Nam quia ex uno
aere et ego et tu possumus implere spiramentum, et eius aeris affectionem
odore sentire: et item quia ex uno melle, vel quolibet alio cibo seu potu
ambo gustare possumus, et eius affectionem sapore sentire, quamvis ille
unus sit, nostri autem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus; ut unum
odorem vel unum saporem cum ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo
sensu sentias, nec ego tuo, nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse
communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut
odor, aut sapor ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inveniuntur
habere aliquid tale, quale illi duo in visu et auditu: sed in eo dispares sunt,
quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem naribus
ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem
aeris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego,
aliam tu: et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta mihi satis est,
et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis: et cibus quamvis unus et
totus ab utroque absumatur non tamen et a me totus, et a te totus absumi
potest, quomodo verbum et ego totum audio, et tu totum simul, et speciem
quamlibet quantam ego video, tantam et tu simul; sed cibi vel potionis alia
pars in me, alia in te transeat necesse est: an parum ista intellegis?

Ev. - Imo vero apertissima et certissima esse consentio.

... aut tangitur...

7. 18. Aug. - Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et


aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur? qua non solum corpus unum
ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque
poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eamdem
quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo.

Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego


totum et tu totum capere, cum ambo illo vescimur, sic etiam in tangendo
accidit: sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo
tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli.

Ev. - Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus, hunc tangendi
sensum esse simillimum: sed in hoc video esse dissimilem, quod simul, id
est uno tempore, et videre aliquid unum totum ambo possumus et audire;
tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed
partibus singulis, eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis: nam
nulli parti quam tactu capis, possum meum tactum admovere, nisi tu
removeris tuum.

... aut quo alimur.

7. 19. Aug. - Vigilantissime respondisti: sed oportet te etiam illud videre,


cum horum omnium quae sentimus, alia sint quae ambo, alia quae singuli
sentiamus; ipsos vero sensus nostros suos quisque singuli sentiamus ut
neque ego sentiam sensum tuum, neque tu meum, quid de his rebus quae
sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quid de corporalibus rebus non
possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita fit nostrum ut hoc in nos
vertere, et commutare possimus, sicuti est cibus et potus, cuius nullam
partem quam ego percepero, et tu percipere poteris: quia et si nutrices
alimenta mansa infantibus reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit
atque in mandentis viscera commutaverit, nullo modo revocari poterit ut in
escam refundatur infantis.

Gula enim cum aliquid iucunde sapit, etiamsi exiguam, tamen


irrevocabilem partem sibi vindicat, et hoc cogit fieri quod naturae corporis
convenit: quod nisi ita esset, nullus remaneret sapor in ore posteaquam
fuerint mansa illa reddita atque desputata. Quod etiam de aeris partibus
recte dici potest, quas naribus ducimus: nam etiamsi aliquid aeris quod ego
reddidero, possis etiam tu ducere, non tamen poteris etiam illud, quod inde
in alimentum meum cesserit; quia nec reddi potest.
Nam etiam naribus alimentum nos capere medici docent: quod
alimentum et spirando solus sentire possum, et reflando restituere non
possum, ut abs te etiam ductum naribus sentiatur. Nam caetera sensibilia
quae quamvis sentiamus, non tamen ea sentiendo in nostrum corpus
corrupta mutamus, possumus ea, sive uno tempore, sive singulis vicissim
temporibus ambo sentire, sicut vel totum vel pars ipsa quam sentio, abs te
etiam sentiatur; qualia sunt, sive lux, sive sonus, sive corpora quae
attingimus, non tamen laedimus.

Ev. - Intellego.

Aug. - Manifestum est ergo ea quae non commutamus et tamen sentimus


corporis sensibus, et non pertinere ad naturam sensuum nostrorum, et
propterea magis nobis esse communia, quia in nostrum proprium et quasi
privatum non vertuntur atque mutantur.

Ev. - Prorsus assentior.

Aug. - Proprium ergo et quasi privatum intellegendum est, quod unus


quisque nostrum sibi est, et quod in se solus sentit, quod ad suam naturam
proprie pertinet: commune autem et quasi publicum, quod ab omnibus
sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione sentitur.

Ev. - Ita est.

Communis est ratio numeri...

8. 20. Aug. - Age, nunc attende, et dic mihi utrum inveniatur aliquid quod
omnes ratiocinantes sua quisque ratione atque mente communiter videant,
cum illud quod videtur praesto sit omnibus, nec in usum eorum quibus
praesto est commutetur, quasi cibus aut potio, sed incorruptum
integrumque permaneat, sive illi videant, sive non videant: an forte nihil
huiusmodi esse arbitraris?
Ev. - Imo multa esse video; e quibus unum commemorari satis est, quod
ratio et veritas numeri omnibus ratiocinantibus praesto est, ut omnis eam
computator sua quisque ratione et intellegentia conetur apprehendere; et
alius id facilius, alius difficilius possit, alius omnino non possit: cum tamen
ipsa aequaliter omnibus se praebeat valentibus eam capere; nec cum eam
quisque percipit, in sui perceptoris quasi alimentum vertatur atque mutetur;
nec cum in ea quisque fallitur, ipsa deficiat, sed ea vera et integra
permanente, ille in errore sit tanto amplius, quanto minus eam videt.

... quae sensu non attingitur.

8. 21. Aug. - Recte sane; sed video te tamquam non rudem harum rerum
cito invenisse quod diceres: tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non
ex aliqua sua natura, sed ex iis rebus quas sensu corporis attingimus,
impressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quocumque
visibilium; quid responderes? an tu quoque id putas?

Ev. - Nullo modo id putaverim: non enim si sensu corporis percepi


numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum vel copulationis
sensu corporis percipere potui. Hac enim luce mentis refello eum, quisquis
vel in addendo vel in retrahendo dum computat falsam summam
renuntiaverit. Et quidquid sensu corporis tango, veluti est hoc coelum et
haec terra, et quaecumque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sint
nescio: septem autem et tria decem sunt; et non solum nunc, sed etiam
semper; neque ullo modo aliquando septem et tria non fuerunt decem, aut
aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem
numeri veritatem, dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem.

Unum verissime cogitatur...

8. 22. Aug. - Non resisto tibi verissima et certissima respondenti. Sed ipsos
quoque numeros non per corporis sensus attractos esse facile videbis, si
cogitaveris quemlibet numerum tot vocari quotiens unum habuerit: verbi
gratia, si bis habuerit unum, duo vocantur; si ter, tria; et si decies unum
habent, tunc vocantur decem: et quilibet omnino numerus quoties habet
unum, hinc illi nomen est, et tot appellatur.

Unum vero quisquis verissime cogitat, profecto invenit corporis


sensibus non posse sentiri. Quidquid enim tali sensu attingitur, iam non
unum, sed multa esse convincitur: corpus est enim, et ideo habet
innumerabiles partes. Sed ut minutas quasque minusque articulatas non
persequar, quantulumcumque illud corpusculum sit, habet certe aliam
partem dexteram, aliam sinistram; aliam superiorem, aliam inferiorem; aut
aliam ulteriorem, aliam citeriorem; aut alias finales, aliam mediam: haec
enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fateamur; et
propterea nullum corpus vere pureque unum esse concedimus, in quo
tamen non possent tam multa numerari nisi illius unius cognitione discreta.

Cum enim quaero unum in corpore, et me non invenire non dubito,


novi utique quid ibi quaeram, et quid ibi non inveniam, et non posse
inveniri, vel potius omnino ibi non esse. Ubi ergo novi quod non est corpus
unum? Unum enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem.
Ubicumque autem unum noverim, non utique per corporis sensum novi;
quia per corporis sensum non novi nisi corpus, quod vere pureque unum
non esse convincimus.

Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo


sensu percepimus, eorum duntaxat numerorum quos intellegentia cernimus.
Nullus enim est ex iis, qui non tot vocetur, quotiens habet unum, cuius
perceptio corporis sensu non fit. Cuiuslibet enim corpusculi pars dimidia
quamvis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam.

Sic ergo sunt illae duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter
duae sint. Numerus autem ille qui vocatur duo, quoniam bis habet illud
quod simpliciter unum est, non potest pars eius dimidia, id est illud ipsum
quod simpliciter unum est, non potest rursus habere dimidiam partem vel
tertiam, vel quotamlibet, quoniam simplex et vere unum est.

... a quo addendo ceteri numeri inveniuntur...

8. 23. Deinde quoniam tenentes ordinem numerorum, post unum duo


videmus, qui numerus ad unum collatus, duplus invenitur: duplus duorum
non consequenter adiungitur, sed interposito ternario quaternarius sequitur,
qui duplus est duorum. Et haec ratio per omnes caeteros numeros
certissima et incommutabili lege pertenditur, ut post unum, id est post
primum omnium numerorum, ipso excepto primus sit qui duplum eius
habet; duo enim sequuntur.

Post secundum autem, id est post duo, ipso excepto secundus sit qui
duplum eius habet: post duo enim primus est ternarius, secundus
quaternarius, duplus secundi. Post tertium, id est ternarium, ipso excepto
tertius sit qui duplus est eius: post tertium enim, id est post ternarium
primus est quaternarius, secundus quinarius, tertius senarius, qui duplus est
tertii.
Atque ita post quartum, ipso excepto quartus habet duplum eius: post
quartum enim, id est quaternarium primus est quinarius, secundus senarius,
tertius septenarius, quartus octonarius, qui duplex est quarti. Atque ita per
omnes caeteros reperies hoc quod in prima copula numerorum, id est uno et
duobus inventum est, ut quotus quisque numerus est ab ipso principio, totus
post illum sit duplus eius.

Hoc ergo quod per omnes numeros esse immobile, firmum


incorruptumque conspicimus, unde conspicimus? Non enim ullus ullo
sensu corporis omnes numeros attingit; innumerabiles enim sunt: unde ergo
novimus per omnes hoc esse, aut qua phantasia vel phantasmate tam certa
veritas numeri per innumerabilia tam fidenter, nisi in luce interiore
conspicitur, quam corporalis sensus ignorat?

... iique mente atque sapientia cernuntur.

8. 24. His et talibus multis documentis coguntur fateri, quibus disputantibus


Deus donavit ingenium, et pertinacia caliginem non obducit, rationem
veritatemque numerorum, et ad sensus corporis non pertinere, et
invertibilem sinceramque consistere, et omnibus ratiocinantibus ad
videndum esse communem.

Quapropter cum multa alia possint occurrere, quae communiter et


tamquam publice praesto sunt ratiocinantibus, et ab eis videantur mente
atque ratione singulorum quorumque cernentium, eaque inviolata et
incommutabilia maneant; non tamen invitus acceperim quod ista ratio et
veritas numeri tibi potissimum occurrit, cum ad id quod interrogaveram,
respondere voluisses: non enim frustra in sanctis Libris sapientiae
coniunctus est numerus, ubi dictum est: Circuivi ego et cor meum, ut
scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam et numerum 5.

Quid cuique de sapientia videatur.

9. 25. Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas existimandum?


Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere
sapientias? an vero una praesto est communiter omnibus, cuius quanto
magis quisque fit particeps, tanto est sapientior?
Ev. - Quam dicas sapientiam nondum scio; video quippe varie videri
hominibus, quid fiat dicaturve sapienter: nam et qui militant, sapienter sibi
facere videntur;

- et qui contempta militia colendo agro curam atque operam impendunt,


hoc potius laudant, tribuuntque sapientiae;

- et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendae pecuniae, sibi


videntur esse sapientes; et qui haec omnia negligunt vel abiciunt, et
quaeque sunt huiusmodi temporalia, et totum studium suum ad
investigationem conferunt veritatis, ut semetipsos Deumque cognoscant,
magnum hoc esse sapientiae munus iudicant;

- et qui huic otio quaerendi et contemplandi veri nolunt se dare, sed potius
laboriosissimis curis et officiis agunt, ut hominibus consulant, et in rerum
humanarum iuste moderandarum et gubernandarum actione versantur,
sapientes se esse arbitrantur;

- et qui utrumque horum agunt, et partim vivunt in contemplatione veritatis,


partim in laboribus officiosis, quos humanae societati deberi putant, sibi
palmam sapientiae tenere videntur.

Omitto innumerabiles sectas, quarum nulla est quae non sectatores


suos praeponens caeteris, eos solos velit esse sapientes. Quamobrem cum
id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum sit, sed quid
dilucida intellegentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti
respondere potero, nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione
cernendo noverim, quae sit ipsa sapientia.

Sapientia est ad beatam vitam...

9. 26. Aug. - Num aliam putas esse sapientiam nisi veritatem, in qua
cernitur et tenetur summum bonum? Nam illi omnes quos commemorasti
diversa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt; sed propterea diversa
sectantur, quod aliud alii videtur bonum.

Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsi id non


appeteret nisi ei videretur bonum, errat tamen. Errare autem neque ille
potest qui nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. In
quantum igitur omnes homines appetunt vitam beatam, non errant. In
quantum autem quisque non eam tenet vitae viam quae ducit ad
beatitudinem, cum se fateatur et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem
pervenire, in tantum errat.

Error est enim cum sequitur aliquid quod non ad id ducit quo
volumus pervenire. Et quanto magis in via vitae quis errat, tanto minus
sapit. Tanto enim magis longe est a veritate, in qua cernitur et tenetur
summum bonum. Summo autem bono assecuto et adepto, beatus quisque
fit; quod omnes sine controversia volumus. Ut ergo constat nos beatos esse
velle, ita nos constat velle esse sapientes; quia nemo sine sapientia beatus
est.

Nemo enim beatus est, nisi summo bono, quod in ea veritate, quam
sapientiam vocamus, cernitur et tenetur. Sicut ergo antequam beati simus,
mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis; per hanc enim scimus,
fidenterque, et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse velle: ita etiam
priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus
impressam, per quam unusquisque nostrum si interrogetur velitne esse
sapiens, sine ulla caligine dubitationis se velle respondet.

... et ad summum bonum una...

9. 27. Quare si iam constat inter nos quae sit sapientia, quam fortasse verbis
explicare non poteras (nam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo
scires et velle te esse sapientem et velle debere, quod te negaturum esse
non arbitror), volo iam dicas mihi, utrum etiam sapientiam, sicut numeri
rationem atque veritatem omnibus ratiocinantibus communem se praebere
arbitreris; an quoniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde
nec ego de tua mente aliquid cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse
sapientias, quot potuerint esse sapientes.

Ev. - Si summum bonum omnibus unum est, oportet etiam veritatem in qua
cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam esse communem.
Aug. - Dubitas autem summum bonum, quidquid illud est, omnibus
hominibus unum esse?

Ev. - Dubito sane, quod diversos diversis rebus gaudere video tamquam
summis bonis suis.
Aug. - Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo
dubitat quidquid illud est, non nisi eo adepto posse fieri hominem beatum.
Sed quoniam magna quaestio est, et longum sermonem forte desiderat,
putemus omnino tot summa bona esse, quot sunt ipsae res diversae quae a
diversis tamquam summa bona appetuntur: num ideo sequitur, ut ipsa
sapientia etiam non sit una communis omnibus, quia ea bona, quae in illa
cernunt et eligunt homines, multa et diversa sunt?

Si enim hoc putas, potes et de luce solis dubitare quod una sit, quia
multa et diversa sunt, quae in ea cernimus. De quibus multis elegit quisque
pro voluntate quo fruatur per oculorum sensum: et alius altitudinem montis
alicuius intuetur libenter, et eo gaudet aspectu; alius campi planitiem, alius
convexa vallium, alius nemorum viriditatem, alius mobilem aequalitatem
maris, alius haec omnia, vel quaedam horum simul plura confert ad
laetitiam videndi.

Sicut ergo ista multa et diversa sunt, quae in luce solis homines
vident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una est, in qua videt et tenet
quo fruatur uniuscuiusque intuentis aspectus: ita, etiamsi multa sunt bona
eaque diversa, e quibus eligat quisque quod volet, idque videndo et tenendo
ad fruendum summum sibi bonum recte vereque constituat; fieri tamen
potest ut lux ipsa sapientiae, in qua haec videri et teneri possunt, omnibus
sapientibus sit una communis.

Ev. - Fateor fieri posse, nec impedire aliquid, ut non sit omnibus
communis una sapientia, etiamsi multa et diversa sint summa bona: sed
vellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fieri posse ut ita sit, non
continuo ita esse concedimus.

Aug. - Tenemus interim esse sapientiam: sed utrum sit communis una
omnibus, an singuli sapientes suas habeant, sicuti animas vel mentes suas,
hoc nondum tenemus.

Ev. - Ita est.

... omnibus ratiocinantibus communis...


10. 28. Aug. - Quid? hoc quod tenemus vel esse sapientiam, vel sapientes,
et beatos esse omnes homines velle, ubi videmus? Nam hoc te videre, et
verum esse nullo modo utique dubitaverim.

Hoc ergo verum sic vides ut cogitationem tuam, quam si mihi non
enunties, ego prorsus ignoro? an ita ut intellegas et a me videri posse hoc
verum, tametsi mihi abs te non dicatur?

Ev. - Imo ita ut abs te quoque, etiam me invito, videri posse non
dubitem.
Aug. - Quod ergo unum verum videmus ambo singulis mentibus, nonne
utrique nostrum commune est?

Ev. - Manifestissime.

Aug. - Item credo te non negare studendum esse sapientiae, atque hoc
verum esse concedere.

Ev. - Prorsus non dubito.

Aug. - Hoc item verum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad
videndum esse commune, quamvis unusquisque id nec mea, nec tua, nec
cuiusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur,
omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare
poterimus?
Ev. - Nullo modo.

Aug. - Item, iuste esse vivendum, deteriora melioribus esse subdenda, et


paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne
fateberis esse verissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id
videntibus praesto esse communiter?
Ev. - Assentior.
Aug. - Quid incorruptum melius esse corrupto, aeternum temporali,
inviolabile violabili, poteris negare?
Ev. - Quis potest?
Aug. - Hoc ergo verum potest quisque suum proprium dicere, cum
incommutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari
valent?
Ev. - Nullus hoc vere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque
omnibus commune quam verum est.
Aug. - Item a corruptione avertendum animum, atque ad incorruptionem
convertendum esse, id est non corruptionem, sed incorruptionem
diligendam esse quis negat? Aut quis cum verum esse fateatur, non etiam
incommutabile intellegat, atque omnibus mentibus id valentibus intueri,
communiter praesto esse videat?
Ev. - Verissimum est.
Aug. - Quid? eam vitam quae nullis adversitatibus de certa et honesta
sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae facile
incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur?
Ev. - Quis dubitaverit?

... et bene honesteque viventibus.

10. 29. Aug. - Iam huiusmodi plura non quaeram: satis enim est quod istas
tamquam regulas, et quaedam lumina virtutum, et vera et incommutabilia,
et sive singula sive omnia communiter adesse ad contemplandum eis qui
haec valent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides
certissimumque esse concedis. Sed sane quaero utrum haec tibi videantur
ad sapientiam pertinere. Nam credo videri tibi eum qui sapientiam
assecutus est, esse sapientem.
Ev. - Videtur omnino.
Aug. - Quid? ille qui iuste vivit, possetne ita vivere, nisi videret quae
inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria sibimet copulet, et quae
propria suis quibusque distribuat?
Ev. - Non posset.
Aug. - Qui ergo haec videt, num eum negabis sapienter videre?
Ev. - Non nego.
Aug. - Quid? ille qui prudenter vivit, nonne eligit incorruptionem, et eam
corruptioni praeponendam esse decernit?
Ev. - Manifestissime.
Aug. - Cum ergo id eligit quo convertat animum, quod eligendum esse
nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere?
Ev. - Nullo modo negaverim.
Aug. - Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit animum, sapienter
utique convertit.
Ev. - Certissimum est.
Aug. - Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter convertit, nullis
terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit.
Ev. - Prorsus sine dubio.
Aug. - Manifestissimum est igitur omnes has, quas regulas diximus et
lumina virtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis
quisque ad agendam vitam eis utitur, et secundum haec agit vitam, tanto
magis vivit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit, non potest
recte dici a sapientia esse separatum.
Ev. - Omnino ita est.
Aug. - Quam ergo verae atque incommutabiles sunt regulae numerorum,
quorum rationem atque veritatem incommutabiliter atque communiter
omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti; tam sunt verae atque
incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc singillatim
interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui
haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis.

Numerus est ipsa sapientia...

11. 30. Ev. - Dubitare non possum. Sed pervellem scire utrum uno aliquo
genere contineantur haec duo, sapientia scilicet et numerus, quia coniuncta
etiam in Scripturis sanctis haec posita esse commemorasti; an alterum
existat ab altero, aut alterum in altero consistat, veluti numerus a sapientia,
vel in sapientia. Nam sapientiam existere a numero, aut consistere in
numero, non ausim dicere: nescio enim quomodo, quia multos novi
numerarios aut numeratores, vel si quo alio nomine vocandi sunt, qui
summe atque mirabiliter computant, sapientes autem perpaucos, aut
forsitan neminem, longe venerabilior mihi occurrit sapientia quam
numerus.
Aug. - Rem dicis quam ego quoque mirari soleo. Nam cum
incommutabilem veritatem numerorum mecum ipse considero, et eius quasi
cubile ac penetrale vel regionem quamdam, vel si quod aliud nomen aptum
inveniri potest, quo nominemus quasi habitaculum quoddam sedemque
numerorum; longe removeor a corpore: et inveniens fortasse aliquid quod
cogitare possim, non tamen aliquid inveniens quod verbis proferre
sufficiam, redeo tamquam lassatus in haec nostra, ut loqui possim, et ea
quae ante oculos sita sunt dico, sicut dici solent.

Hoc mihi accidit etiam cum de sapientia quantum valeo,


vigilantissime atque intentissime cogito. Et propterea multum miror, cum
haec duo sint in secretissima certissimaque veritate, accedente etiam
testimonio Scripturarum, quo commemoravi coniuncte illa posita;
plurimum miror, ut dixi, quare numerus vilis sit multitudini hominum, et
cara sapientia.

Sed nimirum illud est, quod una quaedam eademque res est;
verumtamen quoniam nihilominus in divinis Libris de sapientia dicitur,
quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 6, ea
potentia qua fortiter a fine usque ad finem attingit, numerus fortasse
dicitur: ea vero qua disponit omnia suaviter, sapientia proprie iam vocatur;
cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae.

... in ordinatissima rerum natura.

11. 31. Sed quia dedit numeros omnibus rebus etiam infimis, et in fine
rerum locatis; et corpora enim omnia quamvis in rebus extrema sint, habent
numeros suos; sapere autem non dedit corporibus, neque animis omnibus,
sed tantum rationalibus, tamquam in eis sibi sedem locaverit, de qua
disponat omnia illa etiam infima quibus numeros dedit: itaque quoniam de
corporibus facile iudicamus, tamquam de rebus quae infra nos ordinatae
sunt, quibus impressos numeros infra nos esse cernimus; et eos propterea
vilius habemus.

Sed cum coeperimus tamquam sursum versus recurrere, invenimus


eos etiam nostras mentes transcendere, atque incommutabiles in ipsa
manere veritate. Et quia sapere pauci possunt, numerare autem etiam stultis
concessum est, mirantur homines sapientiam, numerosque contemnunt.
Docti autem et studiosi, quantum remotiores sunt a labe terrena, tanto
magis et numerum et sapientiam in ipsa veritate contuentur, et utrumque
carum habent: et in eius veritatis comparatione non eis aurum et argentum,
et caetera de quibus homines dimicant, sed ipsi etiam vilescunt sibi.

Numerus atque sapientia ipsa veritas...

11. 32. Nec mireris numeros ideo viluisse hominibus, et caram esse
sapientiam, quia facilius possunt numerare quam sapere, cum videas carius
illos habere aurum quam lumen lucernae, cui comparatum aurum ridetur.
Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus
accendit, aurum vero pauci habent: quamquam sapientia absit ut in
comparatione numeri inveniatur inferior, cum eadem sit; sed oculum quo id
cerni possit, inquirat.

Sed quemadmodum in uno igne consubstantialis, ut ita dicam,


sentitur fulgor et calor, nec separari ab invicem possunt; tamen ad ea calor
pervenit, quae prope admoventur, fulgor vero etiam longius latiusque
diffunditur: sic intellegentiae potentia, quae inest sapientiae, propinquiora
fervescunt, sicuti sunt animae rationales; ea vero quae remotiora sunt, sicuti
corpora, non attingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum:
quod tibi fortassis obscurum est.

Non enim ulla visibilis similitudo invisibili rei potest ad omnem


convenientiam coaptari. Tantum illud attende, quod et quaestioni quam
suscepimus satis est, et humilioribus etiam mentibus, quales nos sumus,
sese manifestat, quia etsi clarum nobis esse non potest utrum in sapientia,
vel ex sapientia numerus, an ipsa sapientia ex numero, an in numero sit, an
utrumque nomen unius rei possit ostendi; illud certe manifestum est
utrumque verum esse, et incommutabiliter verum.

... quae communis est omnibus vere sincereque cernentibus...

12. 33. Quapropter nullo modo negaveris esse incommutabilem veritatem,


haec omnia quae incommutabiliter vera sunt continentem; quam non possis
dicere tuam vel meam, vel cuiusquam hominis, sed omnibus
incommutabilia vera cernentibus, tamquam miris modis secretum et
publicum lumen, praesto esse ac se praebere communiter: omne autem
quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intellegentibus praesto est,
ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit?

Meministi enim, ut opinor, quid de sensibus corporis paulo ante


tractatum sit; ea scilicet quae oculorum vel aurium sensu communiter
tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul videmus, vel
simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumve naturam,
sed ad sentiendum nobis esse communia.

Sic ergo etiam illa quae ego et tu communiter propria quisque mente
conspicimus, nequaquam dixeris ad mentis alicuius nostrum pertinere
naturam. Duorum enim oculi quod simul vident, nec huius nec illius oculos
esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur
aspectus.
Ev. - Apertissimum atque verissimum est.

... et menti nostrae melior.

12. 34. Aug. - Hanc ergo veritatem, de qua iam diu loquimur, et in qua una
tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam mens nostra est, an
aequalem mentibus nostris, an etiam inferiorem? Sed si esset inferior, non
secundum illam, sed de illa iudicaremus, sicut iudicamus de corporibus,
quia infra sunt, et dicimus ea plerumque non tantum ita esse vel non ita, sed
ita vel non ita esse debere: sic et de animis nostris non solum ita esse
animum novimus, sed plerumque etiam ita esse debere.

Et de corporibus quidem sic iudicamus, cum dicimus, Minus


candidum est quam debuit; aut, minus quadrum, et multa similiter: de
animis vero, Minus aptus est quam debet; aut, minus lenis; aut minus
vehemens, sicut nostrorum morum se ratio tulerit. Et iudicamus haec
secundum illas interiores regulas veritatis, quas communiter cernimus: de
ipsis vero nullo modo quis iudicat.

Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora, aut septem
et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum ita esse
cognoscens, non examinator corrigit, sed tantum laetatur inventor. Si autem
esset aequalis mentibus nostris haec veritas, mutabilis etiam ipsa esset.

Mentes enim nostrae aliquando eam plus vident, aliquando minus, et


ex hoc fatentur se esse mutabiles: cum illa in se manens nec proficiat cum
plus a nobis videtur, nec deficiat cum minus, sed integra et incorrupta, et
conversos laetificet lumine, et aversos puniat caecitate. Quid, quod etiam
de ipsis mentibus nostris secundum illam iudicamus, cum de illa nullo
modo iudicare possimus?

Dicimus enim, Minus intellegit quam debet, aut tantum quantum


debet intellegit. Tantum autem mens debet intellegere, quantum propius
admoveri atque inhaerere potuerit incommutabili veritati. Quare si nec
inferior, nec aequalis est, restat ut sit superior atque excellentior.

Quid quique de beata vita sentitur.


13. 35. Promiseram autem, si meministi, me tibi demonstraturum esse
aliquid quod sit mente nostra atque ratione sublimius. Ecce tibi est ipsa
veritas: amplectere illam si potes, et fruere illa, et delectare in Domino, et
dabit tibi petitiones cordis tui 7.

Quid enim petis amplius quam ut beatus sis? Et quid beatius eo qui
fruitur inconcussa et incommutabili et excellentissima veritate? An vero
clamant homines beatos se esse, cum pulchra corpora magno desiderio
concupita, sive coniugum, sive etiam meretricum amplexantur; et nos in
amplexu veritatis beatos esse dubitabimus?

Clamant homines se beatos esse, cum aestu aridis faucibus ad fontem


abundantem salubremque perveniunt, aut esurientes prandium coenamve
ornatam copiosamque reperiunt; et nos negabimus beatos esse, cum
irrigamur pascimurque veritate? Solemus audire voces clamantium se
beatos, si iaceant in rosa et aliis floribus, vel etiam unguentis odoratissimis
perfruantur: quid fraglantius, quid iucundius inspiratione veritatis? et
dubitamus nos cum ab illa inspiramur, dicere beatos?

Multi beatam vitam in cantu vocum et nervorum et tibiarum sibi


constituunt, et cum ea sibi desunt, se miseros iudicant; cum autem adsunt,
efferuntur laetitia: et nos cum mentibus nostris sine ullo strepitu, ut ita
dicam, canorum et facundum quoddam silentium veritatis illabitur, aliam
beatam vitam quaerimus, et tam certa et praesente non fruimur?

Luce auri et argenti, luce gemmarum et aliorum colorum, sive ipsius


lucis quae ad hos oculos pertinet, sive in ignibus terrenis, sive in stellis vel
luna vel sole, claritate et iucunditate delectati homines, cum ab ista laetitia
nullis molestiis, nulla indigentia revocantur, beati sibi videntur, et propter
haec semper volunt vivere: et nos in luce veritatis beatam vitam collocare
metuimus?

Summum bonum in ipsa veritate...

13. 36. Imo vero quoniam in veritate cognoscitur et tenetur summum


bonum, eaque veritas sapientia est, cernamus in ea, teneamusque summum
bonum, eoque perfruamur. Beatus est quippe qui fruitur summo bono.
Haec enim veritas ostendit omnia bona, quae vera sunt, quae sibi suo
captu intellegentes homines, vel singula, vel plura eligunt, quibus fruantur.
Sed quemadmodum illi qui in luce solis eligunt quod libenter aspiciant, et
eo aspectu laetificantur; in quibus si qui forte fuerint vegetioribus sanisque
et fortissimis oculis praediti, nihil libentius quam ipsum solem contuentur,
qui etiam caetera quibus infirmiores oculi delectantur, illustrat: sic fortis
acies mentis et vegeta cum multa vera et incommutabilia certa ratione
conspexerit, diriget se in ipsam veritatem, qua cuncta monstrantur, eique
inhaerens tamquam obliviscitur caetera, et in illa simul omnibus fruitur.
Quidquid enim iucundum est in caeteris veris, ipsa utique veritate
iucundum est.

... quae nos liberat...

13. 37. Haec est libertas nostra, cum isti subdimur veritati: et ipse est Deus
noster qui nos liberat a morte, id est a conditione peccati. Ipsa enim Veritas
etiam homo cum hominibus loquens, ait credentibus sibi: Si manseritis in
verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos 8. Nulla enim re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur
cum securitate.

14. 37. Nemo autem securus est in iis bonis quae potest invitus amittere.
Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit invitus: non enim locis
separari ab ea quisquam potest; sed ea quae dicitur a veritate atque
sapientia separatio, perversa voluntas est, qua inferiora diliguntur. Nemo
autem vult aliquid nolens. Habemus igitur qua fruamur omnes aequaliter
atque communiter: nullae sunt angustiae, nullus in ea defectus.

Omnes amatores suos nullo modo sibi invidos recipit, et omnibus


communis est, et singulis casta est. Nemo alicui dicit: Recede, ut etiam ego
accedam; remove manus, ut etiam ego amplectar. Omnes inhaerent,
idipsum omnes tangunt. Cibus eius nulla ex parte discerpitur; nihil de ipsa
bibis quod ego non possim.

Non enim ab eius communione in privatum tuum mutas aliquid; sed


quod tu de illa capis, et mihi manet integrum. Quod te inspirat non exspecto
ut reddatur abs te, et sic ego inspirer ex eo: non enim aliquid eius aliquando
fit cuiusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus tota est
communis.
... et omnibus praesto est.

14. 38. Minus ergo ea quae tangimus, vel quae gustamus, vel quae
olfacimus, huic sunt veritati similia, sed magis ea quae audimus et
cernimus: quia et omne verbum a quibus auditur, totum auditur ab
omnibus, et simul a singulis totum; et species omnis quae oculis adiacet,
quanta videtur ab uno, tanta et ab alio simul.

Sed multum longo intervallo sunt ista similia: nec tota enim simul
sonat quaelibet vox, quia per tempora tenditur et producitur, et aliud eius
prius sonat, aliud posterius; et species omnis visibilis tamquam intumescit
per locos, nec ubique tota est. Et certe omnia haec auferuntur invito, et
quominus eis frui possimus, quibusdam impedimur angustiis.

Nam et si posset esse cuiusquam suavis cantus sempiternus, et


studiosi eius certatim ad eum audiendum venirent, coarctarent sese, atque
pugnarent de locis, quanto plures essent, ut cantanti esset quisque
propinquior, et in audiendo nihil tenerent manere secum, sed omnibus
vocibus fugientibus tangerentur. Solem autem istum si vellem intueri, atque
id pertinaciter possem; et in occasu me desereret, et subvelaretur nubilo, et
multis aliis obstaculis voluptatem videndi eum invitus amitterem.

Postremo etiam si adesset semper suavitas, et lucis videnti, et vocis


audienti, quid magnum ad me perveniret, cum mihi esset commune cum
belluis? At illa veritatis et sapientiae pulchritudo, tantum adsit perseverans
voluntas fruendi, nec multitudine audientium constipata secludit venientes,
nec peragitur tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra
intercluditur, nec sensibus corporis subiacet.

De toto mundo ad se conversis qui diligunt eam, omnibus proxima


est, omnibus sempiterna; nullo loco est, nusquam deest; foris admonet,
intus docet; cernentes se commutat omnes in melius, a nullo in deterius
commutatur; nullus de illa iudicat, nullus sine illa iudicat bene. Ac per hoc
eam manifestum est mentibus nostris, quae ab ipsa una fiunt singulae
sapientes, et non de ipsa, sed per ipsam de caeteris iudices, sine dubitatione
esse potiorem.

Deus est et ipse est summa veritas.


15. 39. Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse
monstrarem, Deum te esse confessurum, si adhuc nihil esset superius.
Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse, ut hoc
demonstrarem. Si enim aliquid est excellentius, ille potius Deus est: si
autem non est, iam ipsa veritas Deus est. Sive ergo illud sit, sive non sit,
Deum tamen esse, negare non poteris: quae nobis erat ad disserendum et
tractandum quaestio constituta.

Nam si te hoc movet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in


fidem recepimus, esse Patrem Sapientiae; memento nos etiam hoc in fidem
accepisse, quod aeterno Patri sit aequalis quae ab ipso genita est Sapientia.
Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa fide retinendum. Est enim
Deus, et vere summeque est.

Quod iam non solum indubitatum, quantum arbitror, fide retinemus,


sed etiam certa, quamvis adhuc tenuissima, forma cognitionis attingimus;
quod quaestioni susceptae sufficit, ut caetera quae ad rem pertinent,
explicare possimus: nisi quid habes adversus ista quae opponas.

Ev. - Ego vero incredibili omnino, et quam tibi verbis explicare non
possum, laetitia perfusus accipio ista, et clamo esse certissima. Clamo
autem voce interiore, qua exaudiri cupio ab ipsa veritate, et illi inhaerere:
quod non solum bonum, sed etiam summum bonum, et beatificum esse
concedo.

Sapientia ipsi menti inhaeret.

15. 40. Aug. - Recte sane; etiam ego plurimum gaudeo. Sed, quaeso te,
numquid iam sapientes et beati sumus? an adhuc tendimus eo, ut id nobis
esse proveniat?
Ev. - Ego nos potius tendere existimo.
Aug. - Unde ergo ista comprehendis, quibus veris certisque gaudere te
clamas, et haec ad sapientiam pertinere concedis? an quisquam insipiens
potest nosse sapientiam?
Ev. - Quamdiu insipiens est, non potest.
Aug. - Tu ergo iam sapiens es, aut nondum nosti sapientiam.
Ev. - Non sum quidem adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in
quantum novi sapientiam; quoniam et certa sunt ista quae novi, et ad
sapientiam pertinere, negare non possum.
Aug. - Dic, quaeso te, nonne fateberis eum qui non est iustus, iniustum
esse; et qui non est prudens, imprudentem esse; et qui non est temperans,
intemperantem? an dubitari de his aliquid potest?
Ev. - Fateor hominem, quando iustus non est, iniustum esse; hoc etiam de
prudente et temperante responderim.
Aug. - Cur ergo et quando sapiens non est, non sit insipiens?
Ev. - Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est, eum esse
insipientem.
Aug. - Nunc ergo tu quid horum es?
Ev. - Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem; et
ex iis quae concessi, video esse consequens ut me insipientem non dubitem
dicere.
Aug. - Novit ergo insipiens sapientiam. Non enim, sicut iam dictum est,
certus esset velle se esse sapientem, idque oportere, nisi notio sapientiae
menti eius inhaereret, sicut earum rerum de quibus singillatim interrogatus
respondisti, quae ad ipsam sapientiam pertinent, quorum cognitione
laetatus es.
Ev. - Ita est ut dicis.

Ex Deo omnia bona (16, 41 - 17, 46)

Sapientia praebet se inquirentibus.

16. 41. Aug. - Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes, nisi ut
quanta possumus alacritate, ad id quod mente contingimus, totam animam
nostram quodammodo colligamus, et ponamus ibi, atque stabiliter
infigamus; ut non iam privato suo gaudeat quod implicavit rebus
transeuntibus, sed exuta omnibus temporum et locorum affectionibus
apprehendat id quod unum atque idem semper est?

Sicut enim tota vita corporis est anima, sic beata vita animae Deus
est. Quod dum agimus, donec peragamus, in via sumus. Et quod istis veris
et certis bonis, quamvis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus,
gaudere concessum est, vide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia,
quid agat cum amatoribus suis cum ad eam veniunt, et eam quaerunt:
dictum est enim, In viis ostendet se illis hilariter, et omni providentia
occurret illis 9.
Quoquo enim te verteris, vestigiis quibusdam, quae operibus suis
impressit, loquitur tibi, et te in exteriora relabentem, ipsis exteriorum
formis intro revocat; ut quidquid te delectat in corpore, et per corporeos
illicit sensus, videas esse numerosum, et quaeras unde sit, et in teipsum
redeas, atque intellegas te id quod attingis sensibus corporis, probare aut
improbare non posse, nisi apud te habeas quasdam pulchritudinis leges, ad
quas referas quaeque pulchra sentis exterius.

In corporibus numerus inest...

16. 42. Intuere coelum et terram et mare, et quaecumque in eis vel desuper
fulgent, vel deorsum repunt vel volant vel natant; formas habent, quia
numeros habent: adime illis haec, nihil erunt. A quo ergo sunt, nisi a quo
numerus; quandoquidem in tantum illis est esse, in quantum numerosa
esse?

Et omnium quidem formarum corporearum artifices homines in arte


habent numeros, quibus coaptant opera sua: et tamdiu manus atque
instrumenta in fabricando movent, donec illud quod formatur foris, ad eam
quae intus est lucem numerorum relatum, quantum potest impetret
absolutionem, placeatque per interpretem sensum interno iudici supernos
numeros intuenti.

Quaere deinde artificis ipsius membra quis moveat; numerus erit:


nam moventur etiam illa numerose. Et si detrahas de manibus opus, et de
animo intentionem fabricandi, motusque ille membrorum ad delectationem
referatur, saltatio vocabitur. Quaere ergo quid in saltatione delectet;
respondebit tibi numerus: Ecce sum. Inspice iam pulchritudinem formati
corporis; numeri tenentur in loco.

Inspice pulchritudinem mobilitatis in corpore; numeri versantur in


tempore. Intra ad artem unde isti procedunt, quaere in ea tempus et locum;
nunquam erit, nusquam erit; vivit in ea tamen numerus: nec eius regio
spatiorum est, nec aetas dierum; et discendae arti tamen cum se
accommodant, qui se artifices fieri volunt, corpus suum per locos et
tempora movent, animum vero per tempora: accessu quippe temporis
peritiores fiunt.
Transcende ergo et animum artificis, ut numerum sempiternum
videas; iam tibi sapientia de ipsa interiore sede fulgebit, et de ipso
secretario veritatis: quae si adhuc languidiorem aspectum tuum reverberat,
refer oculum mentis in illam viam, ubi se ostendebat hilariter. Memento
sane distulisse te visionem quam fortior saniorque repetas.

... ipsaque sapientia...

16. 43. Vae qui derelinquunt te ducem, et oberrant in vestigiis tuis, qui
nutus tuos pro te amant, et obliviscuntur quid innuas, o suavissima lux
purgatae mentis sapientia! non enim cessas innuere nobis quae et quanta
sis; et nutus tui sunt omne creaturarum decus.

Et artifex enim quodammodo innuit spectatori operis sui de ipsa


operis pulchritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem corporis fabricati sic
percurrat oculis, ut in eum qui fabricaverit recurrat affectu. Similes autem
sunt hominibus, qui ea quae facis pro te amant, qui cum audiunt aliquem
facundum sapientem, dum nimis suavitatem vocis eius, et structuras
syllabarum apte locatarum avide audiunt, amittunt sententiarum
principatum, cuius illa verba tamquam signa sonuerunt.

Vae qui se avertunt a lumine tuo, et obscuritati suae dulciter


inhaerent! Tamquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in
umbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent
de circumfulgentia lucis tuae. Sed umbra dum amatur, languidiorem facit
oculum animi, et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum.

Propterea magis magisque homo tenebratur, dum sectatur libentius


quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse videre
quod summe est, et malum putare quidquid fallit improvidum, aut illicit
indiguum, aut captum excruciat, cum ea pro merito patiatur aversionis suae,
et quidquid iustum est, malum esse non possit.

... in ordinatissima rerum forma.

16. 44. Si ergo quidquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis, vel animi
consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur,
qua detracta in nihil recidat; noli dubitare, ut ista mutabilia non
intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta varietate formarum, quasi
quosdam versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et
incommutabilem; quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque
protendatur atque varietur temporibus, per quam cuncta ista formari
valeant, et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum
numeros.

Omnia providentia gubernantur...

17. 45. Omnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est. Sicut
autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari
potest appellaverim. Nulla autem res formare seipsam potest: quia nulla res
potest dare quod non habet; et utique ut habeat formam, formatur aliquid.

Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est


accipere quod habet; si qua vero non habet formam, non potest a se
accipere quod non habet. Nulla ergo res, ut diximus, formare se potest.
Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus? superius
enim satis dictum est. Conficitur itaque, ut corpus et animus forma quadam
incommutabili et semper manente formentur.

Cui formae dictum est: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem es,


et anni tui non deficient 10. Annos sine defectu, pro aeternitate posuit
prophetica locutio. De hac item forma dictum est, quod in seipsa manens
innovet omnia 11. Hinc etiam comprehenditur omnia providentia gubernari.
Si enim omnia quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa
incommutabilis, per quam mutabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum
numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum providentia: non enim ista
essent, si illa non esset.

Intuitus ergo et considerans universam creaturam, quicumque iter


agit ad sapientiam, sentit sapientiam in via se sibi ostendere hilariter, et in
omni providentia occurrere sibi: et tanto alacrius ardescit viam istam
peragere, quanto et ipsa via per illam pulchra est, ad quam exaestuat
pervenire.

... ideo omnia bona a Deo sunt.

17. 46. Tu autem si praeter id quod est et non vivit, et id quod est et vivit
neque intellegit, et id quod est et vivit et intellegit, inveneris aliquod aliud
creaturarum genus; tunc aude dicere aliquod bonum esse, quod non sit ex
Deo.

Tria enim haec duobus etiam nominibus enuntiari possunt, si


appellentur corpus et vita: quia et illa quae tantum vivit, neque intellegit,
qualis est pecorum, et haec quae intellegit, sicuti est hominum, rectissime
vita dicitur. Haec autem duo, id est, corpus et vita, quae quidem creaturae
deputantur (nam et Creatoris ipsius vita dicitur, et ea summa vita est): istae
igitur duae creaturae corpus et vita quoniam formabilia sunt, sicuti superius
dicta docuerunt, amissaque omnino forma in nihilum recidunt, satis
ostendunt ex illa forma subsistere, quae semper eiusmodi est.

Quamobrem quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima,


nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim maius in creaturis quam vita
intellegens, aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet
deficiant, et eo tendant ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet, ut
quoquo modo sint.

Quidquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet; ex illa forma


est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel
proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur
laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua sive ampla laude dignum
iudicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est
Conditoris: nisi quid habes ad haec.

Quoddam bonum est voluntas (18, 47 - 20, 54)

Bonum est voluntas...

18. 47. Ev. - Satis mihi persuasum esse fateor, et quemadmodum


manifestum fiat, quantum in hac vita atque inter tales, quales nos sumus,
potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona: quandoquidem omnia quae
sunt, sive quae intellegunt et vivunt et sunt, sive quae tantum vivunt et sunt,
sive quae tantum sunt, ex Deo sunt. Nunc iam tertiam quaestionem
videamus, utrum expediri possit, inter bona esse numerandam liberam
voluntatem. Quo demonstrato, sine dubitatione concedam Deum dedisse
nobis eam, darique oportuisse.
Aug. - Bene meministi proposita, et secundam quaestionem iam explicatam
vigilanter animadvertisti: sed videre debuisti etiam istam tertiam iam
solutam. Propterea quippe tibi videri dixeras, dari non debuisse liberum
voluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat.

Cui sententiae tuae cum ego retulissem, recte fieri non posse, nisi
eodem libero voluntatis arbitrio, atque ad id potius hoc Deum dedisse
asseverarem; respondisti liberam voluntatem ita nobis dari debuisse, ut
iustitia data est, qua nemo nisi recte potest uti. Quae responsio tua in tantos
circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probaremus et maiora et
minora bona non esse nisi ex Deo.

Quod non tam dilucide ostendi posset, nisi prius adversus opiniones
impiae stultitiae, qua dicit insipiens in corde suo, Non est Deus 12,
qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita ratio, eodem ipso Deo in
tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid manifestum intenderetur.
Quae duo tamen, id est, Deum esse, et omnia bona ex ipso esse, quamquam
inconcussa fide etiam antea tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut hoc
quoque tertium, inter bona esse numerandam liberam voluntatem,
manifestissime appareat.

... qua quandoque male utimur...

18. 48. Iam enim superiore disputatione patefactum est, constititque inter
nos, naturam corporis inferiore gradu esse quam animi naturam, ac per hoc
animum maius bonum esse quam corpus. Si ergo in corporis bonis
invenimus aliqua quibus non recte uti homo possit, nec tamen propterea
dicimus non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur bona; quid mirum
si et in animo sunt quaedam bona, quibus etiam non recte uti possimus, sed
quia bona sunt, non potuerunt dari nisi ab illo a quo sunt omnia bona?

Vides enim quantum boni desit corpori cui desunt manus, et tamen
manibus male utitur qui eis operatur vel saeva vel turpia. Sine pedibus
aliquem si aspiceres, fatereris deesse integritati corporis plurimum bonum;
et tamen eum qui ad nocendum cuipiam, vel seipsum dehonestandum
pedibus uteretur, male uti pedibus non negares.

Oculis hanc lucem videmus, formasque internoscimus corporum;


idque et speciosissimum est in nostro corpore, unde in fastigio quodam
dignitatis haec membra locata sunt; et ad salutem tuendam, multaque alia
vitae commoda refert usus oculorum: oculis tamen plerique pleraque agunt
turpiter, et eos militare cogunt libidini.

Et vides quantum bonum desit in facie, si oculi desint: cum autem


adsunt, quis hos dedit, nisi bonorum omnium largitor Deus?
Quemadmodum ergo ista probas in corpore, et non intuens eos qui male his
utuntur, laudas illum qui haec dedit bona: sic liberam voluntatem sine qua
nemo potest recte vivere, oportet et bonum, et divinitus datum, et potius eos
damnandos qui hoc bono male utuntur, quam eum qui dederit dare non
debuisse fatearis.

... ergo bonum.

18. 49. Ev. - Prius ergo vellem ut mihi probares aliquid bonum esse liberam
voluntatem, et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex
Deo omnia bona esse.

Aug. - Itane tandem non probavi tanto molimine superioris disputationis,


cum omnem speciem formamque corporis a summa omnium rerum forma,
id est a veritate, subsistere fatereris, et bonum esse concederes? Nam et
capillos nostros numeratos esse, ipsa in Evangelio loquitur Veritas 13. De
numeri autem summitate, et a fine usque ad finem pertendente potentia,
quae locuti sumus, excidit tibi?

Quae igitur ista est tanta perversitas, capillos nostros quamvis inter
exigua et omnino abiectissima, tamen inter bona numerare, nec invenire cui
auctori tribuantur nisi bonorum omnium conditori Deo, quia et maxima et
minima bona ab illo sunt, a quo est omne bonum; et dubitare de libera
voluntate, sine qua recte vivi non posse concedunt, etiam qui pessime
vivunt?

Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius esse videatur in


nobis, sine quo recte vivi potest, an sine quo recte vivi non potest.
Ev. - Iamiam parce, quaeso; pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe
esse praestantius, sine quo recta vita nulla est?

Aug. - Iam ergo tu negabis luscum hominem recte posse vivere?


Ev. - Absit tam immanis amentia.
Aug. - Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo
amisso tamen ad recte vivendum non impeditur; voluntas libera tibi
videbitur nullum bonum, sine qua recte nemo vivit?

Bona non eiusdem sunt generis.

18. 50. Intueris enim iustitiam, qua nemo male utitur. Haec inter summa
bona quae in ipso sunt homine numeratur, omnesque virtutes animi quibus
ipsa recta vita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque fortitudine,
neque temperantia male quis utitur: etiam in his enim omnibus, sicut in ipsa
quam tu commemorasti iustitia, recta ratio viget, sine qua virtutes esse non
possunt. Recta autem ratione male uti nemo potest.

19. 50. Ista ergo magna bona sunt: sed meminisse te oportet, non solum
magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt
omnia bona, hoc est Deo. Id enim superior disputatio persuasit, cui totiens
tamque laetus assensus es.

Virtutes igitur quibus recte vivitur, magna bona sunt: species autem
quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt:
potentiae vero animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt.
Virtutibus nemo male utitur: caeteris autem bonis, id est, mediis et
minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute
nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam
non bene uti possumus.

Nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et


magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media et minima
bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in
mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis: sed magis in omnibus
quam si non omnia tribuisset.

In voluntate se bene utente...

19. 51. Ev. - Assentior. Sed illud me movet, quoniam de libera voluntate
quaestio est, et videmus ipsam bene uti caeteris vel non bene, quomodo et
ipsa inter illa quibus utimur numeranda sit.
Aug. - Quomodo omnia quae ad scientiam cognoscimus, ratione
cognoscimus, et tamen etiam ipsa ratio inter illa numeratur quae ratione
cognoscimus. An oblitus es, cum quaereremus quae ratione cognoscantur,
confessum te fuisse etiam rationem ratione cognosci?

Noli ergo mirari si caeteris per liberam voluntatem utimur, etiam ipsa
libera voluntate per eam ipsam uti nos posse; ut quodammodo se ipsa utatur
voluntas quae utitur caeteris, sicut seipsam cognoscit ratio, quae cognoscit
et caetera. Nam et memoria non solum caetera omnia, quae meminimus
comprehendit; sed etiam quod non obliviscimur nos habere memoriam,
ipsa se memoria quodammodo tenet in nobis, quae non solum aliorum, sed
etiam sui meminit, vel potius nos et caetera et ipsam per ipsam meminimus.

... ipsa est sapientia et beata vita...

19. 52. Voluntas ergo quae medium bonum est, cum inhaeret
incommutabili bono, eique communi non proprio, sicuti est illa de qua
multum locuti sumus, et nihil digne diximus, veritas; tenet homo beatam
vitam: eaque ipsa vita beata, id est animi affectio inhaerentis incommutabili
bono, proprium et primum est hominis bonum.

In eo sunt etiam virtutes omnes, quibus male uti nemo potest. Nam
haec quamvis magna in homine et prima sint, propria tamen esse
uniuscuiusque hominis, non communia, satis intellegitur. Veritate enim
atque sapientia, quae communis est omnibus, omnes sapientes et beati
fiunt, inhaerendo illi. Beatitudine autem alterius hominis non fit alter
beatus; quia et cum eum imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri, unde illum
factum videt, illa scilicet incommutabili communique veritate.

Neque prudentia cuiusquam fit prudens alius, aut fortis fortitudine,


aut temperans temperantia, aut iustus iustitia hominis alterius quisquam
efficitur; sed coaptando animum illis incommutabilibus regulis
luminibusque virtutum, quae incorruptibiliter vivunt in ipsa veritate
sapientiaque communi, quibus et ille coaptavit et fixit animum, quem istis
virtutibus praeditum sibi ad imitandum proposuit.

... a qua quandoque avertitur.


19. 53. Voluntas ergo adhaerens communi atque incommutabili bono,
impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam
bonum. Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et
conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat.

Ad proprium convertitur, cum suae potestatis vult esse; ad exterius,


cum aliorum propria, vel quaecumque ad se non pertinent, cognoscere
studet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit: atque ita homo
superbus, et curiosus, et lascivus effectus, excipitur ab alia vita, quae in
comparatione superioris vitae mors est; quae tamen regitur administratione
divinae providentiae, quae congruis sedibus ordinat omnia, et pro meritis
sua cuique distribuit.

Ita fit ut neque illa bona quae a peccantibus appetuntur, ullo modo
mala sint, neque ipsa voluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis
numerandam esse comperimus; sed malum sit aversio eius ab
incommutabili bono, et conversio ad mutabilia bona: quae tamen aversio
atque conversio, quoniam non cogitur, sed est voluntaria, digna et iusta
eam miseriae poena subsequitur.

Bonum ex Deo, defectus a nobis.

20. 54. Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam movetur voluntas cum se
avertit ab incommutabili bono ad mutabile bonum, unde iste motus existat;
qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sine illa nec recte vivi
potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus iste, id est aversio voluntatis
a Domino Deo, sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem
peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo.

Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi, si respondeam nescire me,


fortasse eris tristior: sed tamen vera responderim. Sciri enim non potest
quod nihil est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum
vel sentienti, vel intellegenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non
sit ex Deo. Ita enim nulla natura occurrit quae non sit ex Deo.

Omnem quippe rem ubi mensuram et numerum et ordinem videris,


Deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris, nihil
omnino remanebit: quia etsi remanserit aliqua formae alicuius inchoatio,
ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem invenias, quia
ubicumque ista sunt, forma perfecta est; oportet auferas etiam ipsam
inchoationem formae, quae tamquam materies ad perficiendum subiacere
videtur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum iam bonum
est et formae inchoatio.

Ita, detracto penitus omni bono, non quidem nonnihil, sed omnino
nihil remanebit. Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura est quae
non sit ex Deo. Motus ergo ille aversionis, quod fatemur esse peccatum,
quoniam defectivus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, vide quo
pertineat, et ad Deum non pertinere ne dubites. Qui tamen defectus
quoniam est voluntarius, in nostra est positus potestate.

Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid
ergo securius quam esse in ea vita, ubi non possit tibi evenire quod non vis?
Sed quoniam non sicut homo sponte cecidit, ita etiam sponte surgere
potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum
Iesum Christum, fide firma teneamus, et exspectemus certa spe, et caritate
ardenti desideremus. Si quid autem de origine peccati diligentius
quaerendum adhuc putas (nam omnino ego iam opus esse non arbitror): si
quid tamen putas, in aliam disputationem differendum est.

Ev. - Sequor sane voluntatem tuam, ut in tempus aliud, quod hinc moverit,
differamus. Nam illud tibi non concesserim, ut satis iam inde quaesitum
putes.

LIBER TERTIUS

LIBERUM ARBITRIUM EX DEO EST TAMQUAM HOMINIS


BONUM

Deum cuncta praescire libertatem non cogit (1, 1 - 4, 11)

Ex necessitate motus inculpabilis.

1. 1. Ev. - Quoniam satis mihi manifestatum est, inter bona, et ea quidem


non minima, numerandam esse liberam voluntatem, ex quo etiam fateri
cogimur eam divinitus datam esse, darique oportuisse: iam si opportunum
existimas, cupio per te cognoscere unde ille motus existat, quo ipsa
voluntas avertitur a communi atque incommutabili bono, et ad propria vel
aliena vel infima, atque omnia commutabilia convertitur bona.
Aug. - Quid enim opus est hoc scire?
Ev. - Quia si ita data est, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate
ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura
necessitasque dominatur.
Aug. - Placetne tibi iste motus, an displicet?
Ev. - Displicet.
Aug. - Reprehendis ergo eum.
Ev. - Utique reprehendo.
Aug. - Reprehendis igitur animi motum inculpabilem.
Ev. - Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa
sit, relicto incommutabili bono ad commutabilia converti.
Aug. - Reprehendis ergo quod nescis.
Ev. - Noli verbo premere: ita enim dixi, Nescio an ulla culpa sit, ut intellegi
voluerim sine dubio culpam esse. Nam hoc verbo quod dixi, Nescio, satis
profecto irrisi dubitationem de re manifesta.
Aug. - Vide quid sit certissima veritas, quae te coegit tam cito oblivisci
quod paulo ante dixisti. Si enim natura vel necessitate iste motus existit,
culpabilis esse nullo pacto potest: tu vero esse culpabilem ita firmissime
tenes, ut dubitationem de hac re tam certa etiam irridendam putaveris. Cur
ergo tibi vel affirmandum, vel certe cum aliqua dubitatione dicendum
visum est, quod perspicue falsum esse ipse convincis? Dixisti enim: Si ita
data est voluntas libera, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate
ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura
necessitasque dominatur. Nullo modo autem dubitare debuisti non esse ita
datam, quando istum motum culpabilem esse non dubitas.
Ev. - Ego ipsum motum culpabilem dixi, et ideo mihi displicere, et
reprehendendum esse dubitare non possum: animam vero quae isto motu ab
incommutabili bono ad commutabilia detrahitur, nego esse culpandam, si
eius natura talis est, ut eo necessario moveatur.

Ex libertate motus culpabilis...

1. 2. Aug. - Cuius est iste motus, quem profecto culpandum esse


concedis?
Ev. - In animo eum video, sed cuius sit nescio.
Aug. - Numquid negas eo motu animum moveri?
Ev. - Non nego.
Aug. - Negas ergo motum quo movetur lapis, motum esse lapidis?
Neque enim illum dico motum quo eum nos movemus, vel aliqua vi
aliena movetur, veluti cum in coelum iacitur, sed eum quo ad terram
nutu suo vergit et cadit.
Ev. - Non equidem nego motum quo ita ut dicis inclinatur, et ima
petit, motum esse lapidis, sed naturalem. Si autem hoc modo etiam
illum motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est; nec ex
eo quod naturaliter movetur, recte vituperari potest: quia etiamsi ad
perniciem movetur, naturae tamen suae necessitate compellitur.
Porro quia istum motum non dubitamus esse culpabilem, omnimodo
negandum est esse naturalem; et ideo non est similis illi motui quo
naturaliter movetur lapis.
Aug. - Egimusne aliquid superioribus duabus disputationibus?
Ev. - Egimus sane.
Aug. - Credo ergo meminisse te, in prima disputatione satis esse
compertum, nulla re fieri mentem servam libidinis, nisi propria
voluntate: nam neque a superiore, neque ab aequali eam posse ad hoc
dedecus cogi, quia iniustum est; neque ab inferiore, quia non potest.
Restat igitur ut eius sit proprius iste motus, quo fruendi voluntatem
ad creaturam a Creatore convertit: qui motus si culpae deputatur
(unde qui dubitat, irrisione dignus tibi visus est), non est utique
naturalis, sed voluntarius; in eoque similis est illi motui quo deorsum
versus lapis fertur, quod sicut iste proprius est lapidis, sic ille animi:
verumtamen in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis
cohibere motum quo fertur inferius; animus vero dum non vult, non
ita movetur, ut superioribus desertis inferiora diligat; et ideo lapidi
naturalis est ille motus, animo vero iste voluntarius. Hinc est quod
lapidem si quis dicat peccare, quod pondere suo tendit in infima, non
dicam ipso lapide stolidior, sed profecto demens iudicatur: animum
vero peccati arguimus, cum eum convincimus superioribus desertis
ad fruendum inferiora praeponere. Propterea, quid opus est quaerere
unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili
bono ad commutabile bonum, cum eum nonnisi animi, et
voluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur; omnisque de hac re
disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito,
voluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono, a lapsu
temporalium convertamus?
2.

... quia in arbitrio est voluntatis.

1. 3. Ev. - Video, et quodammodo tango, et teneo vera esse quae dicis: non
enim quidquam tam firme atque intime sentio, quam me habere
voluntatem, eaque me moveri ad aliquid fruendum; quid autem meum
dicam, prorsus non invenio, si voluntas qua volo et nolo non est mea:
quapropter cui tribuendum est, si quid per illam male facio, nisi mihi?

Cum enim bonus Deus me fecerit, nec bene aliquid faciam nisi per
voluntatem, ad hoc potius datam esse a bono Deo, satis apparet. Motus
autem quo huc aut illuc voluntas convertitur, nisi esset voluntarius, atque in
nostra positus potestate, neque laudandus cum ad superiora, neque
culpandus homo esset cum ad inferiora detorquet quasi quemdam cardinem
voluntatis; neque omnino monendus esset ut istis neglectis aeterna vellet
adipisci, atque ut male nollet vivere, vellet autem bene. Hoc autem
monendum non esse hominem, quisquis existimat, de hominum numero
exterminandus est.

Quid de Dei praescientia et libertate sentiendum?

2. 4. Quae cum ita sint, ineffabiliter me movet, quomodo fieri possit ut et


Deus praescius sit omnium futurorum, et nos nulla necessitate peccemus.
Quisquis enim dixerit aliter evenire posse aliquid quam Deus ante
praescivit, praescientiam Dei destruere insanissima impietate molitur.

Quapropter, si praescivit Deus peccaturum esse bonum hominem,


quod necesse est concedat mihi quisquis mecum omnium futurorum
praescium fatetur Deum; si ergo ita est, non dico non eum faceret, bonum
enim fecit, nec obesse quidquam Deo posset peccatum eius quem bonum
ipse fecit: imo in quo faciendo bonitatem suam ostenderat, ostendit etiam in
puniendo iustitiam, et liberando misericordiam: non itaque dico, non eum
faceret; sed hoc dico, quoniam peccaturum esse praesciverat, necesse erat
id fieri, quod futurum esse praesciebat Deus. Quomodo est igitur voluntas
libera ubi tam inevitabilis apparet necessitas?
Quid quibusdam visum sit.

2. 5. Aug. - Pulsasti vehementer misericordiam Dei. Adsit, aperiatque


pulsantibus. Verumtamen maximam partem hominum ista quaestione
torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quaerunt, velocioresque
sunt ad excusationem, quam ad confessionem peccatorum suorum.

Aut enim nullam divinam providentiam praeesse rebus humanis


libenter opinantur, dumque fortuitis committunt casibus et animos et
corpora sua, tradunt se feriendos et dilaniandos libidinibus, divina iudicia
negantes, humana fallentes, eos a quibus accusantur, fortunae patrocinio
propulsare se putant; quam tamen caecam effingere ac pingere consuerunt,
ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut se quoque cum eadem
caecitate et sentire ista fateantur et dicere.

Nec enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omnia,
quando agendo cadunt. Sed adversus hanc opinionem plenam stultissimi ac
dementissimi erroris, satis, ut arbitror, secunda nostra sermocinatione
dissertum est. Alii vero quamquam negare non audeant praesidere humanae
vitae providentiam Dei, malunt tamen eam vel infirmam, vel iniustam, vel
malam nefario errore credere, quam sua peccata pietate supplici confiteri.

Qui omnes si persuaderi sibi paterentur, ut cum de optimo et


iustissimo et potentissimo cogitant, bonitatem et iustitiam et potentiam Dei
longe maiorem superioremque esse crederent, quam quidquid cogitatione
concipiunt; considerantesque semetipsos, gratias Deo se debere
intellegerent, etiamsi aliquid inferius eos voluisset esse quam sunt,
omnibusque ossibus et medullis conscientiae suae clamarent: Ego dixi,
Domine, miserere mei, cura animam meam, quia peccavi tibi 1: ita certis
itineribus divinae misericordiae in sapientiam ducerentur, ut neque inventis
rebus inflati, neque non inventis turbulenti, et cognoscendo instructiores
fierent ad videndum, et ad quaerendum ignorando mitiores. Tibi vero cui
iam hoc persuasum esse non dubito, vide quam facile de tam magna
quaestione respondeam, cum mihi prior interroganti pauca responderis.

Deum praescire non adigit necessitatem.

3. 6. Certe enim hoc te movet, et hoc miraris, quomodo non sint contraria et
repugnantia, ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos non
necessitate, sed voluntate peccemus. Si enim praescius est Deus, inquis,
peccaturum esse hominem, necesse est ut peccet: si autem necesse est, non
ergo est in peccando voluntatis arbitrium, sed potius inevitabilis et fixa
necessitas. Qua ratiocinatione hoc videlicet ne conficiatur times, ut aut
Deus futurorum omnium praescius impie negetur, aut si hoc negare non
possumus, fateamur non voluntate, sed necessitate peccari: an aliquid aliud
te movet?
Ev. - Nihil interim aliud.
Aug. - Res ergo universas quarum Deus est praescius, non voluntate sed
necessitate fieri putas.
Ev. - Omnino ita puto.
Aug. - Expergiscere tandem, teque ipsum paululum intuere, et dic mihi, si
potes, qualem sis habiturus cras voluntatem, utrum peccandi, an recte
faciendi.
Ev. - Nescio.
Aug. - Quid? Deum itidem nescire hoc putas?
Ev. - Nullo modo id putaverim.
Aug. - Si ergo voluntatem tuam crastinam novit, et omnium hominum, sive
qui sunt, sive qui futuri sunt, futuras praevidet voluntates, multo magis
praevidet quid de iustis impiisque facturus sit.
Ev. - Prorsus si meorum operum praescium Deum dico, multo fidentius
eum dixerim praescire opera sua, et quid sit facturus certissime praevidere.
Aug. - Nonne igitur caves ne tibi dicatur, etiam ipsum quaecumque facturus
est, non voluntate sed necessitate facturum, si omnia quorum Deus
praescius est, necessitate fiunt, non voluntate?
Ev. - Ego cum dicerem necessitate universa fieri quae Deus futura
praescivit, ea sola intuebar quae in creatura eius fiunt, non autem quae in
ipso: non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna.
Aug. - Nihil ergo in sua creatura operatur Deus.
Ev. - Iam semel statuit quemadmodum feratur ordo eius universitatis quam
condidit; neque enim aliquid nova voluntate administrat.
Aug. - Numquid neminem beatum facit?
Ev. - Facit vero.
Aug. - Tunc utique facit, quando ille fit.
Ev. - Ita est.
Aug. - Si igitur, verbi gratia, post annum beatus futurus es, post annum te
beatum facturus est.
Ev. - Etiam.
Aug. - Iam ergo praescit hodie quod post annum facturus est.
Ev. - Semper hoc praescivit: nunc quoque hoc eum praescire consentio, si
est ita futurum.

Volumus etiam si Deus praescivit...

3. 7. Aug. - Dic, quaeso, num tu creatura eius non es, aut tua beatitudo non
in te fiet?
Ev. - Imo et creatura eius sum, et in me fiet quod beatus ero.
Aug. - Non ergo voluntate sed necessitate in te fiet beatitudo tua Deo
faciente.
Ev. - Voluntas illius mihi est necessitas.
Aug. - Tu itaque invitus beatus eris.
Ev. - Mihi si esset potestas ut essem beatus, iam profecto essem: volo enim
etiam nunc, et non sum, quia non ego, sed ille me beatum facit.
Aug. - Optime de te veritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in
potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. Quapropter nihil tam in
nostra potestate, quam ipsa voluntas est. Ea enim prorsus nullo intervallo,
mox ut volumus praesto est.

Et ideo recte possumus dicere, Non voluntate senescimus, sed necessitate;


aut, non voluntate infirmamur, sed necessitate; aut, non voluntate morimur,
sed necessitate; et si quid aliud huiusmodi: non voluntate autem volumus,
quis vel delirus audeat dicere? Quamobrem, quamvis praesciat Deus
nostras voluntates futuras, non ex eo tamen conficitur ut non voluntate
aliquid velimus.

Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs teipso beatum fieri, ita
dixisti, quasi hoc ego negaverim: sed dico, cum futurus es beatus, non te
invitum, sed volentem futurum. Cum igitur praescius Deus sit futurae
beatitudinis tuae, nec aliter aliquid fieri possit quam ille praescivit, alioquin
nulla praescientia est; non tamen ex eo cogimur sentire, quod
absurdissimum est et longe a veritate seclusum, non te volentem beatum
futurum.

Sicut autem voluntatem beatitudinis, cum esse coeperis beatus, non


tibi aufert praescientia Dei, quae hodieque de tua futura beatitudine certa
est: sic etiam voluntas culpabilis, si qua in te futura est, non propterea
voluntas non erit, quoniam Deus eam futuram esse praescivit.

... quia velle in nostra est potestate.

3. 8. Attende enim, quaeso, quanta caecitate dicatur, Si praescivit Deus


futuram voluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam
praescivit, necesse est ut velim quod ille praescivit: si autem necesse est,
non iam voluntate, sed necessitate id me velle fatendum est. O stultitiam
singularem! Quomodo ergo non potest aliud fieri quam praescivit Deus, si
voluntas non erit, quam voluntatem futuram ille praesciverit?

Omitto illud aeque monstruosum, quod paulo ante dixi eumdem


hominem dicere, Necesse est ut ita velim, qui necessitate supposita auferre
nititur voluntatem. Si enim necesse est ut velit, unde volet cum voluntas
non erit? Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut
velit, ipsam voluntatem in potestate non habere; occurretur ex eo quod ipse
dixisti, cum quaererem utrum invitus beatus futurus sis: respondisti enim
quod iam esses beatus, si potestas esset; velle enim te, sed nondum posse
dixisti.

Ubi ego subieci de te clamasse veritatem: non enim negare possumus


habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod volumus; dum autem
volumus, si voluntas ipsa deest nobis, non utique volumus. Quod si fieri
non potest ut dum volumus non velimus, adest utique voluntas volentibus;
nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod volentibus adest. Voluntas
igitur nostra nec voluntas esset, nisi esset in nostra potestate.

Porro, quia est in potestate, libera est nobis. Non enim est nobis
liberum, quod in potestate non habemus, aut potest non esse quod habemus.
Ita fit ut et Deum non negemus esse praescium omnium futurorum, et nos
tamen velimus quod volumus. Cum enim sit praescius voluntatis nostrae,
cuius est praescius ipsa erit. Voluntas ergo erit, quia voluntatis est
praescius. Nec voluntas esse poterit, si in potestate non erit. Ergo et
potestatis est praescius. Non igitur per eius praescientiam mihi potestas
adimitur, quae propterea mihi certior aderit, quia ille cuius praescientia non
fallitur, adfuturam mihi esse praescivit.
Ev. - Ecce iam non nego ita necesse esse fieri quaecumque praescivit
Deus, et ita eum peccata nostra praescire, ut maneat tamen nobis voluntas
libera, atque in nostra posita potestate.

Necesse est Deum praescire...

4. 9. Aug. - Quid ergo te movet? an forte oblitus quid prima nostra


disputatio peregit, negabis nullo cogente, aut superiore, aut inferiore, aut
aequali, sed ea nos voluntate peccare?

Ev. - Nihil horum prorsus audeo negare: sed tamen, fateor, nondum video
quomodo sibi non adversentur haec duo, praescientia Dei de peccatis
nostris, et nostrum in peccando liberum arbitrium. Nam et iustum Deum
necesse est fateamur, et praescium. Sed scire vellem qua iustitia puniat
peccata quae necesse est fieri; aut quomodo non sit necesse fieri quae
futura esse praescivit; aut quomodo non Creatori deputandum est, quidquid
in eius creatura fieri necesse est.

... non cogit me peccare...

4. 10. Aug. - Unde tibi videtur adversum esse liberum arbitrium nostrum
praescientiae Dei? quia praescientia est, an quia Dei praescientia est?
Ev. - Quia Dei potius.
Aug. - Quid ergo? si tu praescires peccaturum esse aliquem, non esset
necesse ut peccaret?
Ev. - Imo necesse esset ut peccaret: non enim aliter esset praescientia mea,
nisi certa praescirem.
Aug. - Non igitur quia Dei praescientia est, necesse est fieri quae
praescierit, sed tantummodo quia praescientia est; quae si non certa
praenoscit, utique nulla est.
Ev. - Consentio: sed quorsum ista?
Aug. - Quia, nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum
esse praescires; neque ipsa praescientia tua peccare eum cogeret, quamvis
sine dubio peccaturus esset: non enim aliter id futurum esse praescires.
Sicut itaque non sibi adversantur haec duo, ut tu praescientia tua noveris
quod alius sua voluntate facturus est; ita Deus neminem ad peccandum
cogens, praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt.
... non aufert eum iuste puniturum.

4. 11. Cur ergo non vindicet iustus, quae fieri non cogit praescius? Sicut
enim tu memoria tua non cogis facta esse quae praeterierunt; sic Deus
praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut tu quaedam
quae fecisti meministi, nec tamen quae meministi omnia fecisti; ita Deus
omnia quorum ipse auctor est praescit, nec tamen omnium quae praescit,
ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, iustus est ultor.

Hinc ergo iam intellege qua iustitia Deus peccata puniat, quia quae
novit futura, non facit: nam si propterea non debet retribuere supplicium
peccantibus, quia praevidet peccaturos, nec recte facientibus debet praemia
retribuere, quia et recte facturos nihilominus praevidet. Imo vero fateamur
et ad praescientiam eius pertinere ne quid eum lateat futurorum, et ad
iustitiam, ut peccatum, quia voluntate committitur, ita iudicio eius impune
non fiat, sicut praescientia non cogitur fieri.

Liberum arbitrium bonum est medium (5, 12 - 14, 41)

Deus semper est laudandus.

5. 12. Iam illud quod tertio loco posuisti, quomodo non Creatori
deputandum sit quidquid in eius creatura fieri necesse est; regulam illam
pietatis facile movebit, quam meminisse nos convenit, gratiarum actionem
nos debere Creatori nostro. Cuius profecto largissima bonitas iustissime
laudaretur, etiamsi aliquo inferiore creaturae gradu nos condidisset.

Quamvis enim anima nostra peccatis tabefacta sit, sublimior est


tamen et melior, quam si in hanc lucem visibilem verteretur. Et vides
profecto de huius lucis eminentia, quantum laudent animae Deum etiam
corporis sensibus deditae. Quapropter non te iam moveat, quod
vituperantur animae peccatrices, ut dicas in corde tuo melius fuisse si non
essent.

In sui enim comparatione vituperantur, dum cogitatur quales essent,


si peccare noluissent. Institutor tamen earum Deus praeclarissime pro
humana facultate laudandus est, non solum quoniam peccantes eas iuste
ordinat, sed etiam quia tales instituit, ut etiam peccatis sordidatae, nullo
modo lucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen iure laudatur.
Quid vera et propria ratione cogitemus...

5. 13. Illud quoque moneo caveas, ne forte non dicas quidem melius fuisse
ut non essent, sed dicas aliter fieri eas debuisse. Quidquid enim tibi vera
ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tamquam bonorum omnium
conditorem. Non est autem vera ratio, sed invida infirmitas, cum aliquid
melius faciendum fuisse cogitaveris, iam nihil aliud inferius velle fieri,
tamquam si perspecto coelo, nolles terram factam esse; inique omnino.

Recte enim reprehenderes, si praetermisso coelo terram factam


videres, quoniam diceres ita eam fieri debuisse, sicuti posses cogitare
coelum. Cum ergo etiam illud ad cuius speciem volebas terram perducere,
factum esse perspiceres, non autem hoc terram, sed coelum vocari; credo
quod re meliore non fraudatus, ut inferior quoque aliqua fieret et terra esset,
nequaquam invidere deberes.

