You are on page 1of 1

Historias y leyendas de Roma

Sabinae, novae Romanorum coniuges, ita dixerunt: <<Patres virique nostri estis. Arma ponite vel
in nos vertite, quod viduae aut orbae vivere non cupimus>>.

Talia verba multitudinem et duces moverunt. Duces pacem fecerunt et civitates iunxerunt sub
Romanorum imperio.

Post bellum tam triste laeta pax cariores Sabinas viris ac parentibus fecit.

Romulus et Titus Tatius simul feliciter regnaverunt usque ad Tatii mortem.

Postea Fidenates et Veientes bellum adversus Romanos gesserunt, quia novae urbis vires nimis
crescebant.

Romulus semper victor fuit.

Quod: porque.
Quia: porque.
Usque ad: hasta.
Ponite: imperativo.
Vertite: imperativo.

You might also like