You are on page 1of 64

indice | cerca | citazioni(267) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph...

Top of Form 1 Bottom of Form 1 De occulta philosophia libri tres [Saluto.] p. 63 [Ad lectorem.] p. 65 [Epistola.] p. 68 [Risposta.] p. 72 [Epistola.] p. 74 LIBER PRIMUS p. 85 [Intestazione.] p. 85 Cap. I Quomodo a triplici mundo magi virtutes colligant in tribus his libris mo nstrabitur. p. 85 Cap.II Quid sit magia, quae eius partes et qualem oporteat esse magiae professo rem. p. 86 Cap. III De quatuor elementis et eorundem qualitatibus et in se invicem permixt ionibus. p. 89 Cap. IV De triplici elementorum ratione consideranda. p. 90 Cap. V De mirabilibus ignis ac terrae naturis. p. 91 Cap. VI De admirandis aquae et aris atque ventorum naturis. p. 94 Cap.VII De generibus compositorum, quomodo se habeant ad elementa atque quid el ementis ipsis conveniat, cum anima et sensibus et moribus. p. 99 Cap. VIII Quomodo elementa sunt in coelis, in stellis, in daemonibus, in angeli s, in ipso denique Deo. p. 101 Cap. IX De virtutibus rerum naturalium ab elementis proxime dependentibus. p. 103 Cap. X De virtutibus rerum occultis. p. 104 Cap. XI Quomodo virtutes occultae infunduntur rerum speciebus ab ideis per rati ones animae mundi stellarumque radios et quae res hac virtute magis abundant. p . 107 Cap. XII Quomodo diversis individuis, etiam eiusdem speciei, diversae virtutes influuntur. p. 108 Cap. XIII Unde proveniant virtutes rerum occultae. p. 109 Cap. XIV De spiritu mundi quis sit et quod sit vinculum occultarum virtutum. p . 112 Cap. XV Quomodo debemus investigare et experiri virtutes rerum per viam sumptam a similitudine. p. 114 Cap. XVI Qualiter diversarum virtutum operationes transfundantur ab una re in a liam et sibi mutuo communicantur. p. 116 Cap.XVII Qualiter per litem et amicitiam virtutes rerum investigandae et experi undae sunt. p. 117 Cap. XVIII De inimicitiarum inclinationibus. p. 121 Cap. XIX Quomodo investigandae et experiundae sunt rerum virtutes, quae illis a tota specie insunt aut particulari ipsius individui dono alicui rei sunt agnata e. p. 123 Cap.XX Quod virtutes naturales quibusdam insunt per totam suam substantiam, qui busdam vero in certis suis particulis aut membris. p. 124 Cap. XXI De virtutibus rerum quae insunt ipsis in vita tantum et quae remanent in illis etiam post interitum. p. 126 Cap. XXII Quomodo res inferiores subsunt corporibus coelestibus et quomodo huma num corpus ipsaque hominum exercitia et mores stellis aique signis distribuuntur