In qua terra rursus secundum partes eius tanta est varietas, ut nihil
quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota eius
mole Deus omnium conditor fecerit. Namque a terra feracissima et
amoenissima usque ad salsissimam et infecundissimam, ita gradatim per
medias pervenitur, ut nullam reprehendere audeas, nisi in comparatione
melioris; atque ita per omnes gradus laudis ascendas, ut quod summum
genus terrae inveneris, solum tamen esse nolis.

Iam vero inter totam terram et coelum quanta distantia est?


Interponuntur enim humida flabilisque natura: atque ex his quatuor
elementis aliae innumerabiles nobis, numeratae autem Deo rerum species
formaeque variantur. Potest ergo esse aliquid in rerum natura, quod tua
ratione non cogitas. Non esse autem quod vera ratione cogitas, non potest.
Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creaturae
artificem fugerit.

Humana quippe anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa


rationibus, cum dicit, Melius hoc fieret quam illud; si verum dicit, et videt
quod dicit, in illis quibus connexa est rationibus videt. Credat ergo Deum
fecisse quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognovit, etiamsi hoc in
rebus factis non videt. Quia etiamsi coelum oculis videre non posset, et
tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit
factum esse, quamvis id oculis non videret.
Non enim cogitatione videret fuisse faciendum, nisi in iis rationibus
quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest veraci
cogitatione videre, quam non est verum.

... cum de bono loquimur.

5. 14. In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente conspexerint,


non in sedibus congruis ea oculis quaerunt. Velut si quisquam perfectam
rotunditatem ratione comprehendens, stomachetur quod talem nucem non
invenit, si nullum unquam corpus rotundum praeter huiuscemodi poma
conspexit.

Nam ita quidam cum ratione verissima videant meliorem esse


creaturam, quae quamvis habeat liberam voluntatem, Deo tamen semper
infixa, nunquam peccaverit; intuentes peccata hominum, non ut peccare
desinant, sed quia facti sunt dolent, dicentes: Tales nos faceret, ut semper
incommutabili eius veritate perfrui, nunquam autem peccare vellemus.

Non clament, non succenseant: quia neque ipsos ideo coegit peccare,
quia fecit, quibus potestatem utrum vellent dedit; et sunt tales quidam
Angeli, qui neque peccaverunt unquam, neque peccaturi sunt. Quamobrem
si te delectat creatura quae perseverantissima voluntate non peccat, non est
dubitandum quod eam peccanti recta ratione praeponas: sed sicut eam tu
cogitatione praeponis; sic eam creator Deus ordinatione praeposuit. Crede
esse talem in superioribus sedibus, et in sublimitate coelorum: quia si
bonitatem Conditor praebuit ad eam condendam cuius praevidit futura
peccata, nullo modo non praeberet eam bonitatem, ut creaturam conderet
quam peccaturam non esse praescivit.

Habet ordinem suum etiam anima peccatrix...

5. 15. Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudinem suam, in


perpetuum fruens Creatore suo, quam perpetua tenendae iustitiae voluntate
promeretur. Habet deinde ordinem suum etiam ista peccatrix, amissa in
peccatis beatitudine, sed non dimissa recuperandae beatitudinis facultate.

Quae profecto superat eam quam peccandi perpetua voluntas tenet:


inter quam et illam priorem permanentem in voluntate iustitiae, haec
medietatem quamdam demonstrat, quae poenitendi humilitate altitudinem
suam recipit.

Nam neque ab illa creatura, quam praescivit Deus non solum


peccaturam, sed etiam in peccandi voluntate mansuram, abstinuit
largitatem bonitatis suae, ut eam non conderet. Sicut enim melior est vel
oberrans equus, quam lapis propterea non aberrans, quia proprio motu et
sensu caret; ita est excellentior creatura quae libera voluntate peccat, quam
quae propterea non peccat, quia non habet liberam voluntatem.

Et sicut laudarem vinum in suo genere bonum, in quo vino


inebriatum hominem vituperarem, et tamen eumdem hominem iam
vituperatum et adhuc ebrium, laudato illi vino, de quo ebrius factus est,
anteponerem: ita corporalia creatura in suo gradu iure laudanda est; cum illi
vituperandi sint, qui eius immoderato usu a veritatis perceptione avertuntur;
quamvis idem rursus iam perversi, et quodammodo temulenti, eidem
creaturae in ordine suo laudabili, cuius aviditate evanuerunt, non iam
merito vitiorum, sed adhuc naturae dignitate praeferuntur.

... meliorque semper est corpore.

5. 16. Quia igitur omnis anima omni corpore est melior, omnisque
peccatrix anima quocumque ceciderit, nulla commutatione corpus efficitur,
nec omnino illi aufertur quod anima est, et ideo nullo pacto amittit quod
corpore est melior, in corporibus autem lux tenet primum locum;
consequens est ut primo corpori anima extrema praeponatur, fierique possit
ut corpori alicuius animae aliquod aliud corpus anteferatur, ut autem ipsi
animae nullo modo.

Cur ergo non laudetur Deus, et ineffabili praedicatione laudetur, qui


cum fecerit eas quae in legibus essent iustitiae permansurae, fecit etiam
alias animas, quas vel peccaturas, vel in peccatis etiam perseveraturas esse
praevidebat; cum et tales adhuc meliores sint eis, quae quoniam nullum
habent rationale ac liberum voluntatis arbitrium, peccare non possunt?
Quae tamen adhuc etiam ipsae meliores sunt, quam corporum quorumlibet
quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi Dei substantia
quidam, quamvis cum magno errore, venerantur.
Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis sidereis choris
usque ad numerum capillorum nostrorum, ita gradatim bonarum rerum
pulchritudo contexitur, ut imperitissime dicatur, Quid est hoc? utquid hoc?
omnia enim ordine suo creata sunt: quanto imperitius de quacumque anima
dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminutionem defectumque
pervenerit, omnium corporum dignitatem sine ulla dubitatione semper
superabit?

Aliter aestimet ratio, aliter usus.

5. 17. Aliter enim aestimat ratio, aliter usus. Ratio aestimat luce veritatis, ut
recto iudicio subdat minora maioribus: usus autem consuetudine
commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris aestimet quae veritas
minora esse convincit. Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus
magna differentia ratio praeponat, quis tamen carnalium hominum non
mallet, vel plura deesse in coelo sidera, quam unam arbusculam in agro
suo, aut vaccam in armento?

Sed sicut aetate maiores homines vel omnino contemnunt, vel certe
patienter corrigenda exspectant iudicia parvulorum, qui exceptis quibusdam
quorum amore laetantur, quemlibet hominum caeterorum mori malunt,
quam passerem suum; et multo magis si homo sit ille terribilis, passer
autem canorus et pulcher: ita ii qui provectu animi ad sapientiam
profecerunt, imperitos rerum aestimatores cum invenerint Deum laudantes
in creaturis minoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accommodatius
adhibent, in superioribus vero atque melioribus partim eum non laudantes,
minusve laudantes, partim etiam vituperare aut emendare conantes, partim
non credentes quod earum ille sit conditor; talium iudicia vel omnino
contemnere, si corrigere nequeunt, vel donec corrigant, aequo animo
tolerare ac sustinere consuescant.

Deo non deputanda peccata...

6. 18. Quae cum ita se habeant, tantum abest a vero, quod Creatori
deputanda existimantur peccata creaturae, quamvis necesse est fiant quae
ipse futura praescivit, ut cum tu dixeris non te invenire quomodo non ei
deputetur quidquid in eius creatura fieri necesse est; ego contra non
inveniam modum, neque inveniri posse atque omnino non esse confirmem,
quo ei deputetur quidquid in eius creatura ita fieri necesse est, ut voluntate
peccantium fiat.

Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem:


respondebo, Mentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi
ut sis: ita cum miser nolis esse, esse vis tamen. Age igitur gratias ex eo
quod es volens, ut quod invitus es auferatur.

Volens enim es, et miser invitus es. Quod si ingratus es in eo quod


esse vis, iure cogeris esse quod non vis. Ex illo igitur quod etiam ingratus
habes quod vis, Creatoris laudo bonitatem: ex illo autem quod pateris
ingratus quod non vis, ordinatoris laudo iustitiam.

... quia velle et beate vivere in nostra est potestate.

6. 19. Si dixerit, Non ideo mori nolo, quod malim miser esse quam omnino
non esse, sed ne post mortem miserior sim: respondebo, Si hoc iniustum
est, non sic eris; si autem hoc iustum est, laudemus eum cuius legibus sic
eris. Si dixerit, Unde praesumam quod si hoc iniustum est, non sic ero?
respondebo, Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris, aut tu ipse te
iniuste regendo, iuste eris miser; aut volendo et non valendo te iuste regere,
non eris in tua potestate, et aut in nullius eris, aut in alterius: si in nullius,
aut invitus, aut volens: sed invitus esse nihil potes, nisi te vis aliqua
superaverit; porro nulla vi superari potest, qui est in nullius potestate: si
autem volens in nullius eris potestate, ad hoc ratio recurrit, ut sis in tua; et
aut te iniuste regendo iuste miser sis; aut quoniam quodlibet volens eris,
habes adhuc unde gratias agas bonitati Conditoris tui.

Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto, aut infirmior
te habebit in potestate. Quod si infirmior, tua culpa, et iusta miseria: poteris
enim infirmiorem superare si voles. Si autem potentior te infirmiorem
habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte iniustam
putabis. Verissime igitur dictum est: Si hoc iniustum est, non sic eris; si
autem iustum, laudemus eum cuius legibus sic eris.

Bonum est esse.

7. 20. Si dixerit: Ideo magis volo vel miser esse, quam omnino non esse,
quia iam sum; si autem priusquam essem possem consuli, eligerem non
esse potius quam ut essem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum
miser sim, ad ipsam miseriam pertinet, qua non id volo, quod velle
deberem; magis enim non esse, quam miser esse velle deberem.

Nunc vero fateor me quidem malle vel miserum esse quam nihil; sed
tanto stultius id volo, quanto miserius: tanto autem miserius, quanto verius
video non hoc me velle debuisse. Respondebo: Cave potius ne hic erres,
ubi te videre verum putas. Nam si beatus esses, utique esse quam non esse
malles; et nunc miser cum sis, mavis tamen esse vel miser quam omnino
non esse, cum esse nolis miser.

Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum


esse, quod et beati et miseri volunt. Nam si hoc bene consideraveris,
videbis te in tantum esse miserum, in quantum non propinquas ei quod
summe est; in tantum autem putare melius esse, ut quisque non sit quam ut
miser sit, in quantum non vides quod summe est: et ideo tamen te esse
velle, quoniam ab illo es qui summe est.

Si volumus, volumus esse et beate vivere.

7. 21. Si vis itaque miseriam fugere, ama in te hoc ipsum, quia esse vis. Si
enim magis magisque esse volueris, ei quod summe est propinquabis: et
gratias age nunc quia es. Quamvis enim beatis sis inferior, superior tamen
es quam ea quae non habent vel beatitudinis voluntatem; quorum tamen
multa etiam a miseris laudantur.

Omnia tamen eo ipso quo sunt, iure laudanda sunt; quia eo ipso quo
sunt, bona sunt. Quanto enim amplius esse amaveris, tanto amplius vitam
aeternam desiderabis, teque ita formari exoptabis, ut affectiones tuae non
sint temporales, de temporalium rerum amoribus inustae et impressae: quae
temporalia et antequam sint non sunt, et cum sunt fugiunt, et cum fugerint
non erunt. Itaque cum futura sunt, nondum sunt; cum autem praeterita sunt,
iam non sunt.

Quomodo igitur tenebuntur ut maneant, quibus hoc est incipere ut


sint, quod est pergere ut non sint? Qui autem amat esse, probat ista in
quantum sunt, et amat quod semper est. Et si variabatur in amore istorum,
munitur in illius; et si diffluebat in amore transeuntium, in permanentis
amore solidabitur, et stabit, et obtinebit ipsum esse, quod volebat cum
timebat non esse, et stare non poterat irretitus amore fugientium.

Non igitur tibi displiceat, imo maxime placeat, quod mavis esse vel
miser, quam propterea miser non esse, quia nihil eris. Huic enim exordio
quo esse vis, si adicias magis magisque esse, consurgis atque exstrueris in
id quod summe est; atque ita te ab omni labe cohibebis, qua transit ut non
sit quod infime est, et secum amantis vires subruit.

Hinc fiet ut qui mavult non esse, ne miser sit, quia non esse non
potest, restet ut miser sit. Qui autem plus amat esse quam odit miser esse,
adiciendo ad id quod amat, quod odit excludat: cum enim in suo genere
perfecte esse coeperit, miser non erit.

Non esse non volumus.

8. 22. Nam illud vide quam absurde et inconvenienter dicatur: Mallem non
esse quam miser esse. Qui enim dicit, Mallem hoc quam illud, eligit
aliquid. Non esse autem non est aliquid, sed nihil; et ideo nullo pacto potes
recte eligere, quando quod eligas non est. Dicis velle te quidem esse, cum
sis miser, sed non hoc velle debuisse.

Quid igitur velle debuisti? Non esse, inquis, potius. Si hoc velle
debuisti, hoc est melius; quod autem non est, melius esse non potest: non
ergo id velle debuisti; veraciorque sensus est quo id non vis, quam opinatio
per quam te id velle debuisse arbitraris.

Deinde quod quisque recte eligit appetendum, cum ad id pervenerit,


necesse est melior fiat; melior autem esse non poterit, qui non erit: nemo
igitur recte potest eligere ut non sit. Neque enim moveri nos oportet eorum
iudicio, qui urguente miseria sese interemerunt.

Aut enim eo confugerunt, ubi melius fore sibi putarunt; et non est
contrarium rationi nostrae, quoquo modo putaverint: aut si nullos se futuros
omnino crediderunt, multo minus falsa electio nihil eligentium
commovebit. Quomodo enim sequar eligentem, a quo si quaeram quid
eligat, respondebit, Nihil? Nam qui eligit non esse, profecto se nihil eligere,
etiamsi hoc nolit respondere, convincitur.
Qui se necat non vult non esse.

8. 23. Verumtamen ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio: nemo
mihi videtur cum seipsum necat, aut quolibet modo emori cupit, habere in
sensu quod post mortem non sit futurus; tametsi aliquantum hoc in
opinione habeat. Nam opinio aut in errore, aut in veritate ratiocinantis est,
vel credentis: sensus autem aut consuetudine, aut natura valet.

Posse autem fieri ut aliud sit in opinione, aliud in sensu, vel ex hoc
cognoscere facile est, quod plerumque aliud faciendum esse credimus, et
aliud facere delectat. Et aliquando veracior est sensus quam opinio, si illa
de errore, ille de natura est: velut cum aeger plerumque aqua frigida
conducibiliter delectatur, quam tamen credit, si biberit, esse nocituram.

Aliquando veracior opinio quam sensus, si credat arti medicinae,


obesse frigidam, cum revera oberit, et tamen bibere delectet: aliquando
utrumque in veritate est, cum id quod prodest, non solum ita creditur, sed
etiam libet; aliquando utrumque in errore, cum id quod nocet, et prodesse
creditur, et libere non desinit.

Solet autem et recta opinio pravam corrigere consuetudinem, et prava


opinio rectam depravare naturam: tanta vis est in dominatu et principatu
rationis. Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit,
intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et
decernit atque arripit mortem; in opinione habet errorem omnimodae
defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis.

Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id
quod inquietum est. Inquietudo enim variat affectiones, ut altera alteram
perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intellegitur quod
dicitur, est. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui
moritur non sit, sed ut requiescat intenditur.

Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc
est magis esse desiderat. Quapropter, sicut nullo pacto fieri potest ut non
esse aliquem libeat; ita nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque,
bonitati Creatoris ingratus sit.
Bona non est perfectione pollere...

9. 24. Si dixerit: Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo,
ut omnia quaecumque fecit sic haberent ordinem suum, ut nulla creatura
usque ad miseriam perveniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit, aut
bonus invidit. Respondebo, ordinem creaturarum a summa usque ad
infimam gradibus iustis ita decurrere, ut ille invideat qui dixerit, Ista non
esset; invideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset.

Si enim talem vult esse qualis est superior, iam illa est, et tanta est ut
adici ei non oporteat, quia perfecta est. Qui ergo dicit, Etiam ista talis esset,
aut perfectae superiori vult addere, et erit immoderatus et iniustus; aut
istam vult interimere, et erit malus atque invidus. Qui autem dixerit, Ista
non esset, nihilominus erit malus atque invidus, cum eam non vult esse, qua
inferiorem laudare adhuc cogitur.

Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernae claritatem longe
inferiorem, in suo tamen genere pulchram, et terrenis tenebris esse decoram
atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique
laudabilem aut fateatur, aut stultissime vel contentiose neget. Quomodo
ergo recte dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna
non esset, deridendum se esse sentiret?

Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem videt, talem
dicit lunam esse debuisse, non intellegit nihil aliud se dicere quam, Non
esset luna, sed essent soles duo. In quo dupliciter errat, quod rerum
perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem; et
minuere, cum lunam vult detrahi.

... ipse rerum ordo expostulat...

9. 25. Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor eius
ita minor est, ut miser non sit; de animarum autem non obscuritate, sed
miseria se dolere. Sedulo cogitet, ita lunae splendorem non esse miserum,
ut nec splendor solis sit beatus.

Quamvis enim corpora coelestia sint, corpora sunt tamen quantum ad


lucem istam pertinet, quae per corporeos oculos sentiri potest. Nulla autem
corpora, quantum ad sese attinet, vel beata possunt esse, vel misera;
quamquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. Sed de illis
luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum
differentias contemplando, videns alia clariora, iniuste petis auferri quae
obscuriora conspexeris, aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem
universitatis referens omnia, quanto magis minusve inter se clara sunt,
tanto magis cernis esse omnia; nec tibi occurrit perfecta universitas, nisi ubi
maiora sic praesto sunt, ut minora non desint: sic etiam differentias
animarum cogites, in quibus hoc quoque invenies, ut miseriam quam doles,
ad id quoque valere cognoscas, ut universitatis perfectioni nec illae desint
animae, quae miserae fieri debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt.
Tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras
creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris.

Animabus opus fuit in rerum ordine...

9. 26. Sed adhuc videtur minus intellegens quod dictum est, habere quod
contradicat. Dicit enim: Si universitatis perfectionem complet etiam nostra
miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper essemus.
Quapropter si ad miseriam nisi peccando non pervenit anima, etiam peccata
nostra necessaria sunt perfectioni universitatis quam condidit Deus.

Quomodo ergo iuste peccata punit, quae si defuissent, creatura eius


plena et perfecta non esset? Hic respondetur, non ipsa peccata vel ipsam
miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sed animas in quantum
animae sunt; quae si velint, peccant; si peccaverint, miserae fiunt. Si enim
peccatis earum detractis miseria perseverat, aut etiam peccata praecedit,
recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis.

Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominus dehonestat


ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est
universitas. Cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est
universitas. Quod autem ipsae non desunt animae, quas vel peccantes
sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus
universitas plena atque perfecta est.

Non enim peccatum et supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed


affectiones naturarum, illa voluntaria, ista poenalis. Sed voluntaria quae in
peccato fit, turpis affectio est. Cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet
eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut
peccati dedecus emendet poena peccati.

... etiam si peccant...

9. 27. Hinc fit ut peccans creatura superior creaturis inferioribus puniatur,


quia illae tam sunt infimae, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque
ita decori universitatis congruere.

Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam
abiectum et infimum quam cloaca domus? Servus tamen in tali peccato
detectus, ut mundandae cloacae dignus habeatur, ornat eam etiam
turpitudine sua; et utrumque horum, id est turpitudo servi, et mundatio
cloacae, iam coniunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita
dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut eius universitati
ordinatissimo decore conveniat.

Qui tamen servus si peccare noluisset, non defuisset domesticae


disciplinae alia provisio, qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam
infimum in rebus quam corpus omne terrenum? Hanc tamen corruptibilem
carnem etiam peccatrix anima sic ornat, ut ei speciem decentissimam
praebeat, motumque vitalem.

Habitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum,


terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit
pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cuius est conditor et
administrator Deus. Namque optimae animae cum in infimis creaturis
habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum
bono. Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus
locis, inhonestum est; quia non conveniunt illis, quibus nec bene uti
possunt, nec ornamenti aliquid conferunt.

... quia non peccare possunt et beatas esse.

9. 28. Ideo quamquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus


sit, tamen servans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et
indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum
aliquem virum, hortante honestatis officio, videamus ignibus, quantum ad
corpus attinet, concremari; non hoc vocamus poenam peccati, sed
fortitudinis et patientiae documentum, eumque magis diligimus, cum
foedissima corruptio corporea membra eius absumat, quam si nihil
huiusmodi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis
non mutari.

At vero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici


aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta;
sed ille merito virtutis, iste peccati. At si post illos ignes, vel etiam ante
illos, optimum virum illum commutatum ad congruentiam coelestis
habitationis ad sidera videremus attolli, utique laetaremur.

Si autem sceleratum latronem, sive ante supplicium, sive post


supplicium, cum eadem malitia voluntatis ad sedem honoris sempiternam
levari videremus in coelum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores
creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum. Ex quo
admonemur advertere, mortalitatem carnis huius et primum hominem
ornasse, ut peccato poena congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato
misericordia liberaret.

Non autem sicut iustus potuit in ipsa iustitia permanens corpus


habere mortale; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem
pervenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam; non eorum
angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus
iudicaturi 2; sed eorum de quibus Dominus ait, Et erunt aequales Angelis
Dei 3. Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant propter inanem
gloriam suam, non ideo volunt aequales esse Angelis, sed sibi.

Itaque in tali voluntate perseverantes, aequabuntur supplicio


praevaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam Dei omnipotentis
diligentibus. Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaesiverunt
Deum per humilitatis ianuam, quam in seipso Dominus Iesus Christus
ostendit, et immisericorditer superbeque vixerunt, dicetur, Ite in ignem
aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 4.

Recte diabolo subiecti sumus.

10. 29. Cum enim duae sint origines peccatorum, una spontanea
cogitatione, alia persuasione alterius, quo pertinere arbitror quod Propheta
dicit: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo 5:
utrumque voluntarium est quidem.

Nam sicut propria cogitatione non peccat invitus, ita dum consentit
male suadenti, non utique nisi voluntate consentit: sed tamen gravius est,
non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccatum
alteri per invidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius
suasione traduci. Servata est ergo in utroque peccato iustitia Domini
punientis.

Nam et illud appensum est aequitatis examine, ut nec ipsius diaboli


potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subiecerat. Iniquum
enim erat ut ei quem ceperat, non dominaretur. Nec fieri ullo modo potest
ut Dei summi et veri perfecta iustitia, quae usquequaque pertenditur,
deserat etiam ordinandas ruinas peccantium.

Et tamen quia minus peccaverat homo quam diabolus, idipsum ei


valuit ad reparandam salutem, quod principi huius mundi, partis rerum
scilicet huius mortalis atque infimae, hoc est principi omnium peccatorum,
et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus est.

Ita enim conscientia mortalitatis timidus, et a vilissimis et


abiectissimis bestiis vel etiam minutissimis, molestias atque interitum
reformidans, incertusque futurorum, et illicitas cohibere laetitias, et
maxime superbiam, cuius persuasione deiectus est, et quo uno vitio
misericordiae medicina respuitur, frangere consuevit. Quid enim tam opus
habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam
superbus miser?

Verbum pro nobis caro factum...

10. 30. Ex quo factum est ut illud Dei Verbum per quod facta sunt omnia,
et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram
clementiam suam porrigeret, et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis.
Sic enim posset panem Angelorum homo manducare, nondum Angelis
adaequatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur aequari.

Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret; sed simul integer illis,
integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus
admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per
speciem pascat aequaliter.

Quia enim rationalis creatura Verbo illo tamquam optimo cibo suo
pascitur; humana autem anima rationalis est, quae mortalibus vinculis
peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, ut per coniecturas
rerum visibilium ad intellegenda invisibilia niteretur: cibus rationalis
creaturae factus est visibilis, non commutatione naturae suae, sed habitu
nostrae, ut visibilia sectantes, ad se invisibilem revocaret.

Sic eum anima, quem superbiens intus reliquerat, foris humilem


invenit, imitatura eius humilitatem visibilem, et ad invisibilem altitudinem
reditura.

... iuste nos redemit a diaboli servitute.

10. 31. Atque Verbum Dei unicus Dei Filius, diabolum quem semper sub
legibus suis habuit et habebit, homine indutus etiam homini subiugavit:
nihil ei extorquens violento dominatu, sed superans eum lege iustitiae; ut
quoniam, femina decepta, et deiecto per feminam viro, omnem prolem
primi hominis tamquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem
nocendi cupiditate, sed tamen iure aequissimo vindicabat, tamdiu potestas
eius valeret, donec interficeret iustum, in quo nihil dignum morte posset
ostendere, non solum quia sine crimine occisus est, sed etiam quia sine
libidine natus: cui subiugaverat ille quos ceperat, ut quidquid inde
nasceretur, tamquam suae arboris fructus, prava quidem habendi cupiditate,
sed tamen non iniquo possidendi iure retineret.

Iustissime itaque dimittere cogitur credentes in eum quem


iniustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntur, debitum exsolvant,
et quod semper vivunt, in illo vivant, qui pro eis quod non debebat exsolvit.
Quibus autem infidelitatis perseverantiam persuasisset, iuste secum haberet
in perpetua damnatione consortes.

Ita factum est ut neque diabolo per vim eriperetur homo, quem nec
ipse vi, sed persuasione ceperat: et qui iuste plus humiliatus est, ut serviret
cui ad malum consenserat, iuste per eum cui ad bonum consensit
liberaretur; quia minus iste in consentiendo, quam ille in male suadendo
peccaverat.
Sive non peccantes animae...

11. 32. Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in virtute atque iustitia
permansuras, sed etiam peccaturas; non ut peccarent, sed ut essent
ornaturae universum, sive peccare, sive non peccare voluissent. Si enim
rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic
obtinerent, ut si peccare voluissent, infirmaretur et labefactaretur
universitas, magnum quiddam deesset creaturae: illud enim deesset, quo
remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur.

Tales sunt optimae, et sanctae, et sublimes creaturae coelestium vel


supercoelestium potestatum, quibus solus Deus imperat; universus autem
mundus subiectus est. Sine istarum officiis iustis atque perfectis esse
universitas non potest. Item, si deessent quae sive peccarent, sive non
peccarent, nihil universitatis ordini minueretur, etiam sic plurimum deesset.
Animae sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares,
sed natura pares: quibus adhuc inferiores sunt multi, et tamen laudabiles a
summo Deo constitutarum rerum gradus.

... sive peccantes...

11. 33. Illa ergo natura sublimioris officii est, quae non solum si non esset,
sed etiamsi peccaret, minueret ordinem universitatis. Inferioris officii est
ista, quae tantummodo si non esset, non autem si peccaret, aliquid minus
haberet universitas. Illi data est potentia omnia continendi officio proprio,
quod rerum ordini deesse non possit: nec ideo in bona voluntate permanet,
quia hoc accepit officium; sed ideo accepit, quoniam ab illo qui dedit
permansura praevisa est.

Nec tamen sua maiestate continet omnia, sed inhaerendo illius


maiestati, et eius imperiis devotissime obtemperando, a quo et per quem et
in quo facta sunt omnia. Huic autem datum est quidem non peccanti
potentissimum officium continendi omnia; non tamen proprium, sed cum
illa, tamquam ei quae peccatura praecognita est.

Habent sane spiritualia quaeque inter se et coniunctionem sine


cumulo, et seiunctionem sine diminutione: ut neque adiuvaretur illa in
actionis suae facilitate, cum haec sibi coniungeretur; neque difficilior illi
actio fieret, si haec officium suum peccando desereret. Non enim locis et
mole corporum, sed parilitate affectuum iungi, et disparilitate seiungi
possunt spirituales creaturae, quamvis corpora sua quaeque possideant.

... et cuiuscumque sint perfectionis...

11. 34. In corporibus autem inferioribus atque mortalibus post peccatum


ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges
universitatis sinunt. Nec ideo tamen talis anima inferior est corpore
coelesti, cui corpori etiam corpora terrena subiecta sunt.

Pannosa quippe vestis damnati servi multo est inferior veste bene
meriti, et in honore magno apud dominum constituti; sed ipse servus melior
est qualibet veste pretiosa, quia homo est. Illa ergo inhaeret Deo, et in
coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre corpus ornat et regit,
sicut iubet ille cuius nutum intuetur ineffabiliter. Ista vero mortalibus
membris onerata, vix hoc ipsum quo premitur, administrat intrinsecus, et
tamen ornat quantum potest: caetera vero extrinsecus adiacentia, longe
infirmiore operatione extrinsecus afficit sicut potest.

... rerum ordini congruunt.

12. 35. Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum


infimae corporeae creaturae, etiamsi ista peccare noluisset. Quoniam quae
totum potest regere, etiam partem regit; quae autem minus potest, non
continuo potest ampliora. Perfectus enim medicus etiam scabiem sanat
efficaciter; at non continuo qui scabioso utiliter consulit, universae
humanae valetudini mederi potest.

Et ratio quidem si certa conspicitur, qua manifestum fiat esse


oportuisse creaturam quae nunquam peccaverit, nunquam peccatura sit,
etiam illud eadem ratio renuntiat a peccato illam libera voluntate abstinere,
neque coactam non peccare, sed sponte. Verumtamen etiamsi peccaret
(quamquam non peccavit, sicut eam non peccaturam praescivit Deus):
tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret Dei potestas ineffabilis potentiae ad
regendam istam universitatem, ut omnibus congrua et condigna retribuens,
nihil in toto imperio suo turpe atque indecorum esse permitteret.

Quia sive per nullas ad hoc ipsum conditas potestates, si omnis


angelica natura ab eius praeceptis peccando defecisset, maiestate sua
decentissime atque optime regeret omnia: nec sic invidens creaturae
spirituali ut esset; qui etiam corporalem peccantibus quoque spiritualibus
longe inferiorem, tanta largitate bonitatis instituit, ut nullus sit coelum
terramque rationabiliter intuens, omnesque naturas visibiles in suis
generibus moderatas, formatas, ordinatas, qui vel alium credat artificem
omnium esse quam Deum, vel non eum ineffabiliter laudandum esse
fateatur.

Sive nulla est melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturae
excellentia et bonitate voluntatis in dispositione universitatis superemineat,
etiamsi omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum
imperium suum Creatori Angelorum.

Non enim vel bonitas eius quasi aliquo taedio, vel omnipotentia
difficultate deficeret ad creandos alios, quos in eis sedibus collocaret, quas
peccando alii deseruissent; aut creatura spiritualis quantilibet numeri, si pro
suis meritis damnaretur, angustare posset ordinem, qui convenienter et
decenter excipit quoscumque damnandos. Quacumque se igitur
consideratio nostra converterit, ineffabiliter laudandum invenit Deum
naturarum omnium conditorem optimum, et administratorem iustissimum.

Omnis natura bona est.

12. 36. Postremo, ut relinquamus contemplationem pulchritudinis rerum iis


qui eam divino munere videre possunt, nec eos ad ineffabilia contuenda
verbis conemur adducere, et tamen propter loquaces aut infirmos aut
insidiosos homines tantam quaestionem brevissima complexione
peragamus.

13. 36. Omnis natura quae minus bona fieri potest, bona est; et omnis
natura dum corrumpitur, minus bona fit. Aut enim non ei nocet corruptio, et
non corrumpitur; aut si corrumpitur, nocet ei corruptio: et si nocet, minuit
aliquid de bono eius, et eam minus bonam facit.

Nam si penitus eam privat omni bono, quidquid eius remanebit, iam
corrumpi non poterit; quia nullum erit bonum cuius ademptione possit
nocere corruptio: cui autem non potest nocere corruptio, non corrumpitur.
Porro natura quae non corrumpitur, incorruptibilis est: erit ergo natura,
quod absurdissimum est dicere, corruptione facta incorruptibilis.
Quapropter quod verissime dicitur, omnis natura in quantum natura
est, bona est: quia si incorruptibilis est, melior est quam corruptibilis; si
autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona fit, sine
dubitatione bona est. Omnis autem natura aut corruptibilis est, aut
incorruptibilis. Omnis ergo natura bona est: naturam voco quae et
substantia dici solet. Omnis igitur substantia aut Deus, aut ex Deo; quia
omne bonum aut Deus, aut ex Deo.

Deus laudatur eo quod...

13. 37. Quibus constitutis atque firmatis tamquam in capite ratiocinationis


nostrae, attende quid dicam. Omnis natura rationalis, cum libero voluntatis
arbitrio condita, si manet in fruendo summo atque incommutabili bono,
procul dubio laudanda est; et omnis quae tendit ut maneat, etiam ipsa
laudanda est: omnis autem quae non in eo manet, et non vult agere ut
maneat, in quantum ibi non est, et in quantum non id agit ut ibi sit,
vituperanda est.

Si ergo laudatur rationalis natura quae est facta, nemo dubitat


laudandum esse qui fecit; et si vituperatur, nemo dubitat eius Conditorem
in ipsa eius vituperatione laudari. Cum enim propterea vituperamus hanc,
quoniam summo et incommutabili bono, id est Creatore suo frui non vult,
illum sine ulla dubitatione laudamus.

Quantum ergo bonum, et quam vel ineffabiliter linguis omnibus, vel


ineffabiliter cogitationibus omnibus praedicandus et honorandus est creator
omnium Deus, sine cuius laude nec laudari possumus, nec vituperari! Non
enim vituperari possumus quia in eo non manemus, nisi quia magnum et
summum et primum nostrum bonum est manere in illo: unde autem hoc,
nisi quia ille ineffabile bonum est? Quid ergo inveniri potest in nostris
peccatis unde ille vituperetur, quando vituperatio peccatorum nostrorum
nulla est, nisi ille laudetur?

... vituperatur natura suo corrupta vitio.

13. 38. Quid, quod etiam in ipsis rebus quae vituperantur, nullius
vituperatur nisi vitium? Nullius autem vituperatur vitium, nisi cuius natura
laudatur. Aut enim secundum naturam est quod vituperas; et non est vitium,
tuque magis emendandus es, ut recte vituperare noveris, quam illud quod
non recte vituperas; aut si vitium est, ut recte vituperari possit, etiam contra
naturam sit necesse est.

Omne quippe vitium, eo ipso quo vitium est, contra naturam est. Si
enim naturae non nocet, nec vitium est; si autem quia nocet ideo vitium est,
ideo vitium est quia contra naturam est. Quod si non suo, sed alieno vitio
aliqua natura corrumpitur, iniuste vituperatur, et quaerendum est utrum illa
natura non corrumpatur vitio suo, cuius vitio potuit alia natura corrumpi.
Sed quid est aliud vitiari, nisi vitio corrumpi?

Porro natura quae non vitiatur, caret vitio: cuius autem vitio aliena
natura corrumpitur, habet utique vitium. Prior ergo vitiosa est, et prior
corrumpitur vitio suo, cuius vitio alia quoque corrumpi potest.

Ex quo colligitur, contra naturam esse omne vitium, etiam eius rei
cuius est vitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non vituperatur
nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam eius rei est cuius est
vitium, nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cuius natura laudatur. Non
enim tibi recte in vitio displicet, nisi quia vitiat quod in natura placet.

Non corrumpitur natura vitio alterius.

14. 39. Videndum est etiam illud, utrum vere dicatur aliquam naturam
naturae alterius vitio corrumpi, nullo adiuncto vitio suo. Si enim natura
quae accedit cum vitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea corruptibile
aliquid invenit, non eam corrumpit.

Si autem invenit, adiuncto eius vitio corruptionem eius operatur.


Potentior enim ab infirmiore si corrumpi nolit, non corrumpitur: si autem
velit, prius incipit suo vitio corrumpi quam alieno. Aequalis autem ab
aequali nihilominus si corrumpi nolit, non potest. Nam quaecumque natura
cum vitio ad eam quae sine vitio est, ut corrumpat accedit, eo ipso non
accedit aequalis, sed infirmior vitio suo.

Si vero potentior invalidiorem corrumpit, aut utriusque vitio fit, si


utriusque prava cupiditate fit; aut vitio potentioris, si naturae tanta
praestantia est, ut inferiorem quam corrumpit, etiam vitiosa praecedat. Quis
enim recte vituperaverit fructus terrae, quod homines eis non utantur bene,
corruptique vitio suo, corrumpant eos abutendo ad luxuriam; cum tamen
dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis naturam
etiam vitiosam, quam non vitiosas quasque fruges?

Quaedam est corruptio quae vitio non debetur.

14. 40. Potest etiam fieri ut aliquam inferiorem potentior natura corrumpat,
et hoc nullius earum vitio fiat: siquidem vitium dicimus, quod vituperatione
dignum est. Quis autem vel frugalem hominem nihil aliud de frugibus,
quam supplementa naturae quaeritantem vituperare audeat, aut easdem
fruges quod usu ciborum eius corrumpuntur?

Talis enim nec usitate corruptio dicitur, quia maxime vitii nomen
solet esse corruptio. Nam et illud in rebus facile animadverti potest, quod
plerumque in nullos usus explendae indigentiae suae natura potentior
inferiorem corrumpit, vel iustitiae ordine dum vindicat culpam; ex qua
regula illud dictum est ab Apostolo, Si quis templum Dei corruperit,
corrumpit illum Deus 6: vel ordine mutabilium rerum sibi cedentium
secundum leges congruentissimas pro valentia cuiusque partis universitatis
datas.

Neque enim si cuiusquam oculos pro naturae suae modulo ferendae


lucis invalidos sol fulgore corrumpat, aut ad explendam indigentiam sui
luminis eos commutare putandus est, aut id facere ullo vitio suo; aut saltem
ipsi oculi vituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem
aperirentur, et ipsi luci ut corrumperentur.

Omnium igitur corruptionum sola quae vitiosa est corruptio recte


vituperatur: caeterae autem, aut ne corruptiones quidem dicendae sunt, aut
certe quia vitiosae non sunt, dignae vituperatione esse non possunt. Nam et
ipsa vituperatio, quod soli vitio parata, id est apta et debita sit, inde traxisse
vocabulum creditur, ut vituperatio diceretur.

Laudatur natura vituperatur vitium.

14. 41. Vitium autem, ut dicere coeperam, non aliunde malum est, nisi quia
naturae adversatur eius ipsius rei cuius est vitium. Unde manifestum est
hanc eamdem rem cuius vitium vituperatur, natura esse laudabilem; ita ut
omnino hanc ipsam vituperationem vitiorum, naturarum laudem esse
fateamur, earum scilicet quarum vitia vituperantur.
Quia enim vitium naturae adversatur, tantum additur malitiae
vitiorum, quantum naturarum integritati minuitur. Cum ergo vituperas
vitium, id profecto laudas cuius integritatem desideras: cuius autem, nisi
naturae integritatem? Natura enim perfecta, non solum nulla vituperatione,
sed etiam laude in suo genere digna est. Quod ergo perfectioni naturae
deesse perspexeris, id vocas vitium, satis tibi eam placere contestans, quam
vituperatione imperfectionis eius velles esse perfectam.

Ex voluntate bonum et malum (15, 42 - 22, 65)

Temporalia deficiant oportet.

15. 42. Si igitur vituperatio vitiorum ipsarum etiam, quarum sunt vitia,
naturarum decus dignitatemque commendat, quanto magis Deus conditor
omnium naturarum etiam in earum vitiis laudandus est; cum et hoc ab illo
habeant quod naturae sunt, et in tantum vitiosae sint, in quantum ab eius
qua factae sunt arte discedunt, et in tantum recte vituperentur, in quantum
earum vituperator artem qua factae sunt videt, ut hoc in eis vituperet, quod
ibi non videt!

Et si ars ipsa per quam facta sunt omnia, hoc est summa et
incommutabilis Sapientia Dei, vere summeque est, sicuti est, respice quo
tendat quidquid ab illa discedit. Qui tamen defectus non esset vituperatione
dignus, nisi esset voluntarius. Attende enim, quaeso, utrum recte vituperes
quod ita est sicuti esse debuit: non opinor; sed utique quod non ita est ut
debuit.

Nemo autem debet, quod non accepit: et quisquis debet, cui debet,
nisi a quo accepit ut debeat? Nam et quae redduntur tralegando, ei
redduntur qui translegaverat. Et quod creditorum iustis successoribus
redditur, ipsis utique redditur quibus isti iure succedunt. Aliter non redditio,
sed cessio vel amissio, vel si quid aliud huiusmodi nominanda est.

Quapropter omnia temporalia, quae in hoc rerum ordine ita locata


sunt, ut nisi deficiant, non possint praeteritis futura succedere, ut tota
temporum in suo genere pulchritudo peragatur, absurdissime dicimus non
debere deficere. Quantum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum
reddunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt.
Qui enim dolet ea deficere, sermonem suum oportet attendat, eum
certe ipsum quo ista conqueritur, si iustum et a prudentia profectum esse
arbitratur; cuius sermonis quod ad sonum eius attinet, si quis unam
particulam diligat, nec eam velit caeteris deficiendo locum dare, quibus
decedentibus et succedentibus totus ille sermo contexitur, mirabilis
dementiae iudicabitur.

Debitum restituatur oportet...

15. 43. In iis igitur rebus quae ideo deficiunt, quia non ultra esse
acceperunt, ut suis temporibus omnia peragantur, nemo defectum recte
vituperat; quia nemo potest dicere, Debuit permanere, cum acceptas metas
transire non posset.

In creaturis autem rationalibus, quibus sive peccantibus sive non


peccantibus, universalis pulchritudo modis congruentissimis terminatur, aut
nulla peccata sunt, quod absurdissimum est dicere peccat enim saltem, qui
vel damnat quasi peccata quae nulla sunt: aut non sunt vituperanda peccata,
quod nihilominus absurdum est; incipient quippe nec recte facta laudari, et
tota turbabitur humanae mentis intentio, vitamque subvertet: aut
vituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania,
vel, ut mitius loquar, error miserrimus orietur: aut si cogit verissima ratio,
sicuti cogit, ut et vituperentur peccata, et quidquid recte vituperatur ideo
vituperetur, quia non est ita ut esse debuit; quaere quid debeat natura
peccatrix, et invenies recte factum; quaere cui debeat, et invenies Deum. A
quo enim accepit posse recte facere cum velit, ab eo accepit ut sit etiam
misera si non fecerit, et beata si fecerit.

... aut reddendo aut patiendo quod non debemus.

15. 44. Quia enim nemo superat leges omnipotentis Creatoris, non sinitur
anima non reddere debitum. Aut enim reddit bene utendo quod accepit, aut
reddit amittendo quo bene uti noluit. Itaque si non reddit faciendo iustitiam,
reddet patiendo miseriam; quia in utroque verbum illud debiti sonat.

Hoc enim etiam modo dici potuit quod dictum est: Si non reddet
faciendo quod debet, reddet patiendo quod debet. Nullo autem temporis
intervallo ista dividuntur, ut quasi alio tempore non faciat quod debet, et
alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis universalis pulchritudo
turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore vindictae.

Sed in futurum iudicium servatur ad manifestationem atque ad


acerrimum sensum miseriae, quidquid nunc occultissime vindicatur. Sicut
enim qui non vigilat, dormit; sic quisquis non facit quod debet, sine
intervallo patitur quod debet, quoniam tanta est beatitudo iustitiae, ut nemo
ab ea nisi ad miseriam possit abscedere.

In omnibus ergo defectibus, aut non acceperunt ultra esse quae


deficiunt, et nulla culpa est; sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt
amplius esse quam sunt, nihilominus nulla culpa est; aut nolunt esse, quod
si vellent, esse acceperunt; et quia bonum est, reatus est si nolint.

Deus nihil debet...

16. 45. Deus autem nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat. Et si
quisquam dicet ab illo aliquid deberi meritis suis, certe ut esset, non ei
debebatur. Non enim erat cui deberetur. Et tamen, quod meritum est
converti ad eum ex quo es, ut ex ipso etiam melior sis, ex quo habes ut sis?

Quid ergo ei praerogas, ut tamquam debitum poscas; quando si


nolles ad eum converti, nihil ei deesset, tibi autem ipse, sine quo nihil
esses, et ex quo ita es aliquid, ut nisi convertendo te ad illum, reddideris ei
quod ab ipso es, non quidem nihil, sed miser tamen eris?

Omnia ergo illi debent, primo quidquid sunt, in quantum naturae


sunt: deinde quidquid melius possunt esse si velint, quaecumque
acceperunt ut velint; et quidquid oportet eas esse. Ex eo igitur quod non
accepit, nullus reus est: ex eo vero quod non facit quod debet, iuste reus est.
Debet autem, si accepit et voluntatem liberam, et sufficientissimam
facultatem.

... nos quidquid sumus praeter peccatum.

16. 46. Usque adeo autem dum non facit quisque quod debet, nulla culpa
est Conditoris, ut et laus sit, quoniam quod debet patitur, et in eo ipso quod
vituperatur non faciendo quod debet, non nisi laudatur ille cui debet.
Si enim tu laudaris videndo quid facere debeas, cum id non videas,
nisi in illo qui est incommutabilis Veritas; quanto magis ille qui et velle
praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Si enim hoc
debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet,
hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit.

Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet. Sed
nec aliena. Non enim quisque dum id quod non vult patitur, peccat. Nam si
iuste patitur, non in eo peccat quod patitur invitus, sed in eo peccavit quod
ita fecit volens, ut quod nollet iure pateretur.

Si autem iniuste patitur, quomodo peccat? Non enim iniuste aliquid


pati, sed iniuste aliquid facere, peccatum est. Quod si neque sua neque
aliena natura quis peccare cogitur, restat ut propria voluntate peccetur.
Quod si tribuere volueris Conditori, peccantem purgabis, qui nihil praeter
sui Conditoris instituta commisit, qui si recte defenditur, non peccavit: non
est ergo quod tribuas Conditori. Laudemus ergo Conditorem, si potest
defendi peccator; laudemus, si non potest.

Si enim iuste defenditur, non est peccator: lauda ergo Creatorem. Si


autem defendi non potest, in tantum peccator est in quantum se a Creatore
avertit: lauda ergo Creatorem. Omnino igitur non invenio, nec inveniri
posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra
creatori nostro Deo; quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum
quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab eius veritate receditur.

Ev. - Accipio ista libentissime ac probo; et omnino verum esse consentio,


nullo modo fieri posse ut Creatori nostro recte peccata nostra tribuantur.

Obicienti ex Dei praescientia nos peccare...

17. 47. Sed tamen scire vellem, si fieri posset, quare illa natura non peccet,
quam non peccaturam praescivit Deus, et quare ista peccet, quae ab illo
peccatura praevisa est. Non enim iam puto, ipsa Dei praescientia vel istam
peccare, vel illam non peccare cogi.

Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura


rationalis, ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseveret, alia quasi
media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum
convertatur. Quae causa in has tres partes eam distribuit? Sed nolo mihi
respondeatur, Voluntas: ego enim causam quaero ipsius voluntatis.

Non enim sine causa nunquam vult illa peccare, nunquam ista non
vult, quaedam vero aliquando vult, aliquando non vult, cum eiusdem
generis omnes sint. Hoc solum enim mihi videre videor, non sine causa
esse istam tripartitam voluntatem rationalis creaturae; sed quae causa sit,
nescio.

... respondet radicem peccatorum...

17. 48. Aug. - Quoniam voluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius
voluntatis inquiris, si hanc invenire potuero, nonne causam etiam eius
causae quae inventa fuerit quaesiturus es? Et quis erit quaerendi modus,
quis finis percunctandi ac disserendi, cum te ultra radicem quaerere nihil
oporteat?

Cave enim putes quidquam potuisse dici verius quam id quod dictum
est, radicem omnium malorum esse avaritiam 7, hoc est, plus velle quam sat
est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturae in suo genere
conservandae modus. Avaritia enim, quae graece φιλαργυρια dicitur, non in
solo argento vel in nummis, unde magis nomen duxisse resonat; argento
enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant: sed in
omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intellegenda est, ubicumque
omnino plus vult quisque quam sat est.

Haec autem avaritia cupiditas est; cupiditas porro improba voluntas


est. Ergo improba voluntas, malorum omnium causa est. Quae si secundum
naturam esset, conservaret utique naturam, nec ei perniciosa esset, et ideo
non esset improba. Unde colligitur radicem omnium malorum non esse
secundum naturam; quod sufficit adversus omnes qui volunt accusare
naturas. Tu autem si huius radicis causam requiris, quomodo erit ista radix
omnium malorum? Illa enim erit quae causa huius est, quam cum inveneris,
ut dixi, etiam ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis
modum.

... ipsam esse voluntatem...


17. 49. Sed quae tandem esse poterit ante voluntatem causa voluntatis? Aut
enim et ipsa voluntas est; et a radice ista voluntatis non recedetur: aut non
est voluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur ipsa voluntas est prima
causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui
recte imputetur peccatum nisi peccanti.

Non est ergo cui recte imputetur nisi volenti: sed nescio cur aliud te
quaerere libeat. Deinde quaecumque illa causa est voluntatis, aut iusta
profecto est, aut iniusta. Si iusta, quisquis ei obtemperaverit non peccabit:
si iniusta, non ei obtemperet, et non peccabit.

... igitur possumus non peccare.

18. 50. An forte violenta est et cogit invitum? Num eadem toties replicaturi
sumus? Reminiscere superiorum, quae a nobis tam multa de peccato et
voluntate libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia mandare memoriae,
hoc brevissimum tene. Quaecumque ista causa est voluntatis, si non ei
potest resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non
peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caveat ne fallatur. An tanta
fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis
enim peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri
igitur potest.

Per damnationem peccati...

18. 51. Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et


corrigenda iudicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus: ait enim
Apostolus, Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci 8; ait et
propheta, Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris 9. Sunt etiam
necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest:
nam unde sunt illae voces, Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo
malum, hoc ago 10; et illud, Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non
invenio 11; et illud, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem
adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis
faciatis 12?

Sed haec omnia hominum sunt, ex illa mortis damnatione


venientium: nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista
peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est,
ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. Si autem
bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec
habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive
videndo et non valendo esse, qualem debere esse se videt: poenam istam
esse quis dubitet?

Omnis autem poena si iusta est, peccati poena est, et supplicium


nominatur: si autem iniusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit,
iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia
Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est, et pro peccato
aliquo penditur. Non enim quisquam iniustus dominator aut surripere
hominem potuit, velut ignoranti Deo; aut extorquere invito, tamquam
invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem iniusta poena
cruciaret. Relinquitur ergo ut haec iusta poena de damnatione hominis
veniat.

... ignorantiae et difficultati subicimur...

18. 52. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet arbitrium liberum
voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali
consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodammodo naturaliter
inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere.

Illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque quod bene
uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet. Id est autem, ut qui
sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere, cum
posset, noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti
animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas.

Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed


approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente
dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est
natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate
recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur.

... quas gratia Dei vincimus...

19. 53. Hic occurrit illa quaestio, quam inter se murmurantes homines
rodere consuerunt, qui quodlibet aliud in peccando quam se accusare parati
sunt. Dicunt enim: Si Adam et Eva peccaverunt, quid nos miseri fecimus,
ut cum ignorantiae caecitate, et difficultatis cruciatibus nasceremur, et
primo erraremus nescientes quid nobis esset faciendum; deinde ubi nobis
inciperent aperiri praecepta iustitiae, vellemus ea facere, et retinente
carnalis concupiscentiae nescio qua necessitate non valeremus?

Quibus breviter respondetur ut quiescant, et adversus Deum


murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis
nullus hominum victor existeret: cum vero ubique sit praesens, qui multis
modis per creaturam sibi Domino servientem aversum vocet, doceat
credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adiuvet,
exaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras,
sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata
membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis: ista tua propria
peccata sunt. Nulli enim homini ablatum est scire utiliter quaeri quod
inutiliter ignoratur, et humiliter confitendam esse imbecillitatem, ut
quaerenti et confitenti ille subveniat, qui nec errat dum subvenit, nec
laborat.

... cum peccati sint poena...

19. 54. Nam illud quod ignorans quisque non recte facit, et quod recte
volens facere non potest, ideo dicuntur peccata, quia de peccato illo liberae
voluntatis originem ducunt: illud enim praecedens meruit ista sequentia.
Nam sicut linguam dicimus non solum membrum quod movemus in ore
dum loquimur, sed etiam illud quod huius membri motum consequitur, id
est formam tenoremque verborum, secundum quem modum dicitur alia
lingua graeca, alia latina: sic non solum peccatum illud dicimus, quod
proprie vocatur peccatum, libera enim voluntate et ab sciente committitur;
sed etiam illud quod iam de huius supplicio consequatur necesse est.

Sic etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur,


naturam hominis, in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter
istam, in qua ex illius damnati poena, et mortales et ignari et carni subditi
nascimur; iuxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim et nos
naturaliter filii irae, sicut et caeteri 13.

... quae de primo coniugio procedit...


20. 55. Ut autem de illo primo coniugio, et cum ignorantia, et cum
difficultate, et cum mortalitate nascamur, quoniam illi cum peccavissent, et
in errorem, et in aerumnam, et in mortem praecipitati sunt, rerum
moderatori summo Deo iustissime placuit; ut et in ortu hominis originaliter
appareret iustitia punientis, et in provectu misericordia liberantis. Non enim
damnato primo homini sic adempta est beatitudo, ut etiam fecunditas
adimeretur. Poterat enim et de prole eius, quamvis carnali et mortali,
aliquod in suo genere fieri decus ornamentumque terrarum.

Iamvero ut meliores gigneret quam ipse esset, non erat aequitatis: sed
ex conversione ad Deum, ut vinceret quisque supplicium quod origo eius
ex aversione meruerat, non solum volentem non prohiberi, sed etiam
adiuvari oportebat; etiam sic enim rerum Creator ostendit quanta facilitate
potuisset homo, si voluisset, retinere quod factus est, cum proles eius potuit
etiam superare quod nata est.

... sive una sive singulae animae creatae sint...

20. 56. Deinde, si una anima facta est, ex qua omnium hominum animae
trahuntur nascentium, quis potest dicere non se peccasse, cum primus ille
peccavit? Si autem singillatim fiunt in unoquoque nascentium, non est
perversum, imo convenientissimum et ordinatissimum apparet, ut malum
meritum prioris, natura sequentis sit; et bonum meritum sequentis, natura
prioris sit.

Quid enim indignum, si etiam sic voluit Creator ostendere, usque


adeo excellere creaturis corporeis animae dignitatem, ut ab eo gradu possit
esse ortus alterius, ad quem alterius perductus est occasus? Nam cum ad
ignorantiam difficultatemque pervenerit illa peccatrix, ideo poena recte
dicitur, quia melior ante hanc poenam fuit. Si ergo altera talis esse coepit,
non solum ante peccatum, sed ante omnem vitam suam, qualis alia post
vitam culpabilem facta est, non parvum bonum habet, unde Conditori suo
gratias agat; quia ipse ortus eius et inchoatio quovis perfecto corpore est
melior.

Non enim mediocria bona sunt, non solum quod anima est, qua
natura iam omne corpus praecedit; sed etiam quod facultatem habet, ut
adiuvante Creatore seipsam excolat, et pio studio possit omnes acquirere et
capere virtutes, per quas et a difficultate cruciante, et ab ignorantia caecante
liberetur. Quod si ita est, non erit nascentibus animis ignorantia et
difficultas supplicium peccati, sed proficiendi admonitio, et perfectionis
exordium. Non enim ante omne meritum boni operis parum est accepisse
naturale iudicium, quo sapientiam praeponat errori, et quietem difficultati,
ut ad haec non nascendo, sed studendo perveniat.

Quod si agere noluerit, peccati rea iure tenebitur, tamquam quae non
bene usa sit ea facultate quam accepit. Quamquam enim in ignorantia et
difficultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua
necessitate comprimitur: neque omnino potuit nisi Deus omnipotens esse
etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et dilectus
ipse perficiat; qui et non existentibus praestat ut sint, et amantibus eum a
quo sunt praestat ut beatae sint.

... sive iam existant et in corpora mittantur...

20. 57. Si vero in Dei aliquo secreto iam existentes animae mittuntur ad
inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc
utique mittuntur officium, ut corpus quod de poena peccati, hoc est
mortalitate primi hominis, nascitur, bene administrando, id est castigando
per virtutes, et ordinatissimae atque legitimae servituti subiciendo, etiam
ipsi comparent ordine atque tempore opportuno coelestis incorruptionis
locum.

Quae cum introeunt in hanc vitam, subeuntque gestanda membra


mortalia, subeant etiam necesse est et oblivionem vitae prioris, et praesentis
laborem: unde illa ignorantia et difficultas consequetur, quod in primo
homine supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam; in
istis autem ianua ministerii ad reparandam corporis incorruptionem. Nam
hoc quoque modo non dicuntur ista peccata, nisi quia caro de propagine
veniens peccatoris, venientibus ad se animis hanc ignorantiam et
difficultatem facit; quae neque his, neque Creatori tamquam culpanda
tribuatur.

Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis officiis, et


viam fidei in oblivionis caecitate; iudicium illud vel maxime, quod anima
omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseveranter
in officiosis laboribus enitendum ad evincendam recte faciendi
difficultatem, et opem a Creatore implorandam, ut conantem adiuvet; qui
vel extrinsecus lege, vel in intimis cordis allocutione conandum esse
praecepit, et praeparat civitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo
qui primum hominem ad istam miseriam perduxit victum pessima suasione;
quam miseriam isti suscipiunt ad eum vincendum optima fide.

Non enim parvae gloriae militia est diabolum vincere eodem


suscepto supplicio, quo se ille hominem victum perduxisse gloriatur.
Quisquis autem hoc istius vitae captus amore neglexerit, nullo pacto iuste
flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub
omnium Domino in eius partibus ordinatus, cuius turpe stipendium ut
castra sua desereret, adamavit.

... sive sua sponte veniant.

20. 58. Si autem alibi animae constitutae non mittuntur a Domino Deo, sed
sua sponte ad inhabitanda corpora veniunt; facile est iam hoc videre,
quidquid ignorantiae difficultatisque secutum fuerit earum propriam
voluntatem, nullo modo Creatorem hinc esse culpandum: quandoquidem
etiamsi eas ipse misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficultate
liberam voluntatem petendi et quaerendi et conandi non abstulit, daturus
petentibus, demonstraturus quaerentibus, pulsantibus aperturus, omnino
extra culpam esset.

Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis et benevolis


evincendam, ad coronam gloriae valere praestaret; negligentibus autem et
peccata sua de infirmitate defendere volentibus, non ipsam ignorantiam
difficultatemque pro crimine obiceret; sed quia in eis potius permanere,
quam studio quaerendi atque discendi, et humilitate confitendi atque
orandi, ad veritatem ac facilitatem pervenire voluerunt, iusto supplicio
vindicaret.

Caute de anima et de Deo loquendum.

21. 59. Harum autem quatuor de anima sententiarum, utrum de propagine


veniant, an in singulis quibusque nascentibus novae fiant, an in corpora
nascentium iam alicubi existentes vel mittantur divinitus, vel sua sponte
labantur, nullam temere affirmare oportebit. Aut enim nondum ista quaestio
a divinorum Librorum catholicis tractatoribus pro merito suae obscuritatis
et perplexitatis evoluta atque illustrata est; aut si iam factum est, nondum in
manus nostras huiuscemodi litterae pervenerunt.

Tantum adsit fides nihil de substantia Creatoris falsum indignumque


sentiendi. Ad illum enim tendimus itinere pietatis. Si ergo aliud de illo
senserimus quam est, intentio nostra non in beatitatem, sed in vanitatem
nos ire compellet. De creatura vero si quid aliter quam sese habet
senserimus, dummodo non id pro cognito perceptoque teneamus, nullum
periculum est. Non enim ad creaturam iubemur tendere ut efficiamur beati,
sed ad ipsum Creatorem: de quo si aliud quam oportet ac sese res habet,
nobis persuadetur, perniciosissimo errore decipimur. Ad hoc enim
pergendo, quod aut non est, aut, si est, non facit beatos, ad beatam vitam
nullus pervenire potest.

Ratione fides suppetit...

21. 60. Sed ad contemplandam veritatis aeternitatem, ut ea perfrui eique


inhaerere valeamus, infirmitati nostrae via de temporalibus procurata est, ut
quantum itineri sufficit ad aeterna tendentium, praeterita et futura
credamus. Quae fidei disciplina, ut auctoritate praepolleat, divina
misericordia gubernatur.

Praesentia vero, quantum ad creaturam pertinet, in corporis et animi


mobilitate et mutabilitate, quasi transeuntia sentiuntur. In quibus quidquid
non experimur, cognitione qualicumque tenere non possumus.
Quaecumque ergo nobis de quibuscumque creaturis vel praeterita vel futura
divina auctoritate credenda narrantur, quamvis partim priusquam ea sentire
potuerimus praeterierint, partim nondum in nostros sensus pervenerint;
tamen quia plurimum valent ad roborandam spem nostram, et exhortandam
dilectionem, dum nobis commendant per ordinatissimam seriem temporum
quam non negligat liberationem nostram Deus, sine ulla dubitatione
credenda sunt.

Sed quisquis error personam sibi divinae auctoritatis assumit, ea


maxime ratione refellitur, si aut aliquam vel mutabilem speciem praeter
creaturam Dei, aut aliquam mutabilem speciem in substantia Dei credere
aut affirmare convincitur, eamque substantiam Dei vel plus vel minus quam
Trinitatem esse contendit: cui Trinitati pie sobrieque intellegendae omnis
excubat vigilantia christiana, et omnis eius provectus intenditur.
De cuius Trinitatis unitate et aequalitate, et singularum in ea
personarum quadam proprietate, non hic locus est disserendi. Nam
commemorare quaedam de Domino Deo auctore et formatore et ordinatore
rerum omnium, quae ad saluberrimam fidem pertineant, et quibus lactens
atque a terrenis in coelestia sese attollere incipiens, utiliter adminiculetur
intentio, et factu facillimum et a plerisque iam factitatum est: pertractare
autem istam totam, atque ita versare quaestionem, ut perspicuae rationi,
quantum in hac vita datur, omnis humana intellegentia subiugetur, non
modo eloquio, sed ne cogitatione quidem vel cuiquam hominum, vel certe
nobis satis expeditum et facile aggrediendum videri potest.

Nunc ergo ut quod instituimus, quantum adiuvamur, et quantum


sinimur peragamus: quaecumque nobis, quantum ad creaturam pertinet, vel
narrantur praeterita, vel praenuntiantur futura, quae ad commendandam
valeant integram religionem, excitando nos ad sincerissimam dilectionem
Dei et proximi, sine dubitatione credenda sunt: adversus incredulos autem
hactenus defendenda, ut vel mole auctoritatis infidelitas eorum obteratur,
vel eis ostendatur, quantum potest, primo quam non sit stultum talia
credere, deinde quam sit stultum talia non credere. Verumtamen falsam
doctrinam non tam de praeteritis et futuris, quam de praesentibus et
maxime de incommutabilibus oportet refellere, et quantum datur, perspicua
ratione convincere.

... futuris et praeteritis cognoscendis...

21. 61. Sane in serie temporalium inquisitioni praeteritorum futurorum


exspectatio praeferenda est: quandoquidem etiam in divinis Libris ea quae
praeterita narrantur, vel praefigurationem futurorum, vel pollicitationem,
vel testificationem prae se gerunt.

Et revera in iis etiam, quae ad hanc vitam pertinent, prosperis


adversisque rebus, quid quisque fuerit non satis curat: in id vero quod
futurum speratur, sese omnis curarum aestus agglomerat. Nescio quo
quippe intimo naturalique sensu, ea quae nobis acciderunt, quoniam
transacta sunt, sic habentur ad momentum felicitatis et miseriae, quasi
nunquam accidissent.

Quid igitur mihi obest, si esse quando coeperim nescio, cum esse me
noverim, nec futurum esse desperem? Non enim in praeterita me attendo, ut
tamquam errorem perniciosissimum verear, si aliter de iis sensero quam
fuerunt: sed in id quod futurus sum, cursum dirigo duce misericordia
Conditoris mei. De hoc igitur quod futurus sum, et de illo apud quem
futurus sum, si aliter quam veritas sese habet credidero aut sensero,
vehementer cavendus est error; ne mihi aut necessaria non praeparem, aut
ad eum ipsum finem propositi mei, dum aliud pro alio mihi videtur,
pervenire non possim.

Quamobrem, sicut ad comparandam vestem nihil mihi obesset, si


praeteritae hiemis oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere
non crederem: ita nihil oberit animae meae, si oblita est quid forte
pertulerit, si modo diligenter advertat et teneat quo se deinceps parare
moneatur. Et sicut, verbi gratia, Romam naviganti nihil noceret si
excidisset animo, a quo littore navem solverit, dum tamen ab eo loco ubi
esset non ignoraret quo proram dirigeret; nihil autem prodesset meminisse
littoris unde iter exorsus sit, si de Romano portu falsum aliquid existimans,
in saxa incidisset: ita neque si non tenuero initium temporis vitae meae,
quidquam mihi oberit scienti quo fine requiescam; nec prodesset aliquid
illa sive memoria sive coniectura inchoatae vitae, si de ipso Deo, qui unus
laborum animae finis est, aliter quam dignum est opinatus, in scopulos
erroris irruerem.

... quia ratio deficit.

21. 62. Nec iste sermo ad id valuerit, ut quisquam nos prohibere arbitretur
ut quaerant qui poterunt secundum Scripturas divinitus inspiratas, utrum
anima de anima propagetur, an suo cuique animanti singulae in ipso fiant,
an ad regendum animandumque corpus divino nutu alicunde mittantur, vel
propria voluntate se insinuent; si vel alicuius expediendae necessariae
quaestionis ratio flagitat ista considerare atque discutere, vel a rebus magis
necessariis otium ad haec quaerenda et disserenda conceditur.

Verum ad id potius ista dixerim, ne quis in re tali vel temere


succenseat ei qui suae opinioni humaniore fortasse dubitatione non cedit:
aut etiam si quid hinc certi quisquam et liquidi comprehenderit, ideo putet
alium spem perdidisse futurorum, quia praeterita exorsa non recolit.

Peccatum iuste puniendum...


22. 63. Quoquo modo autem se istud habeat, sive omnino omittendum, sive
nunc differendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non
impeditur, quominus appareat integerrima et iustissima et inconcussa atque
incommutabili maiestate et substantia Creatoris, supplicia peccatorum
suorum animas luere: quae peccata, ut iam diu disserimus, nonnisi propriae
voluntati earum tribuenda sunt, nec ulla ulterior peccatorum causa
quaerenda.

... quomodocumque sint ignorantia et difficultas.

22. 64. Ignorantia vero et difficultas si naturalis est, inde incipit anima
proficere, et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur vita beata,
promoveri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum
facultas ei non negata est, si propria voluntate neglexerit, iuste in
graviorem, quae iam poenalis est, ignorantiam difficultatemque
praecipitatur, decentissimo et convenientissimo rerum moderamine in
inferioribus ordinata.

Non enim quod naturaliter nescit et naturaliter non potest, hoc


animae deputatur in reatum; sed quod scire non studuit, et quod dignam
facilitati comparandae ad recte faciendum operam non dedit. Loqui enim
non nosse atque non posse, infanti naturale est: quae ignorantia
difficultasque sermonis non modo inculpabilis sub grammaticorum legibus,
sed etiam humanis affectibus blanda et grata est; non enim ullo vitio illam
facultatem comparare neglexit, aut ullo vitio quam compararat amisit.

Itaque, si nobis in eloquentia esset beatitudo constituta, atque ita


crimini duceretur cum peccatur in linguae sonis, quemadmodum cum
peccatur in actibus vitae; nullus utique argueretur infantiae, quod ab ea
esset exorsus ad consequendam eloquentiam: sed plane merito damnaretur,
si suae voluntatis perversitate vel ad eam recidisset, vel in ea remansisset.
Sic etiam nunc, si ignorantia veri et difficultas recti naturalis est homini,
unde incipiat in sapientiae quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex
initio naturali recte arguit: sed si proficere noluerit, aut a profectu retrorsum
relabi voluerit, iure meritoque poenas luet.

Deus laudatur qui creat et salvat.


22. 65. Creator vero eius ubique laudatur, vel quod eam ab ipsis exordiis ad
summi boni capacitatem inchoaverit, vel quod eius profectum adiuvet, vel
quod impleat proficientem atque perficiat, vel quod peccantem, id est aut
ab initiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut iam ex
profectu aliquo relabentem, iustissima damnatione pro meritis ordinat. Non
enim propterea malam creavit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo
esse posset accepit; cum eius exordio perfectiones omnes corporum longe
inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse iudicat, quisquis de
rebus sanissime iudicat.

Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum
accepit: sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit, bene usa fuerit.
Accepit autem ut pie et diligenter quaerat, si volet. Et quod agnoscens quid
sibi agendum sit, non continuo valet implere, hoc quoque nondum accepit:
praecessit enim quaedam pars eius sublimior ad sentiendum recte facti
bonum: sed quaedam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam
ducitur; ut ex ipsa difficultate admoneatur eumdem implorare adiutorem
perfectionis suae, quem inchoationis sentit auctorem; ut ex hoc ei fiat
carior, dum non suis viribus, sed cuius bonitate habet ut sit, eius
misericordia sublevatur ut beata sit.

Quanto autem carior illi est a quo est, tanto in eo firmius acquiescit,
et tanto uberius aeternitate eius perfruitur. Si enim arboris novellum et rude
virgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamvis aliquot aestates sine
fructibus traiciat, donec opportuno tempore expromat feracitatem suam; cur
non auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium, ut
studendo ac proficiendo ad frugem sapientiae iustitiaeque perveniat,
tantumque illi praestitit dignitatis, ut in eius etiam potestate poneret, si
vellet ad beatitudinem tendere?

Obicientibus respondet (23, 66 - 66, 77)

Obiciuntur mors et cruciatus parvulorum.

23. 66. Huic autem disputationi obici ab imperitis solet quaedam calumnia
de mortibus parvulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis, quibus eos
saepe videmus affligi. Dicunt enim: Quid opus erat ut nasceretur, qui
antequam iniret ullum vitae meritum, excessit e vita? aut qualis in futuro
iudicio deputabitur, cui neque inter iustos locus est, quoniam nihil recte
fecit; neque inter malos, quoniam nihil peccavit?

Quibus respondetur: ad universitatis complexum, et totius creaturae


vel per locos vel per tempora ordinatissimam connexionem, non posse
superfluum creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum
superfluo crearetur; sed sane superfluo quaeri de meritis eius qui nihil
meruerit. Non enim metuendum est ne vita esse potuerit media quaedam
inter recte factum atque peccatum, et sententia iudicis media esse non
possit inter praemium atque supplicium.

Parvulis baptismus dandus.

23. 67. Quo loco etiam illud perscrutari homines solent, sacramentum
baptismi Christi quid parvulis prosit, cum eo accepto plerumque moriuntur,
priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re satis pie
recteque creditur, prodesse parvulo eorum fidem a quibus consecrandus
offertur. Et hoc Ecclesiae commendat saluberrima auctoritas, ut ex eo
quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque
beneficium, qui propriam nondum habent, potest aliena commodari.

Quid enim filio viduae profuit fides sua, quam utique mortuus non
habebat; cui tamen profuit matris ut resurgeret 14? Quanto ergo potius fides
aliena potest consulere parvulo, cui sua perfidia non potest imputari?

Eorum cruciatibus maiores emendantur.

23. 68. De cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur parvuli, quorum


per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non prius quam
ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet,
cum dicitur: Quid mali fecerunt ut ista paterentur?

Quasi possit esse innocentiae meritum, antequam quisque aliquid


nocere possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione
maiorum, cum parvulorum suorum qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus
flagellantur; cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt,
in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si
temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere, aut
excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si vitae huius
angoribus ad aeternam vitam desiderium convertere noluerunt?

Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia


maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur; quis
ergo novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae
compensationis reservet Deus, quoniam quamquam nihil recte fecerint,
tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? Non enim frustra etiam
infantes illos, qui cum Dominus Iesus Christus necandus ab Herode
quaereretur, occisi sunt 15, in honorem martyrum receptos commendat
Ecclesia.

Quod etiam bestiae cruciantur...

23. 69. Quamquam isti calumniosi, et talium quaestionum non


studiosissimi examinatores, sed loquacissimi ventilatores, etiam de
pecorum doloribus et laboribus solent minus eruditorum sollicitare fidem,
cum dicunt: Quid etiam pecora vel meruerunt mali, ut tanta patiantur
incommoda, vel sperant boni, quia tantis exercentur incommodis?

Sed haec dicunt vel sentiunt, quia iniquissime de rebus existimant,


qui cum summum bonum quod et quantum sit aspicere nequeant, talia
volunt esse omnia, quale putant esse summum bonum: praeter enim summa
corpora quae coelestia sunt, minusque corruptioni subiacent, summum
bonum cogitare non possunt; ideoque inordinatissime flagitant, ut nec
mortem nec ullam corruptionem patiantur corpora bestiarum, quasi non sint
mortalia, cum sint infima; aut ideo mala sint, quia sunt coelestia meliora.

Dolor autem quem bestiae sentiunt, animarum etiam bestialium vim


quamdam in suo genere mirabilem laudabilemque commendat. Hoc ipso
enim satis apparet in regendis animandisque suis corporibus, quam sint
appetentes unitatis. Quid est enim aliud dolor, nisi quidam sensus divisionis
vel corruptionis impatiens? Unde luce clarius apparet quam sit illa anima in
sui corporis universitate avida unitatis et tenax, quae nec libenter, nec
indifferenter, sed potius renitenter et reluctanter intenditur in eam
passionem corporis sui, qua eius unitatem atque integritatem labefactari
moleste accipit.
Non ergo appareret quantus inferioribus creaturis animalibus esset
appetitus unitatis, nisi dolore bestiarum. Quod si non appareret, minus
quam opus esset admoneremur ab illa summa et sublimi et ineffabili unitate
Creatoris esse omnia ista constituta.

... officium est naturae.

23. 70. Et revera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae species et


motus qui in animi humani considerationem cadit, eruditionem nostram
loquitur, diversis motibus et affectionibus, quasi quadam varietate
linguarum, undique clamans atque increpans cognoscendum esse
Creatorem. Nulla enim res est earum quae nec dolorem nec voluptatem
sentiunt, quae non aliqua unitate decus proprii generis assequitur, vel
omnino naturae suae qualemcumque stabilitatem.

Nulla item res est earum quae vel doloris molestias, vel blanditias
sentiunt voluptatis, quae non eo ipso quo dolorem fugiunt, voluptatemque
appetunt, diremptionem se fugere, unitatemque appetere, fatentur. Inque
ipsis rationalibus animis omnis appetitus cognitionis qua illa natura
laetatur, et ad unitatem refert omne quod percipit, et in errore nihil fugit
aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem
ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem?

Ex quo apparet omnia, sive cum offendunt vel offenduntur, sive cum
delectant vel delectantur, unitatem insinuare atque praedicare Creatoris. Si
autem ignorantia et difficultas, a quibus istam vitam necesse est incipere,
non sunt animis naturales; restat ut aut officio susceptae sint, aut irrogatae
supplicio. De quibus iam satis esse arbitror disputatum.

An quid medii sit inter stultitiam et sapientiam.

24. 71. Quapropter ipse primus homo qualis factus sit, magis quaerendum
est, quam quomodo eius posteritas propagata sit. Multum enim sibi
videntur acute proponere quaestionem qui dicunt: Si sapiens factus est
primus homo, cur seductus est? si autem stultus factus est, quomodo non
est Deus auctor vitiorum, cum sit stultitia maximum vitium? Quasi vero
natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat
affectionem, quae nec stultitia, nec sapientia dici possit.
Tunc enim homo incipit aut stultus esse aut sapiens, ut alterum
horum necessario appelletur, cum iam posset, nisi negligeret, habere
sapientiam, ut vitiosae stultitiae sit voluntas rea. Non enim quisquam ita
desipit, ut stultum appellet infantem, quamvis sit absurdior si velit
appellare sapientem. Ut ergo infans nec stultus nec sapiens dici potest,
quamvis iam homo sit; ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid
medium, quod neque stultitiam, neque sapientiam recte vocaveris: ita etiam
si quisquam tali affectione animatus esset, qualem habent illi qui per
negligentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non
vitio, sed natura talem videret.

