You are on page 1of 3

EL RAPTO DE LAS SABINAS

Romulus et Remus, Martis filii, urbem Romam condiderunt sed Romulus fratrem necavit quod muros novae urbis

violaverat. Ita Romulus primus Romae rex fuit. Pastores et agricolae regionis primi urbis incolae fuerunt. Romulus

autem reliquique Romae incolae mulieribus carebant. Itaque legatos in finitimas civitates miserunt et viros feminasque

vocaverunt ad magnum ludorum spectaculum. Sabini cum liberis ac coniugibus convenerunt. Ubi omnes ad ludos

attenti erant, iuvenes romani virgines sabinae captaverunt et secum duxerunt. Titus Tatius, Sabinorum rex, virginum

raptu iratus, bellum adversus Romanos magna cura parabat. At ceterae finitimae civitates sese ad bellum imprudenter

praecipitaverunt. Itaque Romani celeriter omnes vicerunt. Ita Romanorum vires et potentia magis magisque

crescebant. Sabini autem, ut antea diximus, bellum haud temere gesserunt: magnum exercitum praeparaverunt

omniaque bene providerunt. In urbem Romam pervenerunt et Capitolium dolo ceperunt. Inter Capitolium

Palatinumque atrox proelium erat. Tum Sabinae mulieres se inter tela miserunt et patrum coniugumque pugnam

diremerunt. Sabinae, novae romanorum coniuges, ita dixerunt: Patres virique nostri estis. Arma ponite vel in nos

vertite quod viduae aut orbae vivere non cupimus. Talia verba multitudinem et duces moverunt. Duces pacem

fecerunt et civitates iunxerunt sub romanorum imperio. Post bellum tam triste laeta pax cariores sabinas viris ac

parentibus fecit. Romulus et Titus Tatius simul feliciter regnaverunt usque ad Tatii mortem. Postea Fidenates et

Veientes bellum adversus romanos gesserunt quia novae urbis vires nimis crescebant. Romulus semper victor fuit.

You might also like