. p. 128 Cap. XXIII Quomodo cognoscendum quibus stellis res naturales subsunt atque quae res sunt solares. p. 131 Cap. XXIV Quae res subsint Lunae. p. 134 Cap. XXV Quae subsunt Saturno. p. 137 Cap. XXVI Quae sunt iovialia. p. 138 Cap. XXVII Quae referunt Martem. p. 139 Cap. XXVIII Quae sint venerea. p. 140 Cap. XXIX Quae sequuntur Mercurium. p. 141 Cap.XXX Quod totus sublunaris mundus et quae in eo sunt planetis distribuitur. p. 142 Cap. XXXI Qualiter provinciae et regna planetis distribuuntur. p. 143 Cap. XXXII Quae subsunt signis ac stellis fixis earumque imaginibus. p. 144 Cap. XXIII De signaculis et characteribus rerum naturalium. p. 147 Cap. XXXIV Quomodo per res naturales earumque virtutes possumus allicere et att rahere influxus atque virtutes corporum coelestium. p. 149 Cap. XXXV De commixtionibus rerum naturalium ad invicem earumque utilitate. p. 150 Cap. XXXVI De unione rerum commixtarum atque introductione nobilioris formae vi taeque sensibilis. p. 152 Cap. XXXVII Quomodo certis quibusdam praeparamentis naturalibus et artificialib us coelestia quaedam et vitalia dona desuper trahimus. p. 153 Cap. XXXVIII Quomodo dona non solum coelestia et vitalia, verumetiam intellectu alia quaedam et divina desuper suscipere possumus. p. 155 Cap. XXXIX Quod certis quibusdam mundi materiis mundana numina et horum numinum ministros daemones allicere possumus. p. 157 Cap. XL De ligationibus cuiusmodi sint et quibus modis soleant fieri. p. 158 Cap. XLI De veneficiis eorundemque potentia. p. 159 Cap. XLII De quorundam veneficiorum admirandis virtutibus. p. 161 Cap. XLIII De suffitibus et eorum ratione et potentia. p. 165 Cap. XLIV Compositio quorundam suffituum planetis accomodatorum. p. 168 Cap. XLV De collyriis, unctionibus, philtris eorumque virtutibus. p. 169 Cap. XLVI De alligationibus et suspensionibus physicis. p. 172 Cap. XLVII De annulis et eorum compositionibus. p. 174 Cap. XLVIII De locorum virtutibus et quae loca cuique stellarum correspondeant. p. 175 Cap. XLIX De lumine et coloribus, de lychnis et lampadibus et qui colores quibu s stellis, domibus et elementis distribuantur. p. 177 Cap.L De fascinatione atque eius artificio. p. 180 Cap. LI De certis observationibus admirandas virtutes producentibus. p. 182 Cap. LII De vultu ac gestu corporisque habitudine et figura et quae ex his quib us stellis respondeant, unde physiognomonia et metoposcopia et chiromantia, divi nationum artificia, sua fundamenta habeant. p. 185 Cap. LIII De divinatione auspiciorum et auguriorum. p. 187 Cap. LIV De diversis quibusdam animantibus el aliis rebus, quam in auguriis sig nificationem habeant. p. 189 Cap. LV Quomodo verificantur auspicia per lumen sensus naturae ac de eius exper iundi aliquot regulis. p. 196 Cap. LVI De aruspicina fulgurum et fulminum et quomodo portenta et prodigia int erpretanda sunt. p. 202 Cap. LVII De geomantia, hydromantia, aromantia, pyromantia, quatuor elementorum divinationibus. p. 204 Cap. LVIII De mortuorum reviviscentia, de longaeva dormitione atque inedia. p. 206 Cap. LIX De divinatione quae per somnia fit. p. 210 Cap. LX De furore et divinationibus, quae in vigilia fiunt, de melancholici hum oris potentia, quo etiam daemones nonnunquam in humana corpora illiciuntur. p. 211 Cap. LXI De formatione hominis, de sensibus exteris et intimis ac mente; de tri