Est enim stultitia, rerum appetendarum et vitandarum non quaelibet,


sed vitiosa ignorantia. Unde neque animal irrationale stultum dicimus, quia
non accepit ut sapiens esse posset. Appellamus tamen plerumque ex
similitudine aliquid non proprie. Nam et caecitas cum maximum vitium sit
oculorum, non tamen in catulis nascentibus vitium est, nec proprie caecitas
dici potest.

Primus homo capax fuit praecepti.

24. 72. Si ergo ita factus est homo, ut quamvis sapiens nondum esset,
praeceptum tamen posset accipere, cui utique obtemperare deberet; nec
illud iam mirum est, quod seduci potuit; nec illud iniustum, quod praecepto
non obtemperans poenas luit; nec Creator eius auctor vitiorum est, quia non
habere sapientiam, nondum erat vitium hominis, si nondum ut habere
posset, acceperat.

Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti vellet, ad id quod non
habebat ascenderet. Aliud est enim esse rationalem, aliud esse sapientem.
Ratione fit quisque praecepti capax, cui fidem debet, ut quod praecipitur,
faciat. Sicut autem natura rationis praeceptum capit, sic praecepti
observatio sapientiam. Quod est autem natura ad capiendum praeceptum,
hoc est voluntas ad observandum.

Et sicut rationalis natura tamquam meritum est praecepti accipiendi,


sic praecepti observatio meritum est accipiendae sapientiae. Ex quo autem
incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus
autem modis peccat antequam fiat sapiens; si aut se non accommodet ad
accipiendum praeceptum, aut cum acceperit non observet. Sapiens autem
peccat, si se averterit a sapientia.

Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur, sed ab illo qui
praecipit; sic et sapientia non est ab illo qui illuminatur, sed ab illo qui
illuminat. Quid ergo est unde non laudandus sit hominis Creator? Bonum
est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod praecepti capax.
Et hoc melius, cum praeceptum iam cepit.

Rursus, hoc melius, cum praecepto paruit. Et his omnibus melius,


cum aeterno lumine sapientiae beatus est. Peccatum autem malum est in
negligentia vel ad capiendum praeceptum, vel ad observandum, vel ad
custodiendam contemplationem sapientiae. Ex quo intellegitur, etiamsi
sapiens primus homo factus est, potuisse tamen seduci. Quod peccatum
cum esset in libero arbitrio, iustam, divina lege, poena consecutam. Ita dicit
etiam apostolus Paulus: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt 16.

Superbia enim avertit a sapientia: aversionem autem stultitia


consequitur. Stultitia quippe caecitas quaedam est, sicut idem dicit: Et
obscuratum est insipiens cor eorum 17. Unde autem haec obscuratio, nisi ex
aversione a lumine sapientiae? unde autem haec aversio, nisi dum ille cui
bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus?
Itaque, Ad meipsum, inquit, conturbata est anima mea 18: et, Gustate, et
eritis sicut dii 19.

Nec stultus nec sapiens fuit primus homo.

24. 73. Turbat autem considerantes, quod ita quaerunt: Stultitiane primus
homo recessit a Deo? an recedendo stultus factus est? Quia si responderis
eum stultitia recessisse a sapientia, videbitur stultus fuisse antequam
recederet a sapientia, ut stultitia illi causa esset recedendi. Item si
responderis eum recedendo stultum esse factum, quaerunt utrum stulte, an
sapienter fecerit quod recessit.

Si enim sapienter fecit, recte fecit, nihilque peccavit: si stulte, iam


erat, inquiunt, in eo stultitia, qua factum est ut recederet. Non enim stulte
aliquid sine stultitia facere poterat. Ex quo apparet esse quiddam medium,
quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte, neque sapienter
factum dici potest, quod ab hominibus in hac vita constitutis non nisi ex
contrario datur intellegi.

Sicut enim nullus mortalium fit sapiens, nisi ab stultitia in sapientiam


transeat; ipse autem transitus si stulte fit, non utique bene fit, quod
dementissimum est dicere; si autem sapienter fit, iam erat sapientia in
homine antequam transisset ad sapientiam, quod nihilominus absurdum est;
ex quo intellegitur esse medium, quod neutrum dici possit: ita et ex arce
sapientiae, ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus, nec sapiens
transitus ille fuit.

Velut in somno et vigiliis, neque id est dormire quod obdormiscere,


neque id est vigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in
alterum. Verum hoc interest, quod sine voluntate plerumque ista fiunt: illa
autem nunquam nisi per voluntatem; unde iustissimae retributiones
consequuntur.

Elegit inter praeceptum et suggestionem.

25. 74. Sed quia voluntatem non allicit ad faciendum quodlibet, nisi
aliquod visum; quid autem quisque vel sumat vel respuat, est in potestate,
sed quo viso tangatur, nulla potestas est: fatendum est et ex superioribus et
ex inferioribus visis animum tangi ut rationalis substantia ex utroque sumat
quod voluerit, et ex merito sumendi vel miseria vel beatitas subsequatur.
Velut in paradiso visum ex superioribus, praeceptum Dei; visum ex
inferioribus, suggestio serpentis.

Nam neque quid sibi praeciperetur a Domino, neque quid a serpente


suggereretur, fuit in hominis potestate. Quam sit autem liberum et ab
omnibus difficultatis vinculis expeditum, in ipsa sapientiae sanitate
constituto, non cedere visis inferioris illecebrae, vel hinc intellegi potest,
quod etiam stulti ea superant ad sapientiam transituri, etiam cum molestia
carendi perniciosarum consuetudinum pestilentiosa dulcedine.

Diabolus elegit ex intentione animi.

25. 75. Quaeri autem hoc loco potest, si homini praesto fuerunt ex utraque
parte visa, unum ex praecepto Dei, alterum ex suggestione serpentis; unde
ipsi diabolo suggestum sit appetendae impietatis consilium, quo de
sublimibus sedibus laberetur. Si enim nullo viso tangeretur, non eligeret
facere quod fecit: nam si non ei aliquid venisset in mentem, nullo modo
intentionem convertisset in nefas.

Unde igitur venit in mentem, quidquid illud est quod venit in


mentem, ut ea moliretur quibus ex bono angelo diabolus fieret? Qui enim
vult, profecto aliquid vult: quod nisi aut extrinsecus per sensum corporis
admoneatur, aut occultis modis in mentem veniat, velle non potest.
Discernenda igitur sunt genera visorum, quorum unum est quod
proficiscitur a voluntate suadentis, quale illud est diaboli, cui homo
consentiendo peccavit; alterum a subiacentibus rebus vel intentioni animi,
vel sensibus corporis.

Intentioni animi subiacet, excepta incommutabilitate Trinitatis, quae


quidem non subiacet, sed eminet potius; subiacet ergo intentioni animi
prius ipse animus, unde nos etiam vivere sentimus: deinde corpus quod
administrat; unde ad quodlibet operandum, membrum quod opus est, cum
opus est movet. Subiacent autem sensibus corporis quaecumque corporea.

Poena hominis in Christo emendatoria...

25. 76. Ut autem in contemplatione summae sapientiae (quae utique animus


non est; nam incommutabilis est), etiam seipsum, qui est commutabilis,
animus intueatur, et sibi ipse quodammodo veniat in mentem, non fit nisi
differentia qua non est quod Deus, et tamen aliquid est quod possit placere
post Deum.

Melior est autem cum obliviscitur sui prae caritate incommutabilis


Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem
tamquam obvius placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua
frui velit, tanto fit minor, quanto se cupit esse maiorem. Et hoc est, Initium
omnis peccati superbia 20; et, Initium superbiae hominis apostatare a
Deo 21. Superbiae autem diaboli accessit malevolentissima invidia, ut hanc
superbiam homini persuaderet, per quam sentiebat se esse damnatum.

Unde factum est ut poena hominem susciperet emendatoria potius


quam interfectoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat,
ei se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet, per quem nobis aeterna
vita promittitur: ut praerogato nobis Christi sanguine, post labores
miseriasque ineffabiles tanta caritate liberatori nostro adhaereamus, et tanta
eius in eum claritate rapiamur, ut nulla nos visa ex inferioribus a conspectu
superiore detorqueant; quamquam et si aliquid huic intentioni nostrae
suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio
cruciatusque revocarent.

... ut ad patriam redeat.

25. 77. Tanta est autem pulchritudo iustitiae, tanta iucunditas lucis
aeternae, hoc est incommutabilis veritatis atque sapientiae, ut etiamsi non
liceret amplius in ea manere quam unius diei mora, propter hoc solum
innumerabiles anni huius vitae pleni deliciis et circumfluentia temporalium
bonorum recte meritoque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu
dictum est: Quoniam melior est dies unus in atriis tuis super millia 22.

Quamquam et alio sensu possit intellegi, ut millia dierum in temporis


mutabilitate intellegantur; unius autem diei nomine incommutabilitas
aeternitatis vocetur. Nescio me aliquid praetermisisse quod ex nostra
responsione, quantum Dominus praebere dignatus est, tuis
interrogationibus desit: quamquam et si tibi aliquid occurrit, modus libri
nos iam finem facere, et ab hac disputatione requiescere aliquando
compellit.
DE GRATIA ET LIBERO

AD VALENTINUM ET CUM ILLO


MONACHOS

De obscuritate quaestionis.

1. 1. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic praedicant et defendunt,


ut Dei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis meritis liberamur, et
per quam bona merita comparamus quibus ad vitam perveniamus aeternam,
negare audeant et conentur auferre, multa iam disseruimus, litterisque
mandavimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est. Sed quoniam
sunt quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum
arbitrium, aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum
arbitrium, hinc aliquid scribere ad vestram Caritatem, Valentine frater, et
ceteri qui simul Deo servitis, compellente mutua caritate curavi.

Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres, ab aliquibus qui in vestra


congregatione sunt, et ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus,
quod de hac re dissensiones in vobis sint. Itaque, dilectissimi, ne vos
perturbet huius quaestionis obscuritas, moneo vos primum, ut de iis quae
intellegitis, agatis Deo gratias: quidquid est autem quo pervenire nondum
potest vestrae mentis intentio, pacem inter vos et caritatem servantes, a
Domino ut intellegatis orate; et donec vos ipse perducat ad ea quae nondum
intellegitis, ibi ambulate quo pervenire potuistis.

Hoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse


perfectum, paulo post ait: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id est, ita
nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quae nobis sufficit
venerimus: continuoque subiunxit: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque
vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 1.
Ambulando quippe in quod pervenimus, et quo nondum pervenimus
pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si ea quae
iam revelavit non relinquamus.
Est in homine liberum arbitrium: testimonia sanctae Scripturae
excusationem ignorantiae tolluntur.

2. 2. Revelavit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in homine


liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit, commemoro
vos, non humano eloquio, sed divino. Primum, quia ipsa divina praecepta
homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea
faciens ad promissa praemia perveniret. Ideo enim data sunt, ut homo
excusationem de ignorantia non haberet, sicut Dominus dicit in Evangelio
de Iudaeis: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent:
nunc autem excusationem non habent de peccato suo 2.

De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod praesciebat eorum


futurum quando ista dicebat, id est, quo eum fuerant occisuri? Neque enim
nullum habebant peccatum, antequam Christus venisset in carne ad eos.
Item dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de caelo in omnem impietatem et
iniustitiam hominum eorum, qui veritatem in iniquitate detinent: quia quod
notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit.
Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint
inexcusabiles 3. Quomodo dicit inexcusabiles, nisi de illa excusatione qua
solet dicere humana superbia: Si scissem, fecissem; ideo non feci quia
nescivi"? aut: "Si scirem, facerem; ideo non facio, quia nescio"? Haec eis
excusatio tollitur, quando praeceptum datur, vel scientia non peccandi
manifestatur.

Homines de ipso Deo se excusare ne conentur.

2. 3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus
dicit apostolus Iacobus: Nemo cum tentatur dicat: Quoniam a Deo tentor.
Deus enim intentator malorum est; ipse autem neminem tentat.
Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero,
cum consummatum fuerit, generat mortem 4. Item de ipso Deo se excusare
volentibus, respondet liber Proverbiorum Salomonis: Insipientia viri violat
vias eius; Deum autem causatur in corde suo 5.

Et liber Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris: Quia propter Dominum


recessi: quae enim odit non facias. Ne dixeris: Quia ipse me induxit: non
enim opus habet viro peccatore. Omne exsecramentum odit Dominus, et
non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit
eum in manu consilii sui. Si volueris, conservabis mandata, et fidem bonam
placiti. Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque volueris extende
manum tuam. In conspectu hominis vita et mors, et quodcumque placuerit
dabitur ei 6. Ecce apertissime videmus expressum liberum humanae
voluntatis arbitrium.

Domini mandata ostendunt liberum arbitrium voluntatis humanae.

2. 4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri
iubet Deus? quomodo iubet, si non est liberum arbitrium? Quid beatus ille,
de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit voluntas eius 7 ? nonne satis
indicat voluntate sua hominem in lege Dei consistere? Deinde tam multa
mandata, quae ipsam quodammodo nominatim conveniunt voluntatem,
sicut est: Noli vinci a malo 8; et alia similia, sicut sunt: Nolite fieri sicut
equus et mulus, quibus non est intellectus 9; et: Noli repellere consilia
matris tuae 10; et: Noli esse sapiens apud te ipsum 11; et: Noli deficere a
disciplina Domini 12; et: Noli negligere legem 13; et: Noli abstinere bene
facere egenti 14; et: Noli fabricare in amicum tuum mala 15; et: Noli
intendere fallaci mulieri 16; et: Noluit intellegere ut bene ageret 17; et:
Noluerunt accipere disciplinam 18 : et innumerabilia talia in veteribus
Libris divinorum eloquiorum quid ostendunt, nisi liberum arbitrium
voluntatis humanae?

In Libris etiam novis evangelicis et apostolicis, quid aliud ostenditur,


ubi dicitur: Nolite vobis condere thesauros in terra 19; et: Nolite timere eos
qui occidunt corpus 20; et: Qui vult venire post me, abneget semetipsum 21;
et: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 22; et quod dicit apostolus
Paulus: Quod vult faciat, non peccat si nubat: qui autem statuit in corde
suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et
hoc statuit in corde suo, servare virginem suam, bene facit 23. Item dicit: Si
autem volens, hoc facio, mercedem habeo 24; et alio loco: Sobrii estote
iuste, et nolite peccare 25; et iterum: Ut quemadmodum promptus est
animus voluntatis, ita sit et perficiendi 26.

Et ad Timotheum dicit: Cum enim in deliciis egerint in Christo,


nubere volunt 27; et alibi: Sed et omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu,
persecutionem patientur 28; et ipsi Timotheo: Noli negligere gratiam quae
in te est 29. Et ad Philemonem: Ne bonum tuum velut ex necessitate esset,
sed ex voluntate 30. Servos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo
serviant cum bona voluntate 31. Item Iacobus: Nolite itaque errare, fratres
mei, et nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu
Christi 32; et: Nolite detrahere de alterutro 33.

Item Ioannes in Epistola sua: Nolite diligere mundum 34; et cetera


huiusmodi. Nempe ubi dicitur: Noli hoc, et noli illud, et ubi ad aliquid
faciendum vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur,
satis liberum demonstratur arbitrium. Nemo ergo Deum causetur in corde
suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat. Neque cum aliquid secundum
Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit,
tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo,
de quo dictum est: Qui reddet unicuique secundum opera sua 35.

Ignorantia de divinis mandatis excusatio homini non est.

3. 5. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent
homines habere de ignorantia. Sed nec ipsi sine poena erunt, qui legem Dei
nesciunt. Qui enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: qui autem in
lege peccaverunt, per legem iudicabuntur 36.

Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tamquam peius aliquid
significaverit esse passuros, qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos
qui sciunt. Peius enim videtur esse perire, quam iudicari; sed cum hoc de
Gentibus et de Iudaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem
acceperunt, quis audeat dicere Iudaeos qui in lege peccant, non esse
perituros, cum in Christum non crediderint, quandoquidem de illis dictum
est, per legem iudicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac
per hoc ita iudicabuntur ut pereant.

Nam si peior est conditio nescientium quam scientium legem Dei,


quomodo verum erit quod Dominus in Evangelio ait: Servus qui nescit
voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca; servus autem
qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa 37 ?
Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem quam nescientem.
Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque
requirat excusationem.
Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe in eo
arguitur, de quo dicitur: Noluit intellegere ut bene ageret 38. Sed et illa
ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam
simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si
propterea non credidit quia non audivit omnino quid crederet; sed fortasse
ut mitius ardeat.

Non enim sine causa dictum est: Effunde iram tuam in gentes quae te
non noverunt 39; et illud quod ait Apostolus: Cum venerit in flamma ignis
dare vindictam in eos qui ignorant Deum 40. Verumtamen ut habeamus et
ipsam scientiam, ne dicat unusquisque: Nescivi, non audivi, non intellexi;
voluntas convenitur humana, ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus 41; quamvis peior appareat, de quo dictum est:
Verbis non emendabitur servus durus; si enim intellexerit, non obaudiet 42.

Quando autem dicit homo: Non possum facere quod praecipitur,


quoniam concupiscentia mea vincor 43, iam quidem de ignorantia non habet
excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se
cognoscit et dolet; cui tamen dicit Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince
in bono malum 44. Et utique cui dicitur: Noli vinci, arbitrium voluntatis eius
sine dubio convenitur. Velle enim et nolle propriae voluntatis est.

In defensione liberi arbitrii gratiae Dei locus relinquatur.

4. 6. Sed metuendum est ne ista omnia divina testimonia, et quaecumque


alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi arbitrii,
sic intellegantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces
aeterna debetur, adiutorio et gratiae Dei locus non relinquatur; et audeat
miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et
bene operari sibi videtur, in se ipso, non in Domino gloriari, et spem recte
vivendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Ieremiae prophetae
dicentis: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem
brachii sui, et a Domino discedit cor eius 45. Intellegite, fratres, hoc
propheticum testimonium.

Quia enim non dixit Propheta: Maledictus homo qui spem habet in se
ipso, posset alicui videri ideo dictum esse: Maledictus homo qui spem
habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo
ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in se ipso haberet spem,
propterea cum dixisset: Maledictus homo qui spem habet in homine, mox
addidit: et firmat carnem brachii sui. Brachium pro potentia posuit
operandi. In nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. Ac per
hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque invalidam, id
est humanam, sibi sufficere ad bene operandum putat, nec adiutorium
sperat a Domino. Propterea subiecit: et a Domino discedit cor eius.

Talis est haeresis pelagiana, non antiqua, sed ante non multum
tempus exorta: contra quam haeresim cum fuisset diutius disputatum, etiam
ad concilia episcopalia novissima necessitate perventum est; unde vobis,
non quidem omnia, sed tamen aliqua legenda direxi. Nos ergo ad bene
operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii
nostri: nec a Domino discedat cor nostrum; sed ei dicat: Adiutor meus esto,
ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus 46.

Sine gratia Dei nihil boni agit liberum arbitrium: divina testimonia: 1) de
continentia monachorum.

4. 7. Proinde, carissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum


Scripturarum probavimus, ad bene vivendum et recte agendum esse in
homine liberum voluntatis arbitrium, sic etiam de gratia Dei, sine qua nihil
boni agere possumus, quae sint divina testimonia videamus. Ac primum de
ipsa vestra professione aliquid dicam. Neque enim congregaret vos ista
societas, in qua continenter vivitis, nisi voluptatem coniugalem
contemneretis.

Hinc autem Domino loquenti cum dixissent discipuli: Si talis est


causa hominis cum uxore, non expedit nubere, respondit eis: Non omnes
capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 47. Numquid non liberum
arbitrium Timothei est exhortatus Apostolus dicens: Contine te ipsum 48 ?
Et in hac re potestatem voluntatis ostendit, ubi ait: non habens
necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, ut servet virginem
suam 49. Et tamen: non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est.
Quibus enim non est datum, aut nolunt, aut non implent quod volunt;
quibus autem datum est, sic volunt ut impleant quod volunt. Itaque, ut hoc
verbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum
est, et liberum arbitrium.
2) de continentia coniugali.

4. 8. De ipsa quoque pudicitia coniugali nempe Apostolus ait: Quod vult


faciat, non peccat si nubat 50; et tamen etiam hoc Dei donum est, dicente
Scriptura: A Domino iungitur mulier viro 51. Ideo Doctor Gentium et
pudicitiam coniugalem per quam non fiunt adulteria, et perfectiorem
continentiam per quam nullus concubitus quaeritur, sermone suo
commendans, et hoc et illud donum Dei esse monstravit, scribens ad
Corinthios, et admonens coniuges ne se invicem fraudent; quos cum
admonuisset, adiecit: Vellem autem omnes homines esse sicut et me ipsum:
quia utique ipse ab omni concubitu continebat; et continuo subiunxit: Sed
unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic 52.

Numquid tam multa quae praecipiuntur in lege Dei, ne fornicationes


et adulteria committantur, indicant aliud quam liberum arbitrium? Neque
enim praeciperentur, nisi homo haberet propriam voluntatem, qua divinis
praeceptis obediret. Et tamen Dei donum est, sine quo servari castitatis
praecepta non possunt. Unde ait ille in libro Sapientiae: Cum scirem quia
nemo esse potest continens nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae,
scire cuius esset hoc donum 53.

Ut autem ista non serventur castitatis sancta mandata, unusquisque


tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus 54. Ubi si dixerit: Volo
servare, sed vincor a concupiscentia mea, respondet Scriptura libero eius
arbitrio, quod iam superius dixi: Noli vinci a malo, sed vince in bono
malum 55. Quod tamen ut fiat, adiuvat gratia: quae nisi adiuverit, nihil lex
erit nisi virtus peccati. Augetur enim concupiscentia, et maiores vires
accipit lege prohibente, nisi adiuvet spiritus gratiae.

Hoc est quod dicit ille ipse Doctor Gentium: Aculeus autem mortis
est peccatum; virtus vero peccati, lex 56. Ecce unde dicit homo: Volo legis
servare mandatum, sed virtute concupiscentiae meae vincor. Et cum
voluntas eius convenitur, et dicitur: Noli vinci a malo, quid ei prodest, nisi
gratia succurrente fiat? Quod ipse Apostolus secutus adiunxit: nam cum
dixisset: virtus peccati lex, continuo subiecit: Gratias autem Deo, qui dat
nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 57. Ergo et victoria
qua peccatum vincitur, nihil aliud est quam donum Dei, in isto certamine
adiuvantis liberum arbitrium.
3) de concupiscentia universi generis.

4. 9. Propter quod dicit et caelestis Magister: Vigilate et orate, ne intretis in


tentationem 58. Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans
oret, ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non
autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam
malam. Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a Domino
victoria concedatur oranti, ne intret in tentationem.

Quid vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur
accipitur? Si enim dixisset Salvator noster: Vigilate, ne intretis in
tentationem, admonuisse tantummodo videretur hominis voluntatem; cum
vero addidit: et orate, ostendit Deum adiuvare, ne intretur in tentationem.
Dictum est libero arbitrio: Fili, noli deficere a disciplina Domini 59; et
Dominus dixit: Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 60. Homo ergo
gratia iuvatur, ne sine causa voluntati eius iubeatur.

Gratia Dei fit etiam ad Deum nostra conversio...

5. 10. Cum dicit Deus: Convertimini ad me, et convertar ad vos 61, unum
horum videtur esse nostrae voluntatis, id est, ut convertamur ad eum;
alterum vero ipsius gratiae, id est, ut etiam ipse convertatur ad nos. Ubi
possunt putare pelagiani suam obtinere sententiam, qua dicunt gratiam Dei
secundum merita nostra dari. Quod quidem in Oriente, hoc est, in provincia
Palaestina, in qua est civitas Ierusalem, cum ipse Pelagius ab episcopis
audiretur, affirmare non ausus est.

Nam inter caetera quae illi obiecta sunt, et hoc obiectum est quod
diceret gratiam Dei secundum merita nostra dari: quod sic alienum est a
catholica doctrina et inimicum gratiae Christi, ut nisi hoc obiectum sibi
anathemasset, ipse inde anathematus exisset. Sed fallaciter eum
anathemasse, posteriores eius indicant libri, in quibus omnino nihil aliud
defendit, quam gratiam Dei secundum merita nostra dari. Talia ergo de
Scripturis colligunt, quale est hoc unum quod paulo ante dixi: Convertimini
ad me, et convertar ad vos, ut secundum meritum conversionis nostrae ad
Deum, detur gratia eius, in qua ad nos et ipse convertitur. Nec attendunt qui
hoc sentiunt, quia nisi donum Dei esset etiam ipsa ad Deum nostra
conversio, non ei diceretur: Deus virtutum, converte nos 62; et: Deus, tu
convertens vivificabis nos; et: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum 63;
et huiusmodi alia, quae commemorare longum est. Nam et venire ad
Christum, quid est aliud nisi ad eum credendo converti? Et tamen ait: Nemo
potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo 64.

...contra Pelagianos dicentes gratiam Dei secundum merita nostra dari.

5. 11. Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon: Dominus


vobiscum, cum vos estis cum eo, et si quaesieritis eum, invenietis; si autem
reliqueritis eum, derelinquet vos 65, manifestat quidem voluntatis arbitrium.
Sed illi qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ista testimonia
sic accipiunt, ut dicant meritum nostrum in eo esse, quod sumus cum Deo;
eius autem gratiam secundum hoc meritum dari, ut sit et ipse nobiscum.
Item meritum nostrum in eo esse, quod quaerimus eum; et secundum hoc
meritum dari eius gratiam, ut inveniamus eum.

Et in libro primo quod dictum est: Et tu, Salomon fili mi, cognosce
Deum, et servi ei in corde perfecto et anima volente; quia omnia corda
scrutatur Dominus, et omnem cogitationem mentium novit; si quaesieris
eum, invenietur tibi; et si dimiseris eum, repellet te in perpetuum 66,
declarat voluntatis arbitrium. Sed illi in eo ponunt meritum hominis, quod
dictum est: si quaesieris eum; et secundum hoc meritum dari gratiam, in eo
quod dictum est : invenietur tibi; et omnino laborant, quantum possunt,
ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari: hoc est, gratiam non
esse gratiam. Quibus enim secundum meritum redditur, non imputatur
merces secundum gratiam, sed secundum debitum 67, sicut apertissime dicit
Apostolus.

Paulus apostolus exemplo est.

5. 12. Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando
persequebatur Ecclesiam: unde dicit: Non sum idoneus vocari Apostolus,
quia persecutus sum Ecclesiam Dei 68. Cum ergo haberet hoc meritum
malum, redditum est ei bonum pro malo: ideoque secutus adiunxit: Sed
gratia Dei sum id quod sum. Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox
addidit: et gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi
69
. Hoc enim liberum arbitrium hominis exhortatur et in aliis, quibus dicit:
Rogamus ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis 70.
Utquid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt, ut propriam
perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni
aliquid posse, continuo cum dixisset: Gratia eius in me vacua non fuit, sed
plus omnibus illis laboravi, subiunxit atque ait: Non ego autem, sed gratia
Dei mecum 71 : id est, "non solus, sed gratia Dei mecum": ac per hoc nec
gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo.

Ut autem de caelo vocaretur, et tam magna efficacissima vocatione


converteretur, gratia Dei erat sola; quia merita eius erant magna, sed mala.
Denique et alibi dicit ad Timotheum: Collabora Evangelio secundum
virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non
secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae
data est nobis in Christo Iesu 72. Item merita sua, sed mala commemorans
dicit: Fuimus enim stulti et nos aliquando et increduli, errantes, servientes
desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes,
abominabiles, invicem odio habentes 73.

Quid istis tam malis meritis nisi poena utique debebatur? Sed Deo
reddente bona pro malis, per gratiam quae non secundum merita nostra
datur, factum est quod deinde subiungit et dicit: Cum autem benignitas et
humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per
lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime
effudit super nos, per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati
ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae 74.

Donata gratia incipiunt esse merita nostra bona.

6. 13. His et talibus testimoniis divinis probatur, gratiam Dei non secundum
merita nostra dari: quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam
multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et quotidie dari
videmus. Sed plane cum data fuerint, incipiunt esse etiam merita nostra
bona, per illam tamen: nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus,
sed praecipitatus libero arbitrio.

Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona, debet sibi
tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo: Adiutor meus esto, ne
derelinquas me 75. Dicendo: ne derelinquas me, ostendit quia si derelictus
fuerit, nihil boni valet ipse per se: unde et ille ait: Ego dixi in abundantia
mea: Non movebor in aeternum 76. Putaverat enim suum fuisse bonum,
quod ei sic abundabat, ut non moveretur; sed ut ostenderetur illi, cuius esset
illud, de quo tamquam suo coeperat gloriari, paululum gratia deserente
admonitus dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem;
avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus 77.

Ideo necessarium est homini, ut gratia Dei non solum iustificetur


impius, id est, ex impio fiat iustus, cum redduntur ei bona pro malis, sed
etiam cum fuerit iam iustificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et
incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico
Canticorum de ipsa Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata,
incumbens super fratruelem suum? 78. Dealbata est enim quae per se ipsam
alba esse non posset.

Et a quo dealbata est, nisi ab illo, qui per Prophetam dicit: Si fuerint
peccata vestra ut phoenicium, sicut nivem dealbabo 79 ? Quando ergo
dealbata est, nihil boni merebatur; iam vero alba facta, bene ambulat; sed si
super eum a quo dealbata est, perseveranter incumbat. Propter quod et ipse
Iesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis: Sine me nihil
potestis facere 80.

Redeamus ad apostolum Paulum.

6. 14. Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certo invenimus sine


ullis meritis bonis, immo cum multis meritis malis, Dei gratiam
consecutum reddentis bona pro malis: videamus quid dicat, sua iam
propinquante passione, scribens ad Timotheum: Ego enim iam immolor,
inquit, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi 81.

Ista utique iam merita sua bona commemorat; ut post bona merita
consequatur coronam, qui post merita mala consecutus est gratiam.
Denique attendite quid sequatur: Superest, inquit, mihi corona iustitiae,
quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 82. Cui redderet coronam
iustus iudex, si non donasset gratiam misericors pater? Et quomodo esset
ista corona iustitiae, nisi praecessisset gratia quae iustificat impium?
Quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratuita donaretur?

Vita aeterna redditur meritis quae donavit Deus.


6. 15. Sed cum dicunt pelagiani hanc esse solam non secundum merita
nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur, illam vero quae datur in
fine, id est, aeternam vitam, meritis nostris praecedentibus reddi,
respondendum est eis. Si enim merita nostra sic intellegerent, ut etiam ipsa
dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia; quoniam
vero merita humana sic praedicant, ut ea ex semetipso habere hominem
dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus: Quis enim te discernit?
Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris
quasi non acceperis? 83

Prorsus talia cogitanti verissime dicitur: Dona sua coronat Deus, non
merita tua, si tibi a te ipso, non ab illo sunt merita tua. Haec enim si talia
sunt, mala sunt; quae non coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt:
quia, sicut dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est, descendens a Patre luminum 84. Unde dicit et
Ioannes praecursor Domini: Non potest homo accipere quidquam, nisi
fuerit ei datum de caelo 85 : utique de caelo, unde etiam venit Spiritus
Sanctus, quando Iesus ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit
dona hominibus 86. Si ergo Dei dona sunt bona merita tua, non Deus
coronat merita tua tamquam merita tua, sed tamquam dona sua.

Verba apostoli Pauli: Bonum certamen certavi... cursum consummavi...

7. 16. Proinde consideremus ipsa merita apostoli Pauli, quibus dixit


coronam iustitiae redditurum Iudicem iustum, et videamus utrum merita
ipsius tamquam ipsius, id est, ex ipso illi comparata, an dona sint Dei.
Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi 87.
Primo ista bona opera, si non ea praecessissent cogitationes bonae, nulla
essent. Attendite itaque quid de ipsis cogitationibus dicat: ait enim scribens
ad Corinthios: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, tamquam ex
nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est 88.

Deinde singula inspiciamus: Bonum, inquit, certamen certavi.


Quaero qua virtute certaverit: utrum quae illi ex semetipso fuerit, an quae
desuper data sit. Sed absit ut tantus doctor ignoraverit legem Dei, cuius vox
est in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo: Fortitudo mea et potentia
manus meae fecit mihi virtutem magnam hanc; sed memoraberis Domini
Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem facere virtutem 89. Quid autem
prodest bonum certamen, nisi sequatur victoria? Et quis dat victoriam, nisi
ille de qua dicit ipse: Gratias Deo qui dat nobis victoriam per Dominum
nostrum Iesum Christum 90 ? et alio loco cum commemorasset testimonium
de Psalmo: Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut
oves occisionis 91, subiecit atque ait: sed in his omnibus supervincimus per
eum qui dilexit nos 92 : non ergo per nos, sed per eum qui dilexit nos.

Deinde dixit: Cursum consummavi; sed ille hoc dixit, qui alio loco
dicit: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 93. Quae
sententia nullo modo potest etiam sic converti ut dicatur: Non miserentis
Dei, sed volentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus fuerit
dicere, aperte se ostendit Apostolo contradicere.

Fidem servavi.

7. 17. Postremo dixit: Fidem servavi; sed ille hoc dixit, qui alibi ait:
Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 94. Non enim dixit:
Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed: ut fidelis essem:
hinc ostendens etiam ipsam fidem haberi nisi Deo miserante non posse, et
esse donum Dei. Quod apertissime docet, dicens: Gratia salvi facti estis per
fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est 95.

Possent enim dicere: Ideo accepimus gratiam, quia credidimus;


tamquam sibi fidem tribuentes, gratiam Deo: propter hoc Apostolus cum
dixisset: per fidem, et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est. Rursus,
ne dicerent suis operibus se donum tale meruisse, continuo subiecit: non ex
operibus, ne forte quis extollatur 96. Non quia negavit aut evacuavit opera
bona, cum dicat Deum unicuique reddere secundum opera eius 97, sed quia
opera sunt ex fide, non ex operibus fides; ac per hoc ab illo sunt nobis
opera iustitiae, a quo est ipsa fides, de qua dictum est: Iustus ex fide vivit 98.

Fides quae per dilectionem operatur.

7. 18. Homines autem non intellegentes, quod ait ipse Apostolus:


Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis 99, putaverunt
eum dicere sufficere homini fidem, etiamsi male vivat et bona opera non
habeat. Quod absit ut sentiret Vas Electionis; qui cum dixisset quodam
loco: In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque
praeputium, mox addidit: sed fides quae per dilectionem operatur.
Ipsa est fides quae fideles Dei separat ab immundis daemonibus: nam
et ipsi, sicut dicit apostolus Iacobus, credunt et contremiscunt; sed non
bene operantur. Non ergo habent istam fidem ex qua iustus vivit, id est,
quae per dilectionem operatur, ut reddat ei Deus vitam aeternam secundum
opera eius. Sed quia et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et
fides est et dilectio, propterea idem ipse Doctor Gentium etiam ipsam vitam
aeternam gratiam nuncupavit.

Quomodo est gratia vita aeterna?

8. 19. Et nascitur inde non parva quaestio, quae Domino donante solvenda
est. Si enim vita aeterna bonis operibus redditur, sicut apertissime dicit
Scriptura: Quoniam Deus reddet unicuique secundum opera eius, quomodo
gratia est vita aeterna, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur,
ipso Apostolo dicente: Ei qui operatur, merces non imputatur secundum
gratiam, sed secundum debitum ? et iterum: Reliquiae, inquit, per
electionem gratiae salvae factae sunt; et mox addidit: Si autem gratia, iam
non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.

Quomodo est ergo gratia vita aeterna, quae ex operibus sumitur? An


forte vitam aeternam non dixit Apostolus gratiam? Immo vero sic dixit, ut
negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodo
intentum desideret auditorem. Cum enim dixisset: Stipendium peccati,
mors, continuo subdidit: Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu
Domino nostro.

Quomodo quaestioni respondeatur.

8. 20. Ista ergo quaestio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi
intellegamus et ipsa bona opera nostra quibus aeterna redditur vita, ad Dei
gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Iesus: Sine me nihil
potestis facere. Et ipse Apostolus cum dixisset: Gratia salvi facti estis per
fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte
quis extollatur, vidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi
necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat, et
rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi
ipsi sufficiant; mox itaque addidit: Ipsius enim sumus figmentum, creati in
Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis
ambulemus.
Quid est hoc, quod cum Dei gratiam commendans dixisset: non ex
operibus, ne forte quis extollatur, cur hoc dixerit rationem reddens: Ipsius
enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis?
Quomodo ergo, non ex operibus, ne forte quis extollatur? Sed audi, et
intellege, non ex operibus dictum, tamquam tuis ex te ipso tibi existentibus,
sed tamquam his in quibus te Deus finxit, id est formavit et creavit.

Hoc enim ait: Ipsius sumus figmentum, creati in Christo Iesu in


operibus bonis: non illa creatione qua homines facti sumus, sed ea de qua
ille dicebat, qui utique iam homo erat: Cor mundum crea in me, Deus; et de
qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera
transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo. Fingimur ergo, id
est formamur et creamur in operibus bonis, quae, non praeparavimus nos,
sed praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

Itaque, carissimi, si vita bona nostra nihil aliud est quam Dei gratia,
sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est: et ipsa
enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur,
tantummodo gratia est; haec autem quae illi datur, quoniam praemium eius
est, gratia est pro gratia, tamquam merces pro iustitia; ut verum sit,
quoniam verum est, quia reddet unicuique Deus secundum opera eius 112.

Gratia pro gratia.

9. 21. Utrum autem legerimus in Libris sanctis: gratiam pro gratia, forsitan
quaeritis. Sed habetis Evangelium secundum Ioannem tanta luce
clarissimum, ubi Ioannes Baptista de Domino Christo dicit: Nos autem ex
plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia. Ex eius itaque
plenitudine accepimus pro modulo nostro tamquam particulas nostras ut
bene vivamus, sicut Deus partitus est mensuram fidei; quia unusquisque
proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic, et ipsa est gratia;
sed insuper accipiemus et gratiam pro gratia, quando nobis vita aeterna
reddetur, de qua dixit Apostolus: Gratia autem Dei vita aeterna in Christo
Iesu Domino nostro: cum prius dixisset: Stipendium peccati, mors.

Merito enim stipendium, quia militiae diabolicae mors aeterna


tamquam debitum redditur. Ubi cum posset dicere, et recte dicere:
Stipendium autem iustitiae vita aeterna, maluit dicere: Gratia autem Dei,
vita aeterna: ut hinc intellegeremus, non pro meritis nostris Deum nos ad
aeternam vitam, sed pro sua miseratione perducere. De quo in Psalmo dicit
homo eius animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia.

Numquid non corona bonis operibus redditur? Sed quia ipsa bona
opera ille in bonis operatur, de quo dictum est: Deus est enim qui operatur
in vobis et velle et operari, pro bona voluntate, ideo dixit Psalmus: Coronat
te in miseratione et misericordia: quia eius miseratione bona operamur,
quibus corona redditur. Non enim, quia dixit: Deus est enim qui operatur in
vobis et velle et operari, pro bona voluntate, ideo liberum arbitrium
abstulisse putandus est. Quid si ita esset, non superius dixisset: Cum timore
et tremore vestram ipsorum salutem operamini.

Quando enim iubetur ut operentur, liberum eorum convenitur


arbitrium: sed ideo cum timore et tremore, ne sibi tribuendo quod bene
operantur, de bonis tamquam suis extollantur operibus. Tamquam ergo
interrogaretur Apostolus, et diceretur ei: Quare dixisti: Cum timore et
tremore? horum verborum rationem reddidit dicens: Deus est enim qui
operatur in vobis. Si enim timetis et tremitis, non extollimini tamquam de
vestris operibus bonis, quia Deus est qui operatur in vobis.

Per legem cognitio peccati; ex fide Christi iustificatio.

10. 22. Itaque, fratres, debetis quidem per liberum arbitrium non facere
mala, et facere bona: hoc enim nobis lex Dei praecipit in Libris sanctis, sive
Veteribus, sive Novis; sed legamus et adiuvante Domino intellegamus
Apostolum dicentem: Quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram
illo: per legem enim cognitio peccati. Cognitio dixit, non: Consumptio.
Quando autem cognoscit homo peccatum, si non adiuvat gratia ut cognitum
caveatur, sine dubio lex iram operatur. Quod alio loco ipse Apostolus dicit,
ipsius enim verba sunt: Lex iram operatur.

Hoc autem dixit, quia ira Dei maior est in praevaricatore, qui per
legem cognoscit peccatum, et tamen facit: talis quippe homo praevaricator
est legis, sicut et in alio loco dicit: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio
est. Propter hoc et alibi ait: Ut serviamus in novitate spiritus, et non in
vetustate litterae: legem volens intellegi litterae vetustatem, novitatem vero
spiritus quid, nisi gratiam? Et ne putaretur accusasse legem vel
reprehendisse, continuo sibi opposuit quaestionem, et ait: Quid ergo
dicemus? Lex peccatum est? Absit.
Deinde subiunxit: Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; hoc est
quod dixerat: Per legem cognitio peccati. Nam concupiscentiam, inquit,
nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta,
peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: sine
lege enim peccatum mortuum est.

Ego autem aliquando vivebam sine lege; adveniente autem mandato,


peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum
quod erat in vitam, hoc esse in mortem; peccatum enim occasione accepta
per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et
mandatum sanctum, et iustum, et bonum.

Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut
appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra
modum peccator aut peccatum per mandatum. Et ad Galatas dicit: Scientes
autem quoniam non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu
Christi, et nos in Christo Iesu credidimus, ut iustificemur ex fide Christi, et
non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis
caro.

Gratia non est lex.

11. 23. Quid est ergo quod vanissimi homines et perversissimi pelagiani
legem dicunt esse Dei gratiam, qua iuvamur ad non peccandum? Quid est
miseri quod dicunt, qui sine ulla dubitatione tanto Apostolo contradicunt?
Ille dicit peccatum vires adversus hominem accepisse per legem, et eum
per mandatum, quamvis sanctum et iustum et bonum, tamen occidere, et
per bonum operari ei mortem, de qua non liberaretur, nisi vivificaret
spiritus eum, quem littera occiderat, sicut alio loco dicit: Littera occidit,
spiritus autem vivificat: et isti indociles contra lucem Dei caeci, et contra
vocem Dei surdi, occidentem litteram vivificare dicunt, et vivificanti
spiritui contradicunt.

Ergo, fratres, ut ipsius potius Apostoli verbis vos moneam, debitores


sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem
vixeritis, moriemini; si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis,
vivetis. Haec dixi, ut apostolicis verbis liberum arbitrium vestrum a malo
deterrerem, et exhortarer ad bonum; nec tamen ideo debetis in homine, hoc
est, in vobis ipsis, non in Domino gloriari, quando non secundum carnem
vivitis, sed spiritu actiones carnis mortificatis.

Ut enim non se extollerent quibus ista dicebat, existimantes se suo


spiritu tanta haec bona opera facere posse, non Dei, propterea cum dixisset:
Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis, continuo subiecit:
Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Quando ergo spiritu
actiones carnis mortificatis ut vivatis, illum glorificate, illum laudate, illi
gratias agite, cuius Spiritu agimini ut ista valeatis, ut vos filios Dei esse
monstretis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.

Adiutorio gratiae, non sola voluntate hominis lex impletur.

12. 24. Quotquot ergo adiuncto solo adiutorio legis, sine adiutorio gratiae,
confidentes in virtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. Tales sunt
de quibus idem dicit Apostolus, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam
volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti.

De Iudaeis hoc dixit, qui de se praesumentes gratiam repellebant, et


in Christum propterea non credebant. Suam vero iustitiam dicit eos
volentes constituere, quae iustitia est ex lege; non quia lex ab ipsis est
constituta, sed in lege quae ex Deo est, suam iustitiam constituerant,
quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant: ignorantes
Dei iustitiam, non qua iustitia Deus iustus est, sed quae iustitia est homini
ex Deo.

Et ut sciatis hanc illum eorum dixisse iustitiam, quae est ex lege,


hanc autem Dei, quae homini est ex Deo, audite quid alio loco dicat, cum
de Christo loqueretur: Propter quem omnia, inquit, non solum detrimenta
esse credidi, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et
inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae
est per fidem Christi, quae est ex Deo.

Quid est autem: non habens meam iustitiam quae ex lege est, cum
sua non esset lex ipsa, sed Dei: nisi quia suam dixit iustitiam, quamvis ex
lege esset, quia sua voluntate legem se posse putabat implere sine adiutorio
gratiae quae est per fidem Christi? Ideo cum dixisset: non habens meam
iustitiam quae ex lege est, secutus adiunxit: sed eam quae est per fidem
Christi, quae est ex Deo.
Hanc ignorabant, de quibus ait: ignorantes Dei iustitiam, id est, quae
est ex Deo (hanc enim dat non littera occidens, sed vivificans spiritus), et
suam volentes constituere (quam dixit ipse ex lege iustitiam, cum diceret:
non habens meam iustitiam quae ex lege est), iustitiae Dei non sunt
subiecti, hoc est, gratiae Dei non sunt subiecti.

Sub lege enim erant, non sub gratia; et ideo eis dominabatur
peccatum, a quo non fit homo liber lege, sed gratia. Propter quod alibi dicit:
Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub
gratia: non quia lex mala est, sed quia sub illa sunt quos reos facit iubendo,
non adiuvando. Gratia quippe adiuvat ut legis quisque sit factor, sine qua
gratia sub lege positus tantummodo erit legis auditor. Talibus itaque dicit:
Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.

Gratia non est natura.

13. 25. Quis ita sit surdus adversus apostolicas voces, quis ita desipiat,
immo insaniat nesciens quid loquatur, ut audeat dicere, legem esse gratiam,
cum clamet qui sciebat quid loqueretur: Qui in lege iustificamini, a gratia
excidistis? Si autem lex non est gratia, quia ut ipsa lex fiat, non potest lex
adiuvare, sed gratia, numquid natura erit gratia?

Nam et hoc pelagiani ausi sunt dicere, gratiam esse naturam, in qua
sic creati sumus, ut habeamus mentem rationalem, qua intellegere
valeamus, facti ad imaginem Dei, ut dominemur piscibus maris, et
volucribus caeli, et omnibus pecoribus quae repunt super terram. Sed non
haec est gratia, quam commendat Apostolus per fidem Iesu Christi. Hanc
enim naturam etiam cum impiis et infidelibus certum est nobis esse
communem; gratia vero per fidem Iesu Christi eorum tantummodo est,
quorum est ipsa fides. Non enim omnium est fides.

Denique sicut eis qui volentes in lege iustificari, a gratia exciderunt,


verissime dicit: Si ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est: sic et
his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse
naturam, verissime dicitur: Si ex natura iustitia, ergo Christus gratis
mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat; iam hic erat et
natura, et non iustificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per
illum impleretur, qui dixit: Non veni solvere legem, sed implere, et natura
per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit venisse se quaerere et
salvare quod perierat: in quem venturum antiqui etiam Patres crediderant,
qui diligebant Deum.

Gratia non est solum dimissio peccatorum.

13. 26. Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Iesu Christi, quae
neque lex est neque natura, ad hoc tantum valere, ut peccata praeterita
dimittantur, non ut futura vitentur, vel repugnantia superentur. Sed si hoc
verum esset, utique in oratione dominica, cum dixissemus: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, non adderemus:
et ne nos inferas in tentationem.

Illud enim dicimus ut peccata dimittantur; hoc autem ut caveantur,


sive vincantur: quod a Patre qui in caelis est, nulla ratione peteremus, si
virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere. Commoneo autem
Caritatem vestram, et multum exhortor, ut beati Cypriani librum quem
scripsit de oratione dominica, diligenter legatis; et quantum vos Dominus
adiuverit, intellegatis, memoriaeque mandetis.

Ibi videbitis quemamdmodum sic alloquatur liberum arbitrium


eorum, quos conscriptione sui sermonis aedificat, ut ostendat tamen ea
quae implenda iubentur in lege, in oratione esse poscenda. Quod utique
vanissime fieret, si ad illa agenda sine divino adiutorio voluntas humana
sufficeret.

Num voluntas credentis praecedat gratiam Dei.

14. 27. Sed cum fuerint convicti, non defensores, sed inflatores et
praecipitatores liberi arbitrii, quia neque scientia divinae legis, neque
natura, neque sola remissio peccatorum est illa gratia, quae per Iesum
Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa facit ut lex impleatur, ut natura
liberetur, ne peccatum dominetur: cum ergo in his convicti fuerint, ad hoc
se convertunt, ut quocumque modo conentur ostendere gratiam Dei
secundum merita nostra dari.

Dicunt enim: "Etsi non datur secundum merita bonorum operum,


quia per ipsam bene operamur, tamen secundum merita bonae voluntatis
datur: quia bona voluntas", inquiunt, "praecedit orantis, quam praecessit
voluntas credentis, ut secundum haec merita gratia sequatur exaudientis
Dei".

Spiritus gratiae facit ut habeamus fidem.

14. 28. Iam quidem de fide, hoc est, de voluntate credentis superius
disputavi, usque adeo eam demonstrans ad gratiam pertinere, ut Apostolus
non diceret: Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram, sed diceret:
Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem.

Sunt et alia testimonia, in quibus est quod ait: Sapite ad


temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Et quod
iam commemoravi: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis,
sed Dei donum est. Et illud quod scripsit ad Ephesios: Pax fratribus et
caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Et illud, ubi ait: Quia
vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam
ut patiamini pro eo.

Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et


tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Et illud maxime,
ubi dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei. Non enim ait: Scientiam
fidei, sed: spiritum fidei: quod propterea dixit, ut intellegeremus, quia fides
et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur. Quomodo enim
invocabunt, inquit, in quem non crediderunt?.

Ergo spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem


impetremus orando, ut possimus facere quae iubemur. Ideo ipse Apostolus
assidue legi praeponit fidem: quoniam quod lex iubet, facere non valemus,
nisi per fidem rogando impetremus, ut facere valeamus.

Fides datur a Deo.

14. 29. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec datur a Deo, propter
quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus
faceremus inaniter, nisi rectissime crederemus, etiam perversas et fidei
contrarias voluntates omnipotentem Deum ad credendum posse convertere.
Liberum quidem hominis arbitrium pulsatur, ubi dicitur: Hodie si vocem
eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre, non diceret per
Prophetam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Quod
de Novo Testamento fuisse praedictum, satis Apostolus ostendit, ubi ait:
Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non
in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

Quod non ideo dictum putemus, ut carnaliter vivant qui debent


spiritaliter vivere: sed, quia lapis sine sensu est, cui comparatum est cor
durum, cui nisi carni sentienti cor intellegens debuit comparari? Sic enim
hoc dicitur per Ezechielem prophetam: Et dabo eis, inquit, cor aliud, et
spiritum novum dabo eis; et evellam cor lapideum de carne eorum, et dabo
eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et iustificationes meas
observent, et faciant eas: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum,
dicit Dominus.

Numquid ergo possumus nisi absurdissime dicere, bonum meritum


bonae voluntatis in homine praecessisse, ut evelleretur ab eo cor lapideum:
quandoquidem ipsum cor lapideum non significat nisi durissimam
voluntatem et adversus Deum omnino inflexibilem? Ubi enim praecedit
bona voluntas, iam non est utique cor lapideum.

Deus non propter hominum merita, sed propter nomen suum donat.

14. 30. Nam et alio loco per eumdem Prophetam Deus manifestissime
ostendit, non propter eorum aliqua bona merita, sed propter nomen suum
ista facere, ubi ait: Ego facio, domus Israel: sed propter nomen meum
sanctum quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc: et sanctificabo
nomen meum magnum quod profanatum est in gentibus, quod profanastis
in medio eorum; et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai
Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos eorum.

Et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et


inducam vos in terram vestram; et aspergam vos aqua munda, et
mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus idolis vestris,
et mundabo vos; et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in
vobis; et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor
carneum, et spiritum meum dabo in vobis: et faciam ut in iustificationibus
meis ambuletis, et iudicia mea observetis et faciatis.
Quis ita sit caecus, ut non videat, quis ita lapideus, ut non sentiat
istam gratiam, non secundum merita bonae voluntatis dari, Domino dicente
atque testante: Ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum?
Quare enim dixit: Ego facio, sed propter nomen meum sanctum, nisi ne illi
putarent propter bona merita sua fieri, quod non erubescunt dicere
pelagiani? Non solum autem bona merita eorum nulla, verum etiam mala
merita praecessisse demonstrat, dicendo: sed propter nomen meum
sanctum, quod profanastis in gentibus.

Quis non videat horrendum malum esse, nomen sanctum Domini


profanare? Et tamen propter ipsum nomen meum, inquit, quod profanastis
vos, ego faciam vos bonos, non propter vos: et sanctificabo, inquit, nomen
meum magnum, quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in
medio eorum. Sanctificare se dicit nomen suum, quod superius dixerat
sanctum.

Hoc est ergo quod oramus in oratione dominica, dicentes:


Sanctificetur nomen tuum, ut sanctificetur in hominibus, quod per seipsum
sine dubio semper est sanctum. Denique sequitur: Et scient omnes gentes
quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in
vobis. Cum ergo ipse semper sit sanctus, sanctificatur tamen in eis quibus
largitur gratiam suam, auferendo ab eis cor lapideum, per quod nomen
Domini profanaverunt.

Semper est autem in nobis voluntas libera.

15. 31. Ne autem putetur, nihil ibi facere ipsos homines per liberum
arbitrium, ideo in Psalmo dicitur: Nolite obdurare corda vestra. Et per
ipsum Ezechielem: Proiicite a vobis omnes impietates vestras, quas impie
egistis in me, et facite vobis cor novum et spiritum novum, et facite omnia
mandata mea. Utquid moriemini, domus Israel, dicit Dominus? quia nolo
mortem morientis, dicit Adonai Dominus, et convertimini et vivetis.

Meminerimus eum dicere: et convertimini et vivetis, cui dicitur:


Converte nos, Deus. Meminerimus eum dicere: Proiicite a vobis omnes
impietates vestras: cum ipse iustificet impium. Meminerimus ipsum dicere:
Facite vobis cor novum et spiritum novum, qui dicit: Dabo vobis cor
novum, et spiritum novum dabo in vobis.
Quomodo ergo qui dicit: Facite vobis, hoc dicit: Dabo vobis? Quare
iubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est, nisi quia dat quod
iubet, cum adiuvat ut faciat cui iubet? Semper est autem in nobis voluntas
libera, sed non semper est bona. Aut enim a iustitia libera est, quando servit
peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando servit iustitiae, et
tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo
bonae voluntatis, qui prius fuit voluntatis malae.

Per hanc etiam fit ut ipsa bona voluntas, quae iam esse coepit,
augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit,
cum valde perfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est: Si
volueris, servabis mandata: ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum
se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta
sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adiuvatur, ut faciat quod iubetur.
Tunc enim utile est velle, cum possumus; et tunc utile est posse, cum
volumus: nam quid prodest, si quod non possumus volumus, aut quod
possumus nolumus?

Deus iubet quae non possumus ut noverimus quid ab illo petere debeamus.

16. 32. Magnum aliquid pelagiani se scire putant, quando dicunt: "Non
iuberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri". Quis hoc nesciat? Sed
ideo iubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere
debeamus. Ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat.
Denique ipse qui dixit: Si volueris, conservabis mandata, in eodem libro
Ecclesiastico aliquanto post dicit: Quis dabit in ore meo custodiam, et
super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea
perdat me?.

Iam certe mandata acceperat: Cohibe linguam tuam a malo, et labia


tua ne loquantur dolum. Cum ergo verum sit quod dixit: Si volueris,
conservabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui
dicit in Psalmo: Pone, Domine, custodiam ori meo? Quare non ei sufficit
mandatum Dei et voluntas sua, quandoquidem si voluerit, conservabit
mandata? Quam multa Dei mandata sunt contra superbiam, iam novit ea; si
voluerit, conservabit ea.

Quare ergo paulo post dicit: Domine Pater et Deus vitae meae,
elationem oculorum ne dederis mihi? Iam dixerat ei lex: Non concupisces :
velit ergo, et faciat quod iubetur; quoniam si voluerit, conservabit mandata.
Quare sequitur et dicit: Concupiscentiam averte a me? Contra luxuriam
Deus quam multa mandavit: faciat ea; quia si voluerit, conservabit
mandata.

Quid est quod clamat ad Deum: Ventris appetitio et concubitus ne


apprehendat me? Si haec ei praesenti diceremus, rectissime nobis
responderet et diceret: Ex ista oratione mea, qua haec a Deo peto,
intellegite quomodo dixerim: Si volueris, conservabis mandata. Certum est
enim nos mandata servare, si volumus; sed quia praeparatur voluntas a
Domino, ab illo petendum est ut tantum velimus, quantum sufficit ut
volendo faciamus.

Certum est nos velle, cum volumus; sed ille facit ut velimus bonum,
de quo dictum est, quod paulo ante posui: Praeparatur voluntas a Domino;
de quo dictum est: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius
volet; de quo dictum est: Deus est qui operatur in vobis et velle. Certum est
nos facere, cum facimus; sed ille facit ut faciamus, praebendo vires
efficacissimas voluntati, qui dixit: Faciam ut in iustificationibus meis
ambuletis, et iudicia mea observetis et faciatis.

Cum dicit: faciam ut faciatis, quid aliud dicit, nisi: auferam a vobis
cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo vobis cor carneum, unde
faciatis? Et hoc quid est, nisi: Auferam cor durum, unde non faciebatis, et
dabo cor oboediens, unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo:
Pone, Domine, custodiam ori meo. Hoc est enim dicere: Fac ut ponam
custodiam ori meo: quod beneficium Dei iam fuerat consecutus, qui dixit:
Posui ori meo custodiam.

Mandata Dei implentur magna voluntate, hoc est magna caritate.

17. 33. Qui ergo vult facere Dei mandatum et non potest, iam quidem habet
voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam; poterit autem, cum
magnam habuerit et robustam. Quando enim martyres magna illa mandata
fecerunt, magna utique voluntate, hoc est, magna caritate fecerunt: de qua
caritate ipse Dominus ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut
animam suam ponat pro amicis suis.
Unde et Apostolus dicit: Qui enim diligit proximum, legem implevit;
nam: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non
concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur:
Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non
operatur: plenitudo ergo legis, dilectio.

Ipsam caritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore


Dominum ter negavit. Timor enim non est in caritate, sicut ait Ioannes
evangelista in epistola sua; sed perfecta caritas foras mittit timorem. Et
tamen quamvis parva et imperfecta, non deerat, quando dicebat Domino:
Animam meam pro te ponam: putabat enim se posse, quod se velle
sentiebat. Et quis istam etsi parvam dare coeperat caritatem, nisi ille qui
praeparat voluntatem, et cooperando perficit, quod operando incipit?

Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus


cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus: Certus sum quoniam qui
operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. Ut ergo
velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut
faciamus, nobiscum cooperatur: tamen sine illo vel operante ut velimus, vel
cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. De operante
illo ut velimus, dictum est: Deus est enim qui operatur in vobis et velle.

De cooperante autem cum iam volumus et volendo facimus: Scimus,


inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum. Quid est:
omnia, nisi et ipsas terribiles saevasque passiones? Sarcina quippe illa
Christi, quae infirmitati gravis est, levis efficitur caritati. Talibus enim
Dominus dixit esse suam sarcinam levem, qualis Petrus fuit quando passus
est pro Christo, non qualis fuit quando negavit Christum.

Qualis caritas?

17. 34. Istam caritatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem


commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a caritate Christi?
tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an
periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te
mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Sed in his
omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos.
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque
principatus, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque
profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae
est in Christo Iesu Domino nostro. Et alio loco dicit: Adhuc
supereminentiorem viam vobis demonstro.

Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non


habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si
habuero prophetiam, et si sciero omnia sacramenta, et si habuero omnem
fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et
si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut
ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.

Caritas magnanima est, benigna est: caritas non aemulatur, non agit
perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non
irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem
veritati; omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert; caritas
numquam cadit. Et paulo post: Manet, inquit, fides, spes, caritas, tria haec;
maior autem horum caritas: sectamini caritatem.

Item dicit ad Galatas: Vos enim in libertatem vocati estis, fratres;


tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem servite
invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod diliges
proximum tuum tamquam te ipsum. Hoc est quod ad Romanos ait: Qui
diligit alterum, legem implevit. Item dicit ad Colossenses: Super omnia
autem haec caritatem, quae est vinculum perfectionis.

Et ad Timotheum: Finis, inquit, praecepti est caritas: et adiungens


qualis caritas: de corde, inquit, puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
Ad Corinthios autem cum dicit: Omnia vestra cum caritate fiant, satis
ostendit, etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui
corripiuntur, cum caritate esse faciendas. Unde alibi cum dixisset: Corripite
inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos: patientes estote ad
omnes, mox adiunxit: Videte ne quis malum pro malo alicui reddat. Ergo et
quando corripiuntur inquieti, non malum pro malo, sed potius bonum
redditur. Haec autem omnia quae nisi caritas operatur?

Caritas plenitudo legis.


17. 35. Et apostolus Petrus: Ante omnia, inquit, mutuam inter vos caritatem
perpetuam habentes, quia caritas cooperit multitudinem peccatorum. Dicit
etiam apostolus Iacobus: Si tamen legem perficitis regalem, secundum
Scripturas: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum, bene facitis. Item
Ioannes apostolus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet. Et
alio loco: Qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem
suum: quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus
invicem. Itemque alibi: Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus
nomini Filii eius Iesu Christi, et diligamus invicem.

Et iterum: Hoc, inquit, mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit


Deum, diligat et fratrem suum. Et paulo post: In hoc, inquit, cognoscimus,
quia diligimus filios Dei, cum Deum diligimus, et praecepta eius facimus.
Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta eius servemus, et praecepta eius
gravia non sunt. Et in epistola secunda scriptum est: Non quasi praeceptum
novum scribam tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus invicem.

In dilectione Domini et proximi tota lex.

17. 36. Dicit etiam ipse Dominus Iesus, in duobus praeceptis dilectionis
Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere. De quibus
duobus praeceptis in Evangelio secundum Marcum scriptum est: Et
accessit unus de scribis qui audierat illos perquirentes, et videns quoniam
illis bene responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium
mandatum. Iesus autem respondit ei: Primum omnium mandatum est: Audi,
Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: hoc est primum
mandatum.

Secundum autem simile illi: Diliges proximum tuum tamquam


teipsum. Maius horum aliud non est mandatum. Dicit etiam in Evangelio
secundum Ioannem: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia
discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

Caritas ex Deo est.

18. 37. Haec omnia praecepta dilectionis, id est caritatis, quae tanta et talia
sunt, ut quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine caritate, nullo
modo fiat bene; haec ergo praecepta caritatis inaniter darentur hominibus,
non habentibus liberum voluntatis arbitrium; sed quia per legem dantur et
veterem et novam (quamvis in nova venerit gratia quae promittebatur in
vetere), lex autem sine gratia littera est occidens, in gratia vero spiritus
vivificans, unde est in hominibus caritas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo?

Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani; si autem


ex Deo, vicimus pelagianos. Sedeat ergo inter nos iudex apostolus Ioannes,
et dicat nobis: Carissimi, diligamus invicem. In his verbis Ioannis cum se
illi extollere coeperint et dicere: Utquid nobis hoc praecipitur, nisi quia ex
nobis habemus ut invicem diligamus? sequitur continuo idem Ioannes,
confundens eos et dicens: quia dilectio ex Deo est.

Non itaque ex nobis, sed ex Deo est. Cur ergo dictum est: Diligamus
invicem, quia dilectio ex Deo est, nisi quia praecepto admonitum est
liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu
prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi
quaereret unde quod iubebatur impleret. Cum dicitur: Diligamus invicem,
lex est; cum dicitur: quia dilectio ex Deo est, gratia est. Sapientia quippe
Dei legem et misericordiam in lingua portat. Unde scriptum est in Psalmo:
Etenim benedictionem dabit qui legem dedit.

Nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret.

18. 38. Nemo ergo vos fallat, fratres mei: quia nos non diligeremus Deum,
nisi nos prior ipse diligeret. Idem Ioannes apertissime hoc ostendit, et dicit:
Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos.

Gratia nos facit legis dilectores, lex vero ipsa sine gratia nonnisi
praevaricatores facit. Et quod discipulis suis dicit Dominus: Non vos me
elegistis, sed ego elegi vos, nihil aliud indicat nobis. Si enim nos prius
dileximus, ut hoc merito nos ipse diligeret, prius illum nos elegimus, ut ab
illo eligi mereremur. Sed ipse qui veritas est, aliud dicit, et huic vanitati
hominum apertissime contradicit: Non vos me elegistis, inquit.

Si ergo non elegistis, sine dubio nec dilexistis: quomodo enim eum
eligerent, quem non diligerent? Sed ego, inquit, vos elegi. Numquid non et
ipsi postea elegerunt eum, et omnibus bonis huius saeculi praetulerunt? Sed
quia electi sunt, elegerunt: non quia elegerunt, electi sunt. Eligentium
hominum meritum nullum esset, nisi eos eligentis gratia Dei praeveniret.
Unde et apostolus Paulus benedicens Thessalonicenses : Vos, inquit,
Dominus multiplicet, et abundare faciat in caritate in invicem et in omnes.

Hanc benedictionem dedit ut nos invicem diligeremus, qui legem


dederat ut invicem diligamus. Denique alio loco ad eosdem, quia sine dubio
in quibusdam eorum iam erat, quod eis ut esset optaverat: Gratias, inquit,
agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam
supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque vestrum in
invicem.

Hoc dixit, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, tamquam ex


se ipsis id habentes extollerentur. Quod ergo supercrescit fides vestra,
inquit, et abundat caritas uniuscuiusque vestrum in invicem, gratias agere
debemus Deo de vobis, non ita vos laudare, tamquam hoc habeatis ex
vobis.

Caritas, pax, fides: magna bona Dei.

18. 39. Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris,
sed virtutis et caritatis et continentiae. In quo sane Apostoli testimonio
cavere debemus, ne nos arbitremur non accepisse spiritum timoris Dei,
quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit propheta Isaias:
Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini.

Non quo timore Petrus Christum negavit, sed illius timoris spiritum
accepimus, de quo dicit ipse Christus: Eum timete, qui habet potestatem et
animam et corpus perdere in Gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Hoc
autem dixit, ne illo timore negaremus eum, quo turbatus est Petrus. Hunc
enim auferri voluit a nobis, cum prius dixit: Nolite timere eos qui corpus
occidunt, et postea non habent quid faciant.

Huius timoris non accepimus spiritum, sed virtutis et caritatis et


continentiae. De quo spiritu idem ipse ad Romanos ait: Gloriamur in
tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia
probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Non itaque per nos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis,
ipsa caritate fit, quam Dei donum esse manifestat, ut tribulatio non auferat,
sed potius operetur patientiam. Ad Ephesios etiam: Pax, inquit, fratribus et
caritas cum fide. Magna bona: sed dicat unde? a Deo, inquit, Patre et
Domino Iesu Christo. Ergo haec magna bona, non sunt nisi Dei dona.

Pelagiani caritatem ex nobis ipsis volunt.

19. 40. Sed non est mirum, si lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non
comprehendunt. In Ioanne lux dicit: Ecce qualem dilectionem dedit nobis
Pater, ut filii Dei vocemur et simus. Et in pelagianis tenebrae dicunt:
Dilectio nobis ex nobis est. Quam si veram, id est, christianam dilectionem
haberent, scirent et unde haberent; sicut sciebat Apostolus, qui dicebat: Nos
autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut
sciamus quae a Deo donata sunt nobis.

Ioannes dicit: Deus dilectio est. Et pelagiani etiam ipsum Deum non
ex Deo, sed ex semetipsis habere se dicunt: et cum scientiam legis ex Deo
nobis esse fateantur, caritatem ex nobis ipsis volunt. Nec audiunt
Apostolum dicentem: Scientia inflat, caritas autem aedificat. Quid est
ineptius, immo vero quid est amentius, et ab ipsa sanctitate caritatis
alienius, quam confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine caritate inflat, et
ex nobis esse caritatem, quae facit ut scientia inflare non possit?

Item cum dicat Apostolus: supereminentem scientiae caritatem


Christi, quid est insanius, quam putare ex Deo esse scientiam, quae
subdenda est caritati, et ex hominibus caritatem, quae supereminet
scientiae? Fides autem vera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia
scriptum est: A facie eius scientia et intellectus procedit; scriptum est:
Caritas ex Deo est. Et legimus: Spiritum scientiae et pietatis; legimus:
Spiritum virtutis et caritatis et continentiae. Sed maius est donum caritas
quam scientia: nam scientia quando est in homine, caritas est necessaria, ne
infletur; caritas autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur.

Deus dominatur in voluntatibus hominum.

20. 41. Satis me disputasse arbitror adversus eos qui gratiam Dei
vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tollitur, sed ex mala
mutatur in bonam, et cum bona fuerit adiuvatur; et sic disputasse, ut non
magis ego, quam divina ipsa Scriptura vobiscum locuta sit evidentissimis
testimoniis veritatis: quae Scriptura divina si diligenter inspiciatur, ostendit
non solum bonas hominum voluntates quas ipse facit ex malis, et a se
factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit vitam, verum etiam illas
quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo
voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam
praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse iudicat,
occultissimo quidem iudicio, sed sine ulla dubitatione iustissimo.

Nam invenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum


peccatorum; sicut sunt vasa irae, quae perfecta dicit Apostolus in
perditionem; sicut est induratio Pharaonis, cuius et causa dicitur, ad
ostendendam in illo virtutem Dei; sicut est fuga Israelitarum a facie
hostium de civitate Gai: in animo enim factus est timor ut fugerent, et hoc
factum est ut vindicaretur peccatum eo modo, quo fuerat vindicandum:
unde dicit Dominus ad Iesum Nave: Non poterunt filii Israel subsistere
ante faciem inimicorum suorum.

Quid est: Non poterunt subsistere? Quare non subsistebant per


liberum arbitrium, sed per timorem turbata voluntate fugiebant, nisi quia
Deus dominatur et voluntatibus hominum, et quos vult in formidinem
convertit iratus? Numquid non hostes Israelitarum adversus populum Dei,
quem ducebat Iesus Nave, sua voluntate pugnarunt? Et tamen dicit
Scriptura, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam
irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur.

Numquid non sua voluntate homo improbus filius Gemini


maledicebat regi David? Et tamen quid ait David, plenus vera et alta et pia
sapientia? quid ait illi qui maledicentem percutere voluit? Quid mihi,
inquit, et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, et maledicat; quia Dominus
dixit illi maledicere David. Et quis dicet ei: Quare fecisti sic?. Deinde
Scriptura divina plenam sententiam regis velut ab alio initio repetendo
commendans: Et dixit, inquit, David ad Abessa et ad omnes pueros eius:
Ecce filius meus qui exiit de utero meo; quaerit animam meam, et adhuc
modo filius Gemini. Sinite illum, maledicat, quoniam dixit illi Dominus, ut
videat Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto
eius in die isto.
Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere David, quis
sapiens et intelleget? Non enim iubendo dixit, ubi obedientia laudaretur;
sed quod eius voluntatem proprio vitio suo malam in hoc peccatum iudicio
suo iusto et occulto inclinavit, ideo dictum est: dixit ei Dominus. Nam si
iubenti obtemperasset Deo, laudandus potius quam puniendus esset, sicut
ex hoc peccato postea novimus esse punitum.

Nec causa tacita est, cur ei Dominus isto modo dixerit maledicere
David, hoc est, cor eius malum in hoc peccatum miserit vel dimiserit: ut
videat, inquit, Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro
maledicto eius in die isto. Ecce quomodo probatur, Deum uti cordibus
etiam malorum ad laudem atque adiumentum bonorum. Sic usus est Iuda
tradente Christum, sic usus est et Iudaeis crucifigentibus Christum. Et
quanta inde bona praestitit populis credituris!

Qui et ipso diabolo utitur pessimo, sed optime, ad exercendam et


probandam fidem et pietatem bonorum, non sibi, qui omnia scit antequam
fiant, sed nobis, quibus erat necessarium, ut eo modo ageretur nobiscum.
Numquid non sua voluntate Abessalon elegit consilium quod sibi oberat?
Et tamen ideo fecit, quia exaudierat Dominus eius patrem orantem, ut hoc
fieret. Propter quod Scriptura ait: Et Dominus mandavit dissipare consilium
Achitophel bonum, ut inducat Dominus super Abessalon omnia mala.

Bonum consilium dixit, quod ad tempus proderat causae, quia pro


ipso erat contra patrem eius, contra quem rebellaverat, ut posset eum
opprimere, nisi Dominus consilium dissipasset quod dederat Achitophel,
agendo in corde Abessalon, ut tale consilium repudiaret, et aliud quod ei
non expediebat eligeret.

Agit Deus in cordibus hominum ad inclinandas voluntates quocumque vult.

21. 42. Quis non ista iudicia divina contremiscat, quibus agit Deus in
cordibus etiam malorum hominum quidquid vult, reddens eis tamen
secundum merita eorum? Roboam filius Salomonis respuit consilium
salubre seniorum, quod ei dederant, ne cum populo dure ageret, et verbis
coaevorum suorum potius acquievit, respondendo minaciter quibus leniter
debuit.
Unde hoc, nisi propria voluntate? Sed hinc ab eo recesserunt decem
tribus Israel, et alium regem sibi constituerunt Ieroboam, ut irati Dei
voluntas fieret, quod etiam futurum esse praedixerat. Quid enim Scriptura
dicit? Et non audivit rex plebem, quoniam erat conversio a Domino, ut
statueret verbum suum quod locutus est in manu Achiae Selonitae de
Ieroboam filio Nabath.

Nempe sic factum est illud per hominis voluntatem, ut tamen


conversio esset a Domino. Legite libros Paralipomenon, et invenietis in
secundo libro scriptum: Et suscitavit Dominus super Ioram spiritum
Philistiim et Arabum qui finitimi erant Aethiopibus; et ascenderunt in
terram Iuda, et dissipaverunt eam, et ceperunt omnem substantiam, quae in
domo regis inventa est. Hic ostenditur, Deum suscitare hostes eis terris
vastandis, quas tali poena iudicat dignas.

Numquid tamen Philistiim et Arabes in terram Iudaeam dissipandam


sine sua voluntate venerunt, aut sic venerunt sua voluntate, ut mendaciter
scriptum sit quod Dominus ad hoc faciendum eorum spiritum suscitavit?
Immo utrumque verum est, quia et sua voluntate venerunt, et tamen
spiritum eorum Dominus suscitavit. Quod etiam sic dici potest, et eorum
spiritum Dominus suscitavit, et tamen sua voluntate venerunt. Agit enim
Omnipotens in cordibus hominum etiam motum voluntatis eorum, ut per
eos agat quod per eos agere ipse voluerit, qui omnino iniuste aliquid velle
non novit.

Quid est quod homo Dei dixit ad Amessiam regem: Non veniat
tecum exercitus Israel, non est enim Dominus cum Israel, omnibus filiis
Ephrem: quoniam si putaveris obtinere in illis, in fugam convertet te Deus
ante inimicos, quoniam virtus est Deo vel adiuvare vel in fugam vertere?
Quomodo virtus Dei alios adiuvat in bello dando eis fiduciam, alios
immisso timore vertit in fugam, nisi quia ille qui in coelo et in terra omnia
quaecumque voluit fecit, etiam in cordibus hominum operatur?

Legimus quid dixerit Ioas rex Israel, mittens nuntium ad Amessiam


regem volentem pugnare cum illo. Nam post aliqua dixit: Nunc sede in
domo tua. Quid provocas in malum, et cadis tu et Iuda tecum?. Deinde
Scriptura subiunxit: Et non audivit Amessias; quoniam a Deo erat ut
traderetur in manus, quoniam quaesierunt deos Edom.
Ecce Deus idololatriae peccatum volens vindicare, hoc operatus est
in eius corde, cui utique iuste irascebatur, ut admonitionem salubrem non
audiret, sed ea contempta iret in bellum, ubi cum suo exercitu caderet. Per
Ezechielem prophetam dicit Deus: Et propheta si erraverit et locutus fuerit,
ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super
eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel.

