You are on page 1of 3

Aldaraia sive Soyga vocor

[PRFATIO]

ui coniunctioni naturae passus intendunt adnectere et qui perfectam doctrinam ex

cordis dulcedine appetunt ratione lineari detinentur primas existentias cordi ascribere

et voces debent praetermittere quae non connectuntur primis materiis prodentibus. Multi

enim sunt subfulti et fingentes se illarum habere noticiam et defraudantur quia multis

rationibus sua iura rescindunt deceptius intellectu interveniente; sed autoritatem veritatis a

longe salutant. Quis enim est Dei precentor solummodo suis cantionibus invigilare opus

sufficiens est et de xxiii tres memoris comendare et ad unguem operari vel quae

subiiciuntur quinario vel septenario numero. O charissimi fratres dulcissimi qui ad

honorem Dei eminentissimi, qui est superna maiestas, estis hic coadunati, opereprecium

est ut vos et nos ad honorem illius existamus, ad illius honorem et ad totius mundi
venerationem ad omnium honorem qui caelesti compositioni subiacent simili modo

terrene ut alii de nobis sunt instimulati bonum praeconizare facta electa, gestum

expolitum. Ut in primordio Deo honor exhibeatur et ad illorum commodum vigeat, ut

nostri sint memores quando a subiectione ista erimus subrepti. Et primis adhaeramus facta

illorum et dicta sub silentio praetereamus, qui nobis primi efficiuntur. Quicquid enim

habent vel habuerunt iuris nostrorum primorum fuerat. Dicta enim deorum corruptorum

vix possunt bona effici et mellita. Sed doctrinae illius qui nullius temporis vicissitudine

corrumpetur, operam sollicitam et non pigritatem tenemur adiungere. Dicta omnium

inanium debemus declinare quae sunt vanitas et omnes qui eis invigilant inanitas reddunt.

Quia ad comparationem partis caelestis pars terrestris vasi vacuo potest aequeparari. Et res

sola caelestis quae ex veritate possit dinosci electior est et praevalentior quamque terrestres

centenario numero distinctae. Huius rei quae est causa? Quia in illa nobis est perhenius
perhendinatio. Et isti vitae fragili numerus non potest prefigi cum ita pusilla sit, ad

caelestis aequiparationem, quia numerus millenarii nauci est illius respectu qui nullo

potest determinari nec habiturus est terminationem. Terrestri non potest attribui numerus

cum ita brevis sit vita nostra ad alterius comparationem. in qua omnes sine intermissione

[3v] auras vitales carpemus, quae in bono et in malo distinguetur. O quam felices erunt,

quibus pars boni contiget, nullo enim tempore erunt alterabiles, et in illa parte erunt

habundantes bonis universis. Igitur bene invitari debemus ad illam partem doctrinaliter

cognoscendam. Quia Deo favorem exhibente illam partem contingemus.

You might also like