Depto. de Lenguas y Literaturas Clsicas Lengua y Cultura Latina I (cat. Schniebs) 2014 (1er. cuatr.) TEXTOS PARA CLASES TERICAS 1.Rerum publicarum tria genera sunt: regium, optimatum, populare. Aut sub regum potestate sunt ; aut senatus (potestate) ; aut se ipsi regunt ut Athenienses solebant. Quartum genus Romani commenti sunt. Illi ex his tribus unum efecerunt, nam et regiam potestatem consules habent, et penes senatum consilii publici summa est, et plebs habet sufragiorum potestatem. (adapt. Amp., 50.1-2) 2.Cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis (Cic. Rep. 1.43) 3.Et quidem initio ciuitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur. (Dig. 1.2.2.1) 4.Comitium dicuntur a comitatu et frequentia quod patres et classes ad sufragia vocantur (Amp. 48.1) 5.In ipsa communitate sunt gradus ofciorum Prima (ofcia) diis immortalibus; secunda, patriae; tertia, parentibus; deinceps gradatim reliquis (debentur). (Cic. De Ofciis 1. 160) 6.Iustitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem (Cic. Inv. 1. 160). 7.Fuit in illo ingenium ratio, memoria, litteras, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat quamvis rei publicae calamitosas at tamen magnas; multos annos regnare medidatus, magno labore, magnis periculis, quod cogitarat, efecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. Quid multa? Attulerat iam liberae civitati partim metu, partim patientia, consuetudinem serviendi [= servitutis]. (Cic., Phil. 2.116-117). 8.Subscripsere quidam ... statuae ... ipsius Caesaris: Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est: hic, quia consules eiecit, rex postremus factus est. (Suet. Iul. 80.3) 9.Memoriae aeternae Clodiae Euporiae, annorum XXXX dierum XXVIII, castae et abstinentis, bonae indolis matronae, nec alieni cupida, par opinionis suae, sancta in coniugem, pia quoque, natae famulisque benigna, obssequentissima dignis. Hanc omnis aetas amavit. Quae mutata patria casu rapta manet. (CIL 02.07.439) 10.Hospes, quod deico paullum est; asta ac pellege Heic est sepulcrum hau pulcrum pulcrai feminae: nomen parentes nominarun Claudiam. Suom mareitum corde deilexit souo: gnatos duos creavit; horunc alterum in terra linquit; alium sub terra locat. Sermone lepido, tum autem incessu commodo, domum servavit. Lanam fecit. Dixi. Abei (CIL 1.2.1211) 11.dum fallax servus, durus pater, inproba lena vivent et meretrix blanda, Menandros erit (Ov., Am.1.15.17-18) 12.Sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, facit illud veri simile quod mendacium est, nunc ego poeta fam: viginti minas, quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. (Pl., Ps. 401-405)