In libro Esther scriptum est, quae mulier ex populo Israel in terra


captivitatis facta erat uxor alienigenae regis Assueri: ergo in eius libro
scriptum est, quod cum haberet necessitatem interveniendi pro populo suo,
quem rex, ubicumque in regno eius esset, iusserat trucidari, oravit ad
Dominum: cogebat enim eam magna necessitas, ut praeter iussum regis et
praeter ordinem suum ad illum auderet intrare.

Et videte quid Scriptura dicat: Et intuitus est eam tamquam taurus


impetu indignationis suae, et timuit regina, et conversus est color eius per
dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae
praecedebat eam; et convertit Deus, et transtulit indignationem eius in
lenitatem. Scriptum est et in Proverbis Salomonis: Sicut impetus aquae sic
cor regis in manu Dei; quocumque voluerit, declinabit illud.

Et in Psalmo centesimo quarto legitur dictum de Aegyptiis, quid eis


fecerit Deus: Et convertit cor eorum ut odissent populum eius, ut dolum
facerent in servos eius. In Litteris etiam apostolicis videte quae scripta
sunt; in Epistola Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus
in desideria cordis eorum, in immunditiam. Item paulo post: Propter hoc
tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item paulo post: Sicut non
probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam
mentem, ut faciant quae non conveniunt.

Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de quibusdam: Pro eo


quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet
illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes
qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

Operatur Deus in cordibus hominum ad inclinandas voluntates quocumque


vult.
21. 43. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia
commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur,
operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates
quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro
meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto,
semper tamen iusto. Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro,
quia non est iniquitas apud Deum.

Ac per hoc quando legitis in Litteris veritatis, a Deo seduci homines,


aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala
merita eorum, ut iuste ista paterentur; ne incurratis in illud proverbium
Salomonis: Insipientia viri violat vias suas; Deum autem causatur in corde
suo. Gratia vero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia iam
non est gratia: quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur.

Si autem potens est, sive per Angelos, vel bonos vel malos, sive
quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum, pro meritis
eorum, quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab
Adam, aut crevit per propriam voluntatem, quid mirum est, si per Spiritum
Sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut
ipsa corda essent ex malis bona?

In accipienda gratia, parvulorum nulla est voluntas cuius meritum


praecessisse dicant.

22. 44. Sed suspicentur homines quaelibet merita bona, quae putant
praecedere, ut iustificentur per Dei gratiam, non intellegentes, cum hoc
dicunt, nihil aliud quam se negare gratiam: sed, ut dixi, quod volunt de
maioribus suspicentur; de parvulis certe Pelagiani quid respondeant non
inveniunt, quorum nec voluntas ulla est in accipienda gratia, cuius
voluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu
reluctari videmus, quando baptizantur et divina Sacramenta percipiunt:
quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam libero
uterentur arbitrio; et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia, apertissime
nullo bono merito praecedente, alioquin gratia iam non esset gratia.

Et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei


providentia in manus piorum quomodocumque perveniunt; aliquando
autem filii fidelium non eam consequuntur, aliquo impedimento existente,
ne possit periclitantibus subveniri. Fiunt vero ista per occultam Dei
providentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et investigabiles viae: quod
ut Apostolus diceret, quid praedixerit intuemini.

Agebat enim de Iudaeis et Gentibus, cum scriberet ad Romanos, id


est, ad Gentes, et ait: Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc
autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate, ita et hi nunc
non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam
consequantur: conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium
misereatur. Et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae
certam quidem veritatem, sed magnam profunditatem, quomodo concluserit
Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala ut
venirent bona, mox exclamavit atque ait: O altitudo divitiarum sapientiae
et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae
eius!.

Haec enim inscrutabilia iudicia et investigabiles vias perversi


homines non cogitantes, et proclives ad reprehendendum, non idonei ad
intellegendum, putabant et iactitabant Apostolum dicere: Faciamus mala,
ut veniant bona. Quod absit ut Apostolus diceret; sed homines non
intellegentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit Apostolus:
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit
delictum, superabundavit gratia.

Sed utique gratia id agit, ut iam fiant bona ab eis qui fecerunt mala;
non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque
debent dicere: Faciamus mala, ut veniant bona; sed: Fecimus mala, et
venerunt bona; iam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro
bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona. Propter quod
scriptum est in Psalmo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

Prius itaque non ideo venit Filius hominis in mundum, ut iudicet


mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: hoc propter misericordiam;
postea vero propter iudicium venturus est iudicare vivos et mortuos,
quamvis et in hoc tempore ipsa salvatio non fiat sine iudicio, sed occulto:
ideo ait: In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et
qui vident, caeci fiant.

Deus bonus et iustus est.


23. 45. Ad occulta ergo Dei iudicia revocate, quando videtis in una causa,
quam certe habent omnes parvuli, haereditarium malum trahentes ex Adam,
huic subveniri ut baptizetur, illi non subveniri ut in ipsa obligatione
moriatur; illum baptizatum in hac vita relinqui, quem praescivit Deus
impium futurum, istum vero baptizatum rapi ex hac vita, ne malitia mutet
intellectum eius; et nolite in istis dare iniustitiam vel insipientiam Deo,
apud quem iustitiae fons est et sapientiae; sed sicut vos exhortatus sum ab
initio sermonis huius, in quod pervenistis, in eo ambulate, et hoc quoque
vobis Deus revelabit, et si non in hac vita, certe in altera: nihil est enim
occultum quod non revelabitur.

Quando ergo auditis dicentem Dominum: Ego Dominus seduxi


prophetam illum, et quod ait Apostolus: Cuius vult miseretur, et quem vult
obdurat, in eo quem seduci permittit vel obdurari, mala eius merita credite;
in eo vero cuius miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed
bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a
Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus: Ego induravi
Pharaonem; vel: induravi, aut: indurabo cor Pharaonis.

Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum. Nam et hoc
de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomya, dicente Scriptura:
Et ingravavit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere
populum. Ac per hoc et Deus induravit per iustum iudicium, et ipse Pharao
per liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor vester, si
in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem. Deus enim qui
modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet
unicuique secundum opera eius.

Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam iustus est; et bona
pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus
est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est.
Reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia; et reddet bona pro
malis, gratiam pro iniustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.

Ubi non intellegitis, orate ut intellegatis.

24. 46. Repetite assidue librum istum, et si intellegitis, Deo gratias agite;
ubi autem non intellegitis, orate ut intellegatis: dabit enim vobis Dominus
intellectum. Mementote scriptum esse: Si quis vestrum indiget sapientia,
postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
Ipsa est sapientia desursum descendens, sicut ipse apostolus Iacobus dicit.

Illam vero sapientiam repellite a vobis, et orate ut non sit in vobis,


quam detestatus est, ubi ait: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones
in vobis sunt, non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena,
animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio est, ibi inconstantia et
omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem
pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et
fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione.

Quid boni ergo non habebit, qui hanc sapientiam postularit et


impetrarit a Domino? Et hinc intellegite gratiam; quia si ex nobis esset ista
sapientia, desursum non esset, nec ab ipso qui nos creavit Deo postulanda
esset. Fratres, orate et pro nobis, ut temperanter et pie et iuste vivamus in
hoc saeculo, exspectantes illam beatam spem, et manifestationem Domini
et Salvatoris nostri Iesu Christi, cui est honor et gloria et regnum cum Patre
et Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.

DE NATURA ET GRATIA

Occasio huius opuscoli edendi.

1. 1. Librum quem misistis, carissimi filii Timasi et Iacobe, intermissis


paululum, quae in manibus erant, cursim quidem, sed non mediocri
intentione perlegi et vidi hominem zelo ardentissimo accensum adversus
eos, qui cum in suis peccatis humanam voluntatem debeant accusare,
naturam potius accusantes hominum per illam se excusare conantur.

Nimis exarsit adversus hanc pestilentiam, quam etiam litterarum


saecularium auctores graviter arguerunt exclamantes: Falso queritur de
natura sua genus humanum 1. Hanc prorsus etiam iste sententiam quantis
potuit ingenii viribus aggeravit. Verumtamen timeo ne illis potius
suffragetur, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; ignorantes
enim Dei iustitiam et suam volentes constituere iustitiae Dei non sunt
subiecti 2.

Quae sit autem iustitia Dei de qua hic loquitur consequenter aperit
adiungens: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti 3. Hanc
itaque iustitiam Dei non in praecepto legis, quotimor incutitur, sed in
adiutorio gratiae Christi, ad quam solam utiliter legis velut paedagogi timor
ducit 4, constitutam esse qui intellegit, ipse intellegit quare sit christianus.
Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 5. Si autem non
gratis mortuus est, in illo solo iustificatur impius, cui credenti in eum qui
iustificat impium deputatur fides adiustitiam 6.

Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei iustificati gratis per


sanguinem ipsius 7. Quicumque autem non putantur pertinere ad hos
omnes, qui peccaverunt et egent gloria Dei, profecto nullam necessitatem
habent ut cristiani fiant, quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus;
unde non venit ille vocare iustos, sed peccatores 8.

Fides in Christum non esset ad salutem necessaria, si homo sine illa posset
iuste vivere.

2. 2. Ac per hoc natura humani generis ex illius unius praevaricatoris carne


procreata, si potest sibi sufficere ad implendam legem perficiendamque
iustitiam, de praemio debet esse secura, hoc est, de vita aeterna,"etiamsi in
aliqua gente aut aliquo superiore tempore fides eam latuit sanguinis Christi.
Non enim iniustus Deus, qui iustos fraudet mercede iustitiae, si eis non est
annuntiatum sacramentum divinitatis et humanitatis Christi, quod
manifestatum est in carne 9.

Quomodo enim crederent quod non audierunt? aut quomodo audirent


sine praedicante 10? Fides enim ex auditu, sicut scriptum est, auditus autem
per verbum Christi. Sed dico, inquit: Numquid non audierunt? In omnem
terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 11.

Sed antequam hoc inciperet fieri, antequam denique usque ad fines


totius orbis terrae praedicatio ipsa perveniat - quoniam non desunt adhuc
ultimae gentes, licet ut perhibetur paucissimae, quibus hoc nondum fuerit
praedicatum - quid faciat humana natura vel quid fecit, quae vel ante non
audierat hoc futurum vel adhuc non comperit factum nisi credendo in
Deum, qui fecit caelum et terram 12, a quo et se factam naturaliter sentit et
recte vivendo eius impleat voluntatem nulla fide passionis Christi et
resurrectionis imbuta?".

Quod si fieri potuit aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dixit
Apostolus: ErgoChristus gratis mortuus est 13. Si enim hoc ille dixit de lege
quam accepit gens una Iudaeorum, quanto iustius dicitur de lege naturae,
quam accepit universum genus humanum: "Si per naturam iustitia, ergo
Christus gratis mortuus est". Si autem Christus non gratis mortuus est, ergo
omnis humana natura iustificari et redimi ab ira Dei iustissima, hoc est a
vindicta, nullo modo potest nisi per fidem et sacramentum sanguinis
Christi.

Sana condita est natura, postea corrupta est peccato.

3. 3. Natura quippe hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est;
natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, iam medico
indiget 14, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in
formazione, vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice
suo. Vitium vero, quod ista naturale bona contenebrat et infirmat, ut
illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice
contractum est, sed ex originali peccato, quod commissum est libero
arbitrio.

Ac per hoc natura poenalis ad vindictam iustissimam pertinet. Si


enim iam sumus in Christo nova creatura 15, tamen eramus natura filii irae
sicut et ceteri; Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam
dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui delictis, convivificavit
nos Christo cuius gratia sumus salvi facti 16.

Salus est tantum a gratia Dei.

4. 4. Haec igitur Christi gratia, sine qua nec infantes nec aetate grandes
salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod gratia
nominatur. Iustificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius 17.

Unde hi qui nonper illam liberantur, sive quia audire nondum


potuerunt 18 sive quia oboedirenoluerunt sive etiam, cum per aetatem audire
non possent, lavacrum regenerationis 19 quod accipere possent, per quod
salvi fierent, non acceperunt, iuste utique damnantur, quia sine peccato non
sunt, vel quod originaliter traxerunt vel quod malis moribus addiderunt.
Omnes enim peccaverunt - sive in Adam sive in se ipsis - et egent gloria
Dei 20.

Iustitiae erat damnari omnes.

5. 5. Universa igitur massa poenas debet et, si omnibus debitum


damnationis supplicium redderetur, non iniuste procul dubio redderetur.
Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa
misericordiae nominantur 21. Cuius misericordiae nisi illius, qui Christum
Iesum misit in hunc mundum peccatores salvos facere 22, quos praescivit et
praedestinavit et vocavit et iustificavit et glorificavit 23? Quis igitur usque
adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae
quos voluit liberantis, qui recte nullo modo posset culpare iustitiam
universos omnino damnantis?

Et in parvulis et in maioribus natura humana medico indiget.

6. 6. Hoc si secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra


christianam gratiam disputare et ea dicere, quibus demonstrare conemur
naturam humanam neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in
maioribus sibi ipsam ad iustitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe
videntur haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi 24: Non
est ista sapientia desursum descendens 25. Nolo quod sequitur dicere, ne
amicis nostris, quorum fortissima et celerrima ingenia non in perversum,
sed in directum currere volumus, facere existimemur iniuriam.

Nulla est salus sine Christo.

7. 7. Quanto igitur zelo accensus est libri huius, quem misistis, conditor
adversus eos qui peccatis suis patrocinium de naturaehumanae infirmitate
perquirunt, tanto et multo ardentiore zelo nos oportet accendi, ne evacuetur
crux Christi 26. Evacuatur autem, si aliquo modo praeter illius sacramentum
ad iustitiam vitamque aeternam perveniri posse dicatur. Quod in libro isto
agitur, nolo dicere ab sciente, ne illum qui cum scripsit ne christianum
quidem habendum iudicem, sed, quod magis credo, a nesciente, magnis
sane viribus; sed eas sanas volo, non quales phrenetici habere consuerunt.
Distinctio Pelagii inter esse et posse.

7. 8. Nam prius distinguit "aliud esse quaerere an possit aliquid esse, quod
ad solam possibilitatem pertinet, aliud, utrumne sit". Hanc distinctionem
veram esse nemo ambigit; consequens enim est, ut quod est esse potuerit,
non est autem consequens, ut quod esse potest etiam sit. Quia enim
Dominus Lazarum suscitavit 27, sine dubio potuit; quia vero Iudam non
suscitavit, numquid dicendumest: "non potuit"?

Potuit ergo, sed noluit. Nam si voluisset, eadem etiam hoc potestate
fecisset, quia et Filius quos vult vivificat 28. Sed hac distinctione vera atque
manifesta quo tendat et quid efficere conetur advertite. "Nos, inquit, de sola
possibilitate tractamus; de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad
aliud gravissimum esse atque extra ordinem ducimus".

Hoc versat multis modis et sermone diuturno, ne quis eum aliud


quam de non peccandi possibilitate quaerere existimet. Unde inter multa
quibus id agit etiam hoc dicit: "Idem iterum repeto: Ego dico posse esse
hominem sine peccato. Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine
peccato? Neque ego dico, inquit, hominem esse sine peccato neque tu dicis
non esse hominem sine peccato; de posse et non posse, non de esse et non
esse contendimus".

Deinde nonnulla eorum quae adversus eos de Scripturis proferri


solent ad istam quaestionem non pertinere, in qua quaeritur possitne annon
possit homo esse sine peccato, ita commemorat: "Nam nullus, inquit,
mundus est a sorde 29; et: Non est homo qui non peccet 30; et: Non est iustus
in terra 31; et: Non est qui faciat bonum 32; et cetera his similia, inquit, ad
non esse, non ad non posse proficiunt. Huiusmodi enim exemplis
ostenditur, quales homines quidam tempore aliquo fuerint, non quod aliud
esse non potuerint; unde et iure inveniuntur esse culpabiles. Nam si idcirco
tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent".

Infantium posse.

8. 9. Videte quid dixerit. Ego autem dico parvulum natum in eo loco, ubi ei
non potuit per Christi baptismum subveniri, morte praeventum idcirco
talem fuisse, id est, sine lavacro regenerationis exisse 33, quia esse aliud
non potuit. Absolvat ergo eum et aperiat ei contra sententiam Domini 34
regnum caelorum; sed non eum absolvit Apostolus qui ait: Per unum
hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 35. Recte ergo ea
damnatione, quae per universam massam currit, non admittitur in regnum
caelorum, quamvis christianus non solum non fuerit, sed, nec esse potuerit.

Maiorum posse.

9. 10. Sed: "non damnatur, inquiunt, quia in Adam peccasse omnes 36 non
propter peccatum nascendi origine adtractum, sed propter imitationem
dictum est". Si ergo ideo dicitur Adam auctor omnium qui subsecuti sunt
peccatorum, quia primus peccator in hominibus fuit, cur non potius Abel
quam Christus ponitur caput omnium iustorum, quia primus in hominibus
iustus fuit? Sed de infante non loquor; iuvenis vel senexin ea regione
defunctus est, ubi non potuit Christi nomen audire.

Potuit fieri iustus per naturam et liberumarbitrium an non potuit? Si


potuisse dicunt, ecce quod est crucem Christi evacuare 37 "sine illa
quemquam per naturalem legem et voluntatis arbitrium iustificari posse
contendere". Dicamus et hic: Ergo Christus gratis mortuus est 38; hoc enim
omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset; et si iniusti essent, quia
vellent, essent, non quia iusti esse non possent. Si autem sine Christi gratia
iustificari omnino non potuit, etiam istum, si audet, absolvat secundum
verba sua, quia "si idcirco talis fuit, quod aliud esse non potuit, culpa
caruit".

Versute gratiam confitetur Pelagius.

10. 11. Sed obiecit sibi quasi ab alio dictum et ait: "Potest quidem esse, sed
per Dei gratiam, inquies", Deinde velut respondendo subiungit: "Ago
humanitati tuae gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppugnabas,
non modo non oppugnare aut non confiteri solum contentus non es, verum
etiam non refugis comprobare.

Nam dicere: Potest quidem, sed per illud aut illud, quid aliud est
quam non solum consentire quod possit esse, verum etiam quomodo vel
qualiter possit ostendere? Nullus itaque magis alicuius rei possibilitatem
probat quam qui eius etiam qualitatem fatetur, quia nec absque re esse
qualitas potest". His dictis iterum sibi obicit: "Sed tu, inquies, hoc in loco
Dei gratiam, quando quidem eam non commemoras, videris abnuere".

Deinde respondit: "Ego ne abnuo, qui rem confitendo confitear


necesse est et per quod effici res potest, an tu, qui rem negando et quidquid
illud est per quod res efficitur procul dubio negas?". Oblitus est iam se illi
respondere, qui rem non negat, cuius obiectionem paulo ante proposuerat
dicentis: "Potest quidem esse, sed per Dei gratiam".Quomodo ergo illam
pro qua iste multum laborat possibilitatem negat, qui ei iam dicit: "Potest
esse, sed per Dei gratiam?".

Verumtamen quia isto dimisso qui rem iam confitetur agit adhuc
adversus eos qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad
nos? Contra quos vult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate
sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato esse non
posse. Dicit ergo: "Sive per gratiam sive per adiutorium sive per
misericordiam et quidquid illud est per quod esse homo absque peccato
potest, confitetur quisquis rem ipsam fatetur".

Cum disputatur de gratia, non de ea loquimur quae ad naturae institutionem


pertinet, sed ad reparationem.

11. 12. Fateor dilectioni vestrae, cum ista legerem, laetitia repente perfusus
sum, quod Dei gratiam non negaret, per quam solam homo iustificari
potest; hoc enim in disputationibus talium maxime detestor et horreo. Sed
pergens legere cetera primo ex datis similitudinibus coepi habere
suspectum. Ait enim: "Nunc si dixero: Homo disputare potest, avis volare,
lepus currere, et non etiam per quae haeceffici possint commemoravero, id
est, linguam, alas, pedes, num ego officiorum qualitates negavi, qui officia
ipsa confessus sum?".

Videtur certe haec eum commemorasse, quae natura valent; creata


sunt enim haec membra huiusmodi naturis, lingua, alae, pedes. Non tale
aliquid posuit, quale de gratia intellegi volumus, sine qua homo non
iustificatur, ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur. Hinc iam
ergo sollicitus coepi legere cetera et me non falso comperi suspicatum.
Peccata venialia et gratia.

12. 13. Quo priusquam veniam, videte quid dixerit. Cum tractaret
quaestionem de differentia peccatorum et obiceret sibi, quod quidam dicunt
levia quaedam peccata ipsa moltitudine, quod saepe irruant, non posse
cuncta vitari, negavit "debere argui ne levia quidem correptione, si vitari
omnino non possunt",Scripturas utique non advertens Novi Testamenti, ubi
didicimus 39 hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa quae
perperam fiunt confugiatur ad gratiam Domini miserantis velut paedagogo
concludente in eadem fide 40, quae postea revelata est, ubi et remittantur
quae male fiunt et eadem gratia iuvante non fiant. Proficientium est enim
via, quamvis bene proficientes dicantur perfecti viatores. Illa est autem
summa perfectio, cui nihil addatur, cum id quo tenditur coeperit possideri.

Pelagium hortatur Aug. ad orationem.

13. 14. Iam vero illud quod ei dicitur: "Ipse tu sine peccato es?"; revera non
pertinet ad eam rem de qua vertitur quaestio. Sed quod dicit "neglegentiae
suae potius imputari, quod non est sine peccato", bene quidem dicit, sed
dignetur inde et orare Deum m, ne illi haec iniqua neglegentia dominetur,
quem rogabat quidam, quando dicebat: Itinera mea dirige secundum
verbum tuum et non dominetur mihi omnis iniquitas 41, ne, dum suae
diligentiae quasi propriis viribus fidit, neque hic ad veram iustitiam neque
illic, ubi sine dubio perfecta desideranda est et speranda, perveniat.

Nemo praeter Christum est sine peccato ex testimonio Scripturae.

14. 15. Et illud quod a quibusdam ei dicitur: "nusquam esse scriptum his
omnino verbis posse esse hominem sine peccato", facile refellit, "quia non
ibi est quaestio, quibus verbis dicatur quaecumque sententia". Non tamen
fortasse sine causa, cum aliquotiens in Scripturis inveniatur homines dictos
esse sine querella, nemo invenitur, qui sit dictus sine peccato nisi unus
solus 42 de quo aperte dictum est: Eum qui non noverat peccatum 43, et eo
loco, ubi de sacerdotibus sanctis agebatur: Etenim expertus est omnia
secundum similitudinem sine peccato 44: in illa scilicet carne, quae habebat
similitudinem carnis peccati 45, quamvis non esset caro peccati; quam
tamen similitudinem non haberet, nisi cetera omnis esset caropeccati.
Iam illud quomodo accipiendum sit: Omnis qui natus est ex Deo non
peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet 46, cum ipse
apostolus Ioannes, quasi non sit natus ex Deo aut eis loqueretur qui
nondum essent nati ex Deo, aperte posuerit: Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 47; in libris,
quos de hac re ad Marcellinum scripsi 48, sicut potui, explicare curavi. Et
illud, quod dictum est: Non potest peccare 49, pro eo dictum esse, ac si
diceretur "non debet peccare", non improbanda mihi videtur huius assertio.
Quis enim insanus dicat debere peccari, cum ideo sit peccatum, quia non
debet fieri?

Corrumpit Pelagius Iacobi apostoli locum, addita interrogationis nota.

15. 16. Sane quod apostolus Iacobus ait: Linguam autem nullus hominum
domare potest 50, non mihi videtur ita intellegendum, ut exponere voluit,
"quasi per exprobationem dictum, tamquam diceretur: Ergone linguam
nullus hominum domare potest? tamquam obiurgans et dicens: Domare
feras potestis, linguam non potestis? quasi facilius sit linguam domare
quam feras". Non puto quod iste sit sensus hoc loco.

Si enim hoc sentiri vellet de facilitate domandae linguae, cetera


sequerentur in bestiarum comparatione. Nunc vero sequitur: Inquietum
malum, plena veneno mortifero 51, utique nocentiore quam bestiarum est
atque serpentium; nam illud carnem interficit,hoc vero animam; Os enim
quod mentitur, occidit animam 52. Non ergo quasi id esset facilius quam
mansuefactio bestiarum, sanctus Iacobus illam sententiam pronuntiavit aut
ea voce voluit pronuntiari, sed potius ostendens quantum sit in homine
linguae malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus
domentur et bestiae.

Neque hoc ideo dixit, ut huius in nos mali dominationem per


neglegentiam permanere patiamur, sed ut ad domandam linguam divinae
gratiae poscamus auxilium. Non enim ait: Linguam "nullus" domare potest,
sed "nullus hominum", ut, cum domatur, Dei misericordia, Dei adiutorio,
Dei gratia fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam et, dum
conatur, poscat auxilium; et oret lingua, ut dometur lingua donante illo qui
dixit ad suos: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis 53. Itaque praecepto facere commonemur, quod
conantes et nostris viribus non valentes adiutorium divinum precemur.

Evolvitur idem Iacobi locus.

16. 17. Proinde et ipse, cum exaggerasset linguae malum 54 inter haec
dicens: Non oportet, fratres mei, haec ita fieri 55, continuo monuit
consummatis his quae hinc dicebat, quo adiutorio ista non fierent, quae
dixit fieri non oportere: Quis enim sapiens et disciplinatus inter vos?
Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine
sapientiae. Quodsi zelum amarum habetis et contentiones in cordibus
vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista
sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica.

Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.


Quaeautem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde
pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis,
inaestimabilis, sine simulatione 56. Haec est sapientia, quae linguam domat,
desursum descendens, non ab humano corde prosiliens. An et istam
quisquam abrogare audet gratiae Dei et eam superbissima vanitate ponit in
hominis potestate?

Cur ergo oratur ut accipiatur, si ab homine est ut habeatur? An et


huic orationi contradicitur, ne fiat iniuria libero arbitrio, quod sibi sufficit
possibilitate naturae ad implenda omnia praecepta iustitiae? Contradicatur
ergo eidem ipsi apostolo Iacobo ammonenti et dicenti: Si quis autem
vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus afluenter et non
improperat, et dabitur ei; postulet autem in fide nihil haesitans 57. Haec est
fides, ad quam praecepta compellunt, ut lex imperet, et fides impetret. Per
linguam enim, quam nullus hominum domare potest, sed sapientia
desursum descendens 58, in multis offendimus omnes 59.

Non enim et hoc iste Apostolus alio modo pronuntiavit sicut illud
quod ait: Linguam nullus hominum domare potest 60.

Utrum qui vivunt secundum spiritum ad hoc indigeant gratia Dei, an sibi
sufficiant.
17. 18. Nec illud quisquam istis pro impossibilitate non peccandi similiter
obiecerit, quod dictum est: Sapientia carnis inimica est in Deum; legi enim
Dei non est subiecta, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo
placere non possunt 61. Sapientiam quippe carnis dixit, non sapientiam
desursum descendentem 62 et in carneesse non eos, qui nondum de corpore
exierunt, sed eos, qui secundum carnem vivunt 63, significatos esse
manifestum est. Non autem ibi est quaestio quae versatur.

Illud est quod exspecto ab isto audire, si possim, eos qui secundum
spiritum vivunt, et ob hoc etiam hic adhuc viventes iam quodam modo in
carne non sunt, utrum gratia Dei vivant secundum spiritum an sibi
sufficiant iam data cum creantur possibilitate naturae et sua propria
voluntate, cum plenitudo legis non sit nisi caritas 64 et caritas Dei diffusa sit
in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus
est nobis 65.

Peccata ignorantiae.

17. 19. Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae et dicit: "Hominem


praevigilare debere, ne ignoret, ideoque esse culpandam ignorantiam, quia
id homo nescit neglegentia sua, quod adhibita diligentia scire debuisset",
dum tamen omnia potius disputet quam ut oret et dicat: Da mihi intellectum
et discam mandata tua 66.

Aliud est enim non curasse scire, quae neglegentiae peccata etiam
per sacrificia quaedam legis videbantur expiari 67, aliud intellegere velle
nec posse et facere contra legem non intellegendo quid fieri velit. Unde
ammonemur petere a Deo sapientiam, qui dat omnibus afluenter 68,
utiquehis omnibus qui sic petunt et tantum petunt quomodo et quantum res
tanta petenda est.

Quam orationem Pelagius necessariam admiserit.

18. 20. "Divinitus tamen expianda esse peccata commissa et pro eis
Dominum exorandum" fatetur, propter veniam scilicet promerendam, "quia
id quod factum est facere infectum" multum ab isto laudata "potentia illa
naturae et voluntas hominis" etiam ipso fatente "non potest". Quare hac
necessitate restat, ut oret ignosci. Ut autem adiuvetur, ne peccet, nusquam
dixit, non hic legi, mirum de hac re omnino silentium, cum oratio dominica
utrumque petendum esse commoneat, et ut dimittantur nobis debita nostra
et ut noninferamur in temptationem 69; illud, ut praeterita expientur, hoc, ut
futura vitentur.

Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit; tamen ut fiat, voluntas sola
non sufficit; ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino
immolatur oratio. Nam quid stultius quam orare ut facias quod in potestate
habeas?

Negat Pelagius naturam humanam peccato depravatam aut corruptam esse.

19. 21. Iam nunc videte, quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam
naturam, tamquam omnino sine vitio ullo sit, conetur estendere et contra
apertissimas Scripturas Dei luctetur sapientia verbi, qua evacuetur crux
Christi 70. Sed plane illa non evacuabitur, ista potius sapientia subvertetur.
Nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia Dei, ut et ipsum
haec dixisse paeniteat. "Primo, inquit, de eo disputandum est, quod per
peccatum debilitata dicitur et immutata natura 71.

Unde ante omnia quaerendum puto, inquit, quid sit peccatum:


substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non
exsistentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur".
Deinde adiungit: "Credo, ita est. Et si ita est, inquit, quomodo potuit
humanam debilitare vel mutare naturam, quod substantia caret?". Videte,
quaeso, quomodo nesciens nitatur evertere medicinalium eloquiorum
saluberrimas voces: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam,
quoniam peccavi tibi 72.

Quid sanatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil


debilitatum atque vitiatum? Porro si est quod sanetur, unde vitiatum est?
Audis confitentem, quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam
meam 73. Ab illo quaere, unde vitiatum sit, quod sanari rogat, et audi quod
sequitur: Quoniam peccavi tibi 74.

Hunc iste interroget, ab isto quaerat quod quaerendum putat etdicat:


"O tu qui clamas: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi 75, quid est
peccatum? Substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non
res, non exsistentia, non corpus aliquod, sed tantum perperam facti actus
exprimitur?".
Respondet ille: "Ita est ut dicis; non est peccatum aliqua substantia,
sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur". Et contra iste:
"Quid ergo clamas: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi 76?
Quomodo potuit vitiare animam tuam quod substantia caret?".

Nonne ille, maerore confectus vulneris sui, ne disputatione ab


oratione averteretur, breviter responderet et diceret: "Recede a me,
obsecro? Cum illo potius disputa, si potes, qui dixit: Non est opus sanis
medicus, sed aegrotantibus. Non veni vocare iustos, sed peccatores 77, ubi
iustos utique sanos, peccatores autem appellavit aegrotos".

Peccato, etsi substantia non sit, quomodo natura vitiata fuerit.

20. 22. Cernitisne quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio 78? ut
omnino frustra dictum putetur: Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum 79. Quomodo enim salvum
faciet, ubi nulla est aegritudo? Peccata quippe, a quibus dicit Evangelium
salvum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum
istum vitiare non possunt.

O frater, bonum est ut memineris te esse christianum. Credere ista


fortasse suffecerit; sed tamen quia disputare vis nec obest, immo etiam
prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam
naturam non posse vitiari, sed divinis credentes Scripturis peccato cam esse
vitiatam quomodo id fieri potuerit inquiramus.

Quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne


adtenditur, ut aliaomittam, etiam non manducare non esse substantiam? A
substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. Sed abstinere a
cibo non est substantia et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a
cibo, ita languescit, ita valitudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur
viribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret in
vita, vix possit ad eum cibum revocari, unde abstinendo vitiata est.

Sic non est substantia peccatum, sed substantia est Deus summaque
substantia et solus verus rationalis creaturae cibus. A quo per
inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non valendo capere, quo
debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: Percussum est sicut faenum
et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum 80?
Magna hominis miseria, de qua non liberat nisi Christi gratia.

21. 23. Adtendite autem quomodo se adhuc urgueat verisimilibus rationibus


contra Scripturae sanctae veritatem. Dominus Iesus dicit, qui propterea
Iesus vocatur, quia ipse salvum facit populum suum a peccatis eorum 81;
dicit ergo Dominus Iesus: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus.
Non veni vocare iustos, sed peccatores 82.

Unde dicit et Apostolus: Fidelis sermo et omni acceptione dignus,


quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere 83. Et
iste contra fidelem sermonem et omni acceptione dignum dicit "non
debuisse hanc aegritudinem contrahi peccatis, ne ad hoc esset ista poena
peccati, ut committerentur plura peccata". Quaeritur etiam parvulis tantus
medicus opitulator et iste dicit: "Quid quaeritis? Sani sunt propter quos
medicum quaeritis. Nec ipse primus homo ideo morte damnatus est; nam
postea non peccavit".

Quasi aliquid postea de perfectione iustitiae eius audierit, nisi quod


commendat Ecclesia et ipsum DominiChristi misericordia liberatum. "Eius
quoque posteros, iste dicit, non solum illo non esse infirmiores, sed etiam
plura implevisse praecepta, cum ille unum implere neglexerit". Quos
posteros videt ita nasci, quomodo certe ille factus non est, non solum
praecepti incapaces, quod omnino non sentiunt, sed vix capaces papillae
cum esuriunt, eos tamen in matris Ecclesiae gremio cum salvos gratia sua
facere velit, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum 84,
contradicunt homines et, quasi creaturam, quae per illum condita est,
melius illo inspicere noverint, voce non sana sanos esse pronuntiant.

Idem peccatum est poena peccato.

22. 24. "Materiam peccati, dicit, esse vindictam, si ad hoc peccator


infirmatus est, ut plura peccaret", nec cogitat praevaricatorem legis quam
digne lux deserat veritatis; qua desertus utique fit caecus et plus necesse est
offendat et cadendo vexetur vexatusque non surgat, ut ideo tantum audiat
vocem legis, quo ammoneatur implorare gratiam Salvatoris. An nulla poena
est eorum, de quibus dicit Apostolus: Quia cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in
cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum 85?
Utique ista obscuratio vindicta et poena iam fuit; et tamen per hanc
poenam, id est, per cordis caecitatem, quae fit deserente luce sapientiae, in
paura et gravia peccata collapsi sunt; Dicentes enim esse se sapientes stulti
facti sunt 86. Gravis haec poena est, si quis intellegat, et ex hac poena vide
quo ierunt: Et immutaverunt, inquit, gloriare incorruptibilis Dei in
similitudinem imaginis corruptiblis hominis et volucrum et quadrupedum et
serpentium 87. Ista fecerunt ex peccati poena, quaobscuratum est insipiens
cor eorum 88. Et propter haec tamen, quia licet poenalia etiam ipsa peccata
sunt, adiungit et dicit: Propterea tradidit illos Deus in desiderio cordis
illorum, in immunditiam 89.

Ecce quemadmodum Deus gravius condemnavit tradens illos in


desiderio cordis illorum, in immunditiam. Videte etiam ex hac poena quae
faciant: Ut contumeliis, inquit, afficiant corpora sua in semetipsis 90. Et
quia poena est ista iniquitatis, cum sit et iniquitas, evidentius commendat
dicens: Qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt et
servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.
Amen. Propter hoc, inquit, tradidit illos Deus in passiones ignominiae 91.
Ecce quotiens vindicat Deus et ex eadem vindicta plura et graviora peccata
consurgunt: Nam feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum usum
qui est contra naturam.

Similiter autem etmasculi relicto naturali usu feminae exarserunt in


appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes 92.
Atque ut ostenderet sic esse ista peccata, ut etiam poenae sint peccatorum,
etiam his adiunxit: Et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in
semetipsis recipientes 93.

Videte quotiens vindicet eademque vindicta quae pariat pulluletque


peccata. Adhuc adtendite: Et sicut non probaverunt, inquit, Deum habere in
notitia, tradidit illos Deus in reprobammentem, ut faciant quae non
conveniunt, repletos omni iniquitate, cum circumventione, malitia, avaritia,
plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores
malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, incompositos, sine
affectu, sine misericordia 94. Hic nunc iste dicat: "Non debuit sic vindicari
peccatum, ut peccator per vindictam paura committeret".
Ad peccandum nobis ipsis sufficimus, ad iustitiam vero ut redeamus non
item.

23. 25. Fortasse respondeat Deum ad ista non cogere, sed dignos deseri
tantum deserere. Si hoc dicit, verissime dicit; deserti quippe, ut dixi, luce
iustitiae et per hoc contenebrati quid pariant aliud quam haec omnia quae
commemoravi opera tenebrarum, donec dicatur eis, si dicto obaudiant:
Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 95?

Mortuos veritas dicit - unde est et illud: Sine mortuos sepelire


mortuos suos 96 -, mortuos ergo veritas dicit, quos iste dicit laedi et vitiari
non potuisse peccato, quia videlicet didicit peccatum non esse substantiam.
Nemo ei dicit: "sic hominem factum, ut de iustitia quidem posset in
peccatum ire et de peccato ad iustitiam redire non posset"; sed ut in
peccatum iret, suffecit ei liberam arbitrium, quo se ipse vitiavit; ut autem
redeat ad iustitiam, opus habet medico, quoniam sanus non est, opus habet
vivificatone, quia mortuus est. De qua gratia omnino iste nihil dicit, quasi
sola sua voluntate se possit sanare, quia eum potuit sola vitiare.

Non ei dicimus "mortem corporis ad peccatum valere", ubi sola


vindicta est - nemo enim peccat corpore moriendo -, sed ad peccatum valet
mors animae, quam deseruit vita sua, hoc est, Deus eius, quae necesse est
mortua opera faciat, donec Christi gratia reviviscat. "Famem et sitim et
ceteras molestias corporales, absit ut dicamus, necessitatem habere
peccandi", quibus molestiis exercitata vita iustorum splendidius enituit et
eas per patientiam superando maiorem gloriam comparavit, sed adiuta
gratia Dei, adiuta spiritu Dei, adiuta misericordia Dei, non superba
voluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens.

Noverat enim Deo dicere: Quoniam tu es patientia mea 97. De qua


gratia et adiutorio et misericordia, sine qua bene non possumus vivere,
nescio quare omnino iste nihil dicit; immo etiam velut sibi ad iustitiam
sufficientem, si sola voluntas adsit, defendendo naturam gratiae Christi,
qua iustificamur, apertissime contradicit. Cur autem soluto per gratiam
peccati reatu ad exercitationem fidei mors corporis maneat, quamvis
venerit de peccato, iam et hoc in illis ad sanctae memoriae Marcellinum
libris, ut valui, disserui 98.

Christus mortuus est sua potestate.


24. 26. Quod vero "Dominum, dicit, sine peccato mori potuisse", illi etiam
nasci potestas misericordiae, non condicio naturae fuit, sic etiam mortuus
est potestate et hoc est pretium nostrum, quo nos a morte redimere. Et hoc
istorum disputatio evacuare contendit, cum ab eis ita natura humana
defenditur, ut possit liberum arbitrium isto pretio non egere, ut a potestate
tenebrarum et praepositi mortis in regnum Christi Domini transferantur. Et
tamen quando Dominus ad passionem perrexit: Ecce, inquit, veniet
princeps huius mundi et in me nihil inveniet 99 - et utique nihil peccati, unde
praepositus mortisiure suo ageret, ut perimeret -, sed ut sciant omnes,
inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc, id est, quia
non morior necessitate peccati, sed oboedientiae voluntate.

Etiam mala prosunt misericordia Dei.

24. 27. Dicit "Nullum malum boni alicuius esse causam" quasi poena
bonum sit, qua tamen multi emendati sunt; sunt ergo mala quae prosunt
mirabili misericordia Dei. Numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit:
Avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus ? Non utique; et
tamen haec ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodammodo.

Dixerat enim in abundantia sua: Non movebor in aeternum , et sibi


tribuebat quod a Domino habebat. Quid enim habebat quod non acceperat ?
Quare ostendendum ei fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod
superbus amiserat. Ideo: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori
meo virtutem . In qua ego abundantia mea dicebam: Non movebor , cum
hoc mihi esset abs te, non a me. Denique avertisti faciem tuam a me et
factus sum conturbatus .

Cum haereticis quibusdam non tam disputationibus quam orationibus


agendum est.

25. 28. Hoc superbus animus omnino non sapit; sed magnus est Dominus,
quid id persuadeat quomodo ipse novit. Nam procliviores sumus quaerere
potius quid contra ea respondeamus, quae nostro obiciuntur errori, quam
intendere quam sint salubria, ut careamus errore.

Unde cum istis non tam disputationibus quam pro eis sicut pro nobis
orationibus est agendum. Non enim hoc eis dicimus, quod sibi iste
opposuit, "ut essetcausa misericordiae Dei, necessarium fuisse peccatum" -
utinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria! -, sed
iniquitatem peccati tanto graviorem, quanto facilius homo non peccaret,
quem nulla adhuc tenebatinfirmitas.

Poena iustissima subsecuta est, ut mercedem mutuam peccati sui in


semetipso reciperet amittens sub se positam sui corporis quodammodo
oboedientiam, quam praecipuam sub Domino suo ipse contempserat. Et
quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris
repugnat legi mentis , neque adversus Deum murmurare neque contra rem
manifestissimam disputare, sed pro poena nostra illius misericordiam
quaerere et orare debemus.

Dei gratia faciendo operi bono necessaria est.

26. 29. Adtendite sane vigilanter quomodo dixerit: "Adhibet quidem etiam
huic parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam suam Deus, quia
homini post peccatum ita subvenire necesse est, non quia Deus causam
huius necessitatis optaverit". Videtisne quemadmodum non dicat
necessariam misericordiam Dei ut non peccemus, sed quia peccavimus?
Deinde subiungit: "Sed et medicus ad curandum iam vulneratum paratus
esse debet; non debet autem ut sanus vulneretur optare".

Si ista similitudo rebus de quibus agimus congruit, certe vulnerari


non potest natura humana peccato, quoniam peccatum nulla substantia est.
Sicut ergo vulnere, verbi gratia, claudicans ideo curatur, ut sanato malo
praeterito futurus dirigatur incessus; sic mala nostra non ad hoc solum
supernus medicus sanat, ut illa iam non sint, sed ut de cetero recte ambulare
possimus; quod quidem etiam sani non nisi illo adiuvante poterimus.

Nam medicus homo cum sanaverit hominem, iam de cetero


sustentandum elementis et alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto
subsidio convalescat atque persistat, Deo dimittit, qui praebet ista in carne
viventibus, cuius erant etiam illa quae, dum curaret, adhibebat. Non enim
quemquam medicus ex his rebus, quas, ipse creaverit, sanat, sed ex illius
opibus, qui creat omnia necessaria sanis atque vitiosis.

Ipse autem Deus, cum per mediatorem Dei et hominum hominem


Christum Iesum spiritaliter sanat aegrum vel vivificat mortuum, id est,
iustificat impium , et cum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad perfectam
vitam iustitiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper
iusteque vivatur. Sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus nisi
candore lucis adiutus non potest cernere, sic homo etiam perfectissime
iustificatus, nisi aeterna luce iustitiae divinitus adiuvetur, recte non potest
vivere. Sanat ergo Deus non solum ut deleat quod peccavimus, sed ut
praestet etiam ne peccemus.

Peccato peccatum tollitur.

27. 30. Acute sane tractat et versat et, quantum sibi videtur, redarguitatque
convincit quod eis dicitur "etiam necessarium fuisse homini ad auferendam
superbiae vel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset.
Absurdissimum quippe et stultissimum putat, peccatum fuisse ne peccatum
esset, quoniam et ipsa superbia utique peccatum est"; quasi non et ulcus in
dolore est et sectio dolorem operatur, ut dolor dolore tollatur.

Hoc si experti non essemus et in aliquibus terris, ubi ista numquam


contigerant, audiremus, sine dubio utique deridentes fortassis etiam verbis
huius uteremur et diceremus: "Absurdissimum est dolorem necessarium
fuisse, ne ulceris dolor esset".

Superbia est peccatum pericolosissimum.

27. 31. "Sed Deus, inquiunt, potest omnia sanare". Hoc utique agit, ut sanet
omnia, sed agit iudicio suo nec ordinem sanandi accipit ab aegroto. Procul
dubio quippe firmissimum Apostolum volebat efficere, cui tamen dicit:
Virtus in infirmitate perficitur , et non ei totiens oranti aufert nescio quem
stimulum carnis, quem sibi dicit datum, ne in magnitudine revelationum
extolleretur .

Cetera enim vitia tantum in male factis valent, sola autem superbia
etiam in recte factis cavenda est. Unde ammonentur illi, ne dona Dei suae
potestati tribuendo seseque extollendo graviuspereant quam si nihil
operarentur boni, quibus dicitur: Cum timore et tremore vestram ipsorum
salutem operamini: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari
pro bona voluntate.

Quare ergo cum timore et tremore et non potius cum securitate, si


Deus operatur, nisi quia propter voluntatem nostram, sine qua bene non
possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene
operatur suum tantummodo existimet et dicat in abundantia sua: Non
movebor in aeternum ? Ideo qui voluntate sua praestiterat decori eius
virtutem, avertit paululum faciem suam, ut qui hoc dixerat fieret
conturbatus , quoniam ipse est ille tumor sanandus doloribus.

Deserit aliquantum Deus unde superbimus, ne superbiamus.

28. 32. Non itaque dicitur homini: "Necesse est peccare, ne pecces", sed
dicitur homini: "Deserit aliquantum Deus, unde superbis, ut scias non
tuum, sed eius esse et discas superbus non esse". Nam illud etiam Apostoli
quale est! nonne ita mirabile, ut nisi quia ipse dicit, cui vera dicenti
contradicere nefas est, non sit credibile? Quis enim nesciat fidelium a
satana venisse primam peccati suasionem et quod ille primus auctor sit
omnium peccatorum? Et tamen quidam traduntur satanae, ut discant non
blasphemare .

Quomodo igitur opus satanae excluditur opere satanae? Haec atque


huiusmodi intueatur, ne videantur ei nimis acuta, quae acutule sonant et
discussa inveniuntur obtunsa. Quid quod etiam similitudines adhibet,
quibus magis ammoneat quid ei debeat responderi? "Quid amplius dicam,
inquit, nisi quia credi potest quod ignes ignibus exstinguuntur, si credi
potest quod peccatis peccata curentur?".

Quid si ignes quisquam exstinguere non potest ignibus, sed


tamenpossunt, ut docui, dolores curari doloribus? Possunt etiam, si quaerat
et discat, venenis venena depelli. Nam si et advertit aliquando calores
febrium quibusdam caloribus medicinalibus frangi, etiam ignes ignibus
fortasse concedet exstingui.

Quomodo superbia initium est omnis peccati.

29. 33. "Quonam modo, inquit, superbiam ipsam a peccato separabimus?".


Quid enim hoc urget, cum manifestum sit etiam ipsam esse peccatum?
"Tam peccare, inquit, superbire est quam superbire peccare. Nam quaere
quid sit quodcumque, peccatum et vide, si invenies aliquod sine superbiae
appellatione peccatum". Hanc autem sententiam sic exsequitur et sic
probare conatur: "Omne, inquit, peccatum, nisi fallor, Dei contemptus est et
omnis Dei contemptus superbia est.
Quid enim tam superbum quam Deum contemnere? Omne ergo
peccatum et superbia est etiam Scriptura dicente: Initium omnis peccati
superbia est ". Quaerat diligenter, et inveniet in lego multum discretum
esse a ceteris peccatis peccatum superbiae. Multa enim peccata per
superbiam committuntur, sed neque omnia superbe fiunt, quae perperam
fiunt - certe a nescientibus, certe ab infirmis, certe plerumque a flentibus et
gementibus - et quidem superbia, cum magnum sit ipsa peccatum, ita sine
aliis per se ipsa est, ut etiam plerumque, ut dixi , non in peccatis, sed in
ipsis recte factis pede celeriore superveniat et obrepat.

Sed ideo verissime dictum est, quod iste aliter intellexit: Initium
omnis peccati superbia, quoniam diabolum, a quo exstitit origo peccati,
ipsa deiecit et subsequente invidentia hominem stantem unde ipse cecidit
inde subvertit. Nam utique iactantiae ianuam, qua intraret, serpens ille
quaesivit, quando ait: Eritis sicut dii. Ideo dictum est: Initium omnis peccati
superbia; et: Initium superbiae hominis apostatare a Deo.

Quomodo suum est hominis peccatum, licet gratia indigeat ut sanetur eius
infirmitas.

30. 34. Quid autem sibi vult quod dicit: "Deinde quomodo Deo pro illius
peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognoverit? Suum
enim non est, inquit, si necessarium est. Aut si suum est, voluntarium est; et
si voluntarium est, vitari potest".

Nos respondemus: "Suum est omnino, sed vitium quo committitur


nondum omni ex parte sanatum est; quod quidem ut inolesceret, de non
recte usa sanitate descendit; ex quo vitio iam male valens vel infirmitate vel
caecitate plura committit pro quo supplicandum est, ut sanetur et deinceps
in perpetua sanitate vivatur, non superbiendum, quasi homo eadem
potestate sanetur qua potestate vitiatus est".

Superbiam ipsam cur Deus non cito sanet.

31. 35. Et haec quidem ita dixerim, ut altius Dei consilium me fatear
ignorare cur etiam ipsam superbiam, quae et in recte factis animo insidiatur
humano, non cito Deus sanet; pro qua sananda illi piae animae cumlacrimis
et magnis gemitibus supplicant, ut ad eam superandam et quodammodo
calcandam et obterendam dexteram conantibus porrigat. Ubi enim laetatus
homo fuerit in aliquo bono opere se etiam superasse superbiam, ex ipsa
laetitia caput erigit, et dicit: "Ecce ego vivo, quid triumphas?

Et ideo vivo, quia triumphas". Ante tempus enim fortasse de illa


quasi victa triumphare delectat, cum extrema eius umbra illo meridie,
quantum arbitror, absorbebitur, qui meridies Scriptura dicente promittitur:
Et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem; si
fiat quod supra scriptum est: Revela ad Dominum viam tuam et spera in
eum, et ipse faciet, non, sicut quidam putant, quod ipsi faciant. Nullos enim
videtur adtendisse, cum dixit: Et ipse faciet, nisi eos qui dicunt: Nos
facimus, id est, nos ipsi nos ipsos iustificamus.

Ubi quidemoperamur et nos, sed illo operante cooperamur, quia


misericordia eius praevenit nos. Praevenit autem, ut sanemur, quia et
subsequetur ut etiam sanati vegetemur; praevenit, ut vocemur, subsequetur
ut glorificemur; praevenit, ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper
vivamus, quia sine illo nihil facere possumus. Utrumque enim scriptum est
et: Deus meus, misericordia eius praeveniet me; et: Misericordia tua
subsequetur me per omnes dies vitae meae.

Revelemus ergo ad eum viam nostram confessione, non defensione


laudemus. Si enim non est ipsius via, sed nostra, procul dubio non est recta.
Revelemus eam confitendo, quia non eum latet, etiamsi operire conemur.
Bonum est autem confiteri Domino.

Superbia etiam in recte factis cavenda est.

32. 36. Ita enim quod ei placet dabit nobis, si quod ei displicet in nobis,
displiceat et nobis. Avertet, sicut scriptum est, semitas nostras a via sua et
nostram faciet esse quae sua est, quoniam ab ipso praebetur credentibus in
eum et sperantibus in eum ut ipse faciat.

Ipsa est enim via iusta, quam ignorantes qui zelum Dei habent, sed
non secundum scientiam, et suam volentes constituere iustitiae Dei non
sunt subiecti. Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui
dixit: Ego sum via. In qua iam ambulantes tamen terruit vox divina, ne
quasi de propriis in ea viribus extollantur. Nam quibus propter hoc ait
Apostolus: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini;
Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate;
eis propter hoc ipsumdicit etiam psalmus: Servite Domino in timore et
exsultate ei cum tremore. Adprehendite disciplinam, ne quando irascatur
Dominus et pereatis de via iusta, cum exarserit in brevi, ira eius super vos.

Non ait "Ne quando irascatur Dominus", et non "vobis ostendat viam
iustam"aut "non vos introducat in viam iustam", sed iam illic ambulantes
sic terrere potuit, ut diceret: Ne pereatis de via iusta. Unde, nisi quia
superbia, quod totiens dixi et saepe dicendum est, etiam in ipsis recte factis
cavenda est, id est, in ipsa via iusta, ne homo, dum quod Dei est deputat
suum, amittat quod Dei est et redeat ad suum?

Ideo quo psalmus ipse concluditur faciamus: Beati omnes qui


confidunt in eum, utique ut ipse faciat, ipse ostendat viam suam, cui dicitur:
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; ipse det salutem, ut ambulare
possimus, cui dicitur: Et salutare tuum, Domine, da nobis; ipse in eadem
via deducat, cui dicitur: Deduc me, Domine, in via tua et ambulabo in
veritate tua; ipse ad illa, quo via ducit, promissa perducat, cui dicitur:
Etenim illuc manus tua deducet me et perducet me dextera tua; ipse ibi
pascat recumbentes cum Abraham, Isaac et Iacob, de quo dictum est:
Faciet eos recumbere et transibit et ministrabit eis.

Non enim, cum ista commemoramus, arbitrium voluntatis tollimus,


sed Dei gratiam praedicamus. Cui enim prosunt ista nisi volenti, sed
humiliter volenti, non se de voluntatis viribus, tamquam ad perfectionem
iustitiae sola sufficiat, extollenti?

Esse sine ullo omnino peccato non aequat hominem Deo.

33. 37. Absit autem ut ei dicamus, quod a quibusdam contra se dici ait,
"comparari hominem Deo, si absque peccato esseasseratur"; quasi vero
angelus, quia absque peccato est, comparetur Deo. Ego quidem hoc sentio,
quia etiam cum fuerit in nobis tanta iustitia, ut ei addi omnino nihil possit,
non aequabitur creatura Creatori.

Si autem aliqui putant tantum nostrum futurum esse provectum, ut in


Dei substantiam convertamur et hoc efficiamur prorsus quod ille est,
viderint quemadmodum astruant sententiam suam; mihi hoc fateor non esse
persuasum.

Laus humilitatis non est ponenda in parte falsitatis.

34. 38. Iam sane hoc multum faveo libri huius auctori, quod adversus eos
qui dicunt: "Rationabile quidem videtur esse quod asseris, sed superbum
est dici hominem absque peccato esse posse"; ita respondet, ut omnino, si
verum est, nullo modo superbum esse dicendum est.

Ait enim acutissime atque verissime: "In qua magis parte humilitas
collocando est? sine dubio falsitatis, si in ea quae veritatis probatur esse
superbia est". Ac per hoc placet illi, et recte placet, ut in parte veritatis, non
in parte falsitatis magis humilitas collocetur. Ex quo est consequens, ut ille,
qui dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et
veritas in nobis non est; verum dixisse minime dubitetur, ne causa
humilitatis hoc falsum dixisse videatur.

Propterea enim addidit: Et veritas in nobis non est, cum forte


sufficeret dicere: Nos ipsos decipimus, nisi adtenderet quosdam putare
posse ideo dictum "nos ipsos decipimus", quia etiam de vero bono qui se
laudat extollitur. Addendo itaque "Et veritas in nobis non est" manifeste
ostendit, sicut etiam huic rectissime placet, hoc omnino verum non esse: Si
dixerimus quia peccatum non habemus, ne humilitas constituta in parte
falsitatis perdat praemium veritatis.

Ipse est Creator qui Salvator.

34. 39. Porro autem quod Dei causam sibi agere videtur defendendo
naturam, non adtendit, quod eamdem naturam sanam esse dicendo medici
reperit misericordiam. Ipse est autem Creator eius quiSalvator eius. Non
ergo debemus sic laudare Creatorem, ut cogamur, immo vere convincamur
dicere superfluum Salvatorem. Naturam itaque hominis dignis laudibus
honoremus easque laudes ad Creatoris gloriam referamus; sed quia nos
creavit, ita simus grati, ut non simus, quia sanat, ingrati.

Vitia sane nostra, quae sanat, non divino operi, sed humanae
voluntati iustaeque illius vindictae tribuamus; sed ut in nostra potestate
fuisse ne acciderent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse
misericordia quam in nostra potestate fateamur. Hanc iste misericordiam et
medicinale Salvatoris auxilium tantum in hoc ponit, "ut ignoscat commissa
praeterita, non ut adiuvet ad futura vitanda". Hic perniciosissime fallitur;
hic etsi nesciens prohibet nos vigilare et orare ne intremus in temptationem,
cum hoc ne nobis accidat, in nostra tantum potestate esse contendit.

Nec desperatio non peccandi nec peccandi securitas.

35. 40. "Quorumdam" sane "exempla, quos peccasse legimus", non "ideo
scripta" dicit, qui sanum sapit, "ut ad desperationem non peccandi valeant
et securitatem peccandi nobis quodammodo praebere videantur", sed ut
disceremus vel paenitendi humilitatem vel etiam in talibus lapsibus non
desperandam salutem.

Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt nec


solum paenitendi neglegunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et
nefaria desideria servi libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt; quasi
perdant, si non fecerint quod instigat libido, cum eos iam mancat certa
damnatio. Adversus hunc morbum nimium periculosum et exitiabilem valet
commemoratio peccatorum etiam in quae iusti sanctique prolapsi sunt.

Vivere sine peccato, mori sine peccato.

35. 41. Sed acute videtur interrogare, "Quomodo istos sanctos de hac vita
abisse credendum sit, cum peccato an sine peccato", ut,si responsum fuerit
"cum peccato", putetur eos secuta damnatio, quod nefas est credere; si
autem sine peccato dictum fuerit eosexisse de hac vita, probet hominem
saltem propinquante morte fuisse sine peccato in hac vita.

Ubi parum adtendit, cum sit acutissimus, non frustra etiam iustos in
oratione dicere: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. Dominumque Christum, cum eamdem orationem
docendo explicuisset, veracissime subdidisse: Si enim dimiseritis peccata
hominibus, dimittet vobis Pater vester peccata vestra. Per hoc enim
cotidianum spiritale quodammodo incensum, quod ante Deum in altare
cordis, quod sursum habere admonemur, infertur, etiamsi non hic vivatur
sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde venia deletur, quod
subinde ignorantia vel infirmitate committitur.
Quaestio de peccato et sancta Virgo Maria.

36. 42. Deinde commemorat eos, "qui non modo non peccasse, verum
etiam iuste vixisse referuntur: Abel, Enoch, Melchisedech, Abraham, Isaac,
Iacob, Ioseph, Iesu Nave, Phinees, Samuel, Nathan, Elias, Heliseus,
Micheas, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, Ezechiel, Mardocheus, Simeon,
Ioseph, cui desponsata erat virgo Maria, Ioannes". Adiungit etiam feminas:
"Debboram, Annam Samuelis matrem, Iudith, Ester, alteram Annam filiam
Phanuel, Elisabeth, ipsam etiam Domini ac Salvatoris nostri matrem,
quam" dicit, "sine peccato confiteri necesse esse pietati".

Excepta itaque sancta virgine Maria, de qua propter honorem Domini


nullam prorsus,cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem - unde
enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex
parte peccatum, quae concipere ac parere meruit, quem constat nullum
habuisse peccatum? -, hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos et
sanctas, cum hic viverent, congregare possemus et interrogare, utrum
essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? utrum hoc quod iste
dicit, an quod Ioannes apostolus, rogo vos.

Quantalibet fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc


interrogari potuissent, una voce clamassent: Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est. An id
humilius responderent fortasse quam verius? Sed huic iam placet et recte
placet "laudem humilitatis in parte non ponere falsitatis". Ita hoc si verum
dicerent, haberent peccatum; quod humiliter quia faterentur, veritas in eis
esset; si autem hoc mentirentur, nihilominus haberent peccatum, quia
veritas in eis non esset.

Cur non omnium peccata Scriptura commemoret.

37. 43. "Dicent forsitan" inquit "numquid omnium potuit Scriptura


commemorare peccata?". Et verum ei dicent quicumque dicent.Nec eum
contra hoc aliquid validum video respondisse, quamvis videam tacere
noluisse. Quid enim dixerit, quaeso, adtendite. "Hoc" inquit "recte dici
potest de his, quorum neque bonorum neque malorum Scriptura sit memor;
de illis vero, quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio
meminisset, si qua eos peccasse sensisset".
Dicat ergo non pertinuisse ad iustitiam tantam illorum fidem, qui
magna moltitudine praecedentes et consequentes cum laudibus Domini
asellum etiam inter frementes quare hoc facerent inimicos clamabant:
Osanna, fili David, benedictus qui venit in nomine Domine! Audeat ergo
iste, dicere, si potest, neminemfuisse in tanta illa moltitudine, qui ullum
haberet omnino peccatum. Quod si absurdissimum est dicere, cur nulla
peccata eorum Scriptura commemoravit, quae tantum bonum fidei eorum
commemorare curavit?

Quid sentiat Pelagius de innocentia Abelis.

37. 44. Sed hoc etiam ipse forsitan vidit et ideo subiecit atque ait: "Sed
esto, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata
contenere in ipso statim mundi primordio, ubi non nisi quattuor homines
erant, quid" inquit "dicimus, cur non omnium voluerit delicta memorare?
Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat, an quia illorum
tantum qui commiserant meminit, illius vero qui nulla commiserat
meminisse non potuit?".

Adhuc adiungit verba, quibus ista sententia uberius et planius


astruatur: "Certe" inquit "primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et
Abel nati sunt, quattuor tantum homines fuisse referuntur. Peccavit Eva -
Scriptura hoc prodidit -, Adam quoque deliquit - eadem Scriptura non
tacuit -, sed et Cain peccasse ipsa aeque Scriptura testata est , quorum non
modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quodsi et Abel
peccasset, hoc sine dubio Scriptura dixisset; sed non dixit: ergo nec ille
peccavit, quin etiam iustum ostendit. Credamus igitur quod legimus et quod
non legimus nefas credamus astruere".

Etiam Abel potuit venialiter peccare.

38. 45. Haec dicens parum adtendit quod paulo ante ipse dixerat "iam
exorta multitudine generis humani turbae numerositate potuisse Scripturam
dissimulare omnium peccata contexere".

Hoc enim si satis adtendisset, videret etiam in uno homine turbam et


multitudinem levium peccatorum vel non potuisse vel, si etiam potuit, non
debuisse conscribi. Ea quippe scripta sunt, quibus et modus adhibendus fuit
et paucis exemplis ad multa necessaria lector instruendus.
Nam cum ipsos tunc homines licet adhuc paucos, quotvel qui fuerint,
id est, Adam et Eva, quot filios et filias procreaverint et quae illis, nomina
imposuerint, Scriptura commemorare noluerit (undenonnulli parum
considerantes quam multa Scriptura tacite praetereat ipsum Cain cum matre
concubuisse putaverunt, unde prolem quae commemorata est procrearet,
putantes illis filiis Adam sorores non fuisse, quia eas Scriptura tunc tacuit,
postea recapitulando inferens quod praetermiserat Adam filios et filias
procreasse nec tempus quo nati sunt nec numerum nec vocabula
ostendens): ita nec commemorandum fuit, si Abel, quamvis merito iustus
appellatus est , paulo immoderatius aliquando risit vel animi remissione
iocatus est vel vidit aliquid ad concupiscendum vel aliquanto immoderatius
poma decerpsit vel plusculo cibo crudior fuit vel cum oraret cogitavit
aliquid unde eius in aliud avocaretur intentio, et quotiens illi ista ac similia
multa subrepserint!

An forte peccata non sunt, de quibus generaliter cavendis atque


cohibendis admonemur praecepto apostolico, ubi dicit: Non ergo regnet
peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius ?

His quippe ne oboediamus ad ea, quae non licent vel minus decent,
cotidiana et perpetua conflictatione certandum est. Nam utique ex hoc vitio
mittitur vel dimittitur oculus, quo non oportet; quod vitium si convaluerit et
praevaluerit, etiam adulterium perpetratur in corpore, quod in corde tanto
fit citius quanto est cogitatio celerior et nullum impedimentum morarum.
Hoc peccatum, id est, hunc vitiosae affectionis adpetitum, qui magna ex
parte frenarunt, ut non oboedirent desideriis eius nec exhiberent ei membra
sua arma iniquitatis , etiam iusti appellari meruerunt et hoc adiutorio
gratiaeDei.

Verum quia saepe in levissimis et aliquando incautis obrepit


peccatum, et iusti fuerunt et sine peccato non fuerunt. Postremo si in Abel
iusto caritas Dei, qua una vere iustus est quicumque iustus est, adhuc erat
quo posset et deberet augeri, quidquid minus erat ex vitio erat . Et cui non
minus sit, donec ad illam eius fortitudinem veniatur, ubi tota hominis
absorbeatur infirmitas?

Nihil tenendum est contra Scripturas.


39. 46. Magna plane sententia conclusit hunc locum cum ait: "Credamus
igitur quod legimus et quod non legimus nefas credamus astruere, quod de
cunctis etiam dixisse sufficiat". Contra ego dico nec omne quod legimus
credere nos debere propter illud, quod ait Apostolus: Omnia legite, quae
bona sunt tenete , et astruere aliquid etiam quod non legimus nefas non
esse. Possumus enim aliquid bona fide testes astruere quod experti sumus,
etiam si forte non legimus.

Hic fortasse respondet: "Ego cum hoc dicerem, de Scripturis sanctis


agebam ". O utinam, non dico aliud quam in illis litteris legit, verum contra
id quod legit nihil vellet astruere! Fideliter et oboedienter audiret quod
scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per
peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt , et non infirmaret tanti medici gratiam, dum fateri non vult
naturam humanam esse vitiatam.

O utinam sicut christianus legeret praeter Iesum Christum nullum


esse nomen sub caelo, in quo oportet salvos fieri nos , et non possibilitatem
naturae humanae ita defenderet, ut homo per liberum arbitrium etiam sine
isto nomine salvus esse posse credatur!

Christum ad quid necessarium nobis fuisse putavit Pelagius.

40. 47. Sed putat fortasse, ideo necessarium esse Christi nomen, ut per eius
Evangelium discamus quemadmodum vivere debeamus,non etiam ut eius
adiuvemur gratia, quo bene vivamus. Vel hinc saltem confiteatur esse
miserabiles tenebras in animo humano, qui scit quemadmodum debeat
leonem domare et nescit quemadmodum vivere. An et hoc ut sciat sufficit
ei liberum arbitrium lexque naturalis?

Haec est sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi . Sed qui dixit:
Perdam sapientiam sapientium , quia ista crux non potest evacuari,
profecto istam sapientiam per stultitiam praedicationis, qua credentes
sanantur, evertit. Si enim possibilitas naturalis per liberum arbitrium et ad
cognoscendum quomodo vivere debeat et ad bene vivendum sufficit sibi,
ergo Christus gratis mortuus est ; ergo evacuatum est scandalum crucis .

Cur non etiam ego hic exclamem? immo exclamabo et istis


increpitabo dolore christiano: Evacuati estis a Christo, qui in natura
iustificamini, a gratia excidistis ! Ignorantes enim Dei iustitiam et vestram
volentes constituere, iustitiae Dei non estis subiecti . Sicut enim finis legis,
ita etiam naturae humanae vitiosae salvator Christus est ad iustitiam omni
credenti .

Quomodo accipiendi omnes in Rom. 3, 23.

41. 48. Quod autem sibi opposuit ab eis dici contra quos loquitur: Omnes
enim peccaverunt , "Manifestum est quod de his dicebat Apostolus qui tunc
erant, hoc est, de Iudaeis et gentibus". Sed plane illud, quod commemoravi:
Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et
ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt , et antiquos et
recentiores et nos et posteros nostros sententia ista complectitur.

Ponit etiam illud testimonium, unde probet cum dicuntur "omnes"


non semper omnes omnino nullo praetermisso intellegi oportere. "Sicut
perunius, inquit, delictum in omnes homines in condemnationem sic et per
unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae , cum per Christi,
inquit, iustitiam non omnes, sed eos tantum, qui illi oboedire voluerunt et
baptismi eius ablutione purgati sunt, sanctificatos esse non dubium sit".
Non plane isto testimonio probat quod vult.

Nam sicut dictum est: Sicut per unius delictum in omnes homines in
condemnationem , ut nullus praetermitteretur sic et in eo, quod dictum est:
per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae , nullus
praetermissus est, non quia omnes in eum credunt et baptismo eius
abluuntur, sed quia nemo iustificatur nisi in eumcredat et baptismo eius
abluatur.

Itaque "omnes" dictum est, ne aliquo modo alio praeter ipsum


quisquam salvus fieri posse credatur. Sicut uno litterarum magistro in
civitate constituto rectissime dicimus: "Omnes iste hic litteras docet", non
quia omnes cives litteras discunt, sed quia nemo discit, nisi quem ille
docuerit, sic nemo iustificatur, nisi quem Christus iustificaverit.

Potest homo sine peccato esse, sed gratia auxiliante.

42. 49. "Sed esto, inquit, consentiam quia omnes peccatores fuisse testatur.
Dicit enim quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint. Quamobrem et
si omnes homines, inquit, peccatores possent probari, definitioni tamen
nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines sint quam quid
possint esse defendimus".

Hic recte facit aliquando consentire, quoniam non iustificabitur in


conspectu Dei omnis vivens , non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa
non peccandi possibilitate contendit, in qua nec nos adversus dum certare
opus est. Nam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui vel sint vel
esse possint, qui perfectam, cui nihil addendum esset, habuerintvel habeant
vel habituri sint caritatem Dei (ipsa est enim verissima, plenissima
perfectissimaque iustitia), quoniam id, quod voluntate hominis adiuta per
Dei gratiam fieri posse confiteor et defendo, quando vel ubi vel in quo fiat
nimium certare non debeo.

Neque de ipsa possibilitate contendo, cum sanata et adiuta hominis


voluntate possibilitas ipsa simul cum effectu in sanctis proveniat, dum
caritas Dei, quantum plenissime natura nostra sana atque purgata capere
potest, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est
nobis 176. Melius itaque Dei causa agitur (quam se iste agendo dicit
defensare naturam), cum et Creator et Salvator agnoscitur quam cum
defensa velut sana viribusque integris creatura opitulatio Salvatoris
inanitur.

Medicina potest bomo quod vitio non potest.

43. 50. Verum est autem quod ait: "Quod Deus tam bonus quam iustus
talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si voluisset".
Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum et libero arbitrio atque
ad iuste vivendum potestate libera constitutum?

Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt,


qui gravibus saucius confossusque vulneribus non ita potest ad iustitiae
culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, qui etiam si iam in stabulo
est adhuc curatur. Non igitur Deus impossibile iubet, sed iubendo admonet
et facere quod possis et petere quod non possis. Iam nunc videamus unde
possit, unde non possit. Iste dicit: "Voluntate non est, quod natura potest".
Ego dico: "Voluntate quidem non est homo iustus, si natura potest, sed
medicina poterit quod vitio non potest".
Antiqui iusti eadem qua nos Christi fide salvati.

44. 51. Quid ergo iam opus est in pluribus immorari? Veniamus interius ad
causam, quam in hac dumtaxat quaestione vel solam vel paene solam cum
istis habemus. Sicut enim ipse dicit,"ad quod nunc agit non pertinere ut
quaeratur, utrum fuerint vel sint aliqui homines in hac vita sine peccato, sed
utrum esse potuerint sive possint", ita ergo etiamsi fuisse vel esse
consentiam nullo modo tamen potuisse vel posse confirmo nisi iustificatos
gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum et hunc crucifixum.

Ea quippe fides iustos sanavit antiquos, quae sanat et nos, id est,


mediatoris Dei et hominum hominis Christi Iesu , fides sanguinis eius, fides
crucis eius, fides mortis et resurrectionis eius; habentes ergo eumdem
spiritum fidei et nos credimus, propter quod et loquimur.

Pelagii ambiguitas.

44. 52. Iste vero obiecta sibi questione, in qua revera intolerabilis videtur
cordibus christianis, quid respondeat adtendamus. Ait enim: "Sed hoc est
quod multos movet, inquies, quod non per Dei gratiam hominem sine
peccato esse posse defendis".

Prorsus hoc est quod movet, hoc est quod obicimus. Rem ipsam
dicit; hoc omnino aegerrime sustinemus, hinc a christianis talia disputari ea
quam in alios et in ipsos habemus dilectione non ferimus. Audiamus igitur
quomodo se ab obiectione quaestionis huius expediat: "O ignorantiae
caecitas" inquit "o imperitae mentis ignavia, quae id sine Dei gratia
defensari existimat, quod Deo tantum audiat debere reputari!".

Si nesciremus quae sequantur, his tantummodo auditis falsa nos de


illis iactante fama et quibusdam fratribus idoneis testibus asseverantibus
credidisse putaremus. Quid enim dici brevius potuit et verius quam
possibilitatem non peccandi, quantacumque est vel erit in homine, non nisi
Deo debere reputari? Hoc et nos dicimus, iungamus dexteras.

Pelagii disquisitiones circa gratiam.

45. 53. An audienda sunt cetera? Audienda plane et corrigenda utique vel
cavenda. "Nam cum dicitur" inquit "ipsum posse arbitrii humani omnino
non esse, sed naturae, sed auctoris naturae, Deiscilicet, ecqui fieri potest ut
absque Dei gratia intellegatur, quod ad Deum proprie pertinere censetur?".
Iam coepit apparere quid dicat; sed ne forte fallamus, latius id explanat et
clarius. "Sed ut hoc manifestius" inquit "fiat, paulo latius disputandum est.
Dicimus enim cuiuscumque rei possibilitatem non tam in arbitrii humani
potestate quam in naturae necessitate consistere".

Exemplis etiam vel similitudinibus quid dicat illustrat. "Ut puta"


inquit "loqui possum. Quod loqui possum, meum non est; quod loquor
meum est, id est, propriae voluntatis; et quia quod loquor meum est,
utrumque facere possum, id est, et loqui et non loqui. Quia vero quod loqui
possum meum non est, id est,arbitrii mei atque voluntatis, necesse est me
semper loqui posse; et si voluero non posse loqui, non possum tamen non
posse loqui, nisi forte membrum illud adimam, quo loquendi impleri
officium potest".

Multa quidem dici possent, quibus, si velit, homo adimat sibi


possibilitatem loquendi non adempto illo membro quo loquimur. Velut si
aliquid fiat unde vox ipsa tollatur, loqui nemo poterit manentibus membris;
non enim vox hominis membrum est; vexato sane aliquo interiore membro
fieri potest, non adempto.

Sed ne verbo premere videar mihique contentiose dicatur: "Etiam


vexare adimere est", possumus quidem id efficere et ore aliquibus vinculis
sic clauso atque obserato, ut id aperire minime valeamus neque ut aperiatur
in nostra sit potestate, cum in potestate fuerit ut clauderetur manente
integritate et sanitate membrorum.

Necessitas naturalis non tollit voluntatem.

46. 54. Sed quid ad nos? Videamus quid deinde contexat. "Voluntatis enim
arbitrio" inquit "ac deliberatione privatur quidquid naturali necessitate
constringitur". Et hic nonnulla quaestio est. Per enim absurdum est, ut ideo
dicamus non pertinere ad voluntatem nostram quod beati esse volumus,
quia id omnino nolle non possumus,nescio qua et bona constrictione
naturae nec dicere audemus ideo Deum non voluntatem, sed necessitatem
habere iustitiae, quia non potest velle peccare.

Voluntas humana influit in necessitatem naturalem.


47. 55. Adtendite etiam quae sequuntur. "Hoc" inquit "et de auditu, odoratu
vel visu sentiri possibile est, quod audire, odorari, videre potestatis nostrae
sit, posse vero audire vel odorari vel videre potestatis nostrae non sit, sed in
naturali necessitate consistat". Aut ego non intellego quid dicat aut ipse.
Quomodo enim in potestate nostra non est videndi possibilitas, si in
potestate nostra est non videndi necessitas, quia in potestate est caecitas,
qua id ipsum videre posse nobis, si volumus, adimamus?

