You are on page 1of 1

Pronúncia e Memorização

Signum Crucis
In nomine Patris
Et Filii
Et Spiritus Sancti
Amen

Gloria Patri
Gloria Patri
Et Filio
Et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio
Et nunc, et semper
Et in saecula saeculorum
Amen

Ave Maria
AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen.

Pater Noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua,
sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo.
Amen.

LIBER PSALMORUM
1
1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae
non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in
tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;
5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

You might also like