plici animae appetitu ac passionibus voluntatis. p. 216 Cap. LXII De passionibus animi et earum origine, differentia et speciebus. p. 220 Cap. LXIII Quomodo passiones animi mutant corpus proprium permutando accidentia et movendo spiritum. p. 221 Cap. LXIV Quomodo passiones animi immutant corpus per modum imitationis a simil itudine; item de transformatione ac translatione hominum et quas vires vis imagi nativa non solum in corpus sed etiam in animam obtineat. p. 222 Cap. LXV Quomodo passiones animi etiam operantur extra se in corpus alienum. p . 225 Cap. LXVI Quod passiones animi plurimum iuvantur ab opportunitate coelesti et q uam necessaria sit in omni opere ipsa animi constantia. p. 227 Cap. LXVII Quomodo animus humanus potest coniungi cum colestium animis et intel ligentiis atque simul cum illis mirabiles quasdam virtutes rebus inferioribus im primere. p. 229 Cap. LXVIII Quomodo animus noster potest permutare et ligare res inferiores ad id quod desiderat. p. 230 Cap. LXIX De sermone atque virtutibus verborum. p. 231 Cap. LXX De virtute propriorum nominum. p. 232 Cap. LXXI De sermonibus complexis et carminibus incantamentorumque virtutibus e t astrictionibus. p. 235 Cap. LXII De incantamentorum mirabili potentia. p. 237 Cap. LXXIII e virtute scripturae et de imprecationibus et inscriptionibus facie ndis. p. 240 Cap. LXXIV De proportione, correspondentia, reductione literarum ad signa coele stia et planetas secundum varias linguas cum tabella hoc indicante. p. 241 p. 243 LIBER SECUNDUS p. 245 [Epistola.] p. 247 [Intestazione.] p. 249 Cap. I De necessitate mathematicarum disciplinarum atque de mirandis multis ope ribus, quae solis mathematicis artibus perpetrantur. p. 249 Cap. II De numeris eorundemque potentia et virtute. p. 252 Cap. III Quantas virtutes numeri possideant in rebus cum naturalibus tum transn aturalibus. p. 253 Cap. IV De unitate et eius scala. p. 255 Cap. V De dualitate et eius scala. p. 257 Cap. VI De triade et eius scala. p. 259 Cap. VII De quaternario et eius scala. p. 263 Cap. VIII De quinario et eius scala. p. 268 Cap. IX De senario et eius scala. p. 270 Cap. X De septenario et eius scala. p. 272 Cap. XI De octonario et eius scala. p. 283 Cap. XII De novenario et eius scala. p. 285 Cap. XIII De decade et eius scala. p. 287 Cap. XIV De undenario et duodenario, cum duplici duoadenarii scala, cabalistica et orphica. p. 291 Cap. XV De numeris qui supra duodenarium sunt eorumque potentia et virtutibus. p. 295 Cap. XVI De numerorum notis in certis gesticulationibus constitutis. p. 299 Cap. XVII De variis numerorum notis apud Romanos observatis. p. 301 Cap. XVIII De notis Graecorum. p. 302 Cap. XIX De notis Hebraeorum et Chaldaeorum et quibusdam aliis magorum notis. p. 304 Cap. XX Qui numeri literis attribuantur atque de divinatione per eosdem. p. 30 6 Cap. XXI Qui numeri quibus diis sacri sunt et qui quibus elementis adscripti. p. 308 Cap. XXII De planetarum mensulis earumque virtutibus et formulis et quae illis praeficiantur divina nomina, intelligentiae et daemonia. p. 310

Cap. nt et Cap. Cap.

XXIII De geometricis figuris atque corporibus, qua virtute in magia pollea quae quibus elementis conveniant atque coelo. p. 319 XXIV De musicali harmonia eiusque viribus ac potentia. p. 321 XXV De sono atque concentu et unde illis mirabilitas in operando. p. 323