Quomodo autem in nostra potestate est videre, si velimus, cum etiam


salva integritate naturae corporis oculorumque nostrorum nec volentes
videre possimus sive per noctem luminibus quae forinsecus adhibentur
ademptis sive nos quisquam in tenebroso loco aliquo includat? Item si quod
audire possumus vel non possumus in nostra potestate non est, sed in
naturae constrictione, quod vero audimus vel non audimus, hoc est propriae
voluntatis, cur non adtendit, quanta audiamus inviti, quae penetrant in
sensum nostrum etiam auribus obturatis, sicuti est de proximo serrae stridor
vel grunnitus suis?

Quamquam obturatio aurium ostendit non in potestate nostra esse


apertis auribus non audire, facit etiam fortasse talis obturatio, quae ipsum
sensum nostrum adimat, ut in nostra potestate sit etiam audire non posse.De
odoratu autem quod dicit, nonne parum adtendit, "non esse in nostra
potestate posse odorari vel non posse, sed in nostra potestate esse", hoc
estin libera voluntate, "odorari vel non odorari", cum inter odores graves et
molestos quando constituti fuerimus, si quis nos illic manibus ligatis
constituat, servata prorsus integritate ac salute membrorum velimus non
odorari nec omnino possimus, quia cum spiritum ducere cogimur, simul et
odorem quem nolumus trahimus?

Voluntas humana non sufficit ad non peccandum.

48. 56. Sicut ergo istae similitudines falsae sunt, ita et illud propter quod
eas voluit adhibere, sequitur enim et dicit: "Simili ergo modo de non
peccandi possibilitate intellegendum est, quod non peccare nostrum sit,
posse vero non peccare non nostrum".

Si de integra et sana hominis natura loqueretur (quam modo non


habemus; Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes.
Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 181), nec
sic recte diceret, quod non peccare nostrum tantummodo sit, quamvis
peccare nostrum esset; nam et tunc esset adiutorium Dei et tamquam lumen
sanis oculis, quo adiuti videant, se praeberet volentibus.

Quia vero de hac vita disputata ubi corpus quod corrumpitur


adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa
cogitantem ; miror quo corde etiam sine adiutorio medicinae Salvatoris
nostri nostrum putet esse non peccare, posse vero non peccare naturae esse
contendat, quam sic apparet esse vitiatam, ut hoc maioris vitii sit non
videre.

Confractis pedibus homo non babet possibilitatem ambulandi.

49. 57. "Quia non peccare" inquit "nostrum est, possumus peccare et non
peccare". Quid, si alius dicat: "Quia nolle infelicitatem nostrum est,
possumus eam et velle et nolle"? Et tamen eam velle omnino non
possumus. Quis enim ullo modo velle esse possit infelix, etiamsi aliud vult
ubi eum et nolentem infelicitas consequatur?

Deinde quia Dei multo magis est non peccare, num audebimus eum
dicere et peccare posse et non peccare? Absit a nobis ut Deum posse
peccare dicamus! Non enim, ut stulti putant, ideonon erit omnipotens, quia
nec mori potest et negare se ipsum non potest . Quid est ergo quod loquitur
et quibus locutionum regulis conatur persuadere, quod non vult
considerare? Adhuc addit et dicit: "Quia vero posse non peccare nostrum
non est, et, si voluerimus non posse non peccare, non possumus non posse
non peccare". Intorte hoc dixit et ideo subobscure.

Sed ita posset dici planius: Quia posse non peccare nostrum non est,
seu velimus seu nolimus, possumus non peccare. Non enim ait: seu velimus
seu nolimus, nonpeccamus; sine dubio enim peccamus, si volumus; sed
tamen velimus nolimus habere nos asserit non peccandi possibilitatem,
quam naturae insitam dicit.

Sed de homine sanis pedibus tolerabiliter dici potest: velit nolit habet
ambulandi possibilitatem; confractis vero, et si velit, non habet. Vitiata est
natura de qua loquitur: Quid superbit terra et cinis? . Vitiata est, medicum
implorat: Salvum me fac, Domine , clamat: Sana animam meam clamat.
Quid intercludit has voces, ut defendendo quasi praesentem possibilitatem
futuram impediat sanitatem?

Pelagius humanae naturae tribuit inalienabilem possibilitatem non


peccandi.

50. 58. Et videte quid adiungat, unde illud confirmare existimat: "Quia
nulla" inquit "adimere voluntas potest, quod inseparabiliter insitum
probatur esse naturae". Unde ergo illa vox: Ut non quae vultis illa faciatis ?
Unde etiam illa: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum,
hoc ago ? Ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse
naturae? Ecce homines non ea quae volunt faciunt.

Et de non peccando utique agebat, non de volando, quia homines non


alites erant. Ecce homo quod vult bonum non agit, sed quod non vult
malum, hoc agit; velle illi adiacet, perficere autem bonum nonadiacet . Ubi
est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? Quemlibet
enim in se transfiguret , si de se ipso ista non dicit Apostolus, hominem
certe in se transfigurat. Ab isto autem ipsa humana natura inseparabilem
nihil peccandi possibilitatem habere defenditur.

Sed his verbis id agitur etiam a nesciente qui loquitur, non autem
nesciente illo qui haec loquenda incautis etiam Deum timentibus suggerit,
ut evacuetur Christi gratiae humana sibi ad iustitiam suam quasi sufficiente
natura.

Gratia iuxta Pelagium est ipsa possibilitas naturalis non peccandi.

51. 59. Ut autem declinetur invidia, qua christiani pro salute sua clamant et
dicunt: "Quare sine adiutorio gratiae Dei dicis hominem posse non
peccare?". "Ipsa" inquit "non peccandi possibilitas non tam in arbitrii
potestate quam in naturae necessitate est.

Quidquid in naturae necessitate positum est, ad naturae pertinere non


dubitatur auctorem, utique Deum. Quomodo ergo" inquit "absque Dei
gratia dici existimatur, quod ad Deum proprie pertinere monstratur?".
Expressa est sententia quae latebat, non est quemadmodum possit abscondi.
Ideo Dei gratiae tribuit non peccandi possibilitatem, quia eius naturae Deus
auctor est, cui possibilitatem non peccandi inseparabiliter insitam dicit.
Cum vult ergo, facit; quia non vult, non facit. Ubi enim est
inseparabilis possibilitas, ei accidere non potest voluntatis infirmitas vel
potius voluntatis adiacente et perfectionis indigentia. Si ergo ita est, unde
venit: Velle adiacet,perficere autem bonum non adiacet ?

Si enim iste qui hunc librum scripsit de illa hominis natura


loqueretur, quae primo inculpata et salva condita est, utcumque
acceptaretur hoc dictum; quamquam inseparabilem habere possibilitatem,
id est, ut ita dicam, inamissibilem, non debuit illanatura dici, quae vitiari
posset, et medicum quaerere, qui caeci oculos sanaret et videndi
possibilitatem restitueret, quae fuerat amissa per caecitatem, quoniam
caecus puto quod velit videre, sed non potest; si autem vult et non potest,
inest voluntas, sed amissa est possibilitas.

Pelagii contradictio in natura humana existimanda in baptizatis et in non


baptizatis.

52. 60. Adhuc videte quas moles conetur, qua suam sententiam ducat,
irrumpere, si valeret. Obicit enim sibi quaestionem dicens: "Sed caro nobis
secundum Apostolum contraria est , inquies". Deinde respondet: "Qui fieri
potest, ut cuicumque baptizato sit caro contraria, cum secundum eumdem
Apostolum in carne non esse intellegatur?

Ita enim ait: Vos autem in carne non estis ". Bene, quod baptizatis
dicit carnem contrariam esse non posse; quod utrum verum sit post
videbimus. Nunc vero quia non potuit penitus se oblivisci esse christianum,
sed id licet tenuiter recordatus est, recessit a defensione naturae. Ubi est
ergo inseparabilitas possibilitatis? An forte nondum baptizati in natura
hominum non sunt?

Hic prorsus, hic posset vigilare et, si advertat, potest. "Qui fieri
potest" inquit "ut cuicumque baptizato sit caro contraria?". Ergo non
baptizatis potest caro esse contraria. Exponat quemadmodum, cum sit etiam
in ipsis illa ab eo multum defensa natura. Certe vel in eis concedit esse
vitiatam, si iam in baptizatis ille saucius sanus de stabulo egressus est, aut
sanus in stabulo est, quo eum curandum misericors Samaritanus advexit .

Porro si vel istis concedit carnem esse contrariam, dicat quid


contigerit, cum sit utrumque, hoc est, et caro et spiritus, creatura unius
eiusdemque Creatoris procul dubio bona, quia boni, nisi quia hoc est
vitium, quod propria inflictum est voluntate; et hoc ut in natura sanetur, eo
ipso opus est Salvatore, quo instituta est natura Creatore.

Hoc Salvatore eaque illius medicina, qua Verbum caro factum est, ut
habitaret in nobis , si opus esse fateamur parvis et magnis, id est, a
vagitibusinfantum usque ad canos senum, tota quae inter nos est huius
quaestionis controversia dissoluta est.

Caro est contraria etiam baptizatis.

53. 61. Nunc iam videamus, utrum et baptizatis legatur caro esse contraria.
Ubi quaero, quibus dicebat Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum
et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea
quae vultis faciatis ? Ad Galatas, ut opinor, id scripsit, quibus dicit: Qui
ergo tribuit vobis Spiritum et virtutes operatur in vobis, ex operibus legis
an ex auditu fidei ?

Unde apparet eum christianis loqui et quibus Deus tribuerat Spiritum,


ergo etiam baptizatis. Ecce et baptizatis caro invenitur esse contraria et non
adesse possibilitas illa, quam inseparabiliter insitam dicit esse naturae. Ubi
est quod ait: "Qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria?".
Quomodolibet intellegat carnem, quia revera non natura eius, quae bona
est, sed vitia carnalia carnis hoc loco nomine nuncupantur, ecce tamen
etiam baptizatis caro contraria est.

Et quomodo contraria? ut non quod volunt faciant. Ecce adest


voluntas in homine; ubi est possibilitas illa naturae? Fateamur gratiam
necessariam, clamemus: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore
mortis huius? Et respondeatur nobis: Gratia Dei per Iesum Christum
Dominum nostrum .

Gratia qua homo est conditus et gratia qua fit salvus.

53. 62. Quando enim istis rectissime dicitur: "Quare sine adiutorio gratiae
Dei dicitis hominem posse esse sine peccato?". Non tunc de illa gratia
quaestio est, qua est homo conditus, sed de ista, qua fit salvus per Iesum
Christum Dominum nostrum.
Fideles enim orantes dicunt: Ne nos inferas in temptationem,
sedlibera nos a malo . Si adest possibilitas ut quid orant? Aut a quo malo se
liberari orant nisi maxime de corpare mortis huius , unde non liberat nisi
gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum ? Non utique de
substantia corporis, quae bona est, sed de vitiis carnalibus, unde non
liberatur homo sine gratia Salvatoris nec quando per mortem corporis
discedit a corpore.

Et hoc ut diceret Apostolus, quid supra dixerat? Video aliam legem in


membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in
lege peccati, quae est in membris meis . Ecce quod vitium naturae humanae
inoboedientia voluntatis inflixit. Orare sinatur, ut sanetur. Quid tantum de
naturae possibilitate praesumitur? Vulnerata, sauciata, vexata, perdita est:
vera confessione, non falsa defensione opus habet. Gratia ergo Dei, non
qua instituatur, sed qua restituatur, quaeratur; quae ab isto sola clamatur
non esse necessaria, cum tacetur.

Qui si omnino nihil de gratia Dei diceret nec eam quaestionem


solvendam sibi proponeret, ut a se de hac re invidiam removeret, posset
putari hoc quidem sentire, quod veritas habet, sed non dixisse, quia non
ubique omnia dicenda sunt. Proposuit de gratia quaestionem, id respondit
quod habebat in corde; definita quaestio est, non quam volebamus, sed ubi
quid sentiret dubitabamus.

Quod contraria est caro spiritui, vitium est, non natura.

54. 63. Deinde multis verbis Apostoli conatur estendere, unde non est
controversia, "quod caro ab illo ita saepe nominetur, ut velit intellegi non
substantiam, sed opera carnis". Quid hoc ad rem? Vitia carnis contraria sunt
voluntati hominis; non natura accusatur,sed vitiis medicus quaeritur. Quid
est quod interrogat: "Quis fecit homini spiritum?", et respondet sibi: "Sine
dubio Deus". Et item interrogat: "Carnem quis creavit?". Itemque
respondet: "Idem, credo, Deus".

Interrogat tertio: "Bonus est qui utrumque creavit Deus?".Respondet:


"Nulli dubium est". Adhuc interrogat: "Et utrumque quod bonus auctor
creavit, bonum est?", et ad hoc respondet: "Confitendum est". Deinde
concludit: "Si igitur et spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore
condita, qui fieri potest, ut duo bona possint sibi esse contraria?". Omitto
dicere quia tota huius ratiocinatio turbaretur, si quis ab eo quaereret:
"Aestum et frigus quis fecit?". Responderet enim: "Sine dubio Deus".

Non ego multa interrogo, ipse concludat, utrum aut ista possint dici
non bona aut non appareant inter se esse contraria. Hic forte dicit:
"Qualitates sunt istae substantiarum, non substantiae". Ita est, verum est,
sed qualitates naturales et ad Dei creaturam sine dubio pertinentes;
substantiae quippe non per se ipsas, sed per suas qualitates, sicut aqua et
ignis, dicuntur sibi esse contrariae. Quid, si ita sunt caro et spiritus? quod
quidem non affirmamus, sed ut ratiocinationem eius non necessaria
illatione conclusam ostenderemus, hoc diximus.

Possunt enim et contraria non invicem adversari, sed ex alterutro


temperari et bonam valitudinem reddere, sicut in corpore siccitas et
humiditas, frigus et calor quorum omnium temperatione bona corporalis
valitudo consistit. Sed quod contraria est caro spiritui, ut non ea quae
volumus faciamus, vitium est, non natura. Gratia medicinalis quaeratur et
controversia finiatur.

Concedat iam tandem aliquando Pelagius humanam medico Christo


indigere naturam.

54. 64. Duo quippe ista bona a bono Deo condita quomodo contra huius
ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse contraria? An
et hoc eum dixisse paenitebit, quod affectu aliquo fidei christianae locutus
est? Cum enim dixit: "Qui fieri potest, ut cuicumque iam baptizato sit caro
contraria", significavit non baptizatis carnem posse esse contrariam.

Nam cur addidit "iam baptizato", cum posset etiam hoc non addito
dicere: "Qui fieri potest, ut cuicumque sit caro contraria" atque ad hoc
probandum subicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est
a bono conditum et ideonon potest inter se esse contrarium? Si ergo non
baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum
interrogationibus urgeant et dicant: "Quis fecit homini spiritum?".

Iste respondebit: "Deus". Itemque illi: "Carnem quis creavit?".


Respondet iste: "Idem, credo, Deus". Illi tertio: "Bonus est qui utrumque
creavit Deus?". Et iste: "Nulli dubium est". Atque illi unum quod restat
inquirant: "Et utrumque quod bonus auctor creavit bonum est?"; iste
fatebitur. Tunc illi eum suo gladio iugulabunt inferentes conclusionem eius
et dicentes: "Si igitur spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita,
qui fieri potest, ut duo bona sibi possint esse contraria?".

Hic forte ille respondebit: "Date veniam, quia non debui dicere
cuicumque baptizato carnemnon posse esse contrariam, ut hoc modo vobis
non baptizatis contrariam confiterer, sed sine ulla exceptione dicere debui
carnem nulli esse contrariam". Ecce quo se ipse compingit, ecce quae
loquitur, qui non vult clamare cum Apostolo: Quis me liberabit de corpore
mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum . "Sed
cur" inquit "clamem iam baptizatus in Christo? illi hoc clament, qui
nondum tale beneficium perceperunt, quorum in se voces figurabat
Apostolus; si tamen vel hoc dicunt".

Sed naturae ista defensio nec illis hac voce exclamare permittit.
Neque enim in baptizatis natura est et in non baptizatis natura non est. Aut
si vel in illis vitiata esse conceditur, ut non sine causa clament: Infelix
homo! quis me liberabit de corpore mortis huius ? eisque subveniatur in eo
quod sequitur: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum ,
concedatur iam tandem aliquando humanam medico Christo indigere
naturam.

Gratia est necessaria ut homo de praeteritis peccatis sit impunitus et ad non


peccandum de caetero sit fortis et validus.

55. 65. Quaero autem, ubi natura istam perdiderit libertatem, quam sibi dari
exoptat, cum dicit: Quis me liberabit ?non enim et ille substantiam carnis
accusati cum dicit liberari se cupere de corpore mortis huius , cum etiam
corporis sicut animae natura Deo bono auctori tribuenda sit, sed utique de
vitiis corporis dicit.

Nam de corpore mors corporis separat; sed contracta ex illo vitia


cohaerent, quibus iusta poena debetur, quam etiam in inferno ille dives
invenit . Hinc se non poterat utique liberare qui dicit: Quis me liberabit de
corpore mortis huius ? Ubicumque autem istam perdiderit libertatem, certe
inseparabilis est possibilitas illa naturae, habet posse per naturale
subsidium, habet velle per liberum arbitrium; cur quaerit baptismatis
sacramentum? An propter commissa praeterita, ut ea tantum ignoscantur,
quae fieri infecta non possunt?
Dimitte hominem, clamet quod clamabat. Non enim tantum
desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis impunitus, sed etiam ut sit
de cetero ad non peccandum fortis et validus. Condelectatur enim legi Dei
secundum interiorem hominem, videt autem aliam legem in membris suis
repugnantem legi mentis suae ; videt esse, non recolit fuisse; praesentibus
urgetur, non praeterita reminiscitur.

Nec tantum repugnantem videt, verum etiam captivantem se in lege


peccati , quae est in membris eius, non quae fuit. Hinc est quod clamat:
Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Sinatur orare,
sinatur adiutorium Medici potentissimi flagitare. Quid contradicitur? quid
obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur et hoc a
christianis?

Nam et illi cum Christo ambulabant, qui caecum lumen clamando


petere prohibebant ; sed etiam inter tumultum contradicentium audit ille
clamantem. Unde huic responsumest: Gratia Dei per Iesum Christum
Dominum nostrum .

55. 66. Porro si ab istis vel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent
auxilium gratiae Salvatoris, non est hoc quidem parum adversus illam
falsam defensionem tamquam sibi sufficientis naturae et potestatis liberi
arbitrii; neque enim sibi sufficit qui dicit: Infelix homo! quis me liberabit ?
aut plenam libertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari.

Gratia omnibus, baptizatis et non baptizatis, necessaria est.

56. Verumtamen etiam illud videamus, utrum illi qui baptizati sunt faciant
bona quae volunt nulla carnis concupiscentia repugnante. Sed quid hinc
dicamus, ipse commemorat, ubi concludens hunc locum: "Ut diximus"
inquit "illud quo continetur: Caro concupiscit adversus spiritum , non de
carnis substantia, sed de operibus sentire necesse est".

Hoc et nos dicimus non de carnis substantia, sed de operibus dictum,


quae veniunt de carnali concupiscentia, de peccato scilicet, de quo praecipit
ut non regnet in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 217.

Lex timoris et spiritus dilectionis.


57. 67. Sed adtendat etiam ipse iam baptizatis fuisse dictum: Caro
concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae
vultis faciatis . Et ne ab ipsa pugna desides faceret et per hanc sententiam
laxamentum peccandi dedisse videretur, adiungit: Quodsi spiritu ducimini,
non adhuc estis sub lege.

Sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore
iustitiae se sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus a
voluntate peccandi. In ipsa enim voluntate reus est, qua mallet, si fieri
posset, non esse quod timeat, ut libere faciat quod occulte desiderat. Ergo si
spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege ; utique lege, quae
timorem incutit, non tribuit caritatem, quae caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris non perlegis litteram, sed per Spiritum Sanctum qui datus
est nobis .

Haec est lex libertatis, non servitutis, quia caritatis utique, non
timoris, de qua et Iacobus apostolus ait: Qui autem perspexerit in legem
perfectam libertatis. Unde et ille non quidem iam lege Dei terrebatur ut
servus, sed condelectabatur ei secundum interiorem hominem; videt tamen
adhuc aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Ita et
hic: Si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege.

In quantum quisque spirito ducitur, non est sub lege, quia in quantum
condelectatur legi Dei, non est sub legis timore, quia timor tormentum
habet, non delectationem.

Pelagiani tantam tribuunt potestatem voluntati ut pietati auferant orationem.

58. 68. Proinde si recte sentimus, sicut pro membris sanatis gratias agere,
ita pro sanandis orare debemus, ut absolutissima cui nihil addi possit
sanitate, perfecta Dei suavitate, plena libertate perfruamur. Non
enimabnuimus humanam naturam posse esse sine peccato aut ullo modo
negare debemus perfici posse, quam proficere non negamus, sed gratia Dei
per Iesum Christum Dominum nostrum; eo adiuvante fieri dicimus, ut iusta
et beata sit, a quo creata est ut sit.

Facile itaque refellitur, quod a quibusdam sibi dicit opponi:


"Diabolus nobis adversatur". Prorsus huic oblectioni eadem verba
respondemus, quae ipse respondit: "Resistamus illi, et fugiet. Resistite,
inquit beatus Apostolus, diabolo, et fugiet a vobis. Unde animadvertendum
quid possit his nocere quos fugit vel quam virtutem habere intellegendus
sit, qui solis praevalere non resistentibus potest".

Haec et mea verba sunt; verius enim dici non potest. Sed hoc interest
inter nos et istos, quod nos etiam cum diabolo resistitur poscendum Dei
adiutorium non solum non negamus, verum etiam praedicamus, isti autem
tantam voluntati tribuunt potestatem, ut pietati auferant orationem. Nam
utiqueut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus: Ne
nos inferas in temptationem; ideo et admoniti sumus tamquam ab
imperatore milites exhortante et dicente: Vigilate et orate, ne intretis in
temptationem.

Silentitium Pelagii de gratia.

59. 69. Quod vero contra eos disputata qui dicunt: "Et quis nolit sine
peccato esse, si hoc in hominis esset positum potestate?". Recte quidem
disputat "hoc ipso eos confiteri non esse impossibile, quia hoc vel multi vel
omnes volunt"; sed hoc unde sit possibile confiteatur, et pax est. Ipsa est
enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, qua omnino iste
nos orantes adiuvari, ut non peccemus, nusquam dicere voluit. Quod si
forte latenter sentit, ignoscat aliter suspicantibus.

Ipse enim hoc facit, qui cum tantam de hac re patiatur invidiam,
sentire id vult et confiteri vel profiteri non vult. Quid erat magnum ut hoc
diceret, cum praesertim sibi hoc tamquam ex persona adversariorum
oppositum tractare et aperire susceperit? Cur illic solam naturam defendere
voluit et quia ita homo creatus est, ut non peccare posset, si peccare
noluisset, asseruit ac per hoc quod ita creatus est eam possibilitatem ad
gratiam Dei pertinere definivit, qua possibilitate, si noluerit peccare, non
peccat, et noluit aliquid dicere de eo, quod ipsa natura gratia Dei per Iesum
Christum Dominum nostrum vel sanatur, quia vitiata est, vel quia sibi non
sufficit adiuvatur?

Certissima est perfectibilitas hominis per gratiam.

60. 70. Utrum enim in hoc saeculo fuerit vel sit vel possit esse aliquis ita
iuste vivens, ut nullum habeat omnino peccatum, potest esse aliqua
quaestio inter veros piosque christianos; posse tamen esse certe post hanc
vitam quisquis ambigit desipit.

Sed ego nec de ista vita volo contendere. Quamquam enim mihi non
videatur aliter intellegendum quod scriptum est: Non iustificabitur in
conspectu tuo omnis vivens et si qua similia, tamen utinam possit ostendi
velhaec testimonia melius aliter intellegi posse vel perfectam plenamque
iustitiam, cui prorsus nihil addendumsit, et heri fuisse in aliquo, dum in isto
corpore viveret, et hodie esse et eras futuram, dum tamen longe plures sint,
qui cum sibi usque ad ultimum vitae huius diem necessarium esse non
dubitent, ut veraciter dicant: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris , spem suam tamen in Christo atque in eius
promissionibus veram, certam, firmam esse confidant!

Nullo tamen modo nisi adiuvante gratia salvatoris Christi crucifixi et


dono Spiritus eius vel quoslibet ad plenissimam perfectionem vel
quemquam ad qualemcumque provectum verae piaeque iustitiae pervenire
qui negaverit, nescio utrum recte possint in qualiumcumque christianorum
numero deputari.

Testimonium anonymum Lactantii pro Pelagio.

61. 71. Ac per hoc et ea testimonia, quae non quidem de Scripturis


canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis posuit
volens occurrere his qui eum solum dicerent ista defendere, ita sunt media,
ut neque contra nostram sententiam sint neque contra ipsius. In quibus
nonnihil etiam de libris meis interponere voluit me quoque aliquem
deputans, qui cum illis commemorari dignus viderer.

Unde ingratus esse non debeo et familiariore affectu nolim ut erret,


qui hunc mihi detulit honorem. Prima enim quae posuit, quia nomen eius
qui ea dixit non ibi legi, sive quia ille non scripsit sive quia codex quem
misistis id aliqua forte mendositate non habuit pertractare quid opus est?
Maxime quoniam me in huiusmodi quorumlibet hominum scriptis liberum
(quia solis canonicis debeo sine ulla recusatione consensum), nihil movet
quod de illius scriptis, cuius nomen non ibi inveni, ille posuit: "Oportuit
magistrum doctoremque virtutis homini simillimum fieri, ut vincendo
peccatum doceat hominem vincere posse peccatum".
Quomodo enim dictum sit, auctor huius sententiae videritqualiter
possit exponere, dum tamen nos minime dubitemus peccatum Christum
non in se habuisse quod vinceret , qui natus est in similitudinem carnis
peccati 237, non in carne peccati. Aliud eiusdem ita posuit: "Et iterum: Ut
desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed
propositi ac voluntatis".

Ego desiderio carnis, si non illicitarum concupiscentiarum hic


dicuntur, accipio, sicuti est fames, sitis, refectio lassitudinis et si quid
huiusmodi est. Per haec enim quidam, quamvis ea sint inculpabilia, in
culpas decidunt; quod ab illo Salvatore abfuit, etiamsi haec in eo fuisse
proptersimilitudinem carnis peccati Evangelio teste videamus.

Testimonium S. Ilarii.

62. 72. Beatus vero Hilarius, cuius haec verba posuit: "Non enim nisi
spirito perfecti et immortalitate mutati, quod solis mundis corde dispositum
est, hoc quod in Deo est immortale cernemus", quod dixit contra id quod
dicimus vel quid istum adiuvet nescio, nisi quia posse esse hominem
mundo corde testatus est. Quod quis negat? sed gratia Dei per Iesum
Christum Dominum nostrum , non sola arbitrii libertate. Item quod eum
dixisse commemorata "Quas Iob litteras legerat ut abstineret se ab omni re
maligna? quia Deum sola mente vitiis non ammixta veneratur, Deum autem
colere proprium iustitiae officium est ".

Quid fecisset Iob dicit non quid in hoc saeculoperfecisset aut sine
gratia Salvatoris, quem etiam prophetavit, vel fecisset vel perfecisset.
Abstinet enim se ab omni re mala etiam qui habet peccatum quod in se
regnare non sinit , cui subrepit improbanda cogitatio, quam pervenire ad
finem operis non permittit. Sed aliud est non habere peccatum, aliud non
oboedire desideriis eius; aliud est implere quod praeceptum est: Non
concupisces et aliud est per quemdam abstinentiae conatum saltem id
agere quod item scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas , nihil
horum tamen scire se recte posse sine gratia SaIvatoris.

Facere est ergo iustitiam in vero Dei cultu cum interno


concupiscentiae malo interna conflictatione pugnare, perficere autem
omnino adversarium non habere. Nam qui pugnat et adhuc periclitatur, et
aliquando percutitur, etiamsi non sternitur; qui autem non habet
adversarium, plena pace laetatur. Et ipse esse sine peccato verissime
dicitur, in quo nullum habitat peccatum, non qui per abstinentiam mali
operis dicit: Iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.

Alia testimonia S. Ilarii.

62. 73. Nam et ipse Iob de peccatis suis non tacet et utique huic amico
nostro merito placet humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam;
unde id quod Iob confitetur , quia verax Dei cultor est, procul dubio
veraciter confitetur.

Et ipse Hilarius, cum locum psalmi exponeret, ubi scriptum est:


Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, ait: "Si enim peccatores
Deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo est. Sed
spernit discedentes a se, quos apostatas vocat". Videtis quemadmodum non
dixerit, quia sine peccato nemofuerit, tamquam de praeteritis loquens, sed
quod sine peccato nemo sit.

Unde quidem, ut dixi, non contendo; quisquis enim non cedit Ioanni
apostolo, qui nec ipse ait: Si dixerimus quia peccatum "non habuimus", sed
non habemus, episcopo Hilario quomodo cessurus est? Pro gratia Christi
clamo, sine qua nemo iustificatur, tamquam sufficiente naturae libero
arbitrio. Immo ipse pro ea clamat; ei cedatur dicenti: Sine me nihil potestis
facere.

Testimonium S. Ambrosii.

63. 74. Sanctus autem Ambrosius revera in eo loco, quem iste


commemorat , illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato
in hac vita. Ut enim ea diceret, accepit occasionem de Zacharia et
Elisabeth, quod in Evangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus
iustificationibus legis sine querella . Numquid tamen negat gratia Dei fieri
per Iesum Christum Dominum nostrum?

Ex qua fide etiam ante eius passionem iustos vixisse non dubium est,
qui praestat Spiritum Sanctum qui datus est nobis, per quem diffunditur
caritas in cordibus nostris, qua una iusti sunt quicumque sunt iusti. Quem
Spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum ammonet (ita
illi voluntas divinitus non adiuta non sufficit), ubi in hymno suo dicit:
Votisque praestat sedulis

Sanctum mereri Spiritum.

Alia testimonia S. Ambrosii.

63. 75. Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex
quo iste commemoravit quod commemorandum putavit: "Visum est, inquit,
mihi. Potest non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim
voluntate tantum humana visum est, sedsicut placuit ei, qui in me, inquit,
loquitur Christus, qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum videri
possit operatur; quem enim miseratur et vocat.

Et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse voluerit


christianus respondere: Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo
visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum. Ut enim Deus
honorificetur a sancto, Dei gratia est". Ecce quid iste sapiat, si verbis
Ambrosii delectatur, quod a Deo praeparatur voluntas hominum, et nulla
vel non magna questio est, quis vel quando perficiatur, dum tamen sine
Christi gratia id ipsum fieri posse minime dubitetur.

Deinde quantum erat, ut adtenderet iste unum versum de Ambrosii


verbis quae posuit! Cum enim ille dixisset: "Nam cum Ecclesia ex
gentibus, hoc est, ex peccatoribus, congregata sit, quomodo ex maculatis
immaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam quod abluta delicto
sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis?". Ille
addidit, quod iste apparet cur addere noluerit. Ait namque ille: "Nec ab
initio immaculata (humanae enim hoc impossibile naturae), sed per Dei
gratiam et qualitatem sui, quia iam non peccat, fit ut immaculata videatur".

Haec verba iste cur non addiderit quis non intellegat? Hoc agitur
utique nunc in hocsaeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt,
immaculatissimam puritatem Ecclesia sancta perveniat, quae in futuro
saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto neque aliqua in se
lege peccati resistente legi mentis ducatmundissimam vitam in aeternitate
divina.

Tamen adtendat iste quid secundum Scripturas Ambrosius episcopus


dixerit: "Nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile
naturae ". Utique enim "ab initio" dicit, quo ex Adam nascimur. Nam et
ipse Adam immaculatus procul dubio factus est; sed in eis, qui sunt natura
filii irae ducentes ex illo quod vitiatum est in illo, ab initio esse
immaculatos humanae naturae impossibile definivit.

Testimonia S. Ioannis Chrysostomi.

64. 76. Item Ioannes Constantinopolitanus episcopus, cuius posuit


sententiam, "dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum".
Quis hoc negat? "Et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et
quod de arbitrii libertate descendit".

Etiam hoc quis negat? Sed non id agitur de humana natura quae in
hac vita est; sed agitur de gratia Dei, qua sanatur per medicum Christum,
quo non indigeret, si sana esset, quae ab isto tamquam sana vel tamquam
sibi sufficiente voluntatis arbitrio posse non peccare defenditur.

Testimonia Xixti.

64. 77. Quis item christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae
Ecclesiae episcopum et Domini martyrem dixisse commemorat, "Quia
libertatem arbitrii sui permisit hominibus Deus, ut pure et sine peccato
viventes similes fiant Deo"? Sed ad ipsum arbitrium pertinet vocantem
audire et credere et ab eo in quem credit non peccandi adiutorium
postulare. Nam utique cum dicit "similis fiant Deo", per caritatem Dei
futuri sunt similes Deo, quae diffusa est in cordibus nostris non naturae
possibilitate nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per Spiritum Sanctum
qui datus est nobis.

Et quod dicit idem martyr: "Templum sanctum est Deo mens pura et
altare optimum est ei cormundum et sine peccato", quis nescit ad istam
perfectionem perducendum cor mundum, dum interior homo renovatur de
die in diem, non tamen sine gratia Dei per Iesum Christum Dominum
nostrum? Item quod ait ipse: "Vir castus et sine peccato potestatem accepit
a Deo esse filius Dei", utique ammonuit, ne cum quisque factus fuerit ita
castus et sine peccato (quod ubi et quando in eo perticiatur nonnulla
quaestio est, sed inter pios bene quaeritur, inter quos tamen constat fieri
posse et sine mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu fieri non
posse ), tamen, ut dicere coeperam, prudenter Xystus ammonuit, ne cum
fuerit quisque talis factus et per hoc recte inter Dei filios deputatus, putetur
ipsius, fuisse potestatis, quam per gratiam accepit aDeo, cum eam non
haberet in natura iam vitiata atque depravata, sicut in Evangelio legitur:
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri ; quod
utique non erant per naturam nec omnino essent, nisi cum recipiendo
accepissent per eius gratiam huiusmodi potestatem.

Haec est potestas, quam sibi vindicat fortitudo caritatis, quae non est
in nobis nisi per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.

Testimonia Hieronymi.

65. 78. Quod vero presbyter venerabilis Hieronymus dixit in his, quae illum
dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est: Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt : "Quos non arguit conscientia ulla
peccati", et adiecit: "Mundus mundo corde conspicitur, templum Dei non
potest esse pollutum ".

Hoc utique agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando,


ut ad illam perfectionem, in qua possimus Deum mundo corde conspicere,
eius gratia perducamur per Iesum Christum Dominum nostrum .Item quod
ait a memorato dictum esse presbytero: "Liberi arbitrii nos condidit Deus,
nec ad virtutem nec ad vitia necessitate trahimur; alioquin ubi necessitas,
nec corona est" , quis non agnoscat, quis non toto corde suscipiat, quis
aliter conditam humanam neget esse naturam? Sed in recte faciendo ideo
nullum est vinculum necessitatis, quia libertas est caritatis.

Tristis necessitas peccandi.

66. 79. Redi ergo ad apostolicam sententiam: Caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis . A quo, nisi ab
illo qui ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus ?
Quod autem ex vitiis naturae, non ex conditione naturae sit quaedam
peccandi necessitas, audiat homo, atque ut eadem necessitas non sit discat
Deo dicere: De necessitatibus meis educ me , quia et in huiusmodi oratione
certamen est adversus temptatorem de ipsa contra nos necessitate
pugnantem, ac per hoc opitulante gratia per Dominum nostrum Iesum
Christum et mala necessitas removebitur et libertas plena tribuetur.
Testimonia quae Pelagius pro se protulerat ex scriptis ipsius Augustini.

67. 80. Veniamus ad nos. "Item, inquit, Augustinus episcopus in libris De


libero arbitrio: Quaecumque ista causa est voluntatis, si non potest ei
resisti, sine peccato ei ceditur; si autem potest, non ei cedatur, et non
peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caveat, ne fallatur. An tanta
fallacia est, ut caveri omnino non possit?

Si ita est, nulla ergo peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod caveri
nullo modo potest? Peccatur autem; caveri igitur potest ". Agnosco, verba
mea sunt; sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dictasunt.
De gratia quippe Dei agitur, quae nobis per Mediatorem medicina
opitulatur, non de impossibilitate iustitiae.

Potest ergo ei causae, quaecumque illa est, resisti, potest plane. Nam
inhoc adiutorium postulamus dicentes: Ne nos inferas in temptationem ;
quod adiutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus.
Potest peccatum caveri, sed opitulante illo, qui non potest falli. Nam et hoc
ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Duobus enim
modis etiam in corpore cavetur morbi malum: et ut non accidat et ut, si
acciderit, cito sanetur.

Ut non accidat, caveamus dicendo: Ne nos inferas in temptationem ;


ut cito sanetur, caveamus dicendo: Dimitte nobis debita nostra . Sive ergo
immineat sive insit, caveri igitur potest.

Explicat Augustinus suam sententiam contra Pelagium.

67. 81. Sed ut non tantum illi, verum etiam his, qui, eosdem libros meos,
quos iste legit, De libero arbitrio non legerunt atque illis non lectis hunc
forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris
commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret
nulla inter nos de hac re controversia remaneret . Continuo quippe post
verba mea, quae iste commemoravit quod occurrere poterat ipse subieci et,
quantum potui, pertraetavi dicens: "Et tamen etiam per ignorantiam facta
quaedam improbantur et corrigenda iudicantur, sicut in divinis
auctoritatibus legimus ".
Atque hinc adhibitis exemplis etiam de infirmitate locutus sum
dicens: "Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte
facere et non potest. Nam unde sunt illae voces: Nonenim quod volo facio
bonum, sed quod odi malum, hoc ago ?". Atque aliis in hac sententia
commemoratis testimoniis divinorum eloquiorum : "Sed haec, inquam,
omnia hominum sunt voces ex illa mortis damnatione venientium.

Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata
sunt". Deinde paulo post : "Relinquitur ergo, inquam, ut haec poena iusta
de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non
habet arbitrium liberum voluntatis ad eligendum quid recte faciat vel
resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis
quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit et velit
nec possit implere. Illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque
quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet.

Id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum
sit, et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt
revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas. Ex
ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare
falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis
vinculi non posse a libidinosis operibus temperare non est natura instituti
hominis, sed poena damnati.

Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa


scilicet, in qua homo factusest, loquimur". Hinc iam hominibus de ipsius
ignorantiae difficultatisque in prolemprimi hominis traiectis vitiis atque
transfusis velut iustam querellam deponentibus ita responsum est : "Quibus
breviter, inquam, respondetur, ut quiescant et adversus Deum murmurare
desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus
hominum victor exsisteret; cum vero ubique sit praesens, qui multis modis
per creaturam sibi Domino servientem aversum vocet, doceat credentem,
consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adiuvet, exaudiat
deprecantem, non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod
neglegis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non
colligis, sed quod volentem sanare contemnis".
Ita et exhortatus sum, quantum potui, ad recte vivendum et gratiam
Dei non evacuavi, sine qua natura humana iam contenebrata atque vitiata
illuminari non potest et sanari. De qua re cum istis tota vertitur quaestio, ne
gratiam Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro, perversa naturae
defensione frustremus. De qua natura item paulo post dixi : "Etiam ipsam
naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur naturam hominis in qua
primum in suo genere inculpabilis factus est, aliter istam, in qua ex illius
damnati poena et ignari et carni subditi nascimur. Iuxta quem modum dicit
Apostolus: Fuimus enim et nos naturaliter filii irae sicut et ceteri ".

Quomodo hortandi sunt homines ad fidem, ad paenitentiam, ad profectum.

68. 82. Si ergo volumus "animos ad recte vivendum frigidos et pigros


christianis exhortationibus excitare et accendere", primitus exhortemur ad
fidem, qua christiani fiant et eius nomini subiciantur, sine quo salvi esse
non possunt. Si autem iam christiani sunt et recte vivere neglegunt,
verberentur terroribus et praemiorum laudibus erigantur; ita sane, ut non
solum ad bonas actiones, verum etiam ad pias orationes eos exhortari
meminerimus atque hac instruere sanitate doctrinae, ut et illinc gratias
agant, cum instituerint bene vivere, quod aliquid sine difficultate fecerint,
et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis
precibus et misericordiae promptis operibus facilitatem a Domino
impetrare persistant.

Sic autem proficientes ubi et quando plenissima iustitia perficiantur


non nimis curo; ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint, non
nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum perfici posse
confirmo. Sane quando liquido cognoverint nullum peccatum se habere,
non se dicant habere peccatum, ne veritas in eis non sit , sicut in eis veritas
non est, qui cum habeant non habere se dicunt.

Nihil impossibile Deus praecipit, quia omnia facilia sunt caritati.

69. 83. Valde autem "bona sunt praecepta", si legitime his utamur . Eo
quippe ipso quo firmissime creditur "Deum iustumet bonum impossibilia
non potuisse praecipere", hinc admonemur et in facilibus quid agamus et in
difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia caritati, cui uni
Christi sarcina levis est aut ea una est sarcina ipsa quae levis est.
Secundum hoc dictum est: Et praecepta eius gravia non sunt , ut cui
gravia sunt, consideret non potuisse divinitus dici: Gravia non sunt, nisi
quia potest esse cordis affectus cui gravia non sunt, et petat quo destituitur,
ut impleat quod iubetur. Et quod diciturad Israel in Deuteronomio, si pie, si
sancte, si spiritaliter intellegatur, hoc idem significat, quia utique, cum hoc
testimonium commemorasset Apostolus: Prope te est verbum in ore tuo et
in corde tuo (quod hic habet "in manibus tuis"; in corde sunt enim
spiritales manus), hoc est, inquit, verbum fidei quod praedicamus .

Conversus ergo quisque, sicut ibi praecipitur, ad Dominum Deum


suum ex toto corde suo et ex tota anima sua mandatum Dei non habebit
grave. Quomodo est enim grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim
quisque non diligit, et ideo grave est, aut diligit, et grave esse non potest.
Diligit autem, si, quod illic ammonetur Israel, conversus fuerit ad
Dominum Deum suum extoto corde suo et ex tota anima sua. Mandatum,
inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis ; et: Qui diligit proximum,
legem implevit ; et: Plenitudo legis caritas . Secundum hoc et illud dictum
est: Si ambularent semitas bonas, invenissent utique semitas iustitiae leves .
Quomodo ergo dicitur: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias
duras , nisi quia utrumque verum est? Durae sunt timori, leves amori.

Caritatis gradus faciunt gradus sanctitatis.

70. 84. Caritas ergo inchoata, inchoata iustitia est; caritas provecta,
provecta iustitia est; caritas magna, magna iustitia est; caritas perfecta,
perfecta iustitia est, sed caritas de corde puro et conscientia bona et fide
non ficta , quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa
contemnitur vita . Sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali
excesserit vita.

Ubicumque autem et quandocumque ita plena sit, ut ei non sit quod


adiciatur, non tamen diffunditur incordibus nostris vel naturae vel
voluntatis opibus quae sunt in nobis, sed per Spiritum Sanctum qui datus
est nobis qui et infirmitati nostrae opitulatur et sanitati cooperatur. Ipsa est
enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum , cui est cum Patre
et Spiritu Sancto aeternitas, bonitas, in saecula saeculorum. Amen
PERFECTIONE IUSTITIAE HOMINIS

SANCTIS FRATRIBUS ET COEPISCOPIS


EUTROPIO ET PAULO AUGUSTINUS

Propositum Augustini.

1. 1. Caritas vestra, quae in vobistanta est et tam sancta, ut etiam iubenti


servire delectet, petivit, ut definitionibus quae dicuntur Caelestii esse
respondeam. Sic enim praenotata est eademchartula quam dedistis:
Definitiones, ut dicitur, Caelestii. Quae praenotatio credo quod non illius,
sed eorum sit, qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Caelestius non esse
perhibetur, sed multi talia garrientes et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes et
alios in errorem mittentes 1.

Ex illius tamen haec esse doctrina vel etiam quorumdam sociorum a


eius et nos possumus arbitrari. Nam neque istae breves definitiones vel
potius ratiocinationes ab illius abhorrent ingenio,quod in opere alio eius
inspexi, cuius eum esse constat auctorem, et non frustra istos fratres qui
haec attulerunt in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista vel
scripserit. Vellem autem, si possem, ita ottemperare vestrae fraternae
benevolentiae, ut etiam ego tam breviter responderem.

Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit


quemadmodum responderim iudicare? Conabor tamen, quantum valuero,
adiuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus vestris, ut
non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.

Ratiocinatio prima.

2. 1. Ante omnia, inquit, interrogandus est qui negat hominem sine peccato
esse posse, quid sit quodcumque peccatum: quod vitari potest an quod
vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum non est; si quod vitari
potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest.

Nulla enim ratio vel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod vitari
nullo modo potest. Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiata
sanetur gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 2. In tantum
enim sana non est, in quantum id quod faciendum est aut caecitate non
videt aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit adversus spiritum et
spiritus adversus carnem 3, ut ea quae vult homo non faciat.

Ratiocinatio secunda.

2. 2. Iterum quaerendum est, inquit, peccatum voluntatis an necessitatis est.


Si necessitatis est, peccatum non est; si voluntatis est, vitari potest.
Respondemus quod supra et, ut sanemur,invocamus eum, cui dicitur in
psalmo: De necessitatibus meis educ me 4.

Ratiocinatio tertia.

2. 3. Iterum, inquit, quaerendum est, quid est peccatum, naturale an


accidens. Si naturale, peccatum non est; si autem accidens est, et recedere
potest; et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest potest
homo sine eo esse quod vitari potest.

Respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae, praesertim


vitiatae - unde facti sumus natura filii irae 5 -, parum esse ad non
peccandum voluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia Dei per Iesum
Christum Dominum nostrum 6.

Ratiocinatio quarta.

2. 4. Iterum, ait, quaerendum est, quid est peccatum: actus an res. Si res
est, ut b auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, iam
alter praeter Deum rei alicuius auctor induci videbitur; at si hoc dici
impium est, et c confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem.
Si igitur actus est, immo quia vere actus est, vitari potest.

Respondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem. Sed


etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res
pes ipse vel corpus vel homo est, qui pede vitiato claudicat nec tamen
vitare potest claudicationem, nisi habuerit d sanatum pedem. Quod etiam in
interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum
nostrum 7. Ipsum sane vitium, quo claudicat homo, nec pes est nec corpus
nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat,
cum tamen insit vitium, quofit claudicatio, quando ambulat.

Quaerat ergo, quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit
dicere an actum an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus exsistit.
Sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, avaritia vitium
est, id est, qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil
agit, unde avaritiae suae serviat, etiam quando audit: Non concupisces 8
seque vituperat et tamen avarus manet; sed per fidem renovatur, id est,
sanatur, de die in diem 9 nec tamen nisi gratia Dei per Iesum Christum
Dominum nostrum 10.

Ratiocinatio quinta.

3. 5. Iterum, inquit, quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato


esse. Procul dubio debet. Si debet, potest; si non potest, ergo nec debet. Et
si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato; et iam
peccatum non erit, si illud haberi e constiterit. Aut si hoc etiam dici
absurdum est, confiteri necesse est debere hominem sine peccato esse et
constat eum non aliud debere quam potest.

Respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus.


Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: Debet
esse homo iste sine claudicatione; et si debet, potest. Nec tamen cum vult,
continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina
adiuverit voluntatem. Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet
tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui venit non vocare iustos
sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus 11.

Ratiocinatio sexta.

3. 6. Iterum, ait, quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine


peccato esse. Aut enim non potest et praeceptum non est aut, quia
praeceptum est, potest. Nam cur praeciperetur, quod fieri omnino non
posset? Respondetur consultissime homini praecipi, ut rectis passibus
ambulet, ut cum se non posse perspexerit medicinam requirat, quae
interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia Dei est per
Iesum Christum Dominum nostrum 12.

Ratiocinatio septima.

3. 7. Iterum, ait, quaerendum est, an velit hominem Deus sine peccato esse.
Procul dubio vult et procul dubio potest. Quis enim tam demens f, ut vel
dubitet fieri posse, quod Deum velle non dubitet g? Respondetur: si nollet
Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato,
qui sanaret homines a peccatis. Hoc fit in credentibus et proficientibus
renovatione interioris hominis de die in diem 13, donec fiat perfecta iustitia
tamquam sanitas plena.

Ratiocinatio octava.

3. 8. Item h, ait, quaerendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum
peccato an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta
haec impietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse
esse cum peccato, quod Deus non vult, et negetur posse esse sine peccato,
quod Deus vult; quasi quem i ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod
nolit et non posset esse quod velit et ut contra suam magis quam ut
secundum suam existeret voluntatem.

Iam superius responsum est, sed addendum video, quod spe salvi
facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; quod enim videt quis,
quid et sperat? Siautem quod non videmus speramus, per patientiam
expectamus 14. Tunc ergo m plena iustitia, quando plena sanitas; tunc plena
sanitas, quando plena caritas - plenitudo enim legis caritas 15 - tunc autem
plena caritas, quando videbimus eum sicuti est 16. Neque enim non n erit
quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem.

Ratiocinatio nona.

4. 9. Iterum quaerendum est, inquit, per quid efficitur homo cum peccato,
per naturae necessitatem an per arbitrii libertatem. Si per naturae
necessitatem, culpa caret; si per arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo
ipsam arbitrii libertatem acceperit. Procul dubio a Deo. Deus autem quod
dedit, certe bonum est; negari enim non potest. Qua igitur ratione bonum
probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est?
Magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud
potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato. Respondetur per
arbitrii libertatem factum, ut esset homo cum peccato; sed iam poenalis
vitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. Unde ad Deum fides
clamat: De necessitatibus meis educ me 17.

Sub quibus positi vel non possumus quod volumus intellegere vel
quod intellexerimus volumus nec valemus implere. Nam et ipsa libertas
credentibus a liberatore promittitur. Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc
vere liberi eritis 18. Victa enim vitio in quod cecidit voluntate caruit
libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit: A quo enim quis devictus est, huic
et servus addictus est 19.

Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus 20, ita
non est opus liberisliberator sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis:
Salvam fecisti de necessitatibus animam meam 21. Ipsa enim sanitas est vera
libertas, quae non perisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero
peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas,
donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta o libertas, in qua sicut
necesse est permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi
et numquam peccandi voluntaria felixque necessitas.

Ratiocinatio decima.

4. 10. Proinde, inquit, Deus bonum hominem fecit et praeterquam illum


bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium, ut
confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum
est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret
imperatum est. Respondemus: Quia ergo non se ipse homo sed Deus
bonum hominem fecit; Deus eum, non se ipse ut sit bonus reficit, dum
volentem, credentem, invocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. Hoc
autem fit, dum gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 22,
renovatur homo interior de die in diem 23, ut ad sempiternam non poenam
sed vitam resurgat homo exterior novissimo die.

Ratiocinatio undecima.

5. 11. Iterum, ait, quaerendum est, quot modis constet omne peccatum.
Duobus, nisi p fallor: si aut illa fiant quae prohibentur aut illa non fiant
quae iubentur. Tam certe omnia illa quae prohibita sunt vitari possunt
quam quae praecepta sunt perfici. Nam frustra aut prohiberetur aut
iuberetur, quod vel caveri vel impleri non posset. Et quomodo negabimus
posseesse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia
illa quae vetantur posse cavere, quam quae imperantur efficere?

Respondetur multa esse in Scripturis sanctis divina praecepta, quae


omnia commemorare nimis operosum est; sed Dominus, qui verbum
consummans et brevians fecit super terram 24, in duobus praeceptis dixit
Legem Prophetasque pendere, ut intellegeremus quidquid aliud divinitus
praeceptum est in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex
tota mente tua 25, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. In his,
inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 26.

Quidquid ergo Dei lege prohibemur et quidquid iubemur facere, ad


hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus. Et forte generalis
prohibitio est: Non concupisces 27; et generalis iussio: Diliges 28. Unde
breviter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est.
Prohibitio est enim: Nolite conformari huic saeculo; iussio autem: Sed
reformamini q in novitate mentis vestrae 29.

Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad


continentiam, hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad
faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate expoliamur et
novitate induimur diligendo. Sed nec quisquam esse potest continens, nisi
Deus det 30, et caritas Dei diffunditur in cordibus nostris non per nos ipsos,
sed perSpiritum Sanctum qui datus est nobis 31.

Hoc autem fit de die in diem in his qui volendo et credendo et


invocando proficiunt et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt 32
extenduntur. Ad hoc enim lex ista praecipit, ut cum in his implendis homo
defecerit non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat
fatigatus ac sic eum lex terendo ad Christum diligendum paedagogi
perducat officio 33.

Ratiocinatio duodecima.
6. 12. Iterum quaerendum est, inquit, quomodo non potest homo esse sine
peccato: voluntate an natura. Si natura, peccatum non est; si voluntate,
perfacile potest voluntas voluntate mutari. Respondemus ammonentes esse
cogitandum quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse - quod
quidem adiuvante Dei gratia negandum non est - sed etiam perfacile posse
voluntatem voluntate mutari cum dicat Apostolus: Caro concupiscit
adversus spiritum et spiritus adversus carnem; haec enim invicem
adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 34.

Non enim ait: Haec invicem adversantur, ut quae potestis facere


nolitis, sed ut non ea quae vultis faciatis. Cur ergo concupiscentia carnis -
quae utique culpabilis atque vitiosa est nihilque est aliud quam desiderium
peccati, quod idem Apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali
corpore 35, ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod
permittendum non sit ut regnet - cur ergo ista concupiscentia non mutata
est ea voluntate, quam voluntatem satis evidenter expressit Apostolus
dicens: Ut non ea quae vultis faciatis, si facile potest voluntas voluntate
mutari? Necsane isto modo naturam sive, animae sive corporis, quam Deus
creavit et quae tota bona est, accusamus; sed eam dicimus propria voluntate
vitiatam, sine Dei gratia non posse sanari.

Ratiocinatio decima tertia.

6. 13. Iterum, ait, quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse,
cuius culpa est: ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius. Si ipsius hominis,
quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?
Respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia
sola hominis voluntate factum est, ut ad istam necessitatem veniret, quam
sola hominis voluntas superare non possit.

Ratiocinatio decima quarta.

6. 14. Iterum, ait, quaerendum est: Si natura hominis bona est, quod nullus
negare nisi Marcion aut Manicheus audebit; quomodo igitur bona est, si
malo ei non est carere possibile? Omne enim peccatum malum esse quis
dubitet? Respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere
posse.
Nam ideo clamamus: Libera nos a malo 36, quod non perficitur,
quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggravat animam 37. Sed hoc agitur
gratia per fidem, ut aliquando dicatur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est,
mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati
lex 38, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat
Spiritus caritatem quae plena et perfecta tunc erit, cum videbimus facie ad
faciem 39.

Ratiocinatio decima quinta.

6. 15. Et hoc, inquit, dicendum est: Certe iustus Deus - negari enim non
potest - imputat autem Deus homini omne peccatum. Et hoc quoque
confitendum puto, quia neque peccatum estquidquid non imputabitur in
peccatum. Et si est aliquod peccatum, quod vitari non possit, quomodo
iustus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod vitari non possit?
Respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: Beatus cui non
imputabit r Dominus peccatum 40.

Non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 41. Et iuste non imputat,
quia iustum est quod ait: In qua mensura mensi fueritis, in eadem
remetietur vobis 42. Peccatum est autem, cum vel non est caritas quae esse
debet vel minor est quam debet, sive hoc vitari voluntate possit sive non
possit; quia si potest, praesens voluntas hoc facit, si autem non potest,
praeterita voluntas hoc fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas
superba laudatur, sed quando humilis adiuvatur.

Ratiocinatio decima sexta.

7. 16. Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam quasi
cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi ab interrogante sibi
dici: Das s mihi hominem sine peccato? Et respondet: Do tibi qui esse
possit. Et rursus ab interrogante dicitur ei: Quis est? Et respondet: Ipse tu.
Quodsi dixeris, inquit, ego esse non possum, respondendum est: Cuius
culpa est? Quodsi dixeris t: mea, dicendum est: Et quomodo tua est, si esse
non potes?

Iterum facit se interrogari et dici sibi: Tu ipse sine peccato es, qui
dicis hominem sine peccato esse posse? Et respondet: Quod non sum sine
peccato, cuiusculpa est? Quodsi dixerit, inquit, tua est; respondendum est:
Quomodo mea, si esse non possum? Nos respondemus nullum cum eis de
his verbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem
sinepeccato, vel aliquem vel se ipsum, sed tantummodo esse posse
respondit, quod neque nos negamus.

Quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. Si enim


modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum
est et dicendum: Dimitte nobis debita nostra 43, cum iam in sancto
baptismo universa fuerint dimissa praeterita. Quisquis autem membris
fidelibus Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud
quam se ipsum christianum non esse profitetur.

Porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus
gratis mortuus est 44. Non autem gratis mortuus est Christus; non igitur
potest homo esse sine peccato, etiamsi velit, nisi adiuvetur gratia Dei per
Iesum Christum Dominum nostrum 45. Quod ut perficiatur, et nunc in
proficientibus agitur et omni modo implebitur contentione mortis
absumpta 46 et caritate quae credendo et sperando nutritur videndo et
obtinendo perfecta.

In vita aeterna tantum homo erit sine peccato.

8. 17. Deinceps u instituit divinis testimoniis agere quod intendit. Quod


quale sit, diligentius advertamus. Testimonia, inquit, quibus probatur
praeceptum esse homini ut absque peccato sit. Ad hoc respondemus: Non
utrum praeceptum sit quaeritur, quod valde manifestum est; sed hoc ipsum,
quod praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis huiuspossit
impleri 47, ubi caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus
carnem 48, ut non ea quae volumus faciamus.

De quo corpore mortis huius non omnis liberatur qui finit hanc
vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam et ne in vanum suscipiat bonis
operibus egerit. Aliud est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines
dies vitae huius ultimus cogit; aliud est autem liberari de corpore mortis
huius 49, quod sola Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum 50
sanctis et fidelibus eius impertit. Post hanc autem vitam merces perficiens
redditur, sed eis tantum, a quibus in hac vita eiusdem mercedis meritum
comparatur. Non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque
perveniet, nisi ad eam cum hic est esuriendo et sitiendo cucurrerit; beati
quippe qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 51.

Quae sit nostra iustitia nunc in peregrinatione.

8. 18. Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non


per speciem 52 - unde dictum est: Iustus ex fide vivit 53 - haec est nostra in
ipsa peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque
iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, nunc
ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus castigando corpus
nostrum et servituti subiciendo 54 et elemosynas in dandis beneficiis et
dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis hilariter et ex corde
faciendo et orationibus indesinenter instando 55 et haec faciendo in doctrina
sana 56, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura.

Haecest nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad


perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. Unde
Dominus in Evangelio cum dixisset: Nolite facere iustitiam vestram coram
hominibus, ut videamini ab eis 57, ne istum nostrum cursum fine humanae
gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius exsecutus nisi tria
ista: ieiunium, elemosynas, orationes;

-ieiunio scilicet universam corporis castigationem significans, elemosynis


omnem benevolentiam et beneficientiam vel dandi vel ignoscendi et
oratione insinuans omnes regulas sancti desiderio: ut quoniam in
castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino
esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino
peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit
immoderationem suam: in ipsa vera v beneficientia, qua iustus consulit
proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando
per infirmitatem, vel cum minus sufficitur z necessitatibus aliorum vel
parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit
taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus 58, subrepit
autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis
profecerit

-his atque huiusmodi consideratis, merito in oratione dicimus: Dimitte


nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 59. Sitamen
quod dicimus faciamus, ut vel ipsi etiam diligantur inimici vel, si quisquam
adhuc in Christo parvulus hoc nondum facit, paenitenti tamen quod in eum
quisque peccavit et veniam petenti ex intimo cordis ignoscat -, si vult ut
eius orationem Pater caelestis exaudiat.

Non recte curritur, si quo currendum sit nesciatur.

8. 19. In qua oratione si contentiosi esse nolimus, satis nobis propositum


speculum est ubi inspiciatur vita iustorum, qui ex fide vivunt 60 et perfecte
currunt, quamvis sine peccato non sint.

Unde dicunt: Dimitte nobis 61, quia nondum quo curritur pervenerunt.
Hinc dicit Apostolus: Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim.
Fratres, ego me non arbitror adprehendisse; unum autem quae retro
oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad
palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu.

Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus 62; id est: Quotquot perfecte


currimus hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur,
quo perfecte adhuc currimus, ut cum venerit quod perfectum est, quod ex
parte est destruatur 63, id est, non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et
spei iam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae videatur
teneaturque, succedet; caritas autem, quae in his tribus maior est 64, non
auferatur aa, sed augeatur et impleatur ab contemplata quod credebat et
quod sperabat indepta.

In qua plenitudine caritatis praeceptum illud implebitur: Diliges


Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tuaet ex tota mente
tua 65. Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod vel
continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Non
enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia
carnaliter anima concupiscit.

Tunc erit iustus sine ullo omnino peccato, quando ac nulla lex erit in
membris eius repugnans legi mentis eius 66, sed prorsus toto corde, tota
anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque
praeceptum 67. Cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis
eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum
est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur?
Sic ergo curramus, ut comprehendamus.
Omnes enim qui recte currunt, comprehendent, non sicut in agone
theatrico omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam 68. Curramus
credendo, sperando, desiderando; curramus corpus castigando et
elemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis hilariter et ex corde
faciendo et currentium vires ut adiuventur orando et sic audiamus praecepta
perfectionis, ne currere neglegamus ad plenitudinem caritatis.

Scripturae testimonia circa perfectionem hominis in terra.

9. 20. His praemissis ea testimonia quae posuit iste cui respondemus,


tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. In Deuteronomio: Tu
autem perfectus eris coram Domino Deo tuo 69; item illic: Et non erit
inconsummatus in filiis Israel 70; item Salvator in

Evangelio: Estote perfecti, quia Pater vester qui in caelis est perfectus
est 71; item Apostolus ad Corinthiossecunda: De cetero, fratres, gaudete,
perfecti estote 72; item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem et
docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in
Christo 73; item ad Philippenses: Omnia facite sine murmuratione et
haesitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei
immaculati 74; item ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri
Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus
in Christo, sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus
sancti et immaculati in conspectu eius 75; item ad Colossenses: Et vos cum
essetis aliquando alienati et inimici sensus eius ad in operibus malis, nunc
autem reconciliati in corpore carnis eius per mortem eius, exhibete ae vos
sanctos et immaculatos et irreprehensibiles 76; item ad Ephesios: Ut
exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam
aut aliquid huiusmodi, ut sit sancta et immaculata 77; item ad Corinthios
prima: Sobrii estote et iusti, et nolite peccare 78; item in epistula sancti
Petri: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate
in eam quae offertur vobis gratiam, quasi filii oboedientiae, non
configurati prioribus ignorantiae vestrae concupiscentiis af,sed secundum
eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis, quia
scriptum est: Sancti eritis, quia ego sanctus sum 79.

Unde et beatus David dicit: Domine, quis habitabit in tabernaculo


tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula et
operatur iustitiam 80; et alibi: Et ero immaculatus cum eo 81; et alibi: Beati
immaculati in via, qui ambulant in lege Domini 82; item apud Salomonem:
Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati 83.
Horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant,
aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendant. Ingredi autem
sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed
qui ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit, carens criminibus
damnabilibus atque ipsa peccata venialia non neglegens mundare
elemosynis.

Ingressum quippe, hoc est, iter nostrum, quo tendimus ad


perfectionem, munda mundat oratio; munda est autem oratio, ubi veraciter
dicitur: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus 84, ut, dum non reprehenditur
quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est, sine macula noster ad
perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eam venerimus,
iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.

Donum facilitatis.

10. 21. Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat non esse gravia
divina praecepta. Quis autem nesciat, cum praeceptum generale sit caritas -
quia finis praecepti est caritas 85 et plenitudo legis est caritas 86 - grave non
esse quod dirigendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei praeceptis,
qui ea timendo conantur implere; sed perfecta caritas foras mittit
timorem 87 et facit praecepti sarcinam levem ag, non solum non prementem
onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pinnarum.

Quae tamen caritas ut habeatur etiam tanta quanta in corpore mortis


huius haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adiuvet
gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 88. Diffunditur quippe in
cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per
Spiritum Sanctum qui datus est nobis 89. Nec aliam ob causam Scriptura
commemorat nonesse gravia praecepta divina, nisi ut anima quae illa gravia
sentit intellegat nondum se accepisse vires, quibus talia sint praecepta
Domini qualia commendantur, levia scilicet atque suavia, et oret gemitu
voluntatis, ut impetret donum facilitatis ah.

Qui enim dicit: Fiat cor meum immaculatum, et: Itinera mea dirige
secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas 90, et: Fiat
voluntas tua sicut in caelo ita ai et in terra, et: Ne nos inferas in
temptationem 91, et cetera huiusmodi, quae commemorare longum est, hoc
utiqueorat, ut praecepta Dei faciat, quae ut fierent, nec iuberetur, si nihil ibi
nostra voluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. Commendantur ergo
non esse gravia, ut cui gravia sunt intellegat nondum se accepisse donum,
quo gravia non sint, nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut gravia
sint - hilarem enim datorem diligit Deus 92 - nec tamen, ea gravia sentit,
desperando frangatur, sed ad quaerendum, petendum pulsandumque

cogatur 93.

Scriptura docet Dei praecepta gravia non esse.

10. 22. Audiamus ergo et in his testimoniis, quae deinde posuit, Deum sua
praecepta non gravia commendantem. Quod Dei mandata, inquit, non
modo impossibile non sint, verum ne gravia quidem. In Deuteronomio: "Et
convertetur Dominus Deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus est
super patres tuos, si audieritis vocem Domini Dei vestri custodire et facere
omnia mandata eius et iustitias et iudicia quae scripta sunt in libro legis
huius: Si conversus fueris ad Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex
tota anima tua.

Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grave
neque longe a te est. Non est in caelo, ut dicas: Quis ascendet in caelum et
accipiet illud nobis et audientes faciemus? Non est trans mare, ut dicas:
Quis transfretabit mare et accipiet illud nobis et audientes faciemus? iuxta
te est enim verbum in ore tuo, in corde et in manibus tuis facere illud 94".
Item Dominusin Evangelio: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati
estis, et ego vos requiescere faciam.

Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et
humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum
suave est et onus meum leve est 95". Item in epistula sancti Ioannis: "Haec
est caritas Dei, ut mandata eius observemus; et mandata eius gravia non
sunt 96". His auditis legitimis et evangelicis et apostolicis testimoniis
aedificemur ad gratiam, quam non intellegunt qui ignorantes Dei iustitiam
et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 97. Si enim non
intellegunt illud ex Deuteronomio quemadmodum apostolus Paulus
commemoraverit, ut corde credatur ad iustitiam, ore [autem] confessio fiat
ad salutem 98, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus 99, isto
certe Ioannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit,
ubi ait: Haec est caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius
gravia non sunt, debent utique commoneri caritati Dei non esse grave
mandatum Dei, quae nonnisi per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus
nostris, non per arbitrium humanae voluntatis, cui plus dando quam oportet
ignorant iustitiam Dei: quae tamen caritas tunc perfecta erit, cum poenalis
timor omnis abscesserit.

Testimonia Iob pro Caelestio.

11. 23. Post haec proposuit testimonia, quae contra eos dici solent, nec ea
solvit, sed commemorando quasi contrariaquaestiones artius illigavit. Ait
enim: Testimonia Scripturarum, quae e diverso ponenda sunt his qui
arbitrii libertatem vel non peccandi possibilitatem imperite existimant se
Scripturarum auctoritate posse destruere.

Obicere enim solent, inquit, quod sanctus Iob dixerit: "Quis mundus
est a peccato? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram". Deinde
quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Iob dixerit:
Iustus enim vir et sine querella factus sum in derisum, non intellegens
posse dici hominem iustum, qui perfectioni iustitiae plurimum accessit, ita
ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac vita potuisse, in qua ex fide
vivitur, non negamus.

Alterum testimonium Iob.

11. 24. Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adiunxit
ab eodem Iob dictum: Ecce ego proximus sum iudicio meo, et scio quia
iustus inveniar. Hoc enim est iudicium, de quo alibi dicitur: Et educet velut
al lumen iustitiam tuam et iudicium tuum velut meridiem.

Denique non dixit: "ibi sum", sed: Proximus sum. Quodsi iudicium
suum illud intellegi voluit, non quo ipse iudicabit an, sed quo in fine
iudicandus est, iusti in illo iudicio invenientur omnes qui non fallaciter
dicunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Per hanc enim dimissionem iusti invenientur et ao quod ea quae hic
habebant peccata elemosynis deleverunt.
Unde Dominus dicit: Date elemosynas an, et ecce omnia munda sunt
vobis. Denique hoc dicetur iustis in regnum promissum ituris. Esurivi enim,
et dedistis mihi manducare, et cetera huius modi. Sed aliud est esse sine
peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est, aliud esse sine
querella, quod de multis iustis etiam in hac vita dici potuit, quoniam est
quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione
iusta querella esse non possit.

Quis enim iuste queritur de homine, qui nemini male vult et quibus
potest fideliter consulit nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem
vindicandi, ut veraciter dicat: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris?
Et tamen eo ipso quod verum dicit: Dimitte, sicut et nos dimittimus, sine
peccato se non esse declarat.

Oratio munda Iob.

11. 25. Inde est quod dicit: Nihil iniquum erat in manibus meis, sed oratio
mea munda. Hinc enim erat munda oratio, quia veniam non iniuste petebat,
qui veraciter dabat.

Iob non fuit sine peccatis.

11. 26. Et quod dicit de Domino: Multas enim contritiones meas fecit sine
causa; non ait: "nullas fecit cum causa", sed: multas sine causa. Non enim
propter multa peccata eius factae sunt ei multae contritiones, sed propter
probationem patientiae. Nam propter peccata, sine quibus, ut alibi
confitetur, non fuit, pauciora se pati debuisse iudicat.

Alia testimonia Iob.

11. 27. Item quod dicit: Vias enim eius custodivi et non declinavi a
mandatis eius neque discedam, custodit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut
eas relinquat, sed in eis currendo proficit, etsi aliquando ut infirmus
offendit aut titubat; proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi
sine peccato sit. Non enim aliter potest eo modo proficere nisi custodiendo
vias eius. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata, non
ille, qui, etiamsi habet ap peccatum, confligendi tamen cum eo
perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat, ubi nulla cum morte
contentio remanebit.
In isto ergo conflictu induimur ea iustitia, qua hic ex fide vivitur, et
ea quodam modo loricamur. Assumimus quoque iudicium, quod etiam
contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus.
Unde scriptum est: Iustus ipse sui accusator est in primordio sermonis 117.
Hinc item dicit: Iustitia vestitus eram, et circumdedi mihi iudicium sicut
chlamydem. Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc
expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste
iustitia novissima inimica morte destructa.

Ultimum testimonium Iob.

11. 28. Quod autem iterum ait idem sanctus Iob: Non enim reprehendit me
cor meum in omni vita mea, tunc nos in ista vita, in qua ex fide vivimus,
non reprehendit cor nostrum, si eadem fides in aq qua corde creditur ad
iustitiam, non neglegit reprehendere peccatum nostrum. Unde dicit
Apostolus: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago.
Bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum vult iustus, qui ex fide
vivit; et tamen facit quod odit, quia concupiscit, quamvis post
concupiscentias suas non eat: quod si fecerit, tunc vere ipse fecit ut cedat,
ut consentiat, ut desiderio peccati oboediat.

Tunc eum cor eius reprehendit, quia ipsum reprehendit ar, non illud
peccatum eius, quod habitat in membris eius. Cum vero non sinit regnare
peccatum in suo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec
exhibet membra sua arma iniquitatis peccato; inest quidem peccatum in
membris eius, sed non regnat, quia non oboeditur desideriis eius. Et ideo
dum quod non vult agit, id est, non vult concupiscere et concupiscit,
consentit legi, quia bona est. Hoc enim vult et ipse quod lex, quia vult ipse
non concupiscere et lex dicit: Non concupisces.

In hoc quoniam vult quod et lex vult, procul dubio consentit legi;
concupiscittamen quia non est sine peccato; sed iam non ipse operatur
illud, sed id quod in illo habitat peccatum. Ideo non eum reprehendit cor
eius in omni vita eius, hoc est, in fide eius, quia iustus ex fide vivit, et ideo
fides eius est vita eius. Scit enim quia non habitat in carne eius bonum, ubi
habitat peccatum; sed non ei consentiendo vivit ex fide, qua as invocat
Deum, ut adiuvetur pugnans contra peccatum. Quod ut omnino ibi non sit,
adiacet ei velle, sed perficere bonum non adiacet.
Non facere bonum nonadiacet, sed perficere. Nam in eo quod non
consentit, bonum facit; et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum
facit; et in eo quod elemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo
quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in eo quod petit dimitti
sibi debita sua et veraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis et
orat, ne at inferatur in temptationem, sed liberetur a malo, bonum facit. Ei
tamen perficere bonum non adiacet, quod tunc erit, quando concupiscentia
illa quae habitat in membris eius nulla erit.

Non ergo eum reprehendit cor eius, quando reprehendit peccatum


quod habitat in membris eius et non habet quam au reprehendat
infidelitatem eius. Ita nec in vita sua, id est, in fide sua a corde suo
reprehenditur et sine peccato non esse convincitur. Quod et ipse Iob de se
confitetur, ubi dicit: Nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti iniquitates
meas in saeculo et annotasti, si quid invitus transgressus sum.

Testimonia ergo, quae posuit de verbis sancti viri av Iob, nos, sicut
potuimus, quemadmodum sint accipienda monstravimus, nec tamen ille
solvit, quod eumdem Iob dixisse proposuit: Quis enim est mundus a
peccato? Nec infans cuius est diei unius vita super terram.

Omnis homo mendax.

12. 29. Iterum proponere solent, inquit, "Omnis homo mendax". Neque hoc
contra se ipsum az a se ipso propositum solvit; sed commemorando alia
velut contraria testimonia apud eos qui non intellegunt sanctam Scripturam
divina eloquia in lite dimisit. Ait enim: Quibus respondendum est, quod
inNumerorum ba libro scriptum est: "Homo verax"; et de sancto Iob legitur
ita: "Erat vir habitans in regione Ausitide nomine Iob, verax, sine crimine,
iustus, Dei cultor, abstinens se ab omni re mala".

Miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est:
Abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intellegi,
cum superius dixerit peccatum actum malum bb esse, non rem.
Reminiscatur ergo quia, etiamsi actus sit, res potest dici. Abstinet se autem
ab omni re mala qui peccato, sine quo non est, vel numquam omnino
consentit vel, si aliquando premitur, non opprimitur; sicut luctator fortior,
etsi aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur. Legitur sane
homo sine crimine, legitur sine querella,at non legitur sine peccato nisi
Filius hominis, unus idemque Dei Filius unicus.

Error est credere hominem sine adiutorio gratiae Dei per solam propriam
voluntatem posse esse veracem.

12. 30. Item, inquit, apud ipsum Iob: "Et miraculum tenuit veracis
hominis"; item apud Salomonem de Sapientia: "Viri mendaces non erunt
illius memores; viri autem veraces invenientur in illa"; item in Apocalypsi:
"Et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt". Ad
haec et nos respondemus ammonentes, quomodo sit dicendus homo verax
per Dei gratiam atque veritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax est.
Unde dictum est: Omnis homo mendax.

Hoc et testimonium sonat de Sapientia, quod ipse posuit: Viri autem


veraces invenientur in illa, qui procul dubionon in illa, sed in se ipsis
invenientur esse mendaces, sicuti est: Fuistis aliquando tenebrae, nunc
autem lux in Domino. Cum diceret tenebrae, non addidit "in Domino", cum
autem dixit lux, addidit utique in Domino, quia in se ipsis lux esse non
possent, ut qui gloriatur, in Domino glorietur.

Illi vero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt, quod non sit
inventum in ore eorum mendacium, quia non dixerunt se non habere
peccatum. Quod si dicerent, se ipsos deciperent et veritas in eis non esset;
porro si veritas in eis non esset, inveniretur in eorum ore mendacium.
Quodsi propter invidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse sine
peccato, hoc ipsum esset mendacium falsumque esset quod dictum est: Non
est inventum in ore ipsorum bc mendacium.

Ideo ergo sine macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus
suis, sic illis Deo dimittente mundati sunt. Ecce nos, ut valuimus,
exposuimus quomodo accipienda essent testimonia, quae pro sua causa
commemoravit. Ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est:
Omnis homo mendax, omnino non solvit nec solvere poterit nisi correcto
errore, quo credit hominem sine adiutorio gratiae Dei per solam propriam
voluntatem posse esse veracem.

Aliud est facere bonum, aliud esse sine peccato.


13. 31. Sic aliam quae sequitur quaestionem proposuit nec solvit; immo
vero auxit et difficiliorem reddidit proponendo adversum se prolatum bd
testimonium: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, et quasi
contraria testimonia referendo, quibus ostenderet esse homines qui
faciuntbonum. Quod quidem ostendit, sed aliud est non facere bonum, aliud
non esse sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona.

Quapropter ea testimonia quae posuit non sunt contra illud quod


dicitur non esse in hac vita hominem sine peccato. Ipse autem non ostendit
quemadmodum dictum sit: Non est qui faciat bonum, non est usque ad
unum. Ait enim, inquit, sanctus David: "Spera in Domino et fac bonitatem".
Hoc praeceptum est, non factum. Quod praeceptum non utique faciebant,
de quibus dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque adunum.

Ait etiam dixisse sanctum Tobin: Noli timere, fili; pauperem vitam
gerimus be, sed multa bona habebimus bf si timuerimus Deum et
recesserimus ab omni peccato et fecerimus bona bg. Verissime tunc erunt
homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato; tunc enim ei nulla
erunt mala, ut non opus habeat dicere: Libera nos a malo. Quamvis et nunc
omnis qui proficit recta intentione proficiens recedit ab omni peccato et
tanto inde fit longinquior, quanto plenitudini iustitiae perfectionique
propinquior, quia et ipsa concupiscentia, quod est peccatum habitans in
carne nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non
desinit in proficientibus.

Aliud est ergo recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est,
aliud recessisse ab omni peccato, quod in illa perfectione tunc erit. Sed
tamen et qui iam recessit et qui adhuc recedit, non est negandus facere
bonum. Quomodo ergo dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque
ad unum, quod ille proposuit et non solutum reliquit, nisi quia populum
quemdam psalmusille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum
volunt remanere, filii hominum et non esse filii Dei, cuius gratia homo fit
bonus, ut faciat bonum?

De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: Deus
de caelo respexit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut
requirens Deum. Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui
faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod
praedestinatum est ad interitum. Super hos enim respexit Dei praescientia
protulitque sententiam.

Nemo bonus nisi solus Deus.

14. 32. Item dicunt, inquit, illud quod Salvator ait: "Quid me dicis bonum?
Nemo bonus nisi solus Deus". Hanc item propositionem omnino non solvit,
sed opposuit velut ex adverso alia testimonia, quibus probaret esse et
hominem bonum. Dixit enim esse respondendum quod idem Dominus alibi
ait: "Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Et iterum:
"Qui solem suum oriri facit super bonos et malos". Et alibi scriptum est,
inquit, "Bona bonis creata sunt ab initio"; et iterum: "Qui sunt boni, erunt
habitatores terrae".

Cui sic respondendum est, ut et illud intellegatur quomodo dictum


sit: Nemo bonus nisi unus Deus. Sive quia omnia quae creata sunt, quamvis
ea Deus fecerit bona valde, Creatori tamen comparata nec bona sunt, cui
comparata nec sunt - altissime bh quippe et proprio modo quodamde se
ipso dixit: Ego sum qui sum.

Sic dictum est: Nemo bonus nisi unus Deus,quemadmodum de


Ioanne dictum est: Non erat ille lumen, cum Dominus cum dicat esse
lucernam sicut discipulos, quibus dixit: Vos estis lumen mundi; nemo
accendit lucernam et ponit eam sub modio; sed in comparatione luminis
illius, quod est lumen verum illuminans omnem hominem venientem in hunc
mundum, non erat ille lumen - sive quia ipsi etiam filii Dei comparati sibi
ipsis quales in illa perfectione aeterna futuri sunt ita boni sunt, ut adhuc et
mali sint.

Quod de illis dicere non auderem - quis enim audeat dicere malos
esse, quorum pater est Deus? - nisi ipse Dominus diceret: Si ergo vos, cum
sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui
in caelis est dabit bona petentibus se! Cum ait utique Pater vester, filios
Dei iam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. Ille
tamen non solvit, quomodo et isti boni sint et Nemo sit bonus nisi unus
Deus. Unde est ille ammonitus, qui interrogaverat, quid boni faceret, ut
illum quaereret, cuius gratia bonus esset, cui bonum esse hoc est ipsum
esse, quia incommutabiliter bonus non bi potest omnino malus esse.
Caelestius testimonia biblica refert ut ostendat posse esse in homine castum
cor.

15. 33. Item dicunt, inquit, "Quis gloriabitur castum se, habere cor? Et ad
hoc respondit multis testimoniis volens ostendere posse esse in homine
castum cor nec tamen dicit quomodo accipiendum sit, quod proposuit
contra se dici: Quis gloriabitur castum se habere cor?

Ne Scriptura divinain hoc testimonio et in his per quae respondit sibi


ipsa adversaria videatur. Nos autem huic respondentes dicimus ideo
secutum esse: Quis gloriabitur castum se habere cor? quoniam praecessit:
Cum rex iustus sederit in throno. Quantalibet enim iustitia sit praeditus
homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse
culpandum, cum rex iustus sederit in throno, cuius cogitationem bl fugere
delicta non possunt nec illa, de quibus dictum est: Delicta quis intellegit?
Cum ergo rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere
cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi forte isti, qui
volunt in sua iustitia, non in ipsius iudicis misericordia gloriari?

Quomodo cor mundetur.

15. 34. Tamen etiam illa vera sunt, qua respondendo subiecit, quod
Salvator ait in Evangelio: Beati mundicordes bm, quoniam ipsi Deum
videbunt, et quod David dicit: Quis ascendet in montem Domini? aut quis
stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundus corde; et alibi:
Benefac, Domine, bonis et rectis corde; item apud Salomonem: Bona est
substantia, cui non est peccatum in conscientia; item illic: Averte te a
delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum; item in epistola
Ioannis: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum
et quaecumque petierimusaccipiemus ab eo.

Hoc enim agitur voluntate, credendo, sperando, dirigendo, corpus


castigando, elemosynas faciendo, iniurias ignoscendo, instanter orando et
proficiendi vires pregando veraciterque dicendo: Dimitte nobis, sicut et nos
dimittimus; et: Ne inferas nos in temptationem, sed libera nos a malo; hoc
prorsus agitur, ut cor mundetur et peccatum omne tollatur et quod rex bn
iustus, cum in throno sederit, occultum invenerit minusque mundatum eius
misericordia remittatur, ut Deo videndo totum sanum mundumque
reddatur. Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non facit bo
misericordiam; superexsultat bp autem misericordia iudicio.

Quod si non esset, quae spes esset? Quandoquidem cum rex iustus
sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis
gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per eius misericordiam
iusti plene perfecteque mandati fulgebunt in regno Patris sui sicut sol.

Quando erit Ecclesia sine macula et ruga?

15. 35. Tunc plene atque perfecte bq erit Ecclesia non habens maculam aut
rugam aut aliquid huiusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Cum enim
non tantum ait, ut exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam aut
rugam, sed addidit: gloriosam; satis significavit, quando erit sine macula et
ruga aut aliquid eiusmodi: tunc utique, quando gloriosa.

Non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta


permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriisimpiorum dicendum
est eam esse gloriosam, quia reges ei serviunt, ubi est periculosior
maiorque temptatio, sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait
Apostolus: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso
apparebitis in gloria. Cum enim Dominus ipse secundum formam servi,
per quam se Mediator coniunxit Ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi
resurrectionis gloria - unde dictum est: Spiritus autem br non erat datus,
quia Iesus nondum fuerat glorificatus - quomodo dicenda est ante
resurrectionem suam Ecclesia eius esse gloriosa?

Mundat ergo eam nunc lavacro aquae in verbo abluens peccata


praeterita et pellens ab ea dominationem malorum angelorum, deinde
perficiens eius sanitates facit eam occorrere in illam gloriosam sine macula
et ruga; quos enim praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et
iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.

In hoc mysterio dictum arbitror: Ecce eicio daemonia et sanitates


perficio hodie et eras et tertia bs consummor, id est, perficior; dixit enim
hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia, dies bt ponens pro distinctis
ordinatisque temporibus, quod et in sua resurrectione significavit in triduo.
Differentia inter rectum corde et mundum corde.

15. 36. Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. Nam et
rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliviscens,
ut recto cursu, id est recta fide atque intentione perveniat, ubi habitet
mundus corde. Sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est:
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundus corde. –

Innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in opere est,


illud in fine bu - et illic magis intellegendum quod dictum est: Bona est
substantia, cui non est peccatum in conscientia. Tunc enim erit vere bona
substantia, id est, verae divitiae, cum transierit tota paupertas, id est,
consummata bv fuerit omnis infirmitas. Nunc vero avertat se homo a
delicto, cum proficiendo inde discedit et renovatur bz de die in diem et
dirigat manus in opere ca misericordiae et ab omni delicto mundet cor
suum, misereatur, ut quod restat per veniam dimittatur cb.

Hoc enim salubriter et sine vana inanique iactantia bene intellegitur


in eo quod dixit sanctus Ioannes: Si cor nostrum nos non reprehendat,
fiduciam habemus ad Deum et quaecumque petierimus accipiemus ab eo.
Hoc enim videtur isto loco ammonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa
oratione et petitione reprehendat, hoc est ne forte cum coeperimus dicere:
Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, compungamur non facere quod
dicimus aut etiam non audeamus dicere quod non facimus et fiduciam
petendi amittamus.

Quomodo Iob sine ullo peccato fuerit in terra, cum verum sit testimonium:
Non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet.

16. 37. Item sibi opposuit testimonium Scripturarum, quod eis dici solet:
Quia non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet, et quasi
respondit aliis testimoniis, quia Dominus de sancto Iob ait: Numquid
considerasti servum meum Iob? Non enim est ei similis quisquam in terris,
homo sine querella, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo.

Unde iam superius disseruimus. Nec tamen iste cc ostendit nobis


quomodo et Iob, si haec verba ita intellegenda sunt, sine ullo peccato fuerit
in terra et verum sit quod scriptum esse dixit: Non est homo iustus in terra,
qui faciat bonum et non peccet.

Aliud est esse sine peccato et aliud esse sine crimine.

17. 38. Item dicunt, inquit, "Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis
vivens", et huic testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut Scripturae
sanctae inter se cd litigare videantur, quarum concordiam nos debemus
ostendere. Ait enim: Quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia et
Elisabeth ce Evangelista testatur dicens: "Erant autem Zacharias et
Elisabeth uxor eius iusti ambo in conspectu Domini et incedentes in
omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella".

Qui iusti ambo utique legerantinter ipsa mandata, quemadmodum sua


peccata mundarent. Nam Zacharias, quod de omni sacerdote ex hominibus
accepto in epistula ad Hebraeos dicitur, etiam pro suis peccatis utique
hostias offerebat. Quomodo autem intellegendum sit quod dicitur sine
querella, iam supra satis, quantum opinor, ostendimus. Et beatus, inquit,
Apostolus ait: "Ut simus sanctiet immaculati in conspectu eius".

Hoc agitur, ut hoc simus, si immaculati intellegendi sunt qui onmino


sine peccato sunt; si autem immaculati sunt qui sunt sine crimine, etiam in
hac vita fuisse atque esse negare non possumus, quia non ideo sine ullo
peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. Unde et
Apostolus cum ministros eligeret ordinandos, non ait: Si quis sine peccato
(quod invenire non posset), sed ait: Si quis sine crimine, quod utique
posset. Nec tamen iste ostendit, quemadmodum secundum suam causam
debeamus accipere quod scriptum est: Quoniam non iustificabitur in
conspectu tuo omnis vivens.

Aperta quippe sententia est de superiore versu illustrius declarata. Ne


cf intres, inquit, in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in
conspectu tuo omnis vivens. Iudicium timet, quia misericordiam desiderati
quae superexsultat iudicio. Hoc est enim: Ne intres in iudicium cum servo
tuo: "Noli me iudicare secundum te, qui es sine peccato", quoniam cg non
iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, quod de hac vita dictum sine
difficili quaestione intellegitur. Et quod ait: Non iustificabitur, ad illam
perfectionem iustitiae retulit, quae in hac vita non est.
Testimonia biblica inter se concordanda.

18. 39. Item dicunt, inquit, "Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi
nos seducimus, et veritas in nobis non est". Et huic evidentissimo
testimonio quasi contrariistestimoniis respondere conatus est, quod idem
sanctus Ioannes in eadem epistula dicat: Hoc autem dico, fratres, ut non
peccetis. Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quia semen ipsius
in eo manet, et non potest peccare; item illic: Qui natus est ex Deo, non
peccat, quia generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.

Item illic, inquit, ubi de Salvatore ait: "Quoniam ille apparuit, ut


peccata tolleret. Omnis qui in eo manet non peccat; omnis qui peccat non
vidit eum nec cognovit eum". Item illic: "Carissimi, nunc filii Dei sumus, et
nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei
erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet spem hanc in
eum sanctificat se, sicuti ch et ipse sanctus est".

Et tamen cum haec omnia testimonia vera sint, verum est et illud
quod proposuit et non solvit quod si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ac per hoc
secundum id, quod ex Deo nati sumus, in eo qui apparuit, ut peccata
tolleret, id est, in Christo manemus et non peccamus (hoc est autem, quod
homo interior renovatur de die in diem)secundum autem quod de homine
illo nati sumus, per quem peccatum intravit in mundum et per peccatum
mors, et ita in omnes homines pertransiit, sine peccato non sumus, quia
sine illius infirmitate nondum sumus, donec illa renovatione, quae fit de die
in diem, quoniam secundum ipsam ex Deo nati sumus, infirmitas tota
sanetur, in qua ex primo homine nati sumus et in qua sine peccato non
sumus. Cuius reliquiisin homine interiore manentibus, quamvis de die in
diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

Quomodo enim verum est: Omnis qui peccat non vidit eum neque ci
cognovit eum, cum secundum visionem et cognitionem quae erit in specie
nemo eum in hac vita videat atque cognoscat? Secundum visionem autem
et cl cognitionem quae est in fide multi sunt cm, qui peccent, certe ipsi
apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici
possit: secundum visionem et cognitionem, quae adhuc in fide est, non vidit
eum neque cognovit eum.

Sed intellegendum arbitror, quia renovatio perficienda videt et


cognoscit, infirmitas vero absumenda nec cn videt nec cognoscit eum, in
cuius quantiscumque reliquiis interius constitutis si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
Cum ergo per gratiam renovationis filii Dei simus, tamen propter reliquias
infirmitatis nondum apparuit quod co erimus. Scimus quoniam cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.

Tunc peccatum nullum erit, quia infirmitas nec interior nec exterior
ulla remanebit. Et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et
ipse sanctus est; sanctificat enim cp se non per se ipsum, sed credendo in
illum et invocando illum qui sanctificat sanctos suos. Cuius sanctificationis
perfectio, quae nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis
reliquias ablatura est.

Voluntas humana non implet quod agit nisi divinitus adiuvetur.

19. 40. Item dicunt, inquit, "Non volentis neque currentis, sed miserentis est
Dei". Quibus respondendum esse dicit, quod idem Apostolus alibi de
quodam ait: "Quod vult faciat". Item, inquit, ad Philemonem de Onesimo:
"Quem ego volueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine
consilio tuo nihil volui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum
esse, sed voluntarium".

Item in Deuteronomio: "Vitam et mortem dedit ante faciem tuam,


bonum et malum. Elige vitam, ut vivas". Item apud Salomonem: "Deus ab
initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui. Adiecit ei
mandata et praecepta: si voles praecepta, servabunt te et in posterum
fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod vis porrige
manum tuam. Ante hominem bonum et malum, vita et mors, paupertas et
honestas a Domino Deo sunt".

Item apud Isaiam: "Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt
terrae manducabitis; si autem nolueritisnec obaudieritis me, gladius vos
comedet; os enim Domini locutum est haec". Hic vero, quantumlibet isti se
obtegant, aperiuntur. Declarant enim se contra Dei gratiam vel
misericordiam disputare, quam volumus impetrare cum dicimus: Fiat
voluntas tua sicut in caelo ita cq et in terra, vel: Ne nos inferas in
temptationem, sed libera nos a malo.

Ut quid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et


currentis, non miserentis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur,
sed quia voluntas non implet quod agit, nisi divinitus adiuvetur. Haec est
fidei sanitas, quae nos facit orare cr: quaerere, ut inveniamus, petere, ut
accipiamus, pulsare, ut aperiatur nobis. Contra istam qui disputat, contra se
ipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia
melius eam committo fidelium gemitibus quam sermonibus meis.

Misericordia Dei praevenit hominem.

19. 41. Videte tamen, obsecro, quale sit ideo volenti et currenti
misericordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam praevenit, ut
curreret, quia de quodam ait Apostolus: Quod vult faciat, ibi, ut arbitror,
ubi sequitur et dicit: Non peccat, si cs nubat.

Quasi pro magno habendum sit velle nubere, ubi de adiutorio divinae
misericordiae operosius disputatur, aut vero etiam ibi prodest aliquid velle,
nisi Deus providentia, qua gubernat omnia, marem feminamque coniungat.
Aut quoniam ad Philemonem scripsit Apostolus: Ut non quasi ex
necessitate bonum eius esset, sed voluntarium , quasi aliter sit voluntarium
bonum, nisi cum Deus operatur in nobis et velle et operari pro bona
voluntate ; aut quia in Deuteronomio scriptum est: Vitam et mortem dedit
ante faciem hominis, bonum et malum et ammonuit ut eligeret vitam, quasi
et ipsa ammonitio non de misericordia veniat, vel aliquid prodesset eligere
vitam, nisi Deus eligendi caritatem inspiraret et electam habere praestaret,
de quo dictum est: Quoniamira in indignatione eius et vita in voluntate
eius; aut quia dictum est: Si voles praecepta, servabunt ct te, quasi non
debeat Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine
veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne et aqua, quo vult
quidem porrigit manum, sed altior est qui vocat altius quam omnis humana
cogitatio, quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est:
Venis et pertransies ab initio fidei, et quisque ita eligit bonum, sicut
unicuique Deus partitus est mensuram fidei et: Nemo potest ad me venire,
ait princeps fidei, nisi Pater qui misit me traxerit eum.
Quod de fide dictum esse qua in eum creditur postea satis evidenter
explanat, ubi dicit: Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus, qui
essent credentes et quis traditurus esset eum. Et dicebat: Propterea dixi
vobis, quianemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

Testimonium Isaiae.

19. 42. Magnum autem aliquid pro sua causa se invenisse arbitratus est
apud Isaiam prophetam, quia Deus dixit: Si volueritis et audieritisi me,
quae bona sunt terrae manducabitis,- si autem nolueritis et non audieritis
me, gladius vos comedet; os enim Domini locutum est haec.

Quasi non lex tota huiusmodi condicionibus plena sit aut ob


aliudsuperbis praecepta ista data sint cu, nisi quia lex praevaricationis
gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est. Unde subintravit
ut abundaret delictum; et ubi abundavit delictum, superabundavit gratia: id
est, ut acciperet homo praecepta superbe de suis viribus fidens, in quibus
deficiens et factus etiam praevaricator liberatorem salvatoremque
requireret atque ita cum timor legis humilem factum tamquam paedagogus
ad fidem gratiamque perduceret.

Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt, quibus


sanandis opportune Christus advenit. In cuius gratiam etiam iusti antiqui
crediderunt eadem ipsa gratia eius adiuti, ut gaudentes eum praenoscerent
et quidam etiam praenuntiarent esse venturum, vel in illo populo Israel,
sicut Moyses et Iesus Nave et Samuel et David et ceteri tales, vel extra
ipsum populum, sicut Iob, vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut
Noe et quicumque alii sunt, quos vel commemorat vel tacet Scriptura
divina. Unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus
Iesus, sine cuius gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex
illo in quo omnes peccaverunt sive quam postea suis iniquitatibus addidit.

Non adiuvatur nisi qui et ipse aliquid agit.

20. 43. Quale est autem, quod iste posuit in extremo, si quis dixerit: Potest
fieri ut homo vel in verbo non peccet? Respondendum est, inquit, si vult
Deus, potest; vult enim Deus,ergo potest. Item ait: Si quis dixerit: Fieri
potest ut homo non in cogitatione delinquat?
Respondendum est: Si vult Deus, potest; vult enim Deus, ergo potest.
Videte quemadmodum noluerit dicere: Si Deus adiuvet, potest, cui dicitur:
Adiutor meus esto, ne derelinquas me , non utique ad corporalia bona
capessenda et mala cavenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam.
Propter quod dicimus: Ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a
malo .

Nec adiuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit; adiuvatur autem, si


invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est, quoniam quos ante
praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinavit, illos et
vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit,
illos et glorificavit .

Currimus ergo, cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus


currit (sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque
curatur) ut omni ex parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate
peccati, quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque
adiuvat. Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Iesum Christum Dominum
nostrum non solum praeceptis, sacramentis, exemplis, sed etiam Spiritu
Sancto, per quem latenter diffunditur caritas in cordibus nostris, quae cv
interpellat gemitibus inenarrabilibus, donec in nobis sanitas perficiatur et
Deus, sicuti est, videndus cz in aeterna veritate monstretur.

Conclusiones.

21. 44. Quisquis ergo fuisse vel esse in hac vita aliquemhominem vel
aliquos homines putat excepto uno mediatore Dei et hominum, quibus
necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae
Scripturae, ubi Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in
mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo
omnes peccaverunt, et necesse est ut impia contentione asserat esse posse
homines, qui sine mediatore Christo liberante atque salvante sint liberi
salvique peccato da, cum ille dixerit: Non est opus sanis medicus, sed male
habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores.

Quisquis autem dicit post acceptam remissionem peccatorum ita


quemquam hominem iuste vixisse in hac carne vel vivere, ut nullum habeat
omnino peccatum, contradicit apostolo Ioanni, qui ait: Si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est,
non enim ait "habuimus", sed habemus.

Quod si quisquam asserit de illo peccato dictum db, quod habitat in


carne mortali nostra secundum vitium quod peccantis primi hominis
voluntate contractum est, cuius peccati desideriis ne oboediamus Paulus
apostolus praecipit, non autem peccare, qui eidem peccato quamvis in
carne habitanti ad nullum opus malum omnino consentit, vel facti vel dicti
vel cogitati, quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati
nomen accepit, quod ei consentire peccare sit nobisque moveatur invitis:
subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de dominica
oratione, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra.

Quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si numquam vel in lapsu
linguae vel in oblectanda cogitatione eiusdem peccati desideriis aliquantum
dc consentiremus, sedtantummodo dicendum esset: Ne nos inferas in
temptationem, sed libera nos a malo, nec Iacobus apostolus diceret: In
multis offendimus omnes. Non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia
contra iustitiae rationem appetendo seu vitando faciendum vel dicendum
vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive fallens sive praevalens
persuadet.

Postremo, si excepto illo Capite nostro, sui corporis salvatore,


asseruntur vel fuisse in hac vita vel esse aliqui homines iusti sine aliquo
peccato, sive numquam consentiendo desideriis eius sive quia pro nullo
peccato habendum est, quod tantum est, ut hoc pietati dd non imputet
Deus(quamvis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non
imputat Dominus peccatum ) non nimis existimo reluctandum. Scio enim
quibusdam esse visum, quorum de hac re sententiam non audeo
reprehendere, quamquam nec defendere valeam de. Sed plane quisquis
negat nos orare debere,ne intremus in temptationem (negat autem hoc qui
contendit ad non peccandum gratiae Dei adiutorium non esse homini
necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem), ab
auribus omnium removendum et ore omnium anathemandum esse non
dubito.
DE SANCTA VIRGINITATE

In opusculum introductio.

1. 1. Librum de Bono Coniugali nuper edidimus, in quo etiam Christi


virgines admonuimus atque monemusa, ne propter excellentiam muneris
amplioris, quod divinitus acceperunt, contemnant in sui comparatione
patres et matres populi Dei hominesque illos, quos tamquam olivam
commendat Apostolus, ne superbiat insertus oleaster 1, qui venturo Christo
etiam filiorum propagatione serviebant, ideo meriti inferioris esse
arbitrentur, quia iure divino continentia connubio et nuptiis pia virginitas
anteponitur.

In illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri


mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam vita coniugalis prophetica
fuit: unde non consuetudine humanoram votorum atque gaudiorum, sed
valde profundo consilio Dei in quibusdam eorum fecunditas honorari, in
quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit.

Hoc vero tempore quibus dictum est: Si se non continent, nubant 2,


non adhibenda est exhortatio, sed consolatio. Quibus autem dictum est: Qui
potest capere capiat 3, exhortandi sunt, ne terreantur, et terrendi, ne
extollantur. Non solum ergo praedicanda est virginitas, ut ametur; verum
etiam monenda, ne infletur.

In Ecclesia magni facienda virginitas.

2. 2. Hoc isto sermone suscepimus; adiuvet Christus, Virginis filius et


virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio
spiritaliter coniugatus. Cum igitur ipsa universa Ecclesia virgo sit
desponsata uni viro Christo 4, sicut dicit Apostolus, quanto digna sunt
honore membra eius, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota
custodit in fide, quae imitatur matrem viri sui et Domini sui!

Nam Ecclesia quoque et mater et virgo est. Cuius enim integritati


consulimus, si virgo non est? Cuiusb prolem alloquimur, si mater non est?
Maria corporaliter caput huius corporis peperit, Ecclesia spiritaliter
membra illius capitis parit. In utraque virginitas fecunditatem non impedit;
in utraque fecunditas virginitatem non adimit. Proinde cum Ecclesia
universa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen universa sit corpore
virgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris, ubi virgo est et
corpore et spiritu?

Carnis propinquitas spiritali cedit cognationi.

3. 3. Scriptum est in Evangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est


consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati fuissent et foris exspectarent,
quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: Quae est mater mea
aut qui sunt fratres mei? Et extendens manum super discipulos suos ait: Hi
sunt fratres mei; et: quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi
frater et mater et soror est 5.

Quid aliud nos docens nisi carnali cognationi genus nostrum spiritale
praeponere nec inde beatos esse homines, si iustis et sanctis carnis
propinquitate iunguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo
atque imitando cohaerescunt? Beatior, ergo Maria percipiendo fidem
Christi quam concipiendo carnem Christi. Nam et dicenti cuidam: Beatus
venter qui te portavit, ipse respondit: Immo beati qui audiunt verbum Dei et
custodiunt 6. Denique fatribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui
non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? Sic et materna
propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam
carne gestasset.

Gloria virginum, semper virgo Maria.

4. 4. Ipsa quoque virginitas eius ideo gratior et acceptior, quia non eam
conceptus Christus viro violaturo quam conservaret ipse praeripuit, sed
priusquam conciperetur iam Deo dicatam de qua nasceretur elegit. Hoc
indicant verba, quae sibi fetum adnuntianti angelo Maria reddidit.
Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? 7 quod profecto
non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset.

Sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est


viro iusto, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro
quod illa iam voverat. Quamquam etiamsi hoc solum dixisset: Quomodo
fiet istud? nec addidisset: quoniam virum non cognosco; non quaesisset
utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si
concubitura nupsisset.

Poterat et iuberi virgo permanere, in qua Dei Filius formam servi


congruenti miraculo acciperet: sed exemplo sanctis futura virginibus, ne
putaretur sola virgo esse debuisse quae prolem etiam sine concubitu
concipere meruisset, virginitatem Deo dicavit, cum adhuc quid esset
conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore caelestis vitae imitatio
voto fieret, non praecepto; amore eligendi, non necessitate serviendi.

Ita Christus nascendo de virgine, quae, antequam sciret quis de illa


fuerat nasciturus, virgo statuerat permanere, virginitatem sanctam
approbare maluit quam imperare. Ac sic etiam in ipsa femina, in qua
formam servi accepit, virginitatem esse liberam voluit.

Christi frater et soror et mater, quis?

5. 5. Non est ergo cur Dei virgines contristentur, quod etiam ipsae
virginitate servata matres carnis esse non possunt. Illum enim solum
virginitas decenter parere posset, qui in sua nativitate parem habere non
posset. Verumtamen ille unius sanctae Virginis partus omnium sanctarum
virginum est decus. Et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si Patris eius
faciunt voluntatem.

Hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est,


secundum supra memoratam eius sententiam: Quicumque facit voluntatem
Patris mei qui in caelis est, ipse mihi frater et soror et mater est 8. Has sibi
omnes propinquitates in populo, quem redemit, spiritaliter exhibet: fratres
et sorores habet sanctos viros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in
caelesti hereditate coheredes. Mater eius est tota Ecclesia, quia membra
eius, id est fideles eius per Dei gratiam ipsa utique parit.

Item mater eius est omnis anima pia, faciens voluntatem Patris eius
fecundissima caritate, in his quos parturit, donec in eis ipse formetur 9.
Maria ergo faciens voluntatem Dei corporaliter Christi tantummodo mater
est, spiritaliter autem et soror et mater.

Virginitas Mariae et virginitas Ecclesiae.


6. 6. Ac per hoc illa una femina, non solum spiritu, verum etiam corpore et
materc et virgo. Et mater quidem spiritu non capitis nostri, quod est ipse
Salvator, ex quo magis illa spiritaliter nata est, quia omnes qui in eum
crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur 10; sed plane
mater membrorum eius, quod nos sumus, quia cooperata est caritate, ut
fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt, corpore
vero ipsius capitis mater.

Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum


carnem nasci de virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesia
secundum spiritum nascitura. Sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et
virgo, et mater Christi et virgo Christi; Ecclesia vero in sanctis regnum Dei
possessuris, spiritu quidem tota mater Christi est, tota virgo Christi, corpore
autem non tota, sed in quibusdam virgo Christi, in quibusdam mater, sed
non Christi.

Et coniugatae quippe fideles feminae et Deo virgines dicatae sanctis


moribus et caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 11,
quia voluntatem Patris faciunt, Christi spiritaliter matres sunt. Quae autem
coniugali vita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt et ideo
curruntd, ut sacramentis imbuti Christi membra fiant partus earum,
quoniam quid pepererint norunt.

Femina homines, Ecclesia Christianos parit.

7. 7. Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas coniugalis cum virginali


integritate contendere atque ipsam Mariam proponere, ac virginibus Dei
dicere: Illa in corpore duas res habuit honorandas, virginitatem et
fecunditatem, quia et integra permansit et peperit; hanc felicitatem quoniam
totam utraeque habere non potuimus, partitae sumus, ut vos sitis virgines,
nos simus matres; vobis quod defite in prole, consoletur servata virginitas,
nobis prolis lucro amissa compensetur integritas.

Haec vox fidelium coniugatarum ad sacras virgines utcumque


ferenda esset, si christianos corpore parerent, ut hoc solo esset Mariae
fecunditas carnis excepta virginitate praestantior, quod illa ipsum caput
horum membrorum, hac autem membra illius capitis procrearent; nunc vero
etiamsi tales hac voce contendant, quae adf hoc tantum viris iunguntur
atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut
eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt, non tamen
christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt, Ecclesia pariente per
hoc, quod membrorum Christi spiritaliter mater est, cuius etiam spiritaliter
virgo est.

Cui sancto partui cooperantur et matres, quae non christianos corpore


pepererunt, ut fiant quod se corpore parere non potuisse noverunt; per hoc
tamen cooperantur, ubi et ipsae virgines matresque Christi sunt, in fide
scilicet, quae per dilectionem operatur 12.

Virginitas quatenus Deo dicata, honoratur.

8. 8. Nulla ergo carnis fecunditas sanctae virginitati etiam carnis comparari


potest. Neque enim et ipsa, quia virginitas est, sed quia Deo dicata est,
honoratur, quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac
devotione servatur. Ac per hoc spiritalis est etiam virginitas corporis, quam
vovetg et servat continentia pietatis.

Sicut enim nemo impudice utitur corpore, nisi spiritu prius concepta
nequitia, ita nemo pudicitiam servat in corpore nisi spiritu prius insita
castitate. Porro autem si pudicitia coniugalis, quamvis custodiatur in carne,
animo tamen, non carni tribuitur, quo praeside atque rectore nulli praeter
proprium coniugium caro ipsa miscetur, quanto magis quantoque
honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas
carnis ipsi Creatori animae et carnis vovetur, consecratur, servatur!

Nulla carnis fecunditate amissa virginitas compensatur.

9. 9. Nec illarum ergo fecunditas carnis, quae hoc tempore nihil aliud in
coniugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa
virginitate compensari posse credenda est.

Prioribus quippe temporibus venturo secundum carnem Christo


ipsum genus carnis in ampla quadam et prophetica gente necessarium fuit;
nunc autem cum ex omni hominum genere atque omnibus gentibus ad
populum Dei et civitatem regni caelorum membra Christi colligi possint,
sacram virginitatem qui potest capere, capiat 13; et ea tantum, quae se non
continet, nubat 14. Quid enim? si aliqua mulier dives multam pecuniam huic
bono operi impendat, ut emat ex diversis gentibus servos, quos faciat
christianos; nonne uberius atque numerosius quam uteri quantalibet
feracitate Christi membra gignenda curabit?

Nec ideo tamen pecuniam suam comparare muneri sacrae virginitatis


audebit. At si propter faciendos qui nati fuerint christianos fecunditas carnis
pro amissa virginitate merito compensabitur, fructuosius erit hoc negotium,
si magno pecuniario pretio virginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani
multo plures emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur.

10. Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo
in alio volumine, quantum visum est, disseruimus, et honorent amplius,
sicut rectissime consueverunt, in sacris virginibus melius earum, de quo
isto sermone disserimus.

Naturae lege omnis femina nascitur virgo.

10. 10. Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre


coniugia, quod ex eis virgines procreantur; hoc enim non coniugii bonum
est, sed naturae, quae sic divinitus instituta est, ut ex quolibet humano
utriusque sexus concubitu, sive ordinato et honesto, sive turpi et illicito,
nulla femina nisi virgo nascatur, nulla tamen sacra virgo nascitur; ita fit, ut
virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec de coniugio.

Felicior nupta mulier quam virgo nuptura.

11. 11. Nec nos hoc in virginibus praedicamus, quod virgines sunt, sed
quod Deo dicatae pia continentia virgines. Nam, quod non temere dixerim,
felicior mihi videtur nupta mulier quam virgo nuptura; habet enim iam illa
quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum vel sponsa cuiusquam sit.

Illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta cui danda est;
hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed
maritum quaerit in turba. Illa igitur virgo coniugatae merito praeponitur,
quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex
multitudine inquirit, nec se uni iam componit invento, cogitans quae sunt
mundi, quomodo placeat viro 15, sed speciosum forma prae filiis
hominum 16 sic amavit, ut, quia eum sicut Maria concipere carne non
posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.
Virginum mater, sancta Ecclesia.

12. Hoc genus virginum nulla corporalis fecunditas protulit; non est haec
proles carnis et sanguinis. Si harum quaeritur mater, Ecclesia est. Non parit
virgines sacras nisi virgo sacra, illa quae desponsata est uni viro casta
exhiberi Christo 17. Ex illa non tota corpore, sed tota virgine spiritu
nascuntur sanctae virgines et corpore et spiritu.

Coniugii bona.

12. 12. Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia
honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter procreant, et procreatos
pariter, salubriter, instanter educant, quia tori fidem invicem servant, quia
sacramentum connubii non violant.

Vana quorumdam hominum mirabiliter desipientium opinio.

13. Haec tamen omnia humani officii sunt munera; virginalis autem
integritas, et per piam continentiam ab omni concubitu immunitas angelica
portio est, et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. Cedat
huic omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia coniugalis: illa non est in
potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet
liberum arbitrium, pudicitiam coniugalem non habet caelum. Profecto
habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa communi immortalitate,
qui habent aliquid iam non carnis in carne.

13. 13. Unde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae bonum
non esse necessarium propter regnum caelorum, sed propter praesens
saeculum, quod scilicet coniugia terrenis curis pluribus atque artioribus
distenduntur, qua molestia virgines et continentes carent: quasi ob hoc
tantum melius sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae,
non quod in futurum saeculum aliquid prosit.

Hanc vanam sententiam ne cordis propriih vanitate protulisse


videantur, adhibent ex Apostolo testimonium, ubi ait: De virginibus autem
praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam
misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Existimo itaque hoc
bonum esse propter praesentem necessitatem, quia bonum est homini sic
esse 18. Ecce, inquiunt, ubi manifestat Apostolus hoc propter praesentem
necessitatem bonum esse, non propter futuram aeternitatem. Quasi
praesentis necessitatis rationem haberet Apostolus, nisi providens et
consulens in futurum, cum omnis eius dispensatio nonnisi ad vitam
aeternam vocet.

Singularis in caelis gloria Christi virgines manebit.

14. 14. Praesens ergo est vitanda necessitas, sed tamen quae aliquid
bonorum impedit futurorum: qua necessitate vita cogitur coniugalis
cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat vir uxori, vel uxor viro. Non
quod ea separent a regno Dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non
consilio cohibentur, quia Domino praecipienti non oboedire damnabile est;
sed illud, quod in ipso Dei regno amplius haberi posset, si amplius
cogitaretur quomodo placendum esset Deo, minus erit utique, cum hoc
ipsum minus coniugii necessitate cogitatur.

Ideo, De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo 19.


Praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae.
Proinde quia uxorem ducere vel nubere peccatum non est, si autem
peccatum esset, praecepto vetaretur, propterea praeceptum Domini de
virginibus nullum est. Sed quoniam devitatis remissisve peccatis, adeunda
est vita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria, non omnibus in
aeternum victuris, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae parum
est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori voveatur, quod non
sit criminis non vovisse, sed vovisse ac reddidisse sit laudis: Consilium,
inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem 20.

Neque enim invidere debeo fidele consilium, qui non meis meritis,
sed Dei misericordia sum fidelis. Existimo itaque hoc bonum esse propter
praesentem necessitatem. Hoc, inquit, unde praeceptum Domini non habeo,
sed consilium do, hoc est " de virginibus existimo bonum esse " propter
praesentem necessitatem. Novi enim quid praesentis temporis, cui coniugia
serviunt, necessitas cogat, ut ea quae Dei sunt minus cogitentur, quam
sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamvis in aeterna
vita ac salute manentium. Stella enim ab stella differt in claritatei; sic et
resurrectio mortuorum 21. Bonum est ergo homini sic esse 22.

Virginitas consulitur, non praecipitur.


15. 15. Deinde adiungit idem Apostolus et dicit: Alligatus es uxori? ne
quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem 23.
Horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non
licet facere. Non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis,
sicut in Evangelio ipse Dominus dicit 24.

Illud autem, quod addidit: Solutus es ab uxore? ne quaesieris


uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque facere, sed melius
est non facere. Denique continuo subiecit: Et si acceperis uxorem, non
peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 25. Illud autem prius cum dixisset:
Alligatus es uxoris? ne quaesieris solutionem, numquid addidit: Et si
solveris, non peccasti? Iam enim supra dixerat: His autem qui sunt in
coniugio praecipio non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere;
quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari; fieri enim
potest, ut non sua culpa, sed mariti discedat.

Deinde ait: Et vir uxorem ne dimittat 26, quod nihilominus ex


praecepto Domini posuit, nec ibi addidit: Et si dimiserit, non peccat.
Praeceptum est enim hoc, cui non oboedire peccatum est, non consilium,
quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis.
Propterea cum dixisset: Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, quia
non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, ut melius fieret,
continuo subiunxit: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit
virgo, non peccat.

Carnis tribulatio, quam Paulus coniugibus praedicit.

16. 16. Addidit tamen: Tributationem autem carnis habebunt huiusmodi,


ego autem vobis parco, hoc modo exhortans ad virginitatem
continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret,
modeste sane, non tamquam a re mala et illicita, sed tamquam ab onerosa
ac molesta. Aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere
carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem
plerumque homines etiam pro officiis honestissimis non recusant.

Sed pro habendo coniugio iam hoc tempore, quo non per carnis
propaginem venturo Christo ipsius prolis propagatione servitur, istam
tribulationem carnis, quam nupturis praedicit Apostolus, suscipere
tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus ne, temptante
satana, in peccata damnabilia laberentur.

Quod autem se dicit eis parcere, quos ait tribulationem carnis


habituros, nihil mihi interim sanius occurrit, quam eum noluisse aperire et
explicare verbis eamdem ipsam carnis tribulationem, quam praenuntiavit
eis qui eligunt nuptias in suspicionibus zeli coniugalis, in procreandis filiis
atque nutriendis, in timoribus et maeroribus orbitatis.

Quotus enim quisque, cum se connubii vinculis alligaverit, non istis


trahatur atque agitetur affectibus? Quos neque nos exaggerare debemus, ne
ipsis non parcamus, quibus parcendum existimavit Apostolus.

Apostolus nu-ptias non damnat.

17. 17. Tantum per hoc, quod breviter posui, cautum fieri lectorem oportuit
adversus eos, qui in hoc, quod scriptum est: Tribulationem autem carnis
habebunt huius modi, ego autem vobis parco 27, nuptiis calumniantur, quod
eas ex obliquo sententia ista damnaverit; velut ipsam damnationem noluerit
dicere, cum ait: Ego autem vobis parco, ut videlicet, cum istis parcit,
animae suae non pepercerit, si mentiendo dixit: Et si acceperis uxorem, non
peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 28.

Quod qui de sancta Scriptura credunt vel credi volunt, tamquam


viam sibi muniunt ad mentiendi licentiam, vel ad defensionem suae
perversae opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat.
Si quid enim manifestum de divinis Libris prolatum fuerit, quo eorum
confutentur errores, hoc ad manum habent velut scutum, quo se adversus
veritatem quasi tuentes nudent a diabolo vulnerandos, ut dicant hoc
auctorem libri non verum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut
contemptores terreret, sicut occurrerit causa, qua eorum perversa sententia
defendatur. Atque ita dum ea, quae opinantur, defendere quam corrigere
malunt, Scripturarum sanctarum auctoritatem frangere conantur; qua una
omnes cervices superbae duraeque franguntur.

Firmissime tenendum, Scri-pturas sanctas mentiri non posse.

18. 18. Unde sectatores et sectatrices perpetuae continentiae et sacrae


virginitatis admoneo, ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum
iudicent nuptias, neque fallaciter, sed plane veraciter ab Apostolo dictum
noverint: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit 29.
Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo non peccat 30.

Et paulo post: Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum


meam sententiam 31. Et ne humana sententia putaretur, adiungit: Puto
autem, et ego Spiritum Dei habeo. Haec dominica, haec apostolica, haec
vera, haec sana doctrina est, sic eligere dona maiora, ne minora damnentur.
Melior est in Scriptura Dei veritas Dei, quam in cuiusquam mente aut carne
virginitas hominis. Quod castum est sic ametur, ut quod verum est non
negetur.

Nam quid mali non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt
apostolicam linguam in eo ipso loco, ubi virginitatem corporis
commendabat, a corruptione mendacii virginem non fuisse? Primitus ergo
ac maxime qui bonum virginitatis eligunt, Scripturas sanctas firmissime
teneant nihil esse mentitas ac per hoc etiam illud verum esse, quod dictum
est: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non
peccat 32.

Nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae non


erunt malum. Immo vero hinc sibi potius maioris gloriae palmam
praeparatam esse confidat, quae non damnari, si nuberet, timuit, sed
honoratius coronari, quia non nuberet, concupivit. Qui ergo sine coniugio
permanere voluerint, non tamquam foveam peccati nuptias fugiant, sed
tamquam collem minoris boni transcendant, ut in maioris continentiae
monte requiescant.

Ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non cum voluerit quis


emigret. Mulier enim alligata est, quamdiu vir eius vivit 33. Verumtamen ad
continentiam vidualem ab ipso tamquam gradu conscenditur; propter
virginalem vero vel declinandus est non consentiendo petitoribus vel
transiliendus praeveniendo petitores.

Falsum est nu-ptias aequare sanctae virginitati vel eas damnare.

19. 19. Ne quis autem putaret duorum operum, boni atque melioris,
aequalia fore praemia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait
Apostolus: Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem
necessitatem 34, ita interpretati sunt, ut non propter regnum caelorum, sed
propter saeculum praesens virginitatem utilem dicerent; tamquam in illa
vita aeterna nihil ceteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent.

In qua disputatione cum ad illud veniremus, quod idem Apostolus


ait: Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis
parco 35, in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae
continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. Nam cum error
uterque sit, vel aequare sanctae virginitati nuptias vel damnare, nimis
invicem fugiendo duo isti errores adversa fronte confligunt, quia veritatis
medium tenere noluerunt: quo et certa ratione et sanctarum Scripturarum
auctoritate nec peccatum esse nuptias invenimus nec eas bono vel virginalis
continentiae, vel etiam vidualis aequamus.

20. Alii quippe appetendo virginitatem nuptias tamquam adulterium


detestandas esse putaverunt; alii vero defendendo connubium excellentiam
perpetuae continentiae nihil mereri amplius quam coniugalem pudicitiam
voluerunt; quasi vel Susannae bonum, Mariae sit humiliatio; vel Mariae
maius bonum, Susannae debeat esse damnatio.

Coniugalis castitas Scripturae sanctae veritate fulcitur.

20. 20. Absit ergo, ut ita dixerit Apostolus nuptis sive nupturis: Ego autem
vobis parco 36; tamquam noluerit dicere, quae poena coniugatis in futuro
saeculo debeatur. Absit ut a Daniele de temporali iudicio liberatam Paulus
mittat in gehennam. Absit, ut maritalis torus ei poena sit ante tribunal
Christi, cui fidem servando elegit sub falsa accusatione adulterii vel
periclitari vel mori. Quid egit vox illa: Melius est mihi incidere in manus
vestras quam peccare in conspectu Dei 37, si Deus eam fuerat, non quia
pudicitiam nuptialem servabat, liberaturus, sed quia nupserat damnaturus?

Et nunc quotiens castitas coniugalis adversus calumniatores


criminatoresque nuptiarum Scripturae sanctae veritate munitur, totiens al
Sancto Spiritu contra falsos testes Susanna defenditur, totiens a falso
crimine liberatur, et multo maiore negotio. Tunc enim uni coniugatae, nunc
omnibus; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de vero et manifesto
connubio crimen intenditur. Tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores
dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo, quod Apostolus dicere noluit,
accusantur. Damnationem quippe vestram, inquiunt, tacuit, cum ait: Ego
autem vobis parco 38.

Quis hoc? Nempe ille, qui superius dixerat: Et si acceperis uxorem,


non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat 39. Cur igitur in eo, quod
modeste tacuit, coniugiorum suspicamini crimen et in eo, quod aperte dixit,
coniugiorum non agnoscitis defensionem?

An eos damnat tacitus, quos locutus absolvit? Nonne iam mitius


accusatur Susanna non de coniugio, sed de ipso adulterio quam doctrina
apostolica de mendacio? Quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum
apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari, quam certum
apertumque est sanctam Scripturam non posse mentiri?

Vera Apostoli doctrina et criminatorum pervicacia.

21. 21. Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram virginitatem, vel
perpetuam continentiam, cuius praedicatio isto sermone suscepta est? Cui
respondeo primo, quod superius commemoravi, ex hoc gloriam maioris
illius boni esse maiorem, quod eius adipiscendae causa bonum coniugale
transcenditur, non peccatum coniugii devitatur.

Alioquin perpetuae continentiaem non praecipue laudari, sed tantum


non vituperari sufficeret; si propterea teneretur, quoniam nubere crimen
esset. Deinde quia non humana sententia, sed divinae Scripturae auctoritate
ad tam excellens donum homines exhortandi sunt, non mediocriter neque
praetereunter agendum est, ne cuiquam ipsa divina Scriptura in aliquo
mentita videatur. Dehortantur enim potius quam exhortantur virgines
sacras, qui eas sic permanere nuptiarum damnatione compellunt.

Unde enim confidant verum esse, quod scriptum est: Et qui non dat
nuptum melius facit 40; si falsum putant esse, quod iuxta superius
nihilominus scriptum est: Et qui dat virginem suam, bene facit? Si autem
loquenti Scripturae de nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem
caelestis eloquii veracissima auctoritate firmatae ad melius suum ferventi
ac fidenti alacritate transcurrent.

Unde iam satis pro suscepto negotio diximus et, quantum potuimus,
demonstravimus nec illud, quod ait Apostolus: Existimo autem hoc bonum
esse propter praesentem necessitatem 41, sic esse accipiendum, tamquam in
hoc saeculo meliores sint sacrae virgines fidelibus coniugatis, in regno
autem caelorum atque in futuro saeculo pares sint, nec illud, ubi ait de
nubentibus: Tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem
vobis parco 42, ita intellegendum, tamquam nuptiarum peccatum et
damnationem maluerit tacere quam dicere.

Harum quippe duarum sententiarum singulas, duo errores sibimet


contrarii non eas intellegendo tenuerunt. Illam enim de praesenti
necessitate illi pro se interpretantur, qui nubentes non nubentibus aequare
contendunt; hanc vero, ubi dictum est: Ego autem vobis parco, illi, qui
nubentes damnare praesumunt. Nos autem secundum Scripturarum
sanctarum fidem sanamque doctrinam nec peccatum esse dicimus nuptias
et earum tamen bonum non solum infra virginalem, verum etiam infra
vidualem continentiam constituimus, praesentemque necessitatem
coniugatorum non quidem ad vitam aeternam, verumtamen ad excellentem
gloriam et honorem, qui perpetuae continentiae reservatur, impedire eorum
meritum dicimus neque hoc tempore nisi eis, qui se non continent, nuptias
expedire tribulationemque carnis ex affectu carnali venientem, sine quo
nuptiae incontinentium esse non possunt, nec tacere voluisse Apostolum
vera praemonentem, nec plenius explicare hominum infirmitati parcentem.

Insipienter asseritur continentiam ad temporalia commoda solummodo


proficere.

22. 22. Nunc iam Scripturarum divinarum evidentissimis testimoniis, quae


pro nostrae memoriae modulo recordari valuerimus, clarius appareat non
propter praesentem huius saeculi vitam, sed propter futuram, quae in regno
caelorum promittitur, perpetuam continentiam diligendamn.

Quis autem hoc non advertat in eo quod paulo post idem Apostolus
ait: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat
Domino; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi,
quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo: quae innupta
est, sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu: quae
autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro 43.

Non utique ait: Cogitat ea, quae securitatis sunt in hoc saeculo, ut
sine gravioribus molestiis tempus transigat; neque ad hoc divisam dicit
innuptam et virginem ab ea, quae nupta est, id est distinctam atque
discretam, ut innupta in hac vita secura sit propter temporales molestias
evitandas, quibus nupta non caret, sed: Cogitat, inquit, quae sunt Domini,
quomodo placeat Domino, et: Sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta
et corpore et spiritu 44.

Nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus est, ut conetur


asserere non propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum
Domino placere nos velle, aut propter vitam istam, non propter aeternam
esse sanctas et corpore et spiritu. Hoc credere quid est aliud nisi
miserabiliorem esse omnibus hominibus? Sic enim Apostolus ait:.

Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus


omnibus hominibus 45. An vero qui frangit panem suum esurienti, si tantum
propter hanc vitam facit, stultus est, et ille erit prudens, qui castigat corpus
suum usque ad continentiam, qua nec coniugio misceatur, si ei nihil
proderit in regno caelorum?

Domini sententia de mercede continentibus promissa.

23. 23. Postremo ipsum Dominum audiamus evidentissimam hinc


sententiam proferentem. Nam cum de coniugibus non separandis nisi causa
fornicationis divine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: Si talis
est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus ille: Non omnes, inquit,
capiunt verbum hoc. Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem alii
qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui se ipsos castraverunt
propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat 46.

Quid veracius, quid lucidius dici potuit? Christus dicit, Veritas dicit,
Virtus et Sapientia Dei dicit eos, qui pio proposito ab uxore ducenda se
continuerint, castrare se ipsos propter regnum caelorum, et contra humana
vanitas impia temeritate contendit eos, qui hoc faciunt, praesentem
tantummodo necessitatem molestiarum coniugalium devitare, in regno
autem caelorum amplius quidquam ceteris non habere?

Quibusdam eunuchis locum nominatum in domo Patris spondet Propheta.

24. 24. De quibus autem spadonibus loquitur Deus per Isaiam prophetam,
quibus se dicit daturum in domo sua et in muro suo locum nominatum,
meliorem multo quam filiorum atque filiarum, nisi de his, qui se ipsos
castrant propter regnum caelorum 47?

Nam illis, quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non


possint, sicut sunt eunuchi divitum et regum, sufficit utique, cum christiani
fiunt et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt ut coniuges si
potuissent haberent, ceteris in domo Dei coniugatis fidelibus adaequari, qui
prolem licite pudiceque susceptam in Dei timore nutriunt, docentes filios
suos, ut ponant in Deo spem suam, non autem accipere meliorem locum
quam est filiorum atque filiarum.

Neque enim uxores animi virtute sed carnis necessitate non ducunt.
Contendat sane qui voluerit de his Prophetam spadonibus hoc
praenuntiasse, qui corpore abscisi sunt; iste quoque error causae quam
suscepimus suffragatur. Neque enim spadones istos eis qui in domo eius
nullumo habent locum praetulit Deus, sed eis utique qui in filiis generandis
coniugalis vitae meritum servant. Nam cum dicit: Dabo eis locum multo
meliorem 48, ostendit et coniugatis dari, sed multo inferiorem.

Ut ergo concedamus in domo Dei praedictos futuros eunuchos


secundum carnem, qui in populo Israel non fuerunt, quia et ipsos videmus,
cum Iudaei non fiant, tamen fieri christianos, nec de illis dixisse
Prophetam, qui proposito continentiae coniugia non quaerentes, se ipsos
castrant propter regnum caelorum: itane tanta dementia quisquam est
contrarius veritati, ut in carne factos eunuchos meliorem quam coniugatip
locum in domo Dei habere credat, et pio proposito continentes, corpus
usque ad contemptas nuptias castigantes, se ipsos non in corpore, sed in
ipsa concupiscentiae radice castrantes, caelestem et angelicam vitam in
terrena mortalitate meditantes, coniugatorum meritis pares esse contendat
et Christo laudanti eos, qui se ipsos castraverunt, non propter hoc
saeculum, sed propter regnum caelorum christianus contradicat, adfirmans
hoc vitae praesenti esse utile, non futurae?

Quid aliud istis restat, nisi ut ipsum regnum caelorum ad hanc


temporalem vitam, in qua nunc sumus, asserant pertinere? Cur enim non et
in hanc insaniam progrediatur caeca praesumptio? Et quid hac assertione
furiosius? Nam etsi regnum caelorum aliquando Ecclesia etiam quae hoc
tempore est appellatur, ad hoc utique sic appellatur, quia futurae vitae
sempiternaeque colligitur. Quamvis ergo promissionem habeat vitae
praesentis et futurae 49, in omnibus tamen bonis operibus suis non respicit
quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna 50.

...gloriam quamdam eximiam virginibus propriam significans.

25. 25. Nec sane Spiritus Sanctus tacuit, quod contra istos impudentissime
ac dementissime pervicaces apertum atque inconcussum valeret eorumque
beluinum impetum ab ovili suo inexpugnabili munitione repelleret. Cum
enim dixisset de spadonibus: Dabo eis in domo mea et in muro meo locum
nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum 51; ne quis
nimium carnalis existimaret aliquid in his verbis temporale sperandum,
continuo subiecit: Nomen aeternum dabo eis, nec umquam deerit 52;
tamquam diceret: Quid tergiversaris impia caecitas?

Quid tergiversaris? Quid serenitati veritatis nebulas tuae perversitatis


offundis? Quid in tanta Scripturarum luce tenebras unde insidieris inquiris?
Quid temporalem tantummodo utilitatem promittis continentibus sanctis?
Nomen aeternum dabo eis. Quid ab omni concubitu immunes et eo quoque
ipso, quo hinc sese abstinent, ea quae sunt Domini cogitantes, quomodo
placeant Domino, ad terrenam commoditatem referre conaris? Nomen
aeternum dabo eis. Quid regnum caelorum, propter quod se ipsosq
castraverunt sancti spadones, in hac tantum vita intellegendum esse
contendis? Nomen aeternum dabo eis.

Et si forte hic ipsum aeternum pro diuturno conaris accipere, addo,


accumulo, inculco: Nec umquam deerit. Quid quaeris amplius? Quid dicis
amplius? Aeternum hoc nomen, quidquid illud est, spadonibus Dei, quod
utique gloriam quamdam propriam excellentemque significat, non erit
commune cum multis, quamvis in eodem regno et in eadem domo
constitutis. Nam ideo fortassis et nomen dictum est, quod eos, quibus datur,
distinguit a ceteris.

Electis omnibus vita aeterna communis, singulorum tamen gloria differens.

26. 26. Quid sibi ergo vult, inquiunt, ille denarius, qui opere vineae
terminato aequaliter omnibus redditur, sive his, qui ex prima hora, sive his,
qui una hora operati sunt 53? Quid utique? Nisi aliquid significati quod
omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita aeterna, ipsum regnum
caelorum, ubi erunt omnes, quos Deus praedestinavit, vocavit, iustificavit,
glorificavit? Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et
mortale hoc induere immortalitatem 54.

Hic est ille denarius, merces omnium. Stella tamen ab stella differt in
gloria; sic et resurrectio mortuorum 55: haec sunt merita diversa sanctorum.
Si enim caelum significaretur illo denario, nonne in caelo esse omnibus est
commune sideribus? Et tamen alia est gloria solis, alia gloria lunae, alia
stellarum 56. Si denarius ille pro sanitate corporis poneretur, nonne, cum
recte valemus omnibus membris, communis est sanitas et, si usque in
mortem permaneat, pariter et aequaliter omnibus inest?

Et tamen posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore


prout voluit 57, ut nec totum sit oculus nec totum auditus nec totum
odoratus; et quidquid est aliud, habet suam proprietatem quamvis aequaliter
habeat cum omnibus sanitatem. Ita quia ipsa vita aeterna pariter erit
omnibus sanctis, aequalis denarius omnibus attributus est; quia vero in ipsa
vita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multae mansiones sunt 58
apud Patrem. Ac per hoc, in denario quidem non impari non vivet alius alio
prolixius; in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius.

Caelestem Agnum, quocumque ierit, virgines sequuntur.

27. 27. Pergite itaque sancti Dei, pueri ac puellae, mares ac feminae,
caelibes et innuptae; pergite perseveranter in finem; laudate Dominum
dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius;
amate ardentius, cui placetis attentius; lumbis accinctis et lucernis
ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a nuptiis 59.

Vos adferetis ad nuptias agni canticum novum, quod cantabitis in


citharis vestrisr. Non utique tale, quale cantat universa terra, cui dicitur:
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino universa terra 60; sed
tale, quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi
quidam prae ceteris dilectus ab agno, qui discumbere super pectus eius
solitus erat et bibebat et eructabat mirabilia super caelestia Verbum Dei.

Ipse vos vidit duodecies duodena milia sanctorum citharoedorum


illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde; et quia
sequimini Agnum quocumque ierit, scripsit ille de vobis 61. Quo ire
putamus hunc agnum, quo nemo eum sequi vel audeat vel valeat nisi vos?
Quo putamus eum ire? In quos saltus et prata? Ubi credo sunt graminas
gaudia; non gaudia saeculi huius vana et insaniae mendaces, nec gaudia
qualia in ipso regno Dei ceteris non virginibus eruntt, sed a ceterorum
omnium gaudiorum sorte distincta.

Gaudium virginum Christi, de Christo, in Christo, cum Christo, post


Christum, per Christum, propter Christum. Gaudia propria virginum Christi
non sunt eadem non virginum, quamvis Christi. Nam sunt aliis alia, sed
nullis talia. Ite in haec, sequimini Agnum, quia et agni caro utique virgo.
Hoc enim in se retinuit auctus, quod matri non abstulit conceptus et natus.
Merito eum sequimini virginitate cordis et carnis, quocumque ierit.

Quid est enim sequi nisi imitari? Quia Christus pro nobis passus est,
relinquens nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur vestigia
eius 62. Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur: non in quantum ille
Filius Dei est unus, per quem facta sunt omnia, sed in quantum filius
hominis, quia oportebat, in se praebuit imitanda: et multa in illo ad
imitandum omnibus proponuntur; virginitas autem carnis non omnibus; non
enim habent quid faciant, ut virgines sint, in quibus iam factum est, ut
virgines non sint.

Christianorum reliqua multitudo, etsi post Agnum gradiens, eousque


procedere non sinitur.

28. 28. Sequantur itaque Agnum ceteri fideles, qui virginitatem corporis
amiserunt, non quocumque ille ierit, sed quousque ipsi potuerint. Possunt
autem ubique, praeter cum in decore virginitatis incedit. Beati pauperes
spiritu 63, imitamini cum, qui propter vos pauper factus est, cum dives
esset 64.

Beati mites 65, imitamini eum, qui dixit: Discite a me, quoniam mitis
sum et humilis corde 66. Beati lugentes 67, imitamini eum, qui flevit super
Ierusalem 68. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam 69, imitamini eum, qui
dixit: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me 70. Beati
misericordes 71, imitamini eum, qui vulnerato a latronibus et in via iacenti
semivivo desperatoque subvenit 72. Beati mundicordes 73, imitamini eum,
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius 74.
Beati pacifici 75, imitamini eum, qui pro suis persecutoribus dixit:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 76. Beati qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam 77, imitamini eum, qui pro vobis passus est,
relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius 78. Haec qui
imitantur, in his Agnum sequuntur. Sed certe etiam coniugati possunt ire
per ista vestigia, etsi non perfecte in eadem forma ponentes pedem,
verumtamen in eisdem semitis gradientes.

...virginibus tamen collaetatur.

29. 29. Sed ecce ille Agnus graditur itinere virginali. Quomodo post eum
ibunt qui hoc amiserunt, quod nullo modo recipiunt? Vos ergo, vos ite post
eum, virgines eius; vos et illuc ite post eum, quia propter hoc unumu
quocumque ierit sequimini eum.

Ad quodlibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur hortari


possumus coniugatos, praeter hoc quod irreparabiliter amiserunt. Vos
itaque sequimini eum, tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Facite
cum potestis, ne virginitatis bonum a vobis pereat, cui facere nihil potestis
ut redeat. Videbit vos cetera multitudo fidelium, quae Agnum ad hoc sequi
non potest, videbit, nec invidebit; et collaetando vobis, quod in se non
habet, habebitv in vobis.

Nam et illud canticum novum proprium vestrum dicere non poterit;


audire autem poterit et delectari vestro tam excellenti bono. Sed vos, qui et
dicetis et audietis, quia et hoc quod dicetis a vobis audietis, felicius
exsultabitis iucundiusque regnabitis. De maiore tamen vestro gaudio nullus
maeror erit quibus hoc deerit. Agnus quippe, quem vos quocumque ierit
sequimini, nec eos deseret qui eum quo vos non valent sequi.

Omnipotentem Agnum loquimur. Et vobis praeibit et ab eis non


abibit, cum erit Deus omnia in omnibus 79. Et qui minus habebunt, a vobis
non abhorrebunt. Ubi enim nulla est invidentia, concors est differentia.
Praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete, qui vovetis et redditis
Domino Deo vestro vota 80 perpetuae continentiae, non propter praesens
saeculum, sed propter regnum caelorum.

Virginitas sponte, non ex necessitate, voveatur.


30. 30. Vos etiam qui hoc nondum vovistis, qui potestis capere, capite 81;
perseveranter currite, ut comprehendatis 82. Tollite hostias quisque suas et
introite in atria Domini 83, non ex necessitate potestatem habentes vestrae
voluntatis. Neque enim sicut: Non moechaberis, non occides 84, ita dici
potest: Non nubes.

Illa exiguntur, ista offeruntur. Si fiant ista, laudantur; nisi fiant illa,
damnantur. In illis Dominus debitum. imperat vobis; in his autem quidquid
amplius supererogaveritis, in redeundo reddet vobis 85. Cogitate, quidquid
illud est, in muro eius locum nominatum meliorem multo quam filiorum
atque filiarum, cogitate illic nomen aeternum 86. Quis explicat quale nomen
erit? Quidquid tamen erit, aeternum erit. Hoc credendo et sperando et
amando potuistis coniugia non devitare prohibita, sed transvolare concessa.

Virginum excellenti dono insidiatur superbia.

31. 31. Unde huius muneris magnitudo, ad quod capessendum pro nostris
viribus hortati sumus, quanto est excellentius atque divinius, tanto magis
admonet sollecitudinem nostram, non solum de gloriosissima castitate,
verum etiam de tutissima humilitate aliquid loqui.

Cum ergo perpetuae continentiae professores se coniugatis


comparantes secundum Scripturas compererint eos infra esse et opere et
mercede et voto et praemio, statim veniat in mentem quod scriptum est:
Quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et.

coram Deo invenies gratiam 87. Mensura humilitatis cuique ex mensura


ipsius magnitudinis data est: cui est periculosa superbia, quae amplius
amplioribus insidiatur. Hanc sequitur invidentia, tamquam filia pedissequa;
eam quippe superbia continuo parit, nec umquam est sine tali prole atque
comite.

Quibus duobus malis, hoc est superbia et invidentia, diabolus est,


itaque contra superbiam, matrem invidentiae, maxime militat universa
disciplina christiana. Haec enim docet humilitatem, qua et adquirat et
custodiat caritatem. De qua cum dictum esset: Caritas non aemulatur, velut
si causam quaereremus, unde fiat, ut non aemuletur, continuo subdidit: Non
inflatur 88, tamquam diceret: Ideo non habet invidentiam, quia nec
superbiam.
Doctor itaque humilitatis Christus primo semetipsum exinanivit
formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus
ut homo; humilavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis 89. Ipsa vero doctrina eius, quam attente insinuet
humilitatem atque huic praecipiendae vehementer insistat, quis explicare
facile possit atque in hanc rem demonstrandam testimonia cuncta
congerere?

Hoc facere conetur vel faciat, quisquis seorsum de humilitate voluerit


scribere: huius autem operis aliud propositum est, quod de tam magna re
susceptum est, ut ei maxime sit cavenda superbia.

Christi de humilitate doctrina.

32. 32. Proinde pauca testimonia, quae Dominus in mentem dare dignatur,
ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi
fortasse sufficiant. Sermo eius, quem primum prolixiorem ad discipulos
habuit, inde coepit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
caelorum 90: quos sine ulla controversia humiles intellegimus.

Fidem centurionis illius ideo praecipue laudavit nec se invenisse in


Israel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret: Non
sum dignus, ut sub tectum meum intres 91. Unde nec Matthaeus ob aliud
eum dixit accessisse ad Iesum, cum apertissime Lucas insinuet, quod non
ad eum ipse venerit, sed amicos suos miserit 92, nisi quia fidelissima
humilitate magis ipse accessit quam illi, quos misit.

Unde et illud propheticum est: Excelsus est Dominus et humilia


respicit; excelsa autem a longe cognoscit 93, utique tamquam non
accedentia. Hinc et illi mulieri Chananaeae dicit: O mulier, magna est fides
tua! fiat tibi sicut vis 94, quam superius canem appellaverat, nec ei panem
filiorum proiciendum esse responderat 95. Quod illa humiliter accipiens
dixerat: Ita, Domine; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa
dominorum suorum 96.

Ac sic quod assiduo clamore non impetrabat, humili confessione


promeruit 97. Hinc illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisaeus
et alter publicanus 98, propter eos, qui sibi iusti videntur et spernunt
ceteros, et enumerationi meritorum praefertur confessio peccatorum.
Et utique Deo gratias agebat pharisaeus ex his, in quibus sibi multum
placebat. Gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines,
iniusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. Ieiuno bis in sabbato,
decimas do omnium quaecumque possideo. Publicanus autem de longinquo
stabat, nec oculos ad caelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum
dicens: Deusaa, propitius esto mihi peccatori.

Sequitur autem divina sententia: Amen dico vobis, descendit


iustificatus de templo publicanus magis quam ille pharisaeus. Deinde causa
ostenditur, cur hoc iustum sit: Quoniam is qui se exaltat humilabitur, et qui
se humilat exaltabitur 99. Fieri ergo potest, ut quisque et mala vera devitet,
et vera bona in se consideret et de his Patri luminum gratias agat, a quo
descendit omne datum optimum et omne donum perfectum; et tamen
elationis vitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in
oratione confitentibus vel sola cogitatione, quae coram Deo est, superbus
insultatab, quibus non exprobratio cum inflatione, sed miseratio sine
desperatione debetur.

Quid illud quod quaerentibus inter se discipulis, quisnam eorum


maior esset, puerum parvulum constituit ante oculos eorum dicens: Nisi
fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum? Nonne
humilitatem maxime commendavit et in ea meritum magnitudinis posuit?
Vel cum filiis Zebedaei latera eius in sedium sublimitate concupiscentibus
ita respondit, ut passionis eius calicem potius bibendum cogitarent, in quo
se humilavit usque ad mortem, mortem autem crucis, quam superbo
appetitu praeferri ceteris postularent; quid ostendit, nisi eis se futurum
altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis antea sequerentur?

Iam vero quod exiturus ad passionem lavit pedes discipulis


monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis atque conservis, quod
eis fecisset Magister et Dominus; quantum commendavit humilitatem! Cui
commendandae etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum
cum magno desiderio contuebantur, hoc utique praecipue memoria
retenturi, quod Magister imitandus ultimum demonstrasset. At ille hoc fecit
illo tempore, quod utique potuit et aliis antea diebus, quibus cum eis fuerat
conversatus, quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non
sic acciperetur.
Humilitas virginibus apprime necessaria.

33. 33. Cum ergo christianis omnibus custodienda sit humilitas,


quandoquidem a Christo christiani appellantur, cuius Evangelium nemo
diligenter intuetur, qui non eum doctorem humilitatis inveniat, tum maxime
virtutis huius sectatores et conservatores eos esse convenit, qui magno
aliquo bono ceteris eminent, ut magnopere curent illud, quod primitus
posui: Quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et coram Deo
invenies gratiam. Proinde quia perpetua continentia maximeque virginitas
magnum bonum est in sanctis Dei, vigilantissime cavendum est, ne
superbia corrumpatur.

...otiosae, curiosae et verbosae.

33. 34. Curiosas et verbosas malas innuptas Paulus apostolus notat et hoc
vitium venire dicit ex otio. Simul autem, inquit, et otiosae discunt
circuireac domos; non solum autem otiosae, verum etiam curiosae et
verbosae, loquentes quae non oportet. De his superius dixerat: Iuniores
autem viduas evita; cum enim in deliciis egerint, in Christo nubere volunt,
habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt; id est in
eo quod primo voverant, non steterunt.

Vitia dedecus pariunt nec multum superbiae favent.

34. Nec tamen ait: nubunt, sed: nubere volunt. Multas enim earum revocat
a nubendo, non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor,
veniens et ipse aad superbia, qua formidatur magis hominibus displicere
quam Deo.

Hae igitur quae nubere volunt et ideo non nubunt, quia impune non
possunt, quae melius nuberent quam urerentur, id est, quam occulta flamma
concupiscentiae in ipsa conscientiaae vastarentur, quas paenitet
professionis et piget confessionis, nisi correctum cor dirigant et Dei timore
rursus libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt, sive in deliciis agant,
unde dicit Apostolus: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est; sive in
laboribus atque ieiuniis nulla cordis correctione superfluis et magis
ostentationi quam emendationi servientibus. Non ego talibus magnam
curam humilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur et
conscientiae vulnere cruentatur.
Nec ebriosis aut avaris aut alio quolibet damnabiliag morbi genere
iacentibus, cum habeant corporalis continentiae professionem moribusque
perversis a suo nomine dissonent, hanc magnam sollicitudinem piae
humilitatis impono: nisi forte in his malis etiam ostentare se audebunt,
quibus non sufficit, quod eorum supplicia differuntur.

Nec de his ago in quibus est quidam placendi appetitus aut


elegantiore vestitu, quam tantae professionis necessitas postulat, aut capitis
ligamento notabili sive praetumidis umbonibus capillorum sive tegminibus
ita teneris, ut retiola subter posita appareant: his nondum de humilitate, sed
de ipsa castitate vel integritate pudicitiae danda praecepta sunt.

Da mihi profitentem perpetuam continentiam atque his et huius modi


omnibus carentem vitiis et maculis morum, huic superbiam timeo, huic tam
magno bono ex elationis tumore formido. Quo magis inest unde sibi
placeat, eo magis vereor, ne sibi placendo illi displiceat, qui superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam.

Ad Christum, humilitatis exemplar, precatio.

35. 35. Certe praecipuum magisterium et virginalis integritatis exemplum


in ipso Christo contuendum est. Quid ergo amplius continentibus de
humilitate praecipiam, quam quod ille, qui omnibus dicit: Discite a me,
quoniam mitis sum et humilis corde? Cum magnitudinem suam supra
commemorasset et id ipsum volens ostendere, quantus propter nos
quantillus effectus est: Confiteor, inquit, tibi, Domineah caeli et terrae,
quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis.

Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita
sunt a Patre meo, et nemo cognoscit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit
Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me omnes, qui
laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super
vos et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde.

Ille, cui omnia tradidit Pater, et quem nemo agnoscit nisi Pater et qui
Patrem solus agnoscit et cui voluerit revelare, non dicit: Discite a me
mundum fabricare aut mortuos suscitare, sed: quia mitis sum et humilis
corde. O doctrinam salutarem! o Magistrum Dominumque mortalium,
quibus mors poculo superbiae propinata atque transfusa est! Noluit docere,
quod ipse non esset, noluit iubere, quod ipse non faceret.

Video te, bone Iesu, oculis fidei, quos aperuisti mihi, tamquam in
contione generis humani clamantem ac dicentem: Venite ad me et discite a
me. Quid, obsecro te, per quem facta sunt omnia, Fili Dei, et idem qui
factus es inter omnia, Fili hominis, quid ut discamus a te, venimus ad te?
Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Huccine redacti sunt omnes
thesauri sapientiae et scientiae absconditi in te, ut hoc pro magno discamus
a te, quoniam mitis es et humilis corde?

Itane magnum est esse parvum, ut nisi a te, qui tam magnus es, fieret,
disci omnino non posset? Ita plane. Non enim aliter invenitur requies
animae nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana
non erat.

E vitiorum caeno emersis facili negotio humilitas suadetur.

36. 36. Audiant te et veniant ad te et mites atque humiles esse discant a te,
qui misericordiam et veritatem tuam requirunt, tibi vivendo; tibi, non sibi.
Audiat hoc laborans et oneratus, qui sarcina premitur ut oculos ad caelum
levare non audeat, percutiens pectus ille peccator et propinquans de
longinquo; audiat centurio non dignus cuius tectum subires; audiat
Zacchaeus maior publicanorum, quadruploai restituens lucra damnabilium
peccatorum; audiat mulier in civitate peccatrix tanto lacrimosior pedibus
tuis, quanto fuerat alienior a vestigiis tuis; audiant meretrices et publicani,
qui scribas et pharisaeos praecedunt in regnum caelorum; audiat omne
genus aegrorum, cum quibus tibi pro crimine sunt obiecta convivia,
videlicet quasi a sanis, qui medicum non quaerebant, cum tu non venires
vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam.

Hi omnes, cum convertuntur ad te, facile mitescunt et humilantur


coram te, memores iniquissimae vitae suae et indulgentissimae
misericordiae tuae, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia.