Cap. XXVI De convenientia eorum cum coelestibus et qui concentus quique soni si ngulis stellis respondent. p. 325 Cap. XXVII De humani corporis proportione et mensura harmoniaque. p. 328 Cap. XXVIII De animae humanae compositione et harmonia. p. 340 Cap. XXIX De observatione coelestium in omni opere magico necessaria. p. 341 Cap. XXX Quando planetae sunt potentioris influentiae. p. 342 Cap. XXXI De observatione stellarum fixarum earumque naturis. p. 343 Cap. XXXII De Sole et Luna eorumque magicis rationibus. p. 345 Cap. XXXIII De XXVIII mansionibus Lunae earundemque viribus. p. 347 Cap. XXXIV De vero coelestium motu in octava sphaera observando ac de ratione h orarum planetariarum. p. 350 Cap. XXXV Quomodo res quaeque artificiales, ut imagines et sigilla similiaque, virtutem aliquam sortiantur a corporibus coelestibus. p. 351 Cap. XXXVI De imaginibus Zodiaci quas insculptae a suis stellis concipiant virt utes. p. 352 Cap. XXXVII De imaginibus facierum earumque virtutibus atque de his quae extra Zodiacum sunt imaginibus. p. 354 Cap. XXXVIII De imaginibus Saturni. p. 358 Cap. XXXIX De imaginibus Iovis. p. 359 Cap. XL De imaginibus Martis. p. 360 Cap. XLI De imaginibus Solis. p. 360 Cap. XLII De imaginibus Veneris. p. 361 Cap. XLIII De imaginibus Mercurii. p. 361 Cap. XLIV De imaginibus Lunae. p. 362 Cap. XLV De imaginibus Capitis et Caudae Draconis Lunae. p. 362 Cap. XLVI De imaginibus mansionum Lunae. p. 363 Cap. XLVII De imaginibus stellarum fixarum Beheniarum. p. 365 Cap. XLVIII De figuris geomanticis, quae inter imagines et characteres mediae s unt, et earundem tabula. p. 367 Cap. XLIX De imaginibus quarum figura est non ad similitudinem alicuius figurae coelestis, sed ad similitudinem illius quod desiderat animus operantis. p. 369 Cap. L De observationibus quibusdam coelestibus et practica quarundam eiusdem i maginum. p. 370 Cap. LI De characteribus, qui ad coelestium normam imitationemque fabricati sun t, et quomodo ex geomanticis figuris deducuntur cum eorundem tabula. p. 374 Cap. LII De characteribus qui a rebus ipsis similitudine quadam abstrahuntur. p. 376 Cap. LIII Quod nulla divinatio sina astrologia sit perfecta. p. 379 Cap. LIV De sorte et quando ac unde illi divinationis virtus contingat. p. 381 Cap. LV De anima mundi et coelestium iuxta traditiones potarum et philosophorum. p. 383 Cap. LVI Idem confirmatur ratione. p. 384 Cap. LVII Quod anima mundi ac coelestes animae sint rationales ac mentem partic ipantes divinam. p. 386 Cap. LVIII De nominibus animarum coelestium eorundemque dominio in hunc inferio rem mundum, videlicet hominem. p. 387 Cap. LIX De septem mundi gubernatoribus planetis eorundemque variis nominibus m agicis sermonibus deservientibus. p. 389 Cap. LX Quod humanae imprecationes naturaliter imprimunt suas vires in res exte riores et quomodo animus humanus per singulos dependentiarum gradus ascendit in mundum intelligibilem fitque similis spiritibus et intelligentiis sublimioribus. p. 393

LIBER TERTIUS p. 397 [Epistola] p. 399 [Intestazione.] p. 402 Cap. I De necessitate, virtute et utilitate religionis. p. 402 Cap. II De silentio et occultatione eorum quae secreta in religione sunt. p. 4 03 Cap. III Quae dignificatio requiratur ut quis evadat in verum magum et mirandor um operatorem. p. 406 Cap. IV De duobus ceremonialis magiae adminiculis, religione et superstitione. p. 409 Cap. v De tribus ducibus religionis qui nos ad veritatis semitam perducunt. p. 412 Cap. VI Quomodo his ducibus anima humana scandit in naturam divinam efficiturqu e miraculorum effectrix. p. 414 Cap. VII Necessariam esse mago veri Dei cognitionem et quid de Deo veteres sens erunt magi atque philosophi. p. 415 Cap. VIII Quid de divina Trinitate veteres senserint philosophi. p. 418 Cap. IX Quae sit vera de Deo et sanctissima Trinitate orthodoxa fides. p. 422 Cap. X De emanationibus divinis, quas Hebraei numerationes, alii attributa, gen tiles deos et numina nuncupabant, deque decem Sephiroth ac decem sacratissimis D ei nominibus illis praesidentibus eorundemque interpretatione. p. 423 Cap. XI De divinis nominibus eorundemque potentia et virtute. p. 427 Cap. XII De influxu divinorum nominum per singula media in haec inferiora. p. 435 Cap. XIII De membris Dei et de eorum in nostra membra influxu. p. 437 Cap. XIV De diis gentium et animis coelestium corporum et quibus numinibus quae loca olim sacra