Respiciat Chri-stus agmina virginum.

36. 37. Sed respice agmina virginum, puerorum puellarumque sanctarum:


in Ecclesia tua eruditum est hoc genus; illic tibi a maternis uberibus
pullulavit, inal nomen tuum ad loquendum linguam solvit, nomen tuum
velut lac infantiae suae suxit infusum. Non potest quisquam ex hoc numero
dicere:.

Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam


consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate: immo etiam quod non
iussisti, sed tantummodo volentibus arripiendum proposuisti, dicens: Qui
potest capere, capiat, arripuerunt, voverunt et propter regnum caelorum se
ipsos non quia minatus es, sed quia hortatus es, castraverunt.

...eosque doceat mites esse et humiles corde.

37. His inclama, hi te audiant, quoniam mitis es et humilis corde. Hi quanto


magni sunt, tanto humilent se in omnibus, ut coram te inveniant gratiam.
Iusti sunt: sed numquid sicut tu iustificansam impium? Casti sunt; sed eos
in peccatis matres eorum in uteris aluerunt. Sancti sunt: sed tu etiam
Sanctus sanctorum. Virgines sunt; sed nati etiam ex virginibus non sunt. Et
spiritu et carne integri sunt: sed Verbum caro factum non sunt. Et tamen
discant non ab eis, quibus peccata dimittis, sed a te ipso Agno Dei, qui
tollis peccata mundi, quoniam mitis es et humilis corde.

Christus competens virginum doctor.

37. 38. Non ego te, anima piaan, pudica, quae appetitum carnalem nec
usque ad concessum coniugium relaxasti, quae decessurum corpus nec
successori propagando indulsisti, quae fluitantia membra terrena in caeli
consuetudinem suspendisti: non ego te, ut discas humilitatem, ad
publicanos et peccatores mitto, qui tamen in regnum caelorum praecedunt
superbos, non te ad hos mitto; indigni sunt enim, qui ab immunditiae
voragine liberati sunt, ut ad eos imitandos mittatur illibata virginitas: ad
regem caeli te mitto, ad eum, per quem creati sunt homines et qui creatus
est inter homines propter homines; ad speciosum forma prae filiis
hominum, et contemptum a filiis hominum pro filiis hominum, ad eum, qui
dominans Angelis immortalibus non dedignatus est servire mortalibus.

Eum certe humilem non iniquitas, sed caritas fecit, caritas, quae non
aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, quia et Christus non
sibi placuit, sed sicut scriptum de illo est: opprobria exprobrantium tibi
ceciderunt super me. Vade, veni ad illum et disce, quoniam mitis est et
humilis corde. Non ibis ad eum, qui oculos ad caelum levare non audebat
onere iniquitatis, sed ad eum, qui de caelo descendit pondere caritatis.

Non ibis ad eam, quae Domini sui pedes lacrimis rigavit quaerens
indulgentiam gravium peccatorum, sed ibis ad eum, qui, cum daret
indulgentiam omnium peccatorum, lavit pedes servorum suorum. Novi
dignitatem virginitatis tuae: non tibi propono imitandum publicanum
humiliter accusantem delicta sua, sed timeo tibi pharisaeum superbe
iactantem merita sua. Non dico: Esto qualis illa, de qua dictum est:
Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, sed metuo, ne, cum
tibi modicum dimitti putas, modicum diligas.

Dei bonitas amanda, severitas metuenda.

38. 39. Metuo, inquam, tibi vehementer, ne, cum te Agnum quocumque
ierit secuturam esse gloriaris, eum prae tumore superbiae sequi per angusta
non possis. Bonum tibi est, o anima virginalis, ut sic, quomodo virgo es, sic
omnino servans in corde, quod renata es, servans in carne, quod nata es,
concipias tamen a timore Domini et parturias spiritum salutis.

Timor quidem non est in caritate, sed perfecta, sicut scriptum est,
caritas foras mittit timorem, sed timorem hominum, non Dei, timorem
temporalium malorum, non divini in fine iudicii. Noli altum sapere, sed
time. Ama Dei bonitatem, time severitatem: utrumque te superbam esse
non sinit. Amando enim times, ne amatum et amantem graviter offendas.
Nam quae gravior offensio, quam ut superbia illi displiceas, qui propter te
superbis displicuit?

Et ubi magis esse debet timor ille castus permanens in saeculum


saeculi, quam in te, quae non cogitas quae sunt mundi, quomodo placeas
coniugi, sed quae sunt Domini, quomodo placeas Domino? Ille alius timor
non est in caritate; iste autem castus non recedit a caritate. Si non amas,
time, ne pereas; si amas, time, ne displiceas. Illum timorem caritas foras
mittit; cum isto intro currit. Dicit Apostolus etiam Paulus: Non enim
accepimus spiritum servitutis iterum in timoreao; sed accepimus spiritum
adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.

Illum eum timorem credo dicere, qui datus erat in Vetere


Testamento, ne amitterentur temporalia bona, quae Deus promiserat
nondum sub gratia filiis, sed sub lege adhuc servis. Est etiam timor ignis
aeterni, propter quem devitandum Deo servire nondum est utique perfectae
caritatis. Aliud est enim desiderium praemii, aliud formido supplicii.

Aliae voces sunt: Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?
et aliae voces sunt: Unam peti a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in
domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem
Domini et protegarap templum eius; et: Ne avertas faciem tuam a me; et:
Desiderat et deficit anima mea in atria Domini. Illas voces habueritaq qui
oculos levare non audebat ad caelum et quae rigabat lacrimis pedes ad
impetrandam veniam gravium peccatorum; has autem tu habeto, quae
sollicita es ea quae sunt Domini, ut sis sancta et corpore et spiritu.

Illis vocibus comitatur timor, qui tormentum habet, quem perfecta


caritas foras mittit; his autem vocibus comitatur timor Domini castus
permanens in saeculum saeculi. Et utrique generi dicendum est: Noli altum
sapere, sed time, ut homo nec de peccatorum suorum defensione nec de
iustitiae praesumptione se extollat. Nam et ipse Paulus, qui dicitar: Non
enim accepistis spiritum servitutis iterum in timoreas, tamen timore comite
caritatis ait: Cum timore et tremore multo fui ad vos, et ea sententia, quam
commemoravi, ne adversus fractos oleae, ramos insertus superbiret
oleaster, ipse usus est dicens: Noli altum sapere, sed time; ipse omnia
membra Christi generaliter admonens, ait: Cum timore et tremore vestram
ipsorum salutem operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et
operari pro bona voluntate, ne ad Vetus Testamentum videatur pertinere
quod scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

Quamdiu in terra vivimus, humiles nos esse convenit.

39. 40. Et quae magis membra corporis sancti, quod est Ecclesia, curare
debent, ut super ea requiescat Spiritus Sanctus, quam virginalem profitentia
sanctitatem? Quomodo autem requiescit, ubi non invenit locum suum? quid
aliud quam cor humilatum quod impleat, non unde resiliat, quod erigat, non
quod deprimat? cum apertissime dictum sit: Super quem requiescet Spiritus
meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea.

Iam iuste vivis, iam pie vivis, pudice, sancte, virginali castitate vivis;
adhuc tamen hic vivis et non humilaris audiendo: Numquid non temptatio
est vita humana super terram? Non te a praefidenti elatione reverberat: Vae
mundo ab scandalis? Non contremescis, ne deputeris in multis quorum
refrigescit caritas, quoniam abundat iniquitas? Non percutis pectus, quod
audis: Quapropter qui se putat stare videatat ne cadat? Inter haec divina
monita et humana pericula itane adhuc virginibus sanctis humilitatem
persuadere laboramus?

Tamquam a Deo dimissum putemus quidquid mali illo regente vitavimus.

40. 41. An vero propter aliud credendum est permittere Deum, ut


misceantur numero professionis vestrae multi et multae casurae et casuri,
nisi ut his cadentibus timor vester augeatur, quo superbia comprimatur;
quam sic odit Deus, ut contra hanc unam se tantum humilaret Altissimus?

Nisi forte revera ideo minus timebis magisque inflaberis, ut modicum


diligas eum, qui te tantum dilexit, ut traderet se ipsum pro te, quia
modicum tibi dimisit, viventi videlicet a pueritia religiose, pudice, pia
castitate, illibata virginitate. Quasi vero non tu multo ardentius dirigere
debes eum, qui flagitiosis ad se conversis quaecumque dimisit, in ea te
cadere non permisit. Aut vero ille pharisaeus, qui propterea modicum
diligebat, quia modicum sibi dimitti existimabat, ob aliud hoc errore
caecabatur, nisi quia ignorans Dei iustitiam et suam quaerens constituere,
iustitiae Dei subiectus non erat?

Vos autem genus electum et in electis electius, virginei chori


sequentes Agnum, etiam vos gratia salvi facti estis per fidem: et hoc non ex
vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius
enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae
praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Ergone hunc quanto eius donis
ornatiores estis, tanto minus amabitis?

Averterit tam horrendam ipse dementiam! Proinde quoniam verum


Veritas dixit, quod ille, cui modicum dimittitur, modicum diligit; vos ut
ardentissime diligatis, cui diligendo a coniugiorum nexibus liberi vacatis,
deputate vobis tamquam omnino dimissum quidquid mali a vobis non est
illo regente commissum. Oculi enim vestri semper ad Dominum, quoniam
ipse evellet de laqueo pedes vestros, et: Nisi Dominus custodierit civitatem,
in vanum vigilavit qui custodit eama.
Et de ipsa continentia loquens Apostolus ait: Volo autem omnes
homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a
Deo, alius sic, alius autem sic. Quis ergo donat ista? quis distribuit propria
unicuique sicut vult?

Nempe Deus, apud quem non est iniquitas. Ac per hoc qua aequitate
ille faciat alios sic, alios autem sic, homini nosse aut impossibile aut
omnino difficile est: quin tamen aequitate faciat, dubitare fas non est. Quid
itaque habes quod non accepisti? aut qua perversitate minus diligis, a quo
amplius accepisti?

Dei praecepta non servantur nisi ipso dante qui praecipit.

41. 42. Quapropter haec prima sit induendae humilitatis cogitatio, ne a se


sibi putet esse Dei virgo, quod talis est, ac non potius hoc donum optimum
desuper descendere a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec
momenti obumbratio. Ita enim non putabit modicum sibi esse dimissum, ut
modicum diligat et ignorans Dei iustitiam ac suam volens constituere
iustitiae Dei non subiciatur.

In quo vitio erat Simon ille, quem superavit mulier, cui dimissa sunt
peccata multa, quoniam dilexit multum. Sed cautius et verius cogitabit,
omnia peccata sic habenda, tamquam dimittantur, a quibus Deus custodit
ne committantur. Testes sunt voces piarum deprecationum in Scripturis
sanctis, quibus ostenditur ea ipsa, quae praecipiuntur a Deo, non fieri nisi
dante atque adiuvante qui praecepit.

Mendaciter enim petuntur, si ea non adiuvante eius gratia facere


possemus. Quid tam generaliter maximeque praecipitur quam oboedientia,
qua custodiuntur mandata Dei? et tamen hanc invenimus optari. Tu, inquit,
praecepisti mandata tua custodiri nimis. Deinde sequitur: Utinam
dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas; tunc non
confundar, dum inspicio in omnia mandata tua.

Quod Deum praecepisse supra posuit, hoc ut a se impleretur optavit.


Hoc fit utique, ne peccetur; quid si peccatum fuerit, praecepitur ut
paeniteat, ne defensione et excusatione peccati pereat superbiendo qui fecit,
dum non vult paenitendo perire quod fecit. Etiam hoc a Deo petitur, ut
intellegatur non fieri, nisi eo praestante a quo petitur. Pone, inquit, Domine,
custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea: ne declines
cor meum in verba malaav ad excusandum excusationes in peccatis, cum
hominibus operantibus iniquitatem.

Si ergo et oboedientia, qua eius mandata servamus, et paenitentia,


qua peccata nostra non excusamus, sed accusamus, optatur et petitur,
manifestum est, quia cum fit, illo dante habetur, illo adiuvante completur.
Apertius etiam dicitur propter oboedientiam: A Domino gressus hominis
diriguntur et viam eius volet; et de paenitentia dicit Apostolus: Ne forte det
illis Deus paenitentiam.

Continentia, Dei donum.

41. 43. De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: Et cum
scirem, quia nemo esse potest continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat
sapientiae scire, cuius esset hoc donum?

ADeo est sapientia.

42. Sed forte continentia donum Dei est, sapientiam vero sibi ipse homo
praestat, qua illud donum non suum, sed Dei esse cognoscat. Immo:
Dominus sapientes facit caecos; et: Testimonium Dei fidele sapientiam
praestat parvulis; et: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat
omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Sapientes autem esse
virgines decet, ne lampades earum exstinguantur.

Quomodo sapientes, nisi non alta sapientes, sed humilibus


consentientes? Dixit enim homini ipsa Sapientia: Ecce pietas est sapientia.
Si ergo nihil habes, quod non accepisti, noli altum sapere, sed time. Et noli
modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est, sed potius
multum dilige, a quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui donatum
est, ne redderet, quanto magis debet diligere, cui donatum est, ut haberet?

Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et


quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in
finem impudicus est, ab illo deseritur. Hoc autem ille occulto iudicio facere
potest, iniquo non potest. Et fortasse ideo latet, ut plus timeatur et minus
superbiatur.
Simulata humilitas, maior superbia.

43. 44. Deinde iam sciens homo gratia Dei se esse quod est, non incidat in
alium superbiae laqueum, ut de ipsa Dei gratia se extollendo spernat
ceteros. Quo vitio aliusaz ille pharisaeus et de bonis, quae habebat, Deo
gratias agebat et tamen se super publicanum peccata confitentem
extollebat.

Quid igitur faciat virgo, quid cogitet, ne se extollat super eos vel eas,
quae hoc tam magno dono carent? Neque enim simulare debet humilitatem,
sed exhibere; nam simulatio humilitatis maior superbia est. Ideo Scriptura
volens ostendere veracem humilitatem esse oportere, cum dixisset: Quanto
magnus es, tanto humila te in omnibus, mox quoque subdidit: et coram Deo
invenies gratiam, utique ubi se fallaciter humilare non posset.

Dei dona plerumque occulta: ideo vitanda cum caeteris collatio.

44. 45. Proinde quid dicemus? Estne aliquid quod virgo Dei veraciter
cogitet, unde se fideli mulieri non tantum viduae, verum etiam coniugatae
praeferre non audeat? Non ego reprobam dico; nam quis nesciat
oboedientem mulierem inoboedienti virgini praeponendam? Sed cum
ambae sunt oboedientes praeceptis Dei, itane trepidabit sanctam
virginitatem etiam castis nuptiis et continentiam praeferre connubio,
fructum centenum praeire triceno? Immo vero non dubitet hanc rem illi
praeponere.

Haec tamen vel haec virgo oboediens et Deum timens illi vel illi
mulieri oboedienti et Deum timenti se anteferre non audeat; alioquin non
erit humilis, et Deus superbis resistit. Quid ergo cogitabit? Occulta scilicet
dona Dei, quae nonnisi interrogatio temptationis etiam in semetipso
unicuique declaratba. Ut enim cetera taceam, unde scit virgo, quamvis
sollicita quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, ne forte propter
aliquam sibi incognitam mentis infirmitatem nondum sit matura martyrio,
illa vero mulier, cui se praeferre gestiebat, iam possit bibere calicem
dominicae humilitatis, quem prius bibendum discipulis amatoribus
sublimitatis opposuit? Unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla,
iam sit illa Crispina?

45. Certe nisi adsit temptatio, nulla doni huius fit demonstratio.
Fructus centesimus, sexagesimus et tricesimus.

45. 46. Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum quidam
intellegant. Perhibet enim praeclarissimum testimonium ecclesiastica
auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco martyres et quo defunctae
sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur.

Sed quid significet fecunditatis illa diversitas, viderint, qui haec


melius quam nos intellegunt; sive virginalis vita in centeno fructu sit, in
sexageno vidualis, in triceno autem coniugalis; sive centena fertilitas
martyrio potius imputetur, sexagena continentiae, tricena connubio; sive
virginitas accedente martyrio centenum fructum impleat, sola vero in
sexageno sit, coniugati autem tricenum ferentes ad sexagenum perveniant,
si martyres fuerint; sive, quod probabilius mihi videtur, quoniam divinae
gratiae multa sunt munera et est aliud alio maius ac melius, unde dicit
Apostolus: Aemulamini autem dona meliora, intellegendum est plura esse
quam ut in tres differentias distribui possint.

Primum, ne continentiam vidualem aut in nullo fructu constituamus


aut ad coniugalis pudicitiae meritum deponamus aut virginali gloriae
coaequemus, aut coronam martyrii vel in habitu animi, etiamsi desit
temptationis examen, vel in ipsa passionis experientia constitutam cuilibet
illarum trium castitati sine ullo incremento fertilitatis accedere
existimemus.

Deinde, ubi ponimus, quod multi ac multae ita custodiunt


continentiam virginalem, ut tamen non faciant, quae Dominus ait: Si vis
esse perfectus, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis
thesaurum in caelo, et veni, sequere me; nec audeant eorum cohabitationi
sociari, in quibus nemo dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia
communia: nihilne putamus fructificationis accedere virginibus Dei, cum
hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse virgines Dei, etiamsi hoc non
faciuntbc?

Dei verba hominibus intelligenda relinquuntur.

46. Multa ergo sunt dona et aliis alia clariora ac superiora, singulis singula.
Et aliquando alter fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus, alter
inferioribus, sed pluribus. Et quemadmodum inter se vel coaequentur vel
distinguantur in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat
iudicare? dum tamen constet et multa esse ista diversa et non ad praesens
tempus, sed in aeternum prodesse meliora.

Sed Dominum tres arbitror voluisse fructificationis commemorare


differentias, ceteras intellegentibus reliquisse. Nam et alius Evangelista
solum commemoravit centuplum. Numquid ideo putandus est alia duo vel
improbasse vel ignorasse ac non potius intellegenda reliquisse?

Excellentissimum gratiae munus, martyrium.

46. 47. Sed, ut dicere coeperam, sive centenus fructus sit Deo devota
virginitas sive alio aliquo modo, vel quem commemoravimus vel quem non
commemoravimus, sit illa fertilitatis intellegenda distantia, nemo tamen,
quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio ac nemo
dubitaverit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit temptatio.

Honore invicem praeveniamus.

47. Habet itaque virgo, quod cogitet, quod ei prosit ad servandam


humilitatem, ne violet illam, quae supereminet donis omnibus, caritatem,
sine qua utique quaecumque alia vel pauca vel plura vel magna vel parva
habuerit, nihil est: habet, inquam, quod cogitet, ut non infletur, non
aemuletur, ita se scilicet bonum virginale coniugali bono multo amplius et
melius profiteri, ut tamen nesciat, utrum illa vel illa coniugata iam pati pro
Christo possit, adhuc vero ipsa non possit, et in hoc ei parcatur, quia
infirmitas eius temptatione non interrogatur.

Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittat temptari
super id quod potestis, sed faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis
sustinere. Fortassis ergo illi vel illae coniugalis vitae retinentes in suo
genere laudabilem modum iam possint contra inimicum ad iniquitatem
cogentem etiam laniatu viscerum et effusione sanguinis dimicare; illi autem
vel illi a pueritia continentes seque castrantes propter regnum caelorum
nondum tamen valeant talia vel pro iustitia vel pro ipsa pudicitia sustinere.

Aliud est enim pro veritate ac proposito sancto non consentire


suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti atque ferienti.
Latent ista in facultatibus et viribus animorum, temptationebd panduntur,
experientia propalantur. Ut ergo quisque non infletur, ex eo, quod se
pervidet posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se
fortasse non posse, aliquos autem, qui illud, quo sibi gloriose notus est, nec
habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest posse. Ita servabitur non
fallaci, sed veraci humilitate: Honore mutuo praevenientes, et: Alter
alterum existimantes superiorem sibi.

Nemo mundus a corde.

48. 48. Quid iam dicam de ipsa cautela et vigilantia non peccandi? Quis
gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a
peccato? Integra est quidem ab utero matris sancta virginitas; sed nemo,
inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est unius diei vita super
terram.

Servatur et in fide inviolata quaedam castitas virginalis, qua Ecclesia


uni viro virgo casta coaptatur; sed ille unus vir non tantum fideles mente et
corpore virgines, sed omnes omnino christianos ab spiritalibus usque ad
carnales, ab Apostolis usque ad ultimos paenitentes tamquam a summis
caelorum usque ad terminos eorum, docuit orare et in ipsa oratione dicere
admonuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris, ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus
ostendit.

Neque enim pro eis debitis, quae totius praeteritae vitae in baptismo
per eius pacem nobis dimissa esse confidimus, nos praecepit orare,
dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris; alioquin hanc orationem catechumeni potius usque ad baptismum
orare deberent. Cum vero eambe baptizati orant, praepositi et plebes,
pastores et greges, satis ostenditur in hac vita, quae tota temptatio est,
neminem se tamquam ab omnibus peccatis immunem debere gloriari.

Ipsae Dei virgines sine peccato non sunt.

49. 49. Proinde etiam virgines Dei irreprehensibiles quidem sequuntur


Agnum, quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta et virginitate
servata, quae non rediret amissa; sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi
tales tali revelati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit
inventum mendacium, meminerint etiam in hoc esse veraces, ne se audeant
dicere non habere peccatum.

Idem quippe Ioannes, qui illud vidit, hoc dixit: Si dixerimus, quia
peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est.
Quodsi confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat
nobis peccata nostra et purget nos ab omni iniquitate. Quodsi dixerimus,
quoniam non peccavimus, mendacem faciemus eum, et verbum eius non
erit in nobis.

Hoc certe non illis aut illis, sed christianis omnibus dicitur, ubi et
virgines se debent agnoscere. Sic enim erunt sine mendacio, quales in
Apocalypsi apparuerunt. Ac per hoc quamdiu nondum est in caelesti
sublimitate perfectio, invituperabiles facit in humilitate confessio.

Nemo a peccato tamquam rediturus abscedat.

49. 50. Sed rursus, ne per occasionem huius sententiae quisquam cum
mortifera securitate peccaret seque trahendum permitteret tamquam mox
delendis facili confessione peccatis, continuo subiecit: Filioli mei, haec
scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus ad
patrem Iesum Christum iustum; et ipse propitiator est peccatorum
nostrorum. Nemo itaque a peccato tamquam rediturus abscedat nec se
huius modi quasi societatis pacto cum iniquitate constringat, ut eam
confiteri quam cavere delectet.

50. Sed quoniam etiam satagentibus vigilantibusque, ne peccent, subrepunt


quodam modo ex humana fragilitate peccata, quamvis parva, quamvis
pauca, non tamen nulla, eadem ipsa fiunt magna et gravia, si eis superbia
incrementum et pondus adiecerit; a sacerdote autem, quem habemus in
caelis, si pia humilitate perimantur, tota facilitate purgantur.

Pelagiani hominem sine peccato vivere posse contendunt.

50. 51. Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse in hac vita
sine ullo peccato vivere, non contendo, non contradico. Fortassis enim ex
nostra miseria magnos metimur, et comparantes nosmetipsos nobismetipsis
non intellegimus. Unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales
nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in omnibus,
ut coram Deo inveniant gratiam.

Quamlibet enim magni sint, non est servus maior domino suo vel
discipulus magistro suo. Et utique ille est Dominus, qui dicit: Omnia mihi
tradita sunt a Patre meo, et ille est Magister, qui dicit: Venite ad me omnes,
qui laboratis, et discite a me. Et tamen quid discimus? Quoniam mitis sum,
inquit, et humilis corde.

Custos caritatis humilitas.

51. 52. Hic dicet aliquis: Non est hoc iam de virginitate, sed de humilitate
scribere. Quasi vero quaecumque virginitas, ac non illa, quae secundum
Deum est, a nobis praedicanda suscepta est. Quod bonum quanto magnum
video, tanto ei, ne pereat, in furembf superbiam pertimesco. Non ergo
custodit bonum virginale nisi Deus ipse, qui dedit, et Deus caritas est .
Custos ergo virginitatis caritas; locus autem huius custodis humilitas.

Ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum et trementem


verba sua requiescere Spiritum suum. Quid itaque alienum feci, si bonum,
quod laudavi, volens tutius custodiri, curavi etiam locum praeparare
custodi? Fidenter enim dico nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum
sibi timeant sollicitus moneo: facilius sequuntur Agnum, etsi non
quocumque ierit, certe quousque potuerint, coniugati humiles quam
superbientes virgines. Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere?
Aut quomodo accedit, ad quem non venit, ut discat, Quoniam mitis estbg et
humilis corde?

Illos proinde sequentes Agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius


ipse ubi caput inclinet invenerit. Nam et quidam superbus et dolosus hoc ei
dixerat: Domine, sequar te quocumque ieris. Cui respondit: Vulpes foveas
habent et volatilia caeli nidos; Filius autem hominis non habet, ubi caput
suum inclinet. Arguebat nomine vulpium astutam dolositatem et nomine
volucrum ventosam elationem, in quo ubi requiesceret piam non inveniebat
humilitatem. Ac per hoc nusquam omnino secutus est Dominum, qui se
promiserat, non usque ad quemdam provectum, sed omnino quocumque
ierit secuturum.

Pergite viam sublimitatis pede humilitatis.


52. 53. Quapropter hoc agite, virgines Dei, hoc agite: sequimini Agnum
quocumque ierit. Sed prius ad eum, quem sequamini, venite et discite,
quoniam mitis est et humilis corde. Humiliter ad humilem venite, si amatis,
et ne discedatis ab illo, ne cadatis. Qui enim timet ab illo discedere, rogat et
dicit: Non mihi veniat pes superbiae.

Pergite viam sublimitatis pede humilitatis. Ipse exaltat humiliter


sequentes, quem descendere non piguit ad iacentes. Dona eius illi servanda
committite, fortitudinem vestram ad illum custodite. Quidquid mali ipso
custodiente non committitis, tamquam remissum ab illo deputate, ne
modicum vobis existimantes dimissum, modicum diligatis et tundentes
pectora publicanos ruinosa iactantia contemnatis.

De viribus vestris expertis cavete, ne, quia ferre aliquid potuistis,


inflemini; de inexpertis autem orate, ne supra quam potestis ferre
temptemini. Existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in
manifesto meliores. Cum aliorum bona, forte ignota vobis benigne
creduntur a vobis, vestra vobis nota non comparatione minuuntur, sed
dilectione firmantur; et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius,
quanto desiderantur humilius.

Perseverantes in numero vestro praebeant vobis exemplum; cadentes


autem augeant timorem vestrum. Illud amate, ut imitemini, hoc lugete, ne
inflemini. Iustitiam vestram nolite statuere, Deo vos iustificanti subdite.
Veniam peccatis donate alienis, orate pro vestris; futura vigilando vitate,
praeterita confitendo delete.

Virginitas, caeteris virtutibus ornata, angelorum exprimit vitam.

53. 54. Ecce iam tales estis, ut professae atque servatae virginitati ceteris
etiam moribus congruatis. Ecce iam non solum homicidiis, sacrificiis
diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, periuriis,
ebriositatibus omnique luxuria et avaritia, simulationibus, aemulationibus,
impietatibus, crudelitatibus abstinetis, verum etiam illa, quae leviora vel
sunt vel putantur, non inveniuntur nec oriuntur in vobis: non improbus
vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis
iocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus; iam non
redditis malum pro malo nec maledictum pro maledicto; iam postremo
illam mensuram dilectionis impletis, ut ponatis animas pro fratribus vestris.
Ecce iam tales estis, quia et tales esse debetis.

Haec addita virginitati angelicam vitam hominibus et caeli mores


exhibent terris. Sed quanto magni estis, quicumque ita magni estis, tanto
humilate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam, ne superbis
resistat, ne se exaltantes humilet, ne inflatos per angustam portam non
traiciat: quamquam superflua sit sollicitudo, ne ubi fervet caritas, desit
humilitas.

Speciosus forma prae filiis hominum toto corde diligendus.

54. 55. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus


gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis
hominum: vacat vobis, liberum est cor a coniugalibus vinculis. Inspicite
pulchritudinem amatoris vestri, cogitate aequalem Patri, subditum et matri,
etiam in caelis dominantem et in terris servientem; creantem omnia,
creatum inter omnia. Illud ipsum, quod in eo derident superbi, inspicite
quam pulchrum sit; internis luminibus inspicite vulnera pendentis,
cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis,
commercium redimentis.

55. Haec quanti valeant cogitate, haec in statera caritatis appendite et


quidquid amoris in nuptias vestrasbi impendendum habebatis, illi rependite.

Totum in animo teneat Christus, quidquid non occupavit coniugium.

55. 56. Bene, quod interiorem vestram pulchritudinem quaerit, ubi vobis
dedit potestatem filias Dei fieri, non quaerit a vobis pulchram carnem, sed
pulchros mores, quibus refrenatisbl et carnem. Non est cui de vobis
quisquam mentiatur et faciat saevire zelantem.

Videte, cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis


suspicionibus non timetis. Vir et uxor amant se, quoniam vident se, et quod
non vident, timent in se; nec certi gaudent ex eo, quod in manifesto est,
dum in occulto suspicantur plerumque quod non est.

Vos in isto, quem oculis non videtis et fide conspicitis, nec habetis
verum quod reprehendatis, nec eum metuitis, ne de falso forsitan
offendatis. Si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum, propter
quem coniuges habere noluistis, quantum amare debetis? Toto vobis figatur
in corde, qui pro vobis est fixus in cruce; totum teneat in animo vestro,
quidquid noluistis occupari connubio. Parum vobis amare non licet, propter
quem non amastis et quod liceret. Sic amantibus mitem et humilem corde
nullam vobis superbiam pertimesco.

Operis conclusio.

56. 57. Pro modulo itaque nostro et de sanctitate, qua sanctimoniales


proprie dicimini, et de humilitate, qua conservatur quidquid magnum
dicimini, satis locuti sumus. Dignius autem illi tres pueri, quibus
refrigerium in igne praebebat, quem corde ferventissimo diligebant, vos de
hoc opusculo nostro verborum quidem numero longe brevius, sed pondere
auctoritatis multo grandius in hymno, quo ab eis Deus honoratur,
admoneant.

Nam sanctitati humilitatem in Dei laudatoribus coniungentes


apertissime docuerunt, ut tanto quisque caveat, ne superbia decipiatur,
quanto sanctius aliquid profitetur. Proinde vos quoque laudate eum, qui
vobis praestat, ut in ardore medio saeculi huius, quamvis coniugio non
copulemini, non tamen uramini, et orantes etiam pro nobis, Benedicite,
sancti et humiles corde Dominum, hymnum dicite et superexaltate eum in
saecula.

EPISTOLAE AD GALATAS EXPOSITIONIS

1. Causa propter quam scribit Apostolus ad Galatas, haec est, ut intellegant


gratiam Dei id secum agere, ut sub lege iam non sint 1. Cum enim
praedicata eis esset Evangelii gratia, non defuerunt quidam ex
circumcisione quamvis Christiani nomine nondum tamen tenentes ipsum
gratiae beneficium et adhuc volentes esse sub oneribus legis, quae Dominus
Deus imposuerat, non iustitiae servientibus, sed peccato, iustam scilicet
legem iniustis hominibus dando ad demonstranda peccata eorum non
auferenda; non enim aufert peccata nisi gratia fidei, quae per dilectionem
operatur; sub hac ergo gratia iam Galatas constitutos illi volebant
constituere sub oneribus legis asseverantes nihil eis prodesse Evangelium,
nisi circumciderentur et ceteras carnales Iudaici ritus observationes
subirent.

Et ideo Paulum apostolum suspectum habere coeperant, a quo illis


Evangelium praedicatum erat, tamquam non tenentem disciplinam
ceterorum Apostolorum, qui Gentes cogebant iudaizare. Cesserat enim
talium hominum scandalis apostolus Petrus et in simulationem ductus erat,
tamquam et ipse hoc sentiret nihil prodesse Gentibus Evangelium, nisi
onera legis implerent; a qua simulatione idem apostolus Paulus eum
revocat 2, sicut in hac ipsa Epistola docet.

Talis quidem quaestio et in Epistola ad Romanos; verumtamen


videtur aliquid interesse, quod ibi contentionem ipsum dirimit litemque
componit, quae inter eos, qui ex Iudaeis et eos, qui ex Gentibus crediderant,
orta erat, cum illi tamquam ex meritis operum legis sibi redditum Evangelii
praemium arbitrarentur, quod praemium incircumcisis tamquam immeritis
nolebant dari, illi contra Iudaeis se praeferre gestirent tamquam
interfectoribus Domini. In hac vero Epistola ad eos scribit, qui iam
commoti erant auctoritate illorum, qui ex Iudaeis erant et ad observationes
legis cogebant; coeperant enim eis credere, tamquam Paulus apostolus non
vera praedicasset, quod eos circumcidi noluisset.

Et ideo sic coepit: Miror, quod sic tam cito transferimini ab eo, qui
vos vocavit in gloriam Christi, in aliud Evangelium 3. Hoc ergo exordio
causae quaestionem breviter insinuavit. Quamquam et ipsa salutatione, cum
dicit se Apostolum non ab hominibus neque per hominem 4, quod in nulla
alia epistola dixisse invenitur, satis ostendit et illos, qui talia persuadebant,
non esse a Deo sed ab hominibus et ceteris Apostolis, quantum ad
auctoritatem testimonii evangelici pertinet, imparem se haberi non
oportere, quandoquidem non ab hominibus neque per hominem, sed per
Iesum Christum et Deum Patrem se Apostolum noverit. Singula igitur ab
ipso Epistolae vestibulo, permittente Domino et adiuvante studium
nostrum, sic consideranda et tractanda suscepimus.
2. Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum
Christum et Deum Patrem, qui suscitavit illum a mortuis, et qui mecum
sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae.

Qui ab hominibus mittitur, mendax est; qui per hominem mittitur,


potest esse verax, quia et Deus verax potest per hominem mittere, qui ergo
neque ab hominibus neque per hominem sed per Deum mittitur, ab illo
verax est, qui etiam per hominem missos veraces facit. Priores ergo
Apostoli veraces, qui non ab hominibus sed a Deo per hominem missi sunt,
per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem.

Verax etiam novissimus Apostolus, qui per Iesum Christum totum


iam Deum post resurrectionem eius missus est. Priores sunt ceteri Apostoli
per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem, novissimus est
apostolus Paulus per Christum iam totum Deum, id est omni ex parte
immortalem 5. Sit ergo testimonii eius aequalis auctoritas, in cuius honorem
implet clarificatio Domini, si quid habebat ordo temporis minus. Ideo enim
cum dixisset: Et Deum Patrem, addidit: qui suscitavit illum a mortuis, ut
etiam ex hoc modo breviter iam a clarificato missum se esse
commemoraret.

3. Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Gratia Dei est,
qua nobis donantur peccata, ut reconciliamur Deo; pax autem, qua
reconciliamur Deo 6. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret
nos de praesenti saeculo maligno.

Saeculum praesens malignum propter malignos homines, qui in illo


sunt, intellegendum est, sicut dicimus et malignam domum propter
malignos inhabitantes in ea. Secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui
est gloria in saecula saeculorum. Amen. Quanto igitur magis homines non
debent arroganter ad seipsos referre, si quid operantur boni, quando et ipse
Dei Filius in Evangelio non gloriam suam se quaerere dixit 7, neque
voluntatem suam venisse facere sed voluntatem eius, qui eum misit 8?

Quam voluntatem gloriamque Patris nunc commemoravit Apostolus,


ut ipse quoque Domini exemplo, a quo missus est, non se quaerere gloriam
suam significaret nec facere voluntatem suam in praedicatione Evangelii,
sicut paulo post dicit: Si hominibus placerem, Christi servus non essem 9.
4. Miror, quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gloriam
Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud. Evangelium enim si aliud
est, praeter id quod sive per se sive per aliquem Dominus dedit, iam nec
Evangelium recte dici potest.

Vigilanter autem cum dixisset: Transferimini ab eo, qui vos vocavit,


adiunxit: in gloriam Christi, quam volebant illi evacuare, quasi frustra
venerit Christus, si iam circumcisio carnis atque huiusmodi opera legis
tantum valebant, ut per illam homines salvi fierent. Nisi aliqui sunt
conturbantes vos et volentes convertere Evangelium Christi.

Non quemadmodum istos conturbant, ita etiam convertunt


Evangelium Christi, quia manet firmissimum, sed tamen convertere volunt,
qui ab spiritalibus ad carnalia revocant intentionem credentium. Illis enim
ad ista conversis manet Evangelium non conversum. Et ideo cum dixisset:
Conturbantes vos, non dixit: Et convertentes, sed: Volentes, inquit,
convertere Evangelium christi. Sed licet si nos aut angelus de caelo vobis
evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

Veritas propter seipsam diligenda est, non propter hominem aut


propter angelum, per quem annuntiatur. Qui enim propter annuntiatores
diligit eam, potest etiam mendacia diligere, si qua forte ipsa sua protulerint.
Sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit
praeterquam quod accepistis, anathema sit. Aut praesens hoc praedixerat
aut, quia iteravit, quod dixit, propterea voluit dicere: sicut praediximus.
Tamen ipsa iteratio saluberrime intentionem movet ad firmitatem retinendi
eam, quae sic commendatur, fidem.

5. Modo ergo hominibus suadeo an Deo? Aut quaero hominibus placere?


Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Nemo Deo suadet,
quia manifesta sunt illi omnia, sed hominibus ille bene suadet, qui non se
illis placere vult, sed ipsam, quam suadet, veritatem.

Qui enim placet hominibus, non ab ipsis suam gloriam quaerens sed
Dei, ut salvi fiant, non iam hominibus sed Deo placet, aut certe iam cum et
Deo placet simul et hominibus, non utique hominibus placet. Aliud est
enim placere hominibus, aliud et Deo et hominibus. Item qui hominibus
propter veritatem placet, non iam ipse illis sed veritas placet. Placere autem
dixit, quantum in seipso est, id est quantum ad eius voluntatem attinet, ac si
diceret: Placere vellem.

Non enim si hoc eo non agente placeat alicui quasi propter seipsum
et non propter Deum atque Evangelium, quod annuntiat, superbiae ipsius
potius, quam errori eius, cui perverse placet, tribuendum est. Iste itaque
sensus est: Modo ergo hominibus suadeo an Deo? Aut quia hominibus
suadeo, quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus quaererem placere,
Christi servus non essem.

Iubet enim ille servis suis, ut discant ab ipso mites esse et humiles
corde 10, quod nullo modo potest, qui propter seipsum, id est propter suam
quasi privatam et propriam gloriam placere hominibus quaerit. Dicit autem
et alibi: Hominibus suademus Deo autem manifestati sumus 11, ut
intellegas, quod hic ait: Hominibus suadeo an Deo?

Non utique Deo, sed hominibus suadendum. Non ergo moveat quod
alibi dixit: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, addidit enim: Non
quaerens, quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant 12. Nulli autem
prodest, ut salvus fiat, si homo ei proter seipsum placeat, qui non placet
utiliter, nisi cum propter Deum placet, id est ut Deus placeat et glorificetur,
cum dona eius attenduntur in homine aut per ministerium hominis
accipiuntur; cum autem sic homo placet, non iam homo sed Deus placet.
Utrumque ergo recte dici potest: Et ego placeo, et non ego placeo. Si enim
adsit bonus intellector piusque pulsator, patebit utrumque et nulla inter se
repugnantia repellet intrantem.

6. Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a


me, quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi
illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. Evangelium, quod
secundum hominem est, mendacium est. Omnis enim homo mendax 13, quia
quidquid veritatis invenitur in homine non est ab homine sed a Deo per
hominem. Ideo iam quod secundum hominem est nec Evangelium
dicendum est, quale illi afferebant, qui in servitutem ex libertate attrahebant
eos, quos Deus ex servitute in libertatem vocabat.

7. Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quia supra


modum persequebar Ecclesiam Dei et vastabam illam et proficiebam in
Iudaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius
aemulator existens paternarum mearum traditionum.

Si persequendo et vastando Ecclesiam Dei proficiebat in Iudaismo,


apparet Iudaismum contrarium esse Ecclesiae Dei non per illam spiritalem
legem, quam acceperunt Iudaei, sed per carnalem conversationem servitutis
ipsorum. Et si aemulator, id est imitator paternarum suarum traditionum
persequebatur Paulus Ecclesiam Dei, paternae ipsius traditiones contrariae
sunt Ecclesiae Dei, non autem legis illius culpa est.

Lex enim spiritalis est 14, nec carnaliter se cogit intellegi, sed illorum
vitium est, qui et illa, quae acceperunt, carnaliter sentiunt et multa etiam
sua tradiderunt dissolventes, sicut Dominus dicit, mandatum Dei propter
traditiones suas 15.

8. Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de ventre matris meae et


vocavit per gratiam suam, revelare Filium suum in me, ut annuntiarem eum
in Gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini.

Segregatur quodammodo de ventre matris, quisquis a carnalium


parentum consuetudine caeca separatur, acquiescit autem carni et sanguini,
quisquis carnalibus propinquis et consanguineis suis carnaliter suadentibus
assentitur. Neque veni Hierosolymam ad praecessores meos Apostolos, sed
abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres,
ascendi Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud illum diebus
quindecim.

Si cum evangelizasset Paulus in Arabia, postea vidit Petrum, non


ideo ut per ipsum Petrum disceret Evangelium, nam ante eum utique
vidisset, sed ut fraternam caritatem etiam corporali notitia cumularet. Alium
autem Apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. Iacobus
Domini frater vel ex filiis Ioseph de alia uxore vel ex cognatione Mariae
matris eius debet intellegi.

9. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Qui dicit:
Ecce coram Deo, quia non mentior, iurat utique. Et quid sanctius hac
iuratione? Sed non est contra praeceptum iuratio, quae a malo est 16, non
iurantis sed incredulitatis eius, cui iurare cogitur. Nam hinc intellegitur ita
Dominum prohibuisse a iurando, ut quantum in ipso est quisque, non iuret,
quod multi faciunt in ore habentes iurationem tamquam magnum aut suave
aliquid.

Nam utique Apostolus noverat praeceptum Domini et iuravit tamen.


Non enim audiendi sunt, qui has iurationes esse non putant. Quid enim
facient de illa: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo
in Christo Iesu Domino nostro 17? Quam graeca exemplaria
manifestissimam iurationem esse convincunt. Quantum ergo in ipso est,
non iurat Apostolus; non enim appetit iurationem cupiditate aut
delectatione iurandi. Amplius est enim quam: Est, est; Non, non 18, et ideo:
a malo est, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum, qui non aliter moventur
ad fidem. Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. Eram autem ignotus
facie Ecclesiis Iudaeae, quae in Christo sunt.

Animadvertendum non in sola Hierosolyma Iudaeos in Christo


credidisse nec tam paucos fuisse, et Ecclesiis Gentium miscerentur, sed tam
multos, ut ex illis Ecclesiae fierent. Tantum autem audientes erant, quia qui
aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando
vastabat; et in me magnificabant Deum.

Hoc est, quod dicebat non se placere hominibus utique per seipsum
sed ut in illo magnificaretur Deus, hoc est, quod etiam Dominus dicit:
Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra et
glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est 19.

10. Deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum


Barnaba, assumpto etiam Tito, tamquam testimoniis pluribus agit, cum
etiam istos nominat. Ascendi autem secundum revelationem, ne moveret
eos, quare vel tunc ascenderit, quo tam diu non ascenderat.

Quapropter si ex revelatione ascendit, tunc proderat, ut ascenderet. Et


exposui illis Evangelium, quod praedico in Gentibus, seorsum autem his,
qui videntur. Quod seorsum exposuit Evangelium eis, qui eminebant in
Ecclesia, cum iam illud exposuisset coram omnibus, non ideo factum est,
quod aliqua falsa dixerat, ut seorsum paucioribus vera diceret, sed aliqua
tacuerat, quae adhuc parvuli portare non poterant, qualibus se ad Corinthios
lac dicit dedisse, non escam 20.
Falsum enim dicere nihil licet, aliquando autem aliquid veri tacere
utile est. Perfectionem ipsius opus erat, ut scirent ceteri Apostoli. Non enim
sequebatur ut, si fidelis esset veramque et rectam teneret fidem, iam etiam
apostolus esse deberet. Illud autem quod subiungit: Ne forte in vacuum
curro aut cucurri, non ad illos, cum quibus seorsum contulit Evangelium,
sed ad istos, quibus scribit, quasi per interrogationem dictum intellegendum
est; ut ex eo appareret non eum in vacuum currere aut cucurrisse, quia iam
etiam attestatione ceterorum nihil ab Evangelii veritate dissentire
approbatur.

11. Sed neque Titus, qui mecum erat, inquit, cum esset graecus, compulsus
est circumcidi. Quamvis Titus graecus esset et nulla eum consuetudo aut
cognatio parentum circumcidi cogeret, sicut Timotheum, facile tamen
etiam istum circumcidi permisisset Apostolus.

Non enim tali circumcisione salutem docebat auferri, sed si in ea


constitueretur spes salutis, hoc esse contra salutem ostendebat. Poterat ergo
ut superfluam aequo animo tolerare secundum sententiam, quam alibi dixit:
Circumcisio nihil est et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum
Dei 21.

Propter: Subintroductos autem falsos fratres, non est compulsus


Titus circumcidi, id est, non ei potuit extorqueri, ut circumcideretur, quia
illi qui subintroierunt, dicit, proscultare libertatem eorum, vehementer
observabant et cupiebant circumcidi Titum, ut iam circumcisionem etiam
ipsius Pauli attestatione et consensione, tamquam saluti necessariam
praedicarent et sic eos, ut ait: In servitutem redigerent, id est sub onera
legis servilia revocarent. Quibus se nec ad horam, id est nec ad tempus
cessisse dicit subiectioni, ut veritas Evangelii permaneret ad Gentes.

12. Denotabant autem suspectumque haberi volebant invidi apostolum


Paulum, quod aliquando persecutor Ecclesiarum fuerit, et ideo dicit: De his
autem, qui videntur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea
interest. Quia et qui videntur esse aliquid, carnalibus hominibus videntur
esse aliquid, nam non sunt ipsi aliquid.

Et si enim boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi
per se. Nam si ipsi per se essent aliquid, semper fuissent aliquid. Quales
aliquando fuerint, id est, quia et ipsi peccatores fuerunt, nihil sua dicit
interesse, quia Deus hominis personam non accipit, id est sine personarum
acceptione omnes ad salutem vocavit, non reputans illis delicta eorum.

Et ideo absentibus illis, qui priores facti erant Apostoli, Paulus a


Domino perfectus est, ut quando cum eis contulit nihil esset, quod
perfectioni eius adderent, sed potius viderent eumdem Dominum Iesum
Christum, qui sine personarum acceptione salvos facit, hoc dedisse Paulo,
ut ministraret Gentibus, quod etiam Petro dederat, ut ministraret Iudaeis.

Non ergo inventi sunt in aliquo dissentire ab illo, ut, cum ille se
perfectum Evangelium accepisse diceret, illi negarent et aliquid vellent
tamquam imperfecto addere, sed e contrario pro reprehensoribus
imperfectionis approbatores perfectionis fuerunt. Et dederunt dexteras
societatis, id est consenserunt in societatem et paruerunt voluntati Domini
consentientes, ut Paulus et Barnabas irent ad Gentes, ipsi autem in
circumcisionem, quae praeputio, id est Gentibus contraria videtur.

Nam etiam sic potest intellegi, quod ait: e contrario, ut ordo iste sit:
Mihi enim qui videntur, nihil apposuerunt, sed e contrario, ut nos quidem in
Gentes iremus, quae sunt contrariae circumcisioni, ipsi autem in
circumcisionem, consenserunt mihi et Barnabae; hoc est: Dexteras
societatis nobis dederunt.

13. Neque in contumeliam praecessorum eius putet quis ab eo dictum: Qui


videntur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Et illi
enim tamquam spiritales viri volebant resisti carnalibus, qui putabant
aliquid ipsos esse et non potius Christum in eis, multumque gaudebant,
cum persuaderetur hominibus et seipsos praecessores Pauli, sicut eumdem
Paulum ex peccatoribus iustificatos esse a Domino, qui personam hominis
non accipit; quia Dei gloriam quaerebant, non suam.

Sed quia carnales et superbi homines, si quid de vita ipsorum


praeterita dicitur, irascuntur et in contumeliam accipiunt, ex animo suo
coniciunt Apostolos. Petrus autem et Iacobus et Ioannes honoratiores in
Apostolis erant, quia ipsis tribus se in monte Dominus ostendit in
significatione regni sui, cum ante sex dies dixisset: Sunt hic quidam de
circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis
in regno Patris sui 22.
Nec ipsi erant columnae sed videbantur. Noverat enim Paulus
sapientiam aedificasse sibi domum et non tres columnas constituisse sed
septem 23, qui numerus vel ad unitatem Ecclesiarum refertur (solet enim pro
universo poni, sicut in Evangelio dictum est: Accipiet in hoc saeculo
septies tantum 24, ac si diceret: Quasi nihil habentes et omnia possidentes
25
.

Unde etiam Ioannes ad septem scribit Ecclesias 26, quae utique


universitatis Ecclesiae personam gerunt) vel certe ad septenariam
operationem Spiritus Sancti magis refertur septenarius numerus
columnarum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et
pietatis et timoris Dei 27, quibus operationibus domus filii Dei, hoc est
Ecclesia, continetur.

14. Quod autem ait: Tantum ut pauperum memores essemus, quod et studui
hoc ipsum facere, communis cura erat omnibus Apostolis de pauperibus
sanctorum, qui erant in Iudaea, qui rerum suarum venditarum pretia ad
pedes Apostolorum posuerant 28.

Sic ergo ad Gentes missi sunt Paulus et Barnabas, ut Ecclesiae


Gentium, quae hoc non fecerant, ministrarent hortatione ipsorum eis, qui
hoc fecerant, sicut ad Romanos dicit: Nunc autem pergam Hierusalem
ministrare sanctis; placuit enim Macedoniae et Achaiae communionem
aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Hierusalem. Placuit
enim illis et debitores eorum sunt. Si enim spiritalibus eorum
communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis 29.

15. In nulla ergo simulatione Paulus lapsus erat, quia servabat ubique, quod
congruere videbat, sive Ecclesiis Gentium sive Iudaeorum, ut nusquam
auferret consuetudinem, quae servata non impediebat ad obtinendum
regnum Dei, tantum admonens, ne quis in superfluis poneret spem salutis,
etiam si consuetudinem in eis propter offensionem infirmorum custodire
vellet.

Sicut ad Corinthios dicit: Circumcisus quis vocatus est? Non adducat


praeputium. In praeputio quis vocatus est? Non circumcidatur.
Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est sed observatio mandatorum
Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat 30. Hoc
enim ad eas consuetudines vel conditiones vitae retulit, quae nihil obsunt
fidei bonisque moribus.

Non enim si latro erat quisque, cum vocatus est, debet in latrocinio
permanere. Petrus autem, cum venisset Antiochiam, obiurgatus est a Paulo,
non quia servabat consuetudinem Iudaeorum, in qua natus atque educatus
erat, quamquam apud Gentes eam non servaret, sed obiurgatus est, quia
gentibus eam volebat imponere, cum vidisset quosdam venisse ab Iacobo,
id est a Iudaea; nam Ecclesiae Hierosolymitanae Iacobus praefuit. Timens
ergo eos, qui adhuc putabant in illis observationibus salutem constitutam,
segregabat se a Gentibus et simulate illis consentiebat ad imponenda
Gentibus illa onera servitutis, quod in ipsius obiurgationis verbis satis
apparet.

Non enim ait: Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis,
quemadmodum rursus ad consuetudinem Iudaeorum reverteris? Sed:
Quemadmodum, inquit, Gentes cogis iudaizare? Quod autem hoc ei coram
omnibus dixit, necessitas coegit, ut omnes illius obiurgatione sanarentur.
Non enim utile erat errorem, qui palam noceret, in secreto emendare. Huc
accedit, quod firmitas et caritas Petri, cui ter a Domino dictum est: Amas
me? Pasce oves meas 31, obiurgationem talem posterioris pastoris pro salute
gregis libentisime substinebat.

Nam erat obiurgatore suo ipse, qui obiurgabatur, mirabilior et ad


imitandum difficilior. Facilius est enim videre, quid in alio corrigas, atque
id vituperando vel obiurgando corrigere quam videre, quid in te
corrigendum sit, libenterque corrigi vel per teipsum nedum per alium; adde
posteriorem, adde coram omnibus. Valet autem hoc ad magnum humilitatis
exemplum, quae maxima est disciplina christiana, humilitate enim
conservatur caritas; nam nihil eam citius violat quam superbia.

Et ideo Dominus non ait: Tollite iugum meum et discite a me,


quoniam quatriduana de sepulcris cadavera exsuscito atque omnia
daemonia de corporibus hominum morbosque depello, et cetera huiusmodi,
sed: Tollite, inquit, iugum meum et discite a me, quia mitis sum et humilis
corde 32. Illa enim signa sunt rerum spiritalium, mitem autem esse et
humilem caritatis conservatorem res ipsae spiritales sunt, ad quas per illa
ducuntur, qui oculis corporis dediti fidem invisibilium, quia iam de notis
usitatisque non possunt, de novis et repentinis visibilibus quaerunt.

Si ergo et illi, qui cogebant Gentes iudaizare, didicissent mites esse


et humiles corde, quod a Domino Petrus didicerat, saltem correcto tanto
viro ad imitandum invitarentur nec putarent Evangelium Christi iustitiae
suae tamquam debitum redditum, sed scientes quoniam non iustificatur
homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, ut impleat opera legis,
adiuvante infirmitatem suam, non merito suo sed gratia Dei; non exigerent
de Gentibus carnales legis observationes, sed per ipsam gratiam fidei
spiritalia opera legis eos implere posse cognoscerent.

Quoniam ex operibus legis, cum suis viribus ea quisque tribuerit, non


gratiae miserantis Dei, non iustificabitur omnis caro, id est omnis homo,
sive omnes carnaliter sentientes. Et ideo illi, qui cum iam essent sub lege
Christo crediderunt, non, quia iusti erant, sed ut iustificarentur, venerunt ad
gratiam fidei.

16. Peccatorum autem nomen Gentibus imposuerant Iudaei, iam vetusta


quadam superbia, tamquam ipsi iusti essent videndo stipulam in oculo
alieno et non trabem in suo. Secundum eorum morem locutus Apostolus
ait: Nos natura Iudaei et non ex Gentibus peccatores, id est, quos appellant
peccatores, cum sint et ipsi peccatores. Nos ergo, inquit, natura Iudaei,
cum Gentiles non essemus, quos ipsi peccatores appellant, tamen et nos
peccatores in Christo Iesu credimus, ut iustificemur per fidem Christi.

Non autem quaererent iustificari, nisi essent peccatores. An forte


quia in Christo voluerunt iustificari, peccaverunt? Quia si iam iusti erant,
aliud quaerendo utique peccaverunt, sed si ita est, inquit, ergo Christus
peccati minister est. Quod utique non possunt dicere, quia et ipsi, qui
nolebant nisi circumcisis Gentibus tradi Evangelium, in Christo
crediderant. Et ideo quod dicit: Absit! non solus sed cum ipsis dicit.
Destruxit autem superbiam gloriantem de operibus legis, quae destrui et
deberet et posset, ne gratia fidei videretur non necessaria, si opera legis
etiam sine illa iustificare crederentur.

Et ideo praevaricator est, si rursus illa aedificat dicens, quod opera


legis etiam sine gratia iustificant, ut Christus peccati minister inveniatur.
Posset ergo illi obici dicenti: Si enim quae destruxi, haec eadem rursus
aedifico, praevaricatorem meipsum constituo. Quid ergo, quia fidem
Christi oppugnabas antea, quam nunc aedificas, praevaricatorem te
constituis? Sed illam non destruxit, quia destrui non potest.

Hanc autem superbiam vere destruxerat constanterque destruebat,


quia destrui poterat. Et ideo non ille praevaricator est, qui rem veram, cum
conaretur destruere et postea veram esse ac destrui non posse cognosceret,
tenuit eam, ut in ea aedificetur, sed ille praevaricator est, qui cum
destruxerit rem falsam, quia destrui potest, eam rursus aedificat.

17. Mortuum autem se legi dicit, ut iam sub lege non esset, sed tamen per
legem, sive quia Iudaeus erat et tamquam paedagogum legem acceperat,
sicut postea manifestat 33.

Hoc autem agitur per paedagogum, ut non sit necessarius


paedagogus, sicut per ubera nutritur infans, ut iam uberibus non indigeat, et
per navem pervenitur ad patriam, ut iam navi opus non sit; sive per legem
spiritaliter intellectam legi mortuus est, ne sub ea carnaliter viveret. Nam
hoc modo per legem, legi ut morerentur volebat, cum eis paulo post ait:
Dicite mihi sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim,
quod Abraham duos filios habuit 34, et cetera, ut per eamdem legem
spiritaliter intellectam morerentur carnalibus observationibus legis.

Quod autem adiungit: Ut Deo vivam, Deo vivit, qui sub Deo est; legi
autem, qui sub lege est, sub lege autem vivit, in quantum quisque peccator
est, id est in quantum a vetere homine non est mutatus. Sua enim vita vivit
et ideo lex supra illum est, quia qui eam non implet infra illam est. Nam
iusto lex posita non est 35, id est imposita, ut supra illum sit. In illa est enim
potius quam sub illa, quia non sua vita vivit, cui coercendae lex imponitur.

Ut enim sic dicam ipsam quodammodo legem vivit, qui cum


dilectione iustitiae iuste vivit non proprio ac transitorio, sed communi ec
stabili gaudens bono. Et ideo Paulo non erat lex imponenda, qui dicit: Vivo
autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Quis ergo audeat Christo
legem imponere, qui vivit in Paulo?

Non enim audet quis dicere Christum non recte vivere, ut ei


coercendo lex imponenda sit. Quod autem nunc vivo, inquit, in carne, quia
non posset dicere Christum adhuc mortaliter vivere, vita autem in carne
mortalis est; in fide, inquit, vivo Filii Dei, ut etiam sic Christus vivat in
credente, habitando in interiore homine per fidem 36, ut postea per speciem
impleat eum, cum absorptum fuerit mortale a vita 37.

Ut autem ostenderet, quod vivit in illo Christus, et quod in carne


vivens in fide vivit Filii Dei, non meriti sui esse, sed gratiae ipsius: Qui me,
inquit, dilexit et tradidit seipsum pro me. Pro quo utique nisi pro peccatore,
ut eum iustificaret? Et dicit hoc, qui Iudaeus natus et educatus erat et
abundantius aemulator exstiterat paternarum suarum traditionum. Ergo etsi
pro talibus se tradidit Christus, etiam ipsi peccatores erant.

Non ergo meritis iustitiae suae datum dicant, quod non opus erat
iustis dari. Non enim veni vocare iustos, ait Dominus, sed peccatores 38, ad
hoc utique, ne sint peccatores. Si ergo Christus me dilexit, et tradidit
seipsum pro me, non irritam facio gratiam Dei, ut dicam per legem esse
iustitiam. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, id est
sine causa mortuus est, quando per legem, id est per opera legis, quibus
Iudaei confidebant, posset esse iustitia in hominibus.

Gratis autem mortuum Christum nec illi dicunt, quos refellit,


quoniam Christianos se volebant haberi. Non ergo recte per illa legis opera
Christianos iustificari suadebant.

18. Quibus recte dicit: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? Quod non
recte diceretur de his, qui numquam profecissent, sed de his, qui ex
profectu defecissent. Ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est,
crucifixus, hoc est, quibus videntibus Christus Iesus hereditatem suam
possessionemque suam amisit; his utique auferentibus eam Dominumque
inde expellentibus, qui ex gratia fidei, per quam Christus possidet Gentes,
ad legis opera eos, qui crediderant Christum, revocabant auferendo illi
possessionem suam, id est, eos in quibus iure gratiae fideique inhabitabat.

Quod in ipsis Galatis accidisse vult videri Apostolus, nam ad hoc


pertinet, quod ait: Ante quorum oculos. Quid enim tam ante oculos eorum
contigit, quam quod in ipsis contigit? Cum autem dixisset: Iesus Christus
proscriptus est, addidit: crucifixus, ut hinc eos maxime moveret, cum
considerarent, quo pretio emerit possessionem, quam in eis amittebat, ut
parum esset gratis eum mortuum, quod superius dixerat. Illud enim ita
sonat, tamquam non pervenerit ad possessionem, pro qua sanguinem dedit.
Proscripto autem etiam, quae tenebat, aufertur, sed haec proscriptio
non obest Christo, qui etiam sic per divinitatem Dominus est omnium, sed
ipsi possessioni, quae huius gratiae cultura caret.

19. Hinc iam incipit demonstrare, quemadmodum gratia fidei sufficiat ad


iustificandum sine operibus legis, ne quis diceret non se quidem operibus
legis tantum totam hominis iustificationem tribuere, sed neque tantum
gratiae fidei, ex utroque autem perfici salutem.

Sed haec quaestio, ut diligenter tractetur, ne quis fallatur ambiguo,


scire prius debet opera legis bipartita esse. Nam partim in sacramentis,
partim vero in moribus accipiuntur. Ad sacramenta pertinent: circumcisio
carnis, sabbatum temporale, neomeniae, sacrificia atque omnes huiusmodi
innumerabiles observationes.

Ad mores autem: Non occides; non moechaberis; non falsum


testimonium dices 39, et cetera talia. Numquidnam ergo Apostolus ita potest
non curare, utrum Christianus homicida aut moechus sit, an castus atque
innocens, quemadmodum non curat, utrum circumcisus carne an
praeputiatus sit? Nunc ergo de his operibus maxime tractat, quae sunt in
sacramentis, quamquam et illa interdum se admiscere significet. Prope
finem autem Epistolae de his separatim tractavit, quae sunt in moribus; et
illud breviter, hoc autem diutius.

Haec enim onera potius nolebat imponi Gentibus, quorum utilitas in


intellectu est, nam haec omnia exponuntur Christianis ut, quid valeant,
tantum intellegant, etiam facere non cogantur. In observationibus autem, si
non intellegantur, servitus sola est, qualis erat in populo Iudaeorum et est
usque adhuc. Si autem et observentur illa et intellegantur non modo nihil
obsunt, sed etiam prosunt aliquid, si tempori congruant; sicut ab ipso
Moyse, Prophetis quoque observata sunt, congruentibus illi populo, cui
adhuc talis servitus utilis erat, ut sub timore custodiretur.

Nihil enim tam pie terret animam, quam sacramentum non


intellectum; intellectum autem gaudium pium parit et celebratur libere, si
opus est tempori; si autem non est opus, cum suavitate spiritali
tantummodo legitur et tractatur. Omne autem sacramentum cum
intellegitur, aut ad contemplationem veritatis refertur aut ad bonos mores.
Contemplatio veritatis in solius Dei dilectione fundata est, boni
mores in dilectione Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex
pendet et Prophetae 40. Nunc igitur, quemadmodum circumcisio carnis et
cetera huiusmodi legis opera, ubi iam gratia fidei est, non sint necessaria,
videamus.

20. Hoc solum, inquit, volo discere a vobis: Ex operibus legis Spiritum
accepistis an ex auditu fidei? Respondetur: Utique ex auditu fidei. Ab
Apostolo enim praedicata est eis fides, in qua praedicatione utique
adventum et praesentiam Sancti Spiritus senserant, sicut illo tempore in
novitate invitationis ad fidem etiam sensibilibus miraculis praesentia Sancti
Spiritus apparebat, sicut in Actibus Apostolorum legitur 41.

Hoc autem factum erat apud Galatas, antequam isti ad eos


pervertendos et circumcidendos venissent. Iste ergo sensus est: Si in illis
operibus legis esset salus vestra, non vobis Spiritus Sanctus nisi circumcisis
daretur. Deinde intulit: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne
consummemini. Hoc est, quod superius in exordio dixerat: Nisi aliqui sunt
conturbantes vos et volentes convertere Evangelium Christi 42.

Conturbatio enim ordini contraria est, ordo est autem a carnalibus ad


spiritalia surgere, non ab spiritalibus ad carnalia cadere, sicut istis
acciderat. Et haec est Evangelii conversio retrorsus, quod quia bonum non
est, non est Evangelium, cum hoc annuntiatur. Quod autem dicit: Tanta
passi estis, multa iam pro fide toleraverant, non timore, tamquam sub lege
positi, sed magis in ipsis passionibus caritate timorem vicerant, quoniam
caritas Dei diffusa est in cordibus eorum per Spiritum Sanctum, quem
acceperant. Sine causa ergo, inquit, tanta passi estis, qui ex caritate, quae
in vobis tanta sustinuit, ad timorem relabi vultis, si tamen sine causa tanta
passi estis.

Quod enim sine causa factum dicitur, superfluum est; superfluum


autem nec prodest nec nocet; hoc vero videndum est, ne ad perniciem
valeat. Non enim hoc est non surgere, quod est cadere, quamvis isti
nondum cecidissent, sed iam inclinarentur, ut caderent 43.

Nam utique adhuc in eis Spiritus Sanctus operabatur, sicut


consequenter dicit: Qui ergo tribuit vobis Spiritum et virtutes operatur in
vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? Respondetur: Utique ex auditu
fidei, sicut superius tractatum est. Deinde adhibet exemplum patris
Abraham, de quo in Epistola ad Romanos uberius apertiusque dissertum est
44
.

Hoc enim maxime in eo victoriosum est, quod, antequam


circumcideretur, deputata est fides eius ad iustitiam et ad hoc rectissime
refertur, quod ei dictum est: Quia benedicentur in te omnes Gentes 45,
imitatione utique fidei eius, qua iustificatus est, etiam ante sacramentum
circumcisionis, quod ad fidei signaculum accepit, et ante omnem
servitutem legis, quae multo post data est.

21. Quod autem ait: Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto
sunt legis, sub timore vult intellegi non in libertate, ut scilicet corporali
praesentique vindicta vindicaretur in eos, qui non permanerent in omnibus,
quae scripta sunt in libro legis, ut facerent ea.

Huc quoque accederet, ut in ipsa corporum poena etiam maledicti


ignominiam formidarent. Ille autem iustificatur apud Deum, qui eum gratis
colit, non scilicet cupiditate appetendi aliquid ab ipso praeter ipsum aut
timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo atque perfecta est
et, quoniam invisibilis est oculis carneis, fide colitur, quamdiu in hac carne
vivimus, sicut supra dixit: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii
Dei 46, et ipsa est iustitia. Quo pertinet quod dictum est: Quia iustus ex fide
vivit. Hinc enim ostendere voluit, quia in lege nemo iutificatur, quia
scriptum est iustum ex fide vivere.

Quare intellegendum est in lege, quod nunc ait: in operibus legis,


dictum esse et hoc istis, qui in circumcisione carnis et talibus
observationibus continentur, in quibus qui vivit ita in lege est, ut sub lege
vivat. Sed legem, ut dictum est, pro ipsis operibus legis nunc posuit, quod
in posterioribus manifestatur. Ait enim: Lex autem non est ex fide, sed qui
fecerit ea, vivet in illis. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, ut intellegas
legem in hoc loco pro ipsis operibus positam.

Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique ne, si non ea


fecissent, lapidationem vel crucem vel aliquid huiusmodi paterentur. Ergo
qui fecerit ea, inquit, vivet in illis, id est, habebit praemium, ne in ista morte
puniatur. Non ergo apud Deum, cuius ex fide, si quis in hac vita vixerit,
cum hinc excesserit, tunc eum magis habebit praesentissimum praemium.
Non itaque ex fide vivit, quisquis praesentia, quae videntur, vel cupit
vel timet, quia fides Dei ad invisibilia pertinet, quae post dabantur. Nam est
ista quaedam in operibus legis iustitia, quando sine suo praemio relicta non
est, ut qui fecerit ea vivet in eis. Unde et ad Romanos dicit: Si enim
Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 47.

Aliud est ergo non iustificari, aliud non iustificari apud Deum. Qui
omnino non iustificatur, nec illa servat, quae temporale habent praemium,
nec illa quae aeternum, qui autem in operibus legis iustificatur non apud
Deum iustificatur, quia temporalem inde exspectat visibilemque mercedem.
Sed tamen est etiam ista, ut dixi, quaedam, ut sic dicam, terrena carnalisque
iustitia, nam et ipse Apostolus eam iustitiam vocat, cum alibi dicit:
Secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus, qui fuerim sine querela
48
.

22. Propterea Dominus Iesus Christus iam libertatem daturus credentibus,


quaedam earum observationum non servavit ad litteram. Unde etiam cum
sabbato esurientes discipuli spicas evulsissent, respondit indignantibus
Dominum esse Filium hominis etiam sabbati 49.

Itaque illa carnaliter non observando, carnalium conflagravit


invidiam; et suscepit quidem poenam propositam illis, qui ea non
observassent, sed ut credentes in se talis poenae timore liberaret; quo
pertinet, quod adiungit: Christus nos redemit de maledicto legis factus pro
nobis maledictum, quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno.

Quae sententia spiritaliter intellegentibus sacramentum est libertatis;


carnaliter autem sentientibus, si Iudaei sunt, iugum est servitutis, si pagani
aut haeretici, velamentum est caecitatis. Nam quod quidam nostri minus in
Scripturis eruditi sententiam istam nimis timentes et Scripturas veteres
debita pietate approbantes non putant hoc de Domino esse dictum, sed de
Iuda traditore eius, aiunt enim propterea non esse dictum: Maledictus
omnis, qui figitur in ligno, sed: qui pendet in ligno, quia non hic Dominus
significatus est, sed ille, qui se laqueo suspendit, nimis errant nec attendunt
se contra Apostolum disputare, qui ait: Christus nos redemit de maledicto
legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: Maledictus omnis, qui
pendet in ligno.
Qui ergo pro nobis factus est maledictum, ipse utique pependit in
ligno, id est, Christus, qui nos liberavit a maledicto legis, ut non iam timore
iustificaremur in operibus legis, sed fide apud Deum, quae non per timorem
sed per dilectionem operatur. Spiritus enim Sanctus, qui hoc per Moysen
dixit, utrumque providit, ut et timore visibilis poenae custodirentur, qui
nondum poterant ex invisibilium fide vivere, et ipse timorem istum solveret
suscipiendo, quod timebatur, qui timore sublato donum dare poterat
caritatis.

Nec in hoc, quod maledictus appellatus est, qui pendet in ligno,


contumelia in Dominum putanda est. Ex parte quippe mortali pependit in
ligno, mortalitas autem unde sit, notum est credentibus. Ex poena quippe
est et maledictione peccati primi hominis, quam Dominus suscepit et
peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum 50.

Si ergo diceretur: Mors maledicta est, nemo exhorresceret, quid


autem nisi mors Domini pependit in ligno, ut mortem moriendo superaret?
Eadem igitur maledicta, quae victa est. Item si diceretur: Peccatum
maledictum est, nemo miraretur. Quid autem pependit in ligno nisi
peccatum veteris hominis, quod Dominus pro nobis in ipsa carne
mortalitate suscepit? Unde nec erubuit nec timuit Apostolus dicere,
peccatum eum fecisse pro nobis, addens: Ut de peccato condemnaret
peccatum 51.

Non enim et vetus homo noster simul crucifigeretur, sicut idem


Apostolus alibi dicit, nisi in illa morte Domini peccati nostri figura
penderet, ut evacuaretur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 52.
In eius peccati et mortis figura etiam Moyses in heremo super lignum
exaltavit serpentem 53. Persuasione quippe serpentis homo in damnationem
mortis cecidit. Itaque serpens ad significationem ipsius mortis convenienter
in ligno exaltatus est; in illa enim figura mors Domini pendebat in ligno.
Quis autem abhorreret, si diceretur: Maledictus serpens, qui pendet in
ligno?

Et tamen mortem carnis Domini praefigurans serpens pendebat in


ligno, cui sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut exaltavit
Moyses serpentem in heremo, ita exaltari oportet Filium hominis super
terram 54. Non enim et hoc in contumeliam Domini Moysen fecisse aliquis
dixerit, cum tantam in ea cruce salutem hominum esse cognosceret, ut non
ob aliud ad eius iudicium serpentem illum erigere iuberet, nisi ut eum
intuentes, qui morsi a serpentibus morituri erant, continuo sanarentur.

Nec propter aliud ille serpens aeneus factus erat, nisi ut permansurae
passionis Domini fidem significaret. Etiam vulgo quippe dicuntur aenea,
quorum numerus manet. Si enim obliti essent homines et obliteratum esset
de memoria temporis, quod Christus pro hominibus mortuus est, vere
morerentur. Nunc autem tamquam aenea permanet crucis fides, ut, cum alii
moriantur, alii nascantur, ipsam tamen sublimem permanere inveniant,
quam intuendo sanentur.

Non igitur mirum, si de maledicto vicit maledictum, qui vicit de


morte mortem et de peccato peccatum, de serpente serpentem. Maledicta
autem mors, maledictum peccatum, maledictus serpens, et haec omnia in
cruce triumphata sunt. Maledictus igitur omnis qui pendet in ligno. Quia
ergo non ex operibus legis sed ex fide iustificat Christus credentes in se,
timor maledictionis crucis ablatus est, caritas benedictionis Abrahae propter
exemplum fidei permanet ad Gentes. Ut annuntiationem, inquit, spiritus
per fidem accipiamus, id est, ut non, quod timetur in carne, sed quod spiritu
diligitur, credituris annuntietur.

23. Unde etiam testamenti humani mentionem facit, quod utique multo est
infirmius quam divinum. Tamen hominis confirmatum testamentum, inquit,
nemo irritum facit aut superordinat. Quia cum testator mutat testamentum,
non confirmatum mutat, testatoris enim morte confirmatur.

Quod autem mors testatoris valet ad confirmandum testamentum


eius, quia consilium mutare iam non potest; hoc incommutabilitas
promissionis Dei valet ad confirmandam hereditatem Abrahae, cuius fides
deputata est ad iustitiam 55. Et ideo semen Abraham, cui dictae sunt
promissiones, Christum dicit Apostolus, hoc est omnes Christianos fide
imitantes Abraham; quod ad singularitatem redigit commendando, quod
non dictum est: Et seminibus, sed: Semini tuo, quia et una est fides et non
possunt similiter iustificari, qui vivunt ex operibus carnaliter, cum his, qui
vivunt ex fide spiritaliter.

Invincibiliter autem quod infert, lex nondum data erat nec posset post
tot annos ita dari, ut antiquas Abrahae promissiones irritas faceret. Si enim
lex iustificat, non est iustificatus Abraham, qui multum ante legem fuit.
Quod quia dicere non possunt, coguntur fateri non legis operibus iustificari
hominem, sed fide. Simul etiam nos cogit intellegere omnes antiquos, qui
iustificati sunt, ex ipsa fide iustificatos.

Quod enim nos ex parte praeteritum, id est primum adventum


Domini, ex parte futurum, id est secundum adventum Domini credendo
salvi efficimur, hoc totum illi, id est utrumque adventum futurum credebant
revelante sibi Spiritu Sancto, ut salvi fierent. Unde est etiam illud:
Abraham concupivit diem meum videre, et vidit et gavisus est 56.

24. Sequitur quaestio satis necessaria. Si enim fides iustificat et priores


sancti, qui apud Deum iustificati sunt, per ipsam iustificati sunt, quid opus
erat legem dari? Quam quaestionem tractandam sic intulit interrogans et
dicens: Quid ergo?

Huc usque enim interrogatio est, deinde infertur responsio: Lex


transgressionis gratia proposita est, donec veniret, inquit, semen cui
promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris. Mediator
autem unius non est, Deus vero unus est 57. Mediatorem Iesum Christum
secundum hominem dici ex illa eiusdem Apostoli sententia fit planius, cum
ait: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus
Iesus 58.

Mediator ergo inter Deum et Deum esse non posset, quia unus est
Deus; mediator autem unius non est, quia inter aliquos medius est. Angeli
porro, qui non lapsi sunt a conspectu Dei, mediatore non opus habent, per
quem reconcilientur. Item angeli, qui nullo suadente spontanea
praevaricatione sic lapsi sunt, per mediatorem non reconciliantur. Restat
ergo, ut qui mediatore superbo diabolo superbiam persuadente deiectus est,
mediatore humili Christo humilitatem persuadente erigatur.

Nam si Filius Dei in naturali aequalitate Patris manere vellet nec se


exinaniret formam servi accipiens 59, non esset mediator Dei et hominum,
quia ipsa Trinitas unus Deus est, eadem in tribus: Patre et Filio et Spiritu
Sancto, deitatis aeternitate et aequalitate constante.

Sic itaque unicus Filius Dei, mediator Dei et hominum factus est,
cum Verbum Dei Deus apud Deum et maiestatem suam usque ad humana
deposuit et humilitatem humanam usque ad divina subvexit, ut mediator
esset inter Deum et homines homo per Deum ultra homines. Ipse est enim
speciosus forma prae filiis hominum 60, et unctus oleo exsultationis prae
participibus suis.

Sanati sunt ergo ab impietate superbiae, ut reconciliarentur Deo,


quicumque homines humilitatem Christi et per revelationem, antequam
fieret, et per Evangelium, posteaquam facta est, credendo dilexerunt,
diligendo imitati sunt. Sed haec iustitia fidei, quia non pro merito data est
hominibus, sed pro misericordia et gratia Dei, non erat popularis antequam
Dominus homo inter homines nasceretur. Semen autem cui promissum est,
populum significat, non illos paucissimos, qui revelationibus ea futura
cernentes, quamvis per eamdem fidem salvi fierent, populum tamen salvum
facere non poterant.

Qui populus sane, si per totum orbem consideretur (nam de toto orbe
Ecclesia Hierusalem caelestem congregat) pauci sunt, quia via angusta
paucorum est, in unum tamen congregati, quotquot existere potuerunt, ex
quo Evangelium praedicatur, et quotquot poterunt usque in finem saeculi
per omnes gentes adiunctis sibi etiam illis quamvis paucissimis, qui ex fide
Domini, fide prophetica ante ambos adventus eius salutem gratiae
perceperunt, implent sanctorum beatissimum civitatis sempiternae statum.

Superbienti ergo populo lex posita est, ut, quoniam gratiam caritatis
nisi humiliatus accipere non posset, et sine hac gratia nullo modo praecepta
legis impleret, transgressione humiliaretur, ut quaereret gratiam nec se suis
meritis salvum fieri, quod superbum est, opinaretur, ut esset non in sua
potestate et viribus iustus, sed in manu mediatoris iustificantis impium.

Per angelos autem ministrata est omnis dispensatio Veteris


Testamenti, agente in eis Spiritu Sancto, et ipso Verbo veritatis, nondum
incarnato, sed numquam ab aliqua veridica administratione recedente. Quia
per angelos disposita est illa dispensatio legis, cum aliquando suam,
aliquando Dei personam, sicut Prophetarum etiam mos est, agerent, perque
illam legem morbos ostendentem, non auferentem, etiam preavaricationis
crimine contrita superbia est. Dispositum est per angelos semen in manu
mediatoris, ut ipse liberaret a peccatis iam per transgressionem legis
coactos confiteri opus sibi esse gratiam et misericordiam Domini, ut sibi
peccata dimitterentur et in nova vita per eum, qui pro se sanguinem
fudisset, reconciliarentur Deo.

25. In istis enim erat per transgressionem legis confringenda superbia, qui
gloriantes de patre Abraham quasi naturalem se habere iactabant iustitiam
et merita sua in circumcisione ceteris gentibus tanto perniciosius quanto
arrogantius praeferebant, Gentes autem facillime etiam sine huiusmodi
legis transgressione humiliarentur.

Homines enim nullam ex parentibus originem iustitiae se trahere


praevidentes, simulacrorum etiam servos invenit evangelica gratia. Non
enim sicut istis dici poterat non fuisse illam iustitiam parentum eorum in
colendis idolis, quam esse arbitrabantur, ita etiam Iudaeis dici poterat
falsam fuisse iustitiam patris Abraham.

Itaque illis dicitur: Facite ergo fructum dignum poenitentiae et ne


dixeritis vobis: Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abraham 61. Istis autem dicitur: Propter quod
memores estis, quia vos aliquando Gentes in carne, qui dicimini
praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, qui eratis
illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel et peregrini
testamentorum et promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc
mundo 62.

Denique illic infideles de oliva sua fracti, hic autem fideles de


oleastro in olivam illorum inserti esse monstrantur 63. Illorum ergo erat de
legis transgressione atterenda superbia, sicut ad Romanos, cum
Scripturarum verbis peccata eorum exaggerasset: Scitis autem, inquit,
quoniam quaecumque lex dixit his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os
obstruatur et reus fiat omnis mundus Deo 64, Iudaei scilicet de
transgressione legis et Gentes de impietate sine lege. Unde et iterum ait:
Conclusit enim Deus omnia in incredulitatem, ut omnibus misereatur 65.

Hoc et nunc dicit, refricans ipsam quaestionem: Lex ergo adversus


promissa Dei? Absit! Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino
ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut
promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Non ergo lex data est, ut
peccatum auferret sed ut sub peccato omnia concluderet.
Lex enim ostendebat esse peccatum, quod illi per consuetudinem
caecati possent putare iustitiam, ut hoc modo humiliati cognoscerent non in
sua manu esse salutem suam, sed in manu mediatoris. Maxime quippe
humilitas revocat, unde nos deiecit superbia. Et ipsa humilitas est
accomodata percipiendae gratiae Christi, qui singulare humilitatis
exemplum est.

26. Nec quisquam hic tam imperite dixerit: Cur ergo non profuit Iudaeis,
quod per angelos legem ministrantes in manu mediatoris dispositi sunt?
Profuit enim, quantum dici non potest. Quae enim Gentium Ecclesiae
venditarum rerum suarum pretia ad pedes Apostolorum posuerunt, quod tot
millia hominum tam repente fecerunt 66?

Nec turbae infidelium considerandae sunt, omnis enim area multis


partibus ampliorem habet paleam quam frumentum. Unde autem etiam illa
eiusdem Apostoli verba ad Romanos nisi de sanctificatione Iudaeorum?
Quid ergo? Numquid reppulit Deus plebem suam? Absit! Nam et ego
Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Non reppulit Deus
plebem suam, quam praescivit 67.

Cum autem laudaret prae ceteris Ecclesiis Gentium Ecclesiam


Thessalonicensium, similes eos factos ait Ecclesiis Iudaeae, quia multa a
contribulibus suis pro fide passi erant, quomodo et illi a Iudaeis 68. Hinc est
et illud, quod paulo ante commemoravi, quod ait ad Romanos: Si enim
spiritalibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus
ministrare eis 69. De ipsis ergo Iudaeis etiam consequenter dicit: Prius
autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem,
quae postea revelata est.

Ut enim tam prope invenirentur et tam de proximo ad Deum venditis


suis rebus accederent, quod Dominus eis praecepit, qui vellent esse perfecti
70
, lege ipsa factum est, sub qua custodiebantur conclusi in eam fidem, id
est in adventum eius fidei, quae postea revelata est; conclusio enim eorum
erat timor unius Dei. Et quod praevaricatores ipsius legis inventi sunt, non
ad perniciem sed ad utilitatem valuit eis, qui crediderunt, cognitio enim
maioris aegritudinis et desiderari medicum vehementius fecit et diligi
ardentius. Cui enim plurimum dimittitur, plurimum diligit 71.
27. Itaque lex, inquit, paedagogus noster fuit in Christo, hoc est quod ait:
Sub lege custodiebamur conclusi in ea 72. Posteaquam venit fides, iam non
sumus sub paedagogo. Eos ergo nunc reprehendit, qui faciunt irritam
gratiam Christi, quasi enim nondum venerit, qui vocaret in libertatem, sic
adhuc volunt esse sub paedagogo.

Quod autem filios Dei dicit esse omnes per fidem, quia induerunt
Christum quicumque in Christo baptizati sunt, ad hoc valet, ne Gentes de se
desperarent, quia non custodiebantur sub paedagogo, et ideo se filios non
putarent, sed per fidem induendo Christum omnes fiunt filii; non natura,
sicut unicus Filius, qui etiam Sapientia Dei est, neque praepotentia et
singularitate susceptionis ad habendam naturaliter et agendam personam
Sapientiae sicut ipse mediator unum cum ipsa suscipiente Sapientia sine
interpositione alicuius mediatoris effectus, sed filii fiunt participatione
sapientiae, id praeparante atque praestante mediatoris fide. Quam fidei
gratiam nunc indumentum vocat, ut Christum induti sint, qui in eum
crediderunt et ideo filii Dei fratresque eius mediatoris effecti sunt.

28. In qua fide non est distantia Iudaei neque Graeci, non servi neque liberi,
non masculi et feminae, in quantum enim omnes fideles sunt, omnes unum
sunt in Christo Iesu. Et si hoc facit fides, per quam in hac vita iuste
ambulatur, quanto perfectius atque cumulatius id species ipsa factura est,
cum videbimus facie ad faciem 73?

Nam nunc quamvis primitias habentes spiritus, qui vita est, propter
iustitiam fidei, tamen quia adhuc mortuum est corpus propter peccatum 74,
differentia ista vel Gentium vel conditionis vel sexus iam quidem ablata est
ab unitate fidei, sed manet in conversatione mortali eiusque ordinem in
huius vitae itinere servandum esse et Apostoli praecipiunt, qui etiam
regulas saluberrimas tradunt, quemadmodum secum vivant pro differentia
gentis Iudaei et Graeci et pro differentia conditionis domini et servi et pro
differentia sexus viri et uxores, vel si qua talia cetera occurrunt, et ipse
prior Dominus, qui ait: Reddite Caesari, quae Cesaris sunt, et Deo, quae
Dei sunt 75.

Alia sunt enim, quae servamus in unitate fidei sine ulla distantia et
alia in ordine vitae huius tamquam in via, ne nomen Dei et doctrina
blasphemetur. Et hoc non solum propter iram, ut effugiamus offensionem
hominum, sed etiam propter conscientiam, ut non simulatae quasi ad oculos
hominum ista faciamus, sed pura dilectionis conscientia propter Deum, qui
omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire 76.

Omnes ergo, inquit, vos unum estis in Christo Iesu, et addidit: Si


autem, ut hic subdistinguatur et subaudiatur: Vos unum estis in Christo
Iesu, ac deinde inferatur: Ergo Abrahae semen estis, ut iste sit sensus:
Omnes ergo vos unum estis in Christo Iesu, si autem vos unum estis in
Christo Iesu, vos ergo Abrahae semen estis. Superius enim dixerat: Non
dicit: Et seminibus, tamquam in multis sed tamquam in uno: Et semini tuo,
quod est Christus 77.

Hic ergo ostendit unum semen Christum, non tantum ipsum


mediatorem intellegendum esse, verum etiam Ecclesiam, cuius ille corporis
caput est, ut omnes in Christo unum sint et capiant secundum
promissionem hereditatem per fidem, in quam conclusus erat, id est in
cuius adventum tamquam sub paedagogo custodiebatur populus usque ad
aetatis opportunitatem, qua in libertatem vocandi erant, qui in eodem
populo secundum propositum vocati sunt, id est qui in illa area frumentum
inventi sunt.

29. Ad hoc enim adiungit: Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est,
nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium, sed sub procuratoribus et
actoribus est usque ad praefinitum tempus a Patre; sic et nos, cum essemus
parvuli, sub elementis huius mundi eramus servientes.

Quaeri autem potest, quomodo secundum hanc similitudinem sub


elementis huius mundi fuerint Iudaei, cum illis per legem, quam
acceperunt, unus Deus, qui fecit caelum et terram, colendus
commendaretur. Sed potest esse alius exitus capituli huius ut, cum superius
legem paedagogum fecerit 78, sub quo erat ille populus Iudaeorum, nunc
procuratores et actores dicat elementa mundi, sub quibus serviebant Gentes,
ut filius ille parvulus, id est populus propter unam fidem ad unum semen
Abrahae pertinens, quoniam et de Iudaeis et de Gentibus congregatus est,
partim fuerit sub paedagogo legis, tempore pueritiae suae, id est ex ea
parte, qua de Iudaeis congregatus est, partim sub elementis huius mundi,
quibus tamquam procuratoribus et actoribus serviebat ex ea parte, qua de
Gentibus congregatus est; ut quod miscet Apostolus personam suam, non
dicens: Cum essetis parvuli, sub elementis huius mundi eratis; sed dicens:
Cum essemus parvuli sub elementis huius mundi eramus servientes, non
pertineat ad significationem Iudaeorum, ex quibus Paulus originem ducit,
sed magis ad Gentium, hoc dumtaxat loco, quoniam et eorum personae
decenter se potest annectere, quibus ad evangelizandum missus est.

30. Deinde iam dicit, veniente plenitudine temporis Deum misisse Filium
suum ad liberandum parvulum heredem, servientem ex parte legi tamquam
paedagogo, ex parte elementis huius mundi tamquam procuratoribus et
actoribus. Misit Deus, inquit, Filium suum factum ex muliere.

Mulierem pro femina posuit, more locutionis Hebraeorum. Non


enim, quia de Eva dictum est: Formavit eam in mulierem 79, iam passa erat
concubitus viri, quod non scribitur passa nisi cum dimissi essent de
paradiso. Factum autem dixit propter susceptionem creaturae, quia qui
nascuntur ex feminis non tunc ex Deo nascuntur, sed tamen Deus illos
facit, ut sic nasci possint ut omnem creaturam. Factum autem sub lege
dixit, quia et circumcisus est et hostia pro illo legitima oblata est 80.

Nec mirum, si et illa legis opera sustinuit, ex quibus liberaret, qui eis
serviliter tenebantur; qui etiam mortem sustinuit, ut ex ea liberaret eos, qui
mortalitate tenebantur. Ut adoptionem, inquit, filiorum recipiamus.
Adoptionem propterea dicit ut distincte intellegamus unicum Dei Filium.
Nos enim beneficio et dignatione misericordiae eius filii Dei sumus; ille
natura est Filius, qui hoc est quod Pater.

Nec dixit: Accipiamus, sed: Recipiamus, ut significaret hoc nos


amisisse in Adam, ex quo mortales sumus. Hoc ergo quod ait: Ut eos, qui
sub lege erant, redimeret, et ad liberandum eum populum pertinet, qui
parvulus sub paedagogo serviebat; et refertur ad id, quod dixit: Factum sub
lege. Illud autem quod ait: Ut adoptionem filiorum recipiamus, refertur ad
id quod dixit: Factum ex muliere.

Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille Unicus non dedignatus


est participationem naturae nostrae, factus ex muliere, ut non solum
Unigenitus esset, ubi fratres non habet, sed etiam Primogenitus in multis
fratribus fieret 81. Duo enim proposuit: Factum ex muliere, factum sub lege,
sed mutato ordine respondit.
31. Iam illum populum adiungens, qui parvulus sub procuratoribus et
actoribus serviebat, id est elementis huius mundi, ne putarent se non esse
filios, quia non erant sub paedagogo: Quoniam autem filii estis, inquit,
misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater! Duo
sunt verba, quae posuit, ut posteriore interpretaretur primum, nam hoc est:
Abba quod: Pater.

Eleganter autem intellegitur non frustra duarum linguarum verba


posuisse idem significantia propter universum populum, qui de Iudaeis et
de Gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut hebraeum verbum ad Iudaeos,
graecum ad Gentes, utriusque tamen verbi eadem significatio ad eiusdem
fidei spiritusque unitate pertineat. Nam et ad Romanos, ubi similis quaestio
de pace in Christo Iudaeorum Gentiumque tractatur, hoc dicit: Non enim
accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum
adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater! 82

Recte autem de praesentia et de dono Spiritus Sancti probare voluit


Gentibus, quod pertineant ad promissionem hereditatis. Non enim
evangelizatum est Gentibus, nisi post ascensum Domini et adventum
Spiritus Sancti. Coeperant enim iam Iudaei credere, cum in terris adhuc
Filius Dei mortalem hominem gereret, sicut in Evangelio scriptum est; ubi
quamquam et Chananaeae mulieris fidem ipse laudaverit 83, et illius
centurionis, de quo ait non se invenisse talem fidem in Israel 84, tamen
proprie tunc Iudaeis esse evangelizatum verbis ipsius Domini satis clarum
est, cum et ipsius Chananaeae deprecatione dixit non se esse missum nisi
ad oves, quae perierunt domus Israel 85, et discipulos cum mitteret ait: In
viam Gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne introieritis, sed
ite primum ad oves, quae perierunt domus Israel 86.

Gentium autem aliud ovile appellavit, cum diceret: Habeo alias oves
quae non sunt de hoc ovili, quas tamen se adducturum ait, ut esset unus
grex et unus pastor 87, quando autem nisi post clarificationem suam? Post
resurrectionem autem etiam ad Gentes discipulos misit, cum eos interim
Hierosolymae manere iussisset, donec eis secundum promissionem suam
Spiritum Sanctum mitteret 88.

Cum ergo dixisset Apostolus: Misit Deus Filium suum, factum ex


muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut
adoptionem filiorum recipiamus 89, restabat, ut etiam Gentes, quae non
erant sub lege, ad eamdem tamen adoptionem filiorum pertinere ostenderet;
quod de Sancti Spiritus dono, qui omnibus datus est, docet.

Unde se etiam Petrus de baptizato incircumciso centurione Cornelio


defendit apud Iudaeos, qui crediderant, dicens non se potuisse aquam
negare illis, quos iam Spiritum Sanctum accepisse claruerat 90. Nam ipso
gravissimo documento etiam superius usus est Paulus, cum diceret: Hoc
solum volo discere a vobis: ex operibus legis Spiritum accepistis an ex
auditu fidei? 91 Et paulo post: Qui ergo tribuit vobis Spiritum et virtutes
operatur in vobis, ex operibus legis, an ex auditu fidei? 92 Sic et hic:
Quoniam, inquit, filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda
nostra clamantem: Abba, Pater!

32. Deinde manifestissime ostendit de his etiam se dicere, qui ex Gentibus


ad fidem venerant, ad quos etiam Epistolam scribit. Itaque iam, inquit, non
est servus sed filius, propter id, quod dixerat: Quamdiu heres parvulus est,
nihil differt a servo. Si autem filius, inquit, et heres per Deum, id est per
misericordiam Dei non per promissiones patrum, de quibus carnaliter sicut
Iudaei natus non est, sed tamen filius Abrahae secundum imitationem fidei,
cuius fidei gratiam per misericordiam Domini meruit. Sed tunc quidem,
inquit, ignorantes Deum, his qui naturaliter non sunt dii, servistis.

Nunc certe quia non Iudaeis scribit sed Gentibus, nec ait:
Servivimus, sed: Servistis, satis probabile est etiam superius de Gentibus
dictum, quod sub elementis huius mundi erant servientes tamquam sub
procuratoribus et actoribus 93. Nam ipsa elementa utique non sunt
naturaliter dii sive in caelo sive in terra, quemadmodum multi dii et domini
multi, sed nobis unus Deus pater, per quem omnia et nos in ipso, et unus
Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum 94.

Cum autem dicit: His, qui naturaliter non sunt dii, servistis, satis
demonstrat unum verum Deum natura esse Deum, quo nomine Trinitas
fidelissimo et catholico gremio cordis accipitur. Eos autem, qui natura non
sunt dii, propterea superius procuratores actoresque appellat, quia nulla
creatura est, sive quae in veritate manet dans gloriam Deo, sive quae in
veritate non stetit quaerens gloriam suam.
Nulla inquam creatura est, quae non velit, nolit, divinae providentiae
serviat, sed volens facit cum ea quod bonum est, de illa vero, quae hoc non
vult, fit, quod iustum est. Nam si etiam ipsi praevaricatores angeli cum
principe suo diabolo non recte dicerentur procuratores vel actores divinae
providentiae, non Dominus magistratum huius mundi diabolum diceret nec
uteretur illo ad correptionem hominum ipsa potestas apostolica, eodem
Paulo alibi dicente: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare 95, et
alio loco ad salutem.

Ait enim: Ego quidem sicut absens corpore praesens autem spiritu
iam iudicavi quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini
nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum potentia Domini
nostri Iesu Christi tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut
spiritus salvus sit in die Domini Iesu 96.

Sed et magistratus sub statuto imperatore non facit, nisi quantum illi
permittitur, et procuratores actoresque huius mundi nihil faciunt, nisi
quantum Dominus sinit. Non enim latet eum aliquid sicut hominem aut in
aliquo est minus potens, ut procuratores atque actores, qui sunt in eius
potestate, aliquid ipso sive non permittente sive nesciente in subiectis sibi
pro suo gradu rebus efficiant.

Non eis tamen rependitur, quod de ipsis iuste fit, sed quo animo ipsi
faciunt, quia neque liberam voluntatem rationali creaturae suae Deus
negavit, et tamen potestatem, qua etiam iniustos iuste ordinat, sibi retinuit;
quem locum latius et uberius in aliis libris saepe tractavimus 97. Sive ergo
solem et lunam et sidera et caelum et terram ceteraque huiusmodi Gentes
colebant sive daemonia, recte sub procuratoribus et actoribus fuisse
intelleguntur.

33. Verumtamen ea, quae sequuntur, iam quasi explicatam quaestionem


rursus implicant. Cum enim per totam Epistolam non ab aliis ostendat
sollicitatam fuisse Galatarum fidem, nisi ab eis, qui ex circumcisione erant
et ad carnales observationes legis, tamquam in eis salus esset, adducere
cupiebant; hoc tantum loco ad eos loqui videtur, qui ad Gentilium
superstitiones redire tentarent. Ait enim: Nunc autem cognoscentes Deum,
immo cogniti a Deo quomodo revertimini ad infirma et egena elementa,
quibus rursus ut antea servire vultis?
In eo enim, quod dicit: revertimini, quando non circumcisis sed
Gentibus loquitur, sicut in tota Epistola apparet; non utique ad
circumcisionem dicit eos reverti, in qua numquam erant, sed ad infirma,
inquit, et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis. Quod de
Gentibus intellegere cogimur, his enim supra dixerat: Sed tunc quidem
ignorantes Deum his, qui natura non sunt dii, servistis 98; ad quam
servitutem reverti eos velle significat, cum ait: Quomodo revertimini ad
infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?

34. Quod autem adiungit: Dies observatis et menses et annos et tempora,


timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis ! magis hanc sententiam
confirmare videri potest. Vulgatissimus enim est error iste Gentilium, ut vel
in agendis rebus vel in exspectandis eventibus vitae ac negotiorum suorum
ab astrologis et Chaldaeis notatos dies et menses et annos et tempora
observent.

Fortasse tamen non opus est, ut hoc de Gentilium errore


intellegamus, ne intentionem causae, quam ab exordio susceptam ad finem
usque perducit, subito in aliud temere detorquere velle videamur, sed de his
potius, de quibus cavendis eum agere per totam Epistolam apparet. Nam et
Iudaei serviliter observant dies et menses et annos et tempora in carnali
observatione sabbati et neomeniae et mense novorum et septimo quoque
anno, quem vocant Sabbatum sabbatorum.

Quae quoniam erant umbrae futurorum, iam adveniente Christo in


superstitione remanserunt, cum tamquam salutaria observarentur a
nescientibus, quo referenda sint, ut tamquam hoc dixerit Apostolus
Gentibus: Quid prodest vos evasisse servitutem, qua tenebamini, cum
serviretis elementis mundi, quando rursus ad talia reditis seducti ab eis, qui
nondum agnoscentes libertatis suae tempus inter cetera opera legis, quae
carnaliter sapiunt, etiam temporibus serviunt; quibus et vos rursus ut antea
servire vultis et observare cum eis dies et menses et annos et tempora,
quibus serviebatis et antequam Christo crederetis?

Manifestum est enim volumina temporum per elementa huius mundi,


hoc est caelum et terram et motus atque ordinem siderum administrari.
Quae infirma appellat ex eo, quod infirma et instabili specie variantur,
egena vero ex eo, quod egent summa et stabili specie Creatoris, ut
quomodo sunt esse possint.

35. Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodo intellegat ad


tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum observationes,
ut huic loco subiecerit Apostolus: Timeo vos, ne forte sine causa
laboraverim in vobis. Quod cum tanta celebritate atque auctoritate per
orbem terrarum in Ecclesiis legatur, plena sunt conventicula nostra
hominibus, qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt.

Iam vero ne aliquid inchoetur aut aedificiorum aut huiusmodi


quorumlibet operum, diebus quos Aegyptiacos vocant, saepe etiam nos
monere non dubitant nescientes, ut dicitur, ubi ambulant. Quod si locus iste
de Iudaeorum superstitiosa observatione intellegendus est, quam spem
habent, cum Christianos se dici velint, ex ephemeridis vitam naufragam
gubernantes, quando de divinis Libris, quos Deus adhuc carnali populo
dedit, si more Iudaeorum tempora observarent, diceret eis Apostolus:
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis?

Et tamen si deprehendatur quisquam vel catechumenus iudaico ritu


sabbatum observans, tumultuatur Ecclesia. Nunc autem innumerabiles de
numero fidelium cum magna confidentia in faciem nobis dicunt: Die post
Kalendas non proficiscor. Et vix lente ista prohibemus arridentes, ne
irascantur, et timentes, ne quasi novum aliquid mirentur. Vae peccatis
hominum, quae sola inusitata exhorrescimus; usitata vero, pro quibus
abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamlibet magna sint et omnino
claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe
tolerando nonnulla etiam facere cogimur! Atque utinam, o Domine, non
omnia, quae non potuerimus prohibere, faciamus!

36. Sed iam videamus, quae sequuntur. Sane praeterieramus, quod dictum
est: Nunc autem cognoscentes Deum immo cogniti a Deo. Videtur enim
certe hoc loco etiam apostolica locutio congruere velle infirmitati
hominum, ne tantummodo in Veteris Testamenti libris usque ad terrenas
hominum cogitationes modus divini eloquii descendisse videatur.

Nam quoniam correxit, quod dixerat: Cognoscentes Deum, nihil nos


movere debet. Manifestum est enim, quamdiu per fidem ambulamus, non
per speciem 99, nondum nos cognovisse Deum, sed ea fide purgari, ut
opportuno tempore cognoscere valeamus.

Sed quod in ipsa correctione ait: Immo cogniti a Deo, si proprie


accipitur, putabitur Deus quasi ex tempore aliquid cognoscere, quod ante
non noverat. Translate ergo dictum est, ut oculos Dei accipiamus ipsam
dilectionem eius, quam commendavit mittendo pro impiis occidendum
unicum Filium; sic enim de his qui diliguntur, dicere solemus, quod ante
oculos habeantur. Hoc est ergo: Cognoscentes Deum immo cogniti a Deo,
quod et Ioannes dixit: Non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse
dilexit nos.

37. Dicit autem: Estote sicut et ego, qui, utique, cum Iudaeus natus sim,
iam ista carnalia spiritali diiudicatione contemno. Quoniam et ego sicut
vos, id est homo sum.

Deinde opportune ac decenter facit eos recolere caritatem suam, ne


tamquam inimicum illum deputent. Dicit enim: Fratres, precor vos, nihil
me laesistis, tamquam si diceret: Ne ergo putetis, quod ego laedere vos
cupiam. Scitis quia per infirmitatem carnis iam pridem evangelizavi vobis,
id est cum persecutionem paterer. Et tentationem vestram in carne mea non
sprevistis neque respuistis.

Tentati sunt enim, cum persecutionem pateretur Apostolus, utrum


timore desererent eum, an caritate amplecterentur. Et neque sprevistis,
inquit, tamquam utilem istam tentationem, neque respuistis, ut non
susciperetis communionem periculi mei. Sed sicut angelum Dei excepistis
me sicut Christum Iesum. Deinde admirans opus eorum spiritale
commendat, ut hoc intuens, in carnalem timorem non decidant. Quae ergo
fuit, inquit, beatitudo vestra? Testimonium enim vobis perhibeo, quoniam,
si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus
factus sum vobis, verum praedicans?

Respondetur utique: Non. Sed quid verum praedicans, nisi ut non


circumcidantur? Et ideo vide, quid adiungit: Aemulantur vos non bene, id
est, invident vobis, qui vos carnales de spiritalibus volunt facere, hoc est:
Aemulantur non bene. Sed excludere, inquit, vos volunt, ut illos
aemulemini, hoc est: imitemini; quomodo, nisi ut servitutis iugo
attineamini, sicut ipsi attinentur? Bonum est autem, ait, aemulari in bono
semper.

Vult enim ut seipsum imitentur. Propter hoc addidit: Et non solum


cum praesens sum apud vos. Cum enim praesenti oculos suos dare vellent,
utique ipsum conabantur imitari, quem ita diligebant.

38. Ad hoc dicit etiam: Filioli mei, ut tamquam parentem utique imitentur.
Quos iterum, inquit, parturio, donec Christus formetur in vobis. Magis hoc
ex persona matris Ecclesiae locutus est, nam et alibi dicit: Factus sum
parvulus in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suo.

Formatur autem Christus in credente per fidem in interiore homine


vocato in libertatem gratiae, miti et humili corde, non se iactante de operum
meritis, quae nulla sunt, sed ab ipsa gratia meritum aliquod inchoante,
quem possit dicere minimum suum, id est seipsum, ille qui ait: Cum enim
fecistis uni ex minimis meis, mihi fecisti. Formatur enim Christus in eo, qui
formam accipit Christi, formam autem accipit Christi, qui adhaeret Christo
dilectione spiritali.

Ex hoc enim fit, ut huius imitatione sit, quod ille, quantum gradu suo
sinitur: Qui enim dicit se in Christo manere, ait Ioannes, debet, quomodo
ille ambulavit, et ipse ambular. Sed cum homines a matribus concipiantur,
ut formentur, iam formati autem parturiantur, ut nascantur, potest movere,
quod dictum est: Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis.
Nisi parturitionem hanc pro curarum angoribus positam intellegamur,
quibus eos parturivit, ut nascerentur in Christo, et iterum parturit propter
pericula seductionis, quibus eos conturbari videt.

Sollicitudo autem talium de illis curarum, qua se quodammodo


parturire dicit, tamdiu esse poterit, donec perveniant in mensuram aetatis
plenitudinis Christi, ut iam non moveantur omni vento doctrina. Non ergo
propter initium fidei, quo iam nati erant, sed propter robur et perfectionem
dictum est: Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Hanc
parturitionem aliis verbis etiam alibi commendat, ubi dicit: Incursus in me
quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non
infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
39. Quod vero subiecit: Vellem autem nunc adesse apud vos et mutare
vocem meam, quia confundor in vobis, quid aliud intellegatur, nisi quia
filios suos esse dixerat, parcens eis fortasse per litteras, ne severiore
obiurgatione commoti, facile in eius odium traducerentur a deceptoribus
illis, quibus absens non posset resistere. Vellem ergo, inquit, nunc adesse
apud vos et mutare vocem meam, id est negare vos filios, quia confundor in
vobis. Malos enim filios ne de his erubescant, etiam parentes abdicare
solent.

40. Deinde subiungit: Dicite mihi, sub lege volentes esse, legem non
audistis? Et de duobus quidem filiis Abrahae quod dicit, facile intellegitur,
nam ipse interpretatur hanc allegoriam.

Hos enim duos filios habebat Abraham, cum duo Testamenta


significata sunt. Post mortem autem Sarae, quos de alia uxore genuit, non
pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum,
librum autem Geneseos ignorantes, putant solos duos filios habuisse
Abraham. Hos ergo solos commemorat Apostolus, quia solos adhuc
habebat, cum haec significarentur, quae consequenter exponit; quod ille de
ancilla, quae Agar vocabatur, Vetus Testamentum significat, id est
populum Veteris Testamenti propter iugum servile carnalium
observationum et promissa terrena, quibus irretiti et quae tantummodo
sperantes de Deo non admittuntur ad hereditatem spiritalem caelestis
patrimonii.

Non autem sufficit, quod de libera uxore natus est Isaac ad


significandum populum heredem Novi Testamenti, sed plus hic valet, quod
secundum promissionem natus est. Ille autem et de ancilla secundum
carnem et de libera nasci potuit secundum carnem, sicut de Cethura, quam
postea duxit Abraham, non secundum promissionem sed secundum carnem
suscepit filio. Isaac enim mirabiliter natus est per repromissionem, cum
ambo parentes senuissent.

Quod si data per Apostolum fiducia, qua duos illos allegorice


accipiendos apertissime ostendit, voluerit aliquis etiam Cethurae filios in
aliqua rerum figura futurarum inspicere (non enim frustra de talibus
personis administratione Spiritus Sancti haec gesta conscripta sunt)
inveniet fortasse haereses et scismata significari. Qui filii de libera quidem
sicut isti de Ecclesia, sed tamen secundum carnem nati sunt, non spiritaliter
per repromissionem. Quod si ita est, nec ipsi ad hereditatem inveniuntur
pertinere, id est ad caelestem Hierusalem, quam sterilem vocat Scriptura,
quia diu filios in terra non genuit.

Quae deserta etiam dicta est caelestem iustitiam deserentibus


hominibus terrena sectantibus, tamquam virum habente illa terrena
Hierusalem, quia legem acceperat. Et idem caelestem Hierusalem Sara
significat, quae diu deserta est a concubitu viri propter cognitam
sterilitatem.

Non enim tales homines, qualis erat Abraham, ad explendam


libidinem utebantur feminis, sed ad successionem prolis. Accesserat autem
sterilitati etiam senectus, ut ex omni desperatione divina promissio
magnum meritum credentibus daret. Certus ergo de promissione Dei officio
gignendi accessit ad aetatem iam gravem, quam in annis vigentioribus
corporali copulatione deseruerat.

Non enim ob aliud Apostolus adiuncta earum mulierum figura


interpretatur, quod per prophetam dictum est: Quoniam multi filii desertae
magis quam eius, quae habet virum, cum et marito prior Sara sit mortua
neque inter eos ullum exstitisset divortium. Unde ergo illa deserta aut illa
habens virum, nisi quod Abraham propagandae prolis operam ad Agar
ancillae fecunditatem ab uxoris Sarae sterilitate transtulerat? Ipsa tamen
permittente et ultro offerente, ut maritus eius de ancilla susciperet filios.

Antiqua enim iustitiae regula est, quam commendat ad Corinthios


idem Apostolus: Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter
autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulie. Et huiusmodi
enim debita sicut cetera in eorum, quibus debentur, potestate consistunt.
Cui potestati qui fraudem non facit, ille castitatis coniugalis iura custodit.
Senectus autem parentuum Isaac ad eam significationem valet, quoniam
Novi Testamenti populus, quamvis sit novus, praedestinatio tamen eius
apud Deum et ipsa Hierusalem caelestis antiqua est. Unde et Ioannes ad
Parthos dicit: Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis, quod erat ab initi.

Carnales autem qui sunt in Ecclesia, ex quibus haereses et scismata


fiunt, ex Evangelio quidem occasionem nascendi acceperunt, sed carnalis
error, quo concepti sunt et quem secum trahunt, non refertur ad
antiquitatem veritatis; et ideo de matre adolescentula et de patre sene sine
repromissione nati sunt. Quia et Dominus non nisi ob antiquitatem veritatis
in Apocalypsi albo capite apparui.

Nati sunt ergo tales ex occasione antiquae veritatis in novitio


temporalique mendacio. Dicit ergo nos Apostolus secundum Isaac
promissionis filios esse et sic persecutionem passum Isaac ab Ismaele,
quemadmodum hi, qui spiritaliter vivere coeperant, a carnalibus Iudaeis
persecutionem patiebantur; frustra tamen, cum secundum Scripturam
eiciatur ancilla et filius eius nec heres esse possit cum filio liberae. Nos
autem, inquit, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. Ea enim libertas
nunc maxime opponenda est servitutis iugo, quo in operibus legis
tenebantur, qui ad circumcisionem istos trahebant.

41. Cum autem dicit: State ergo, significat eos nondum cecidisse,
accomodatius enim diceret: Surgite. Sed quod addidit: Et ne iterum
servitutis iugo attineamini, quandoquidem hic nullum aliud iugum potest
intellegi, quo eos attineri nolit nisi circumcisionis taliumque observationum
Iudaicarum; ita enim et sequitur: Ecce ego Paulus dico vobis, quia, si
circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, quomodo accepturi sumus,
quod ait: Ne iterum servitutis iugo attineamini; cum ad eos scribat, qui
Iudaei numquam fuerant?

Nam hoc agit utique, ne circumcidantur. Sed nimirum hic declaratur


et confirmatur illa sententia, de qua superius disputavimus. Quid enim aliud
hoc loco Gentibus dicat, non invenio nisi ut prosit illis, quod a servitute
superstitionis suae per fidem Christi liberati sunt, ne iterum servi esse
velint sub iugo observationum carnalium quamvis sub lege Dei tamen
carnalem populum serviliter alligantium. Christum autem nihil eis
profuturum esse dicit, si circumcidantur, sed illo modo, quo eos isti
volebant circumcidi, id est ut in carnis circumcisione ponerent spem salutis.

Non enim Timotheo non profuit Christus, quia Paulus ipse illum iam
christianum iuvenem circumcidit; fecit autem hoc propter scandalum
suorum nihil simulans omnino, sed ex illa indifferentia, qua dicit:
Circumcisio nihil est et praeputium nihil es. Nihil enim obest ista
circumcisio ei, qui salutem in illa esse non credit. Secundum hanc
sententiam etiam illud addidit: Testificor autem omni homini circumcidenti
se, id est, tamquam salutarem istam circumcisionem appetenti, quia debitor
est universae legis faciendae.

Quod ideo ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum,


quae in legis operibus scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec
ipsi Iudaei, nec parentes eorum implere potuerunt, sicut Petrus in Actibus
Apostolorum dici, abstineret se ab his, quibus eos isti subiugare cupiebant.

42. Evacuati, inquit, estis a Christo, qui in lege iustificamini. Haec est illa
proscriptio, qua Christum proscriptum superius dixera, ut cum isti
evacuarentur a Christo, id est, Christus ab eis tamquam a possessione,
quam tenebat, abscedit, opera legis in eam possessionem tamquam in
vacuam inducantur. Quod quia non Christo sed illis obest, addidit: A gratia
excidistis.

Cum enim hoc agat gratia Christi, ut illi, qui debitores erant operum
legis, liberentur hoc debito; isti ingrati tantae gratiae, debitores esse volunt
universae legis faciendae. Nondum autem erat factum, sed, quia voluntas
moveri coeperat, ita plerisque locis loquitur, quasi factum sit. Nos enim,
inquit, spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.

In quo demonstrat ea pertinere ad fidem Christi, quae spiritaliter


exspectantur; non quae carnaliter desiderantur, qualibus promissionibus
servitus illa tenebatur; sicut alio loco dicit: Non respicientibus nobis, quae
videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt,
quae autem non videntur, aeterna sun. Deinde subiunxit: In Christo enim
Iesu neque circumcisio quidquam valet neque praeputium, ut illam
indifferentiam declararet nihilque perniciosum esse in hac circumcisione
ostenderet nisi ex illa salutem sperare.

Nihil ergo valere dicit in Christo circumcisionem aut praeputium sed


fidem, quae per dilectionem operatur. Et hic illud tetigit, quia sub lege
servitus per timorem operatur. Currebatis bene, inquit, quis vos impedivit
veritati non oboedire? Hoc est, quod superius ait: Quis vos fascinavit?
Suasio vestra, inquit, non ex eo est, qui vocavit vos.

Haec enim suasio carnalis est, ille autem in libertatem vocavit.


Suasionem autem eorum dixit, quod eis suadebatur. Eos autem paucos, qui
ad illos veniebant, ut ista suaderent, quia in comparatione multitudinis
credentium Galatarum exigui numero erant, fermentum appellat. Recipient
autem isti fermentum et tota massa, id est, tota eorum Ecclesia in
corruptione carnalis servitutis quodammodo fermentabitur, si tales suasores
tamquam iustos et fideles recipientes honoraverint.

Ego, inquit, confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis.


Hinc utique manifestum est nondum illos fuisse possessos a talibus. Qui
autem conturbat vos, inquit, portabit iudicium, quicumque ille fuerit. Haec
est illa conturbatio contraria ordini, ut de spiritalibus carnales fiant. Et
quoniam intellegendum est fuisse quosdam, qui cum vellent eis istam
servitutem persuadere et viderent eos Pauli apostoli auctoritate revocari,
dicerent etiam ipsum Paulum id sentire sed non eis facile aperire voluisse
sententiam suam, opportunissime subiecit: Ego autem, fratres, si
circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Etiam
ab ipsis enim patiebatur persecutionem, qui talia persuadere moliebantur,
cum iam Evangelium suscepisse viderentur.

Quos tangit alio loco ubi ait: Periculis in falsis fratribus, et hic in
capite Epistolae ubi dicit: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui
subintroierunt proscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo
Iesu, ut nos in servitutem redigeren. Ergo si circumcisionem praedicabat,
desinerent eum persequi.

Qui tamen ne timerentur ab eis, quibus christiana libertas


annuntiabatur aut ne ab ipso Apostolo timeri putarentur, propterea superius
libera plenus fiducia nomen suum etiam professus est dicens: Ecce ego
Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit,
tamquam si diceret: Ecce me imitamini, ut non timeatis, aut in me causam
refundite, si timetis. Quod autem dicit: Ergo evacuatum est scandalum
crucis, sententiam illam repetit: Si ex lege iustitia ergo Christus gratis
mortuus est.

Sed hic quoniam scandalum nominat, in memoriam revocat


propterea maxime in Christo passos esse scandalum Iudaeos, quia istas
carnales observationes, quas pro ipsa salute se habere arbitrabantur, eum
saepe animadvertebant praeterire atque contemnere. Hoc ergo ita dixit, ac
si diceret: Sine causa ergo Christum, cum ista contemneret, scandalizati
Iudaei crucifixerunt, si adhuc eis, pro quibus crucifixus est, talia
persuadentur.

Et adiecit elegantissima ambiguitate quasi sub specie maledictionis


benedictionem dicens: Utinam et abscidantur, qui vos conturbant. Non
tantum, inquit, circumcidantur, sed et abscidantur. Sic enim fient spadones
propter regnum caelorum et carnalia seminare cessabunt.

43. Vos enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres, quia illa conturbatio
a spiritalibus ad carnalia revocans in servitutem trahebat. Sed iam hinc
opera illa legis tractare incipit, de quibus eum supra dixeram in fine
Epistolae tractaturum, quae ad Novum quoque Testamentum pertinere
nemo ambigit; sed alio fine, quo liberos ea facere decet, id est caritatis
aeterna sperantis hinc preamia et ex fide exspectantis. Non sicut Iudaei, qui
timore ista implere cogebantur non illo casto permanente in saeculum
saecul, sed quo timebant praesenti vitae suae; et ideo quaedam opera legis
implebant, quae in sacramentis sunt; illa vero, quae ad bonos mores
pertinent, omnino non poterant. Non enim implet ea nisi caritas.

Quia et hominem si propterea non occidit aliquis, ne et ipse


occidatur, non implet praeceptum iustitiae, sed si ideo non occidit, quia
iniustum est, etiam si id possit facere impune, non solum apud homines,
sed etiam apud Deum. Sicut David cum divinitus accepisset in potestatem
regem Saul, impune utique occideret nec hominibus in se vindicaturis, quia
multum ab eis diligebatur idem David; nec Deo, qui hanc ipsam potestatem
dedisse se dixerat, ut omnino ei faceret, quod velle.

Pepercit ergo diligens proximum tamquam seipsum non solum


persecutum sed etiam persecuturum, qui eum corrigi quam interfici
malebat, homo in Veteri Testamento sed non homo de Veteri Testamento,
quem fides futurae haereditatis Christi revelata et reddita salvum faciebat et
ad imitandum vocabat. Ideo nunc dicit Apostolus: In libertatem vocati
estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, id est, ne
audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per
caritatem, inquit, servite invicem. Qui enim per caritatem servit, libere
servit et sine miseria obtemperans Deo cum amore faciendo, quod docetur,
non cum timore, quod cogitur.
44. Omnis enim lex, inquit, in uno sermone impleta est in eo, quod diliges
proximum tuum tamquam teipsum. Omnem ergo legem nunc dicit ex his
operibus, quae ad bonos mores pertinent, quia et illa, quae sunt in
sacramentis, cum bene a liberis intelleguntur, nec carnaliter observantur a
servis, ad illa duo praecepta referantur necesse est, dilectionis Dei et
proximi.

Recte itaque accipitur ad hoc pertinere, quod etiam Dominus ait: Non
veni legem solvere sed impler, quia erat ablaturus timorem carnalem,
spiritalem autem caritatem daturus, qua sola lex impleri potest. Plenitudo
enim legis caritas, et, quoniam fides impetrat Spiritum Sanctum, per quem
caritas Dei diffusa est in cordibus operantium iustitiam, nullo modo
quisquam ante gratiam fidei de bonis operibus glorietur.

Quapropter istos iactantes se de operibus legis ita refellit Apostolus,


dum ostendit opera vetusta sacramentorum umbras futurorum fuisse, quas
iam adventu Domini libero heredi necessarias non esse monstravit; opera
vero ad bonos mores pertinentia non impleri nisi dilectione, per quam fides
operatu. Unde si opera legis quaedam post fidem superflua, quaedam ante
fidem nulla sunt, vivat iustus ex fid, ut et onus grave servitutis abiciat levi
sarcina Christi vegetatu, et iustitiae metas non transgrediatur, leni iugo
caritatis obtemperans.

45. Quaeri autem potest, cur Apostolus et hic solam commemoravit


proximi dilectionem, qua legem dixit impleri; et ad Romanos, cum in
eadem quaestionem versaretur: Qui enim diligit alterum, inquit, legem
implevit, nam: Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non
cuncupisces et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur:
Diliges proximum tuum tamquam teipum, dilectio proximi malum non
operatur. Plenitudo autem legis carita.

Cum ergo nonnisi in duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi


perfecta sit caritas, cur Apostolus et in hac et in illa Epistola solam proximi
dilectionem commemorat; nisi quia de dilectione Dei possunt mentiri
homines, quia rariores tentationes eam probant; in dilectione autem proximi
facilius convincuntur eam non habere, dum inique cum hominibus agunt?
Consequens est autem, ut, qui ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente
Deum diligit, diligat et proximum tamquam seipsum; quia hoc iubet ille,
quem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligit.

Item diligere proximum, id est omnem hominem tamquam seipsum,


quis potest, nisi Deum diligat, cuius praecepto et dono dilectionem proximi
possit implere? Cum ergo utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine
altero possit teneri, etiam unum horum commemorare plerumque sufficit,
cum agitur de operibus iustitiae, sed opportunius illud, de quo quisque
facilius convincitur. Unde et Ioannes dicit: Qui enim non diligit fratrem
suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?
Mentiebantur enim quidam dilectionem se Dei habere, et de odio fraterno
eam non habere convincebantur, de quo iudicare in quotidiana vita et
moribus facile est.

Si autem mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem


consumamini, hoc enim maxime vitio contentionis et invidentiae,
perniciosae disputationes inter eos nutriebantur, male de invicem loquendo
et quaerendo quisque gloriam suam vanamque victoriam, quibus studiis
consumitur societas populi, dum in partes discinditur.

Quomodo autem ista vitare possunt, nisi spiritu ambulent et


concupiscentias carnis non perficiant? Primum enim et magnum munus est
spiritus, humilitas et mansuetudo. Unde illud, quod iam commemoravi,
Dominus clamat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et illud
Prophetae: Super quem requiescit Spiritus meus nisi super humilem et
quietum et trementem verba mea?

46. Quod autem ait: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus
autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea, quae
vultis, faciatis, putant hic homines liberum voluntatis arbitrium negare
Apostolum nos habere, nec intellegunt hoc eis dictum, si gratiam fidei
susceptam tenere nolunt, per quam solam possunt spiritu ambulare et
concupiscentias carnis non perficere; si ergo nolunt eam tenere, non
poterunt ea, quae volunt facere.

Volunt enim operari opera iustitiae, quae sunt in lege, sed vincuntur
concupiscentia carnis, quam sequendo deserunt gratiam fidei. Unde et ad
Romanos dicit: Prudentia carnis inimica in Deum; legi enim Dei non est
subiecta, neque enim potest.
Cum enim caritas legem impleat, prudentia vero carnis commoda
temporalia consectando spiritali caritate adversetur; quomodo potest legi
Dei esse subiecta, id est libenter atque obsequenter implere iustitiam eique
non adversari; quando etiam dum conatur, vincatur necesse est, ubi
invenerit maius commodum temporale de iniquitate se posse assequi quam
si custodiat aequitatem? Sicut enim prima hominis vita est ante legem, cum
nulla nequitia et malitia prohibetur neque ulla ex parte pravis cupiditatibus
resistit, quia non est, qui prohibeat; sic secunda est sub lege ante gratiam,
quando prohibetur quidem et conatur a peccato abstinere se sed vincitur,
quia nondum iustitiam propter Deum et propter ipsam iustitiam diligit, sed
eam sibi vult ad conquirendum terrena servire.

Itaque ubi viderit ex alia parte ipsam, ex alia commodum temporale,


trahitur pondere temporalis cupiditatis sicque relinquit iustitiam, quam
propterea tenere conabatur, ut haberet illud, quod se nunc videt amittere, si
illam tenuerit. Tertia est vita sub gratia, quando nihil temporalis commodi
iustitiae praeponitur, quod nisi caritate spiritali, quam Dominus exemplo
suo docuit et gratia donavit, fieri non potest. In hac enim vita etiamsi
existant desideria carnis de mortalitate corporis, tamen mentem ad
consensionem peccati non subiugant.

Ita iam non regnat peccatum in nostro mortali corpore, quamvis non
possit nisi inhabitare in eo, quamdiu mortale corpus est. Primo enim non
regnat, cum mente servimus legi Dei quamvis carne legi peccati, id est
poenali consuetudini, cum ex illa existunt desideria, quibus tamen non
oboedimus. Postea vero ex omni parte exstinguitur. Quoniam si Spiritus
Iesu habitat in nobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora nostra propter Spiritum, qui habitat in nobis.

Nunc ergo implendus est gradus sub gratia, ut faciamus quod


volumus spiritu, etiamsi carne non possumus, id est non oboediamus
desideriis peccati ad praebenda illi membra nostra arma iniquitatis, etiamsi
non valemus efficere, ut eadem desideria non existant; ut quamvis nondum
simus in pace illa aeterna ex omni hominis parte perfecta, iam tamen
desinamus esse sub lege, ubi praevaricationis rea mens tenetur, dum eam
concupiscentia carnis in consensionem peccati captivam ducit, simus autem
sub gratia, ubi nulla est condemnatio in his, qui sunt in Christo Iesu, quia
non certantem sed victum poena consequitur.
47. Ordinatissime itaque subiungit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc
estis sub lege, ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita
concupiscit adversus carnem, ut non ea, quae volunt, faciant, id est non se
teneant invictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente adversum se carne
vincantur, non solum ea repugnante legi mentis eorum, sed etiam
captivante illos sub lege peccati, quae est in membris mortalibus.

Qui enim non ducuntur spiritu, sequitur, ut carne ducantur. Non


autem pati adversitatem carnis, sed duci a carne damnatio est. Et ideo:
Quod si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. Nam et superius
non ait: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non habueritis, sed: Ne
perfeceritis. Quippe non eas omnino habere, non iam certamen sed
certaminis praemium est, si obtinuerimus victoriam perseverando sub
gratia. Commutatio enim corporis in immortalem statum sola carnis
concupiscentias non habebit.

48. Deinde incipit opera carnis enumerare, ut intellegant se, si ad


operandum ista desideriis carnalibus consenserint, tunc duci carne non
spiritu. Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes,
immunditiae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones,
animositates, aemulationes, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates,
commessationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi,
quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.

Agunt autem haec, qui cupiditatibus carnalibus consentientes


facienda esse decernunt, etiamsi ad implendum facultas non datur. Ceterum
qui tanguntur huiusmodi motibus et immobiles in maiore caritate
consistunt, non solum non eis exhibentes membra corporis ad male
operandum, sed neque nutu consensionis ad exhibendum consentientes;
non haec agunt et ideo regnum Dei possidebunt.

Non enim iam regnat peccatum in eorum mortali corpore ad


oboediendum desideriis eius, quamvis habitet in eodem mortali corpore
peccatum nondum exstincto impetu consuetudinis naturalis, quia mortaliter
nati sumus, et propriae vitae nostrae, cum et nos ipsi peccando auximus,
quod ab origine peccati humani damnationisque trahebamus. Aliud est
enim non peccare, aliud non habere peccatum.
Nam in quo peccatum non regnat, non peccat, id est qui non oboedit
desideriis eius, in quo autem non existunt omnino ista desideria, non solum
non peccat, sed etiam non habet peccatum. Quod etiam si ex multis
partibus in ista vita possit effici, ex omni tamen parte nonnisi in
resurrectione carnis atque commutatione sperandum est. Potest autem
movere, quod ait: Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia
agunt regnum Dei non possidebunt, si quaeratur, ubi ista praedixerit, nam
in hac Epistola non invenitur. Ergo aut praesens cum esset, hoc praedixerat
aut cognoverat pervenisse ad illos Epistolam, quae missa est ad Corinthios.

Ibi enim sic ait: Nolite errare, neque fornicatores neque idolis
servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces
regnum Dei possidebunt.

49. Hic ergo cum enumerasset opera carnis, quibus clausum est regnum
Dei, subiecit etiam opera spiritus, quos spiritus fructus vocat. Fructus
autem spiritus est, inquit, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas,
bonitas, fides, mansuetudo, continentia, et addidit: Adversus huiusmodi non
est lex, ut intellegamus illos sub lege positos, in quibus ista non regnant.

Nam in quibus haec regnant, ipsi lege legitime utuntur, quia non est
illis lex ad coercendum posita; maior enim et praepollentior delectatio
eorum iustitia est. Sic etiam ad Timotheum dicit: Scimus enim, quia bona
est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc, quia lex iusto posita non est,
iniustis autem et non subditis et impiis et peccatoribus scelestis et
contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicatoribus,
masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris, et si quid
aliud sanae doctrinae adversatur, subauditur: his lex posita est.

Regnant ergo spiritales isti fructus in homine, in quo peccata non


regnant. Regnant autem ista bona, si tantum delectant, ut ipsa teneant
animum in tentationibus, ne in peccati consensionem ruat. Quod enim
amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est, ut verbi gratia
occurrit forma speciosae feminae et movet ad delectationem fornicationis,
sed si plus delectat pulchritudo illa intima et sincera species castitatis per
gratiam, quae est in fide Christi, secundum hanc vivimus et secundum hanc
operamur: ut non regnante in nobis peccato ad oboediendum desideriis
eius, sed regnante iustitia per caritatem cum magna delectatione faciamus,
quidquid in ea Deo placere cognoscimus. Quod autem de castitate et de
fornicatione dixi, hoc de ceteris intellegi volui.

50. Neque moveat vel quod non omnino ad eumdem numerum et ordinem
opera carnis in hac Epistola enumeravit atque in illa ad Corinthios vel quod
spiritalia bona pauciora pluribus carnalibus vitiis opposuit, neque ita e
contrario, ut fornicationibus castitas, immunditiis munditia atque ita ceteris
cetera occurrerent.

Non enim hoc suscepit, ut doceret, quot sint, sed in quo genere illa
vitanda illa vero expetenda sint; cum carnis et spiritus nominibus a poena
peccati atque peccato ad gratiam Domini atque iustitiam nos converti
oportere praediceret, ne deserendo gratiam temporalem, qua pro nobis
Dominus mortuus est, non perveniamus ad aeternam quietem, in qua pro
nobis Dominus vivit, neque intellegendo poenam temporalem, in qua nos
Dominus mortalitate carnis edomare dignatus est, in poenam sempiternam
incidamus, quae perseveranti adversus Dominum superbiae preaparata est.
Cum enim commemoratis multis operibus carnis addidit: et his similia,
satis ostendit non se ista examinatiore numero collocasse sed liberiore
sermone posuisse. Hoc etiam de spiritalibus fructibus fecit. Non enim ait:
Adversus haec non est lex, sed: Adversus huiusmodi, hoc est sive ista sive
etiam cetera huiusmodi.

51. Sed tamen diligenter considerantibus non hic omni modo carnalium
spiritaliumque operum oppositio inordinata atque confusa est. Ob hoc
autem latet, quia pauciora vel singula quibusdam pluribus opponuntur.

Nam ex eo, quod carnalium vitiorum in capite posuit fornicationes,


in capite autem virtutum spiritalium caritatem, quem non divinarum
litterarum studiosum faciat intentum ad perscrutanda cetera? Si enim
fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et vagus, explendae
libidinis consectando licentiam, quid tam legitime ad spiritalem
fecunditatem coniungitur quam anima Deo? Cui quanto fixius inhaeserit,
tanto est incorruptior. Inhaeret autem caritate.

Recte igitur fornicationi opponitur caritas, in qua sola est custodia


castitatis. Immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa fornicatione
conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur. Idolorum autem
servitus ultima fornicatio est animae, propter quam etiam bellum adversus
Evangelium cum reconciliatis Deo furiosissimum gestum est, cuius
reliquiae quamvis tepidae diu adhuc tamen recalent.

Huic itaque pax contraria est, qua reconciliamur Deo, eademque pace
etiam cum hominibus custodita veneficiorum, inimicitiarum, contentionum,
aemulationum, animositatum dissensionumque vitia sanantur in nobis, ut
autem in aliis, inter quos vivimus, iusta moderatione tractentur et ad
sustinendum longanimitas et ad curandum benignitas et ad ignoscendum
bonitas militat. Iam vero haeresibus fides, invidiae mansuetudo,
ebrietatibus et comessationibus continentia reluctatur.

52. Ne quis sane arbitretur hoc esse invidiam, quod est aemulatio, vicina
enim sunt et propter ipsam vicinitatem plerumque utrumlibet horum pro
altero vel aemulatio pro invidia vel invidia pro aemulatione ponitur. Sed
quia utrumque hic locis suis dictum est, utique distinctionem de nobis
flagitant. Nam aemulatio est dolor animi, cum alius pervenit ad rem, quam
duo pluresve appetebant, et nisi ab uno haberi non potest.

Istam sanat pax, qua id appetimus, quod omnes, qui appetunt, si


assequantur, unum in eo fiunt. Invidia vero dolor animi est, cum indignus
videtur aliquid assequi etiam, quod tu non appetebas. Hanc sanat
mansuetudo, cum quisque ad iudicium Dei revocans non resistit voluntati
eius et magis ei credit recte factum esse quam sibi quod putabat indignum.

53. Crucifixerunt autem carnem suam cum passionibus et concupiscentiis,


sicut consequenter dicit: Qui sunt in Christo Iesu. Unde autem crucifixerunt
nisi timore illo casto permanente in saeculum saeculi, quo cavemus
offendere illum, quem toto corde, tota anima, tota mente diligimus. Non
enim hoc timore timet adultera, ne custodiatur a viro, quo timet casta, ne
deseratur; illi enim tristis est praesentia viri, huic absentia.

Et ideo timor ille corruptus est et transire non vult hoc saeculum, iste
autem castus permanet in saeculum saeculi. De quo timore crucifigi optat
Propheta, cum dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas. Ista crux est,
de qua Dominus dicit: Tolle crucem tuam et sequere me.

54. Si spiritu, inquit, vivimus, spiritu et sectemur. Manifestum est certe


secundum id nos vivere, quod sectati fuerimus; sectabimur autem, quod
dilexerimus. Itaque si ex adverso existant duo: praeceptum iustitiae et
consuetudo carnalis, et utrumque diligitur, id sectabimur, quod amplius
dilexerimus; si tantumdem utrumque diligitur, nihil eorum sectabimur, sed
aut timore aut inviti trahemur in alterutram partem; aut, si utrumque
aequaliter etiam timemus, in periculo sine dubio remanebimus, fluctu
delectationis et timoris alternante quassati.

Sed pax Christi vincat in cordibus nostris. Tunc enim orationes et


gemitus, et in auxilium invocata dextera misericordiae Dei, sacrificium
contribulati cordis non despicit caritatemque sui ampliorem
commendatione periculi, de quo liberavit, exsuscitat. In eo autem illi
fallebantur, quod negare quidem non poterant, sectandum sibi esse
Spiritum Sanctum assertorem ac ducem libertatis suae; sed ad opera
servilia carnaliter conversi retrorsum se conari non intellegebant.

Propterea non ait: Si spiritu vivimus, spiritum sectemur, sed:


Spiritum sectemur, inquit. Fatebantur enim Spiritui Sancto servire oportere
et eum non spiritu suo sed carne volebant sectari; non spiritaliter obtinentes
gratiam Dei, sed in circumcisione carnali et ceteris huiusmodi spem
constituentes salutis.

55. Non efficiamur, inquit, inanis gloriae cupidi, invicem invidentes et


invicem provocantes.

Prorsus magnifice et omnino divino ordine, posteaquam eos instruxit


adversus illos, a quibus in servitutem legis seducebantur, hoc in eis cavet,
ne instructiores facti et volentes iam calumniis carnalium respondere
contentionibus studeant et appetitu inanis gloriae legis oneribus non
servientes, vanis cupiditatibus serviant.

56. Nihil autem sic probat spiritalem virum quam peccati alieni tractatio,
cum liberationem eius potius quam insultationem, potiusque auxilia quam
convicia meditatur et, quantum facultas tribuitur, suscipit. Et ideo dicit:
Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales
estis, instruite huiusmodi.

Deinde ne sibi quisque videatur instruere, etiam cum proterve


exagitat irridetque peccantem aut superbe tamquam insanabilem detestatur:
In spiritu, inquit, mansuetudinis intendens teipsum, ne et tu tenteris. Nihil
enim ad misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio. Ita eos
nec deesse voluit fratrum correptioni nec studere certamini.

Multi enim homines, cum a somno excitantur, litigare volunt; aut


rursus dormire, cum litigare prohibentur. Pax igitur et dilectio, communis
periculi cogitatione in corde serventur, modus autem sermonis, sive acrius
sive blandius proferatur, sicut salus eius, quem corrigis, videtur postulare,
moderandus est. Nam et alio loco dicit: Servum autem Domini litigare non
oportet sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem. Et ne quisquam ex
eo putet cessandum sibi esse a correptione erroris alterius, vide quid
adiungat: In modestia, inquit, corripientem diversa sentientes.

Quomodo in modestia, quomodo corripientem, nisi cum lenitatem


corde retinemus et aliquam medicamenti acrimoniam verbo correptionis
aspergimus? Nec aliter accipiendum video, quod in eadem Epistola
positum est: Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, hortare,
increpa in omni longanimitate et doctrina.

Importunitas enim opportunitati utique contraria est, neque omnino


ullum medicamentum sanat, nisi quod opportune adhibueris. Quamquam
ergo et sic possit distingui: Insta opportune, ut alius sit sensus: Importune
argue, deinde cetera contexantur: Hortare, increpa cum omni
longanimitate et doctrina, ut tunc opportunus sentiaris, cum istas
aedificando, cum autem destruis arguendo non cures, etiam si importunus
videaris, si hoc est talibus importunum; ita duo quae sequuntur ad duo
superiora possunt singillatim referri: Hortare, cum opportune instas,
increpa, cum importune arguis, deinde cetera duo similiter, sed converso
ordine, referuntur: Cum omni longanimitate, ad sustinendas indignationes
eorum, quos destruis, et doctrina, ad instruenda eorum studia, quos
aedificas; tamen etiamsi illo usitatiore modo distinguatur: Insta opportune,
quod si hoc modo non proficis, importune; ita intellegendum est, ut tu
opportunitatem omnino non deseras et sic accipias, quod dictum est:
importune, ut illi videaris importunus, qui non libenter audit, quae dicuntur
in eum; tu tamen scias hoc illi esse opportunum et dilectionem curamque
sanitatis eius animo teneas mansueto et modesto et fraterno.

Multi enim postea cogitantes, quae audierint et quam iusta audierint,


ipsi se gravius et severius arguerunt et, quamvis perturbatiores a medico
viderentur abscedere, paulatim verbi vigore in medullas penetrante, sanati
sunt. Quod non fieret, si semper exspectaremus periclitantem
putrescentibus membris, quando eum liberet aut uri aut secari.

Quod nec ipsi corporis medici attendunt, qui terrenae mercedis


intuitu curant. Quotus enim quisque reperitur, qui ferrum eorum aut ignem
non ligatus expertus sit, cum et illi rariores sint, qui volentes ligati fuerint.
Plures enim resistentes et mori se malle clamantes quam illo curari modo
vix lingua ipsa eorum relicta libera omnibus membris constrinxerunt; neque
ad suum neque ad reluctantis sed ad ipius artis arbitrium; quorum tamen
vocibus conviciisque dolentium nec commovetur curantis animus nec
quiescit manus.

Medicinae autem caelestis ministri aut per odiorum trabem cernere


stipulam in oculo fratris volunt, aut tolerabilius mortem videre peccantis
quam verbum indignantis audire; quod non ita accidisset, si tam sanum
animum curando alterius animo adhiberemus, quam sanis manibus illi
medici aliena membra pertractant.

57. Numquam itaque alieni peccati obiurgandi suscipiendum est negotium,


nisi cum internis interrogationibus examinantes nostram conscientiam
liquido nobis coram Deo responderimus dilectione nos facere.

Quod si convicium vel minae vel etiam persecutiones eius, quem


argueris, laceraverint animum; si adhuc ille per te sanari posse videbitur,
nihil respondeas, donec saneris prior; ne forte carnalibus motibus tuis ad
nocendum consentias et exhibeas linguam tuam arma iniquitatis peccato, ad
reddendum malum pro malo aut maledictum pro maledicto.

Quidquid enim lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non


caritas corrigentis. Dilige et dic, quod voles, nullo modo maledictum erit,
quod specie maledicti sonuerit, si memineris senserisque te in gladio verbi
Dei liberatorem hominis esse velle ab obsidione vitiorum.

Quod si forte, ut plerumque accidit, dilectione quidem talem suscipis


actionem et ad eam corde dilectionis accedis, sed inter agendum subrepserit
aliquid, dum tibi resistitur, quod te auferat ab hominis vitio percutiendo et
ipsi homini faciat infestum, postea te lacrimis lavantem huiusmodi
pulverem multo salubrius meminisse oportebit, quam non debeamus super
aliorum superbire peccata, quando in ipsa eorum obiurgatione peccamus,
cum facilius nos ira peccantis iratos quam miseria misericordes facit.

58. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi, legem
utique caritatis. Si autem implet legem, qui diligit proximum, dilectioque
proximi etiam in veteribus Scripturis maxime commendatur, in qua
dilectione dicit alio loco idem Apostolus recapitulari omnia mandata legis;
manifestum est etiam illam Scripturam, quae priori populo data est, legem
Christi esse, quam venit implere caritate, quae non implebatur timore.
Eadem igitur Scriptura et idem mandatum, cum bonis terrenis inhiantes
premit servos, Testamentum Vetus; cum in bona aeterna flagrantes erigit
liberos, Testamentum Novum vocatur.

59. Si enim aliquis, inquit, videtur esse aliquid, cum nihil sit, seipsum
seducit. Non enim eum seducunt laudatores eius, sed ipse potius, quia, cum
sibi ipse praesentior quam illi, mavult se in illis quaerere quam in seipso.
Sed quid dicit Apostolus? Opus autem suum probet unusquisque et tunc in
seipso tantum gloriam habebit et non in altero, id est intus in conscientia
sua et non in altero, id est cum eum alter laudat.

Unusquisque enim, inquit, proprium onus portabit. Non ergo


laudatores nostri minuunt onera conscientiae nostrae; atque utinam non
etiam accumulent, cum plerumque ne illis offensis laus nostra minuatur, aut
obiurgatione illos curare negligimus aut iactanter eis aliquid nostrum
ostentamus potius quam constanter ostendimus.

Omitto ea, quae fingunt et mentiuntur de se homines propter


hominum laudes. Quid enim ista caecitate tenebrosius ad obtinendam
inanissimam gloriam errorem hominis aucupari et Deum testem in corde
contemnere? Quasi vero ullo modo comparandus sit error illius, qui te
bonum putat, errori tuo, qui homini de falso bono placere studes, de vero
malo displices Deo.

60. Iam cetera planissima esse existimo. Nam et illud usitatum praeceptum
est, ut praedicatori verbi Dei praebeat necessaria, cui praedicatur. Ad bona
enim opera hortandi erant, ut etiam egenti Christo ministrarent staturi ad
dexteram cum agnis, ut plus in eis operaretur dilectio fidei, quam legis
possit timor.
Neque hoc quisquam maiore fiducia debet praecipere quam hic
Apostolus, qui manibus suis victum transigens haec in se nolebat fieri, ut
maiore pondere, propter eorum magis utilitatem, qui haec exhiberent, quam
propter eorum, quibus exhiberent ea, se monere omnibus demostraret.

61. Quod autem deinde subiungit: Nolite errare, Deus non subsannatur,
quod enim seminaverit homo, hoc et metet; novit, inter quae verba
perditorum hominum laborent, qui constituuntur in fide rerum earum, quas
non vident. Vident enim seminationem operum suorum, sed messem non
vident.

Nec talis eis messis promittitur, qualis hic reddi solet, quia iustus ex
fide vivit. Quia qui seminaverit, inquit, in carne sua ex carne metet
corruptionem. Hoc dicit de amatoribus voluptatum magis quam Dei. In
carne enim sua seminat, qui omnia, quae facit, etiamsi bona videantur,
propterea tamen facit, ut carnaliter ei bene sit. Qui autem seminaverit in
spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.

Seminatio in spiritu est ex fide cum caritate servire iustitiae et non


obaudire desideriis peccati, quamvis de mortali carne existentibus. Messis
autem vitae aeternae, cum inimica novissima destruetur mors et
absorbebitur mortale a vita et corruptibile hoc induet incorruptionem. In
hoc ergo tertio gradu, quo sub gratia sumus, seminamus in lacrimis, cum
existunt desideria de animali corpore, quibus non consentiendo renitimur,
ut in gaudio metamus, cum etiam reformatio corporis, ex nulla parte
hominis ulla nos sollicitabit molestia ullumve tentationis periculum.

Nam etiam ipsum animale corpus deputatur in semine. Seminatur


enim corpus animale, ait alio loco, ut ad messem pertineat, quod adiunxit:
surget corpus spiritale. Huic ergo sententiae Propheta concinit, dicens: Qui
seminat in lacrimis, in gaudio metet. Bene autem seminare, id est bene
operari, facilius est quam in eo perseverare.

Fructus enim solet laborem consolari, messis autem nostra in fine


promittitur, et ideo perseverantia opus est. Qui enim perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit. Et Propheta clamat: Sustine Dominum, viriliter age
et confortetur cor tuum et sustine Dominum. Quod nunc Apostolus ait:
Bonum autem facientes, inquit, non infirmemur; proprio enim tempore
metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus, operemur bonum ad
omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Quos eum credendum est, nisi
Christianos significare? Omnibus enim pari dilectione vita aeterna optanda
est, sed non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia.

62. Deinde cum docuisset, opera ipsa legis, quae sunt salubria et ad bonos
mores pertinent, dilectione fidei posse tantummodo impleri non timore
servili, redit ad illud, unde tota causa agitur. Vidistis, inquit, qualibus
litteris vobis scripsi mea manu. Cavet ne quisquam sub nomine Epistolae
eius fallat incautos. Qui volunt, inquit, placere in carne, hi cogunt vos
circumcidi, tantum ut in cruce Christi persecutionem non patiantur.

Multum enim persequebantur Iudaei eos, qui videbantur deserere


traditas huiusmodi observationes; quos ipse quam non timeat, satis ostendit,
cum tales litteras etiam sua manu scribere voluit. Docet ergo timorem
adhuc in istis operari tamquam sub lege constitutis, qui ad circumcisionem
Gentes cogerent. Neque enim qui circumcisi sunt, hi legem custodiunt.

Illam enim dicit custoditionem legis, non occidere, non moechari,


non falsum testimonium dicere et si qua huiusmodi ad bonos mores
pertinere manifestum est, quae nisi caritate et spe bonorum aeternorum,
quae per fidem accipiuntur, impleri non posse iam dictum est. Sed volunt
vos circumcidi, inquit, ut in vestra glorientur carne, id est ut non solum
non patiantur persecutionem a Iudaeis, qui nullo modo ferebant
incircumcisis legem prodi, sed etiam glorientur apud eos, quod tam multos
proselitos faciunt.

Ut enim unum proselitum facerent Iudaei, mare et terram eos circuire


solere, Dominus dixit. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri
Iesu Chisti, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Mundus
mihi crucifixus est, ait, ut me non teneat, et: ego mundo, ut eum non
teneam, id est ut neque mundus mihi nocere possit neque ego de mundo
aliquid cupiam. Qui autem in cruce Christi gloriatur, non vult placere in
carne, quia persecutiones carnalium non timet, quas prior, ut crucifigeretur,
ille sustinuit, ut vestigia sua sectantibus praeberet exemplum.

63. Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium. Servat usque in
finem illam indifferentiam, ne quis eum putaret vel in Timothei
circumcisione simulate aliquid egisse vel in cuiusquam agere, si forte
aliqua talis causa extitisset. Ostendit enim non ipsam circumcisionem
obesse aliquid credentibus sed spem salutis in talibus observationibus
constitutam. Nam et in Actibus Apostolorum hoc modo inveniuntur illi
circumcisionem persuadere, ut aliter eos, qui ex Gentibus crediderant,
salvos fieri negent posse.

Non ergo ipsius operis sed huius erroris perniciem refellit Apostolus.
Neque circumcisio ergo aliquid est neque praeputium, sed nova, inquit,
creatura. Novam creaturam dicit vitam novam per fidem Iesu Christi et
notandum verbum est. Difficile enim inveneris creaturam vocari etiam eos,
qui iam credendo in adoptionem filiorum venerunt. Dicit tamen et alio
loco: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta
sunt omnia nova, omnia autem ex Deo.

Ubi autem dicit: Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, et


postea dicit: Non solum autem sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes
165
, discernit eos, qui crediderunt ab appellatione creaturae, quomodo
eosdem aliquando homines aliquando non homines dicit. Nam exprobrans
obiecit Corinthiis quodam loco, quod adhuc homines essent, ubi ait: Nonne
homines estis et secundum hominem ambulatis?

Quomodo eumdem Dominum etiam post resurrectionem alicubi non


hominem appellat, sicut in principio huius Epistolae, cum ait: Non ab
hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, alicubi autem
hominem, sicut illo loco ubi ait: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et
hominum homo Christus Iesus.

Et quicumque, inquit, hanc regulam sectantur, pax super illos et


misericordia et super Israel Dei, id est eos, qui vere ad visionem Dei
praeparantur, non qui vocantur hoc nomine, et carnali caecitate videre
Dominum nolunt, quando gratiam eius respuentes servi esse temporum
cupiunt.

64. De cetero, inquit, laborem nemo mihi praestet. Non vult per turbulentas
contentiones taedium sibi fieri de re, quantum satis erat, exposita, et in
Epistola, quam ad Romanos scripsit et hac ipsa. Ego enim stigmata Domini
Iesu Christi in corpore meo porto, id est: habeo alios conflictus et
certamina cum carne mea, quae in persecutionibus quas patior mecum
dimicant. Stigmata enim dicuntur notae quaedam poenarum servilium, ut si
quis, verbi gratia, servus in compedibus fuerit propter noxam, id est propter
culpam, vel huiusmodi aliquid passus fuerit, stigmata habere dicatur; et
ideo in iure manumissionis inferioris est ordinis.

Nunc ergo Apostolus stigmata voluit appellare quasi notas poenarum


de persecutionibus, quas patiebatur. Propter culpam enim persecutionis,
qua persecutus erat Ecclesias Christi, haec sibi retribui cognoverat; sicut ab
ipso Domino dictum est Ananiae, cum idem illum Ananias tamquam
persecutorem Christianorum formidaret. Ego illi ostendam, inquit, quae
oporteat eum pati pro nomine meo.

Verumtamen propter remissionem peccatorum, in qua baptizatus


erat, omnes illae tribulationes non ei valebant ad perniciem sed ad coronam
victoriae proficiebant.

65. Conclusio Epistolae tamquam subscriptio manifesta est, nam et in


nonnullis aliis Epistolis ea utitur: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum
spiritu vestro, fratres. Amen!

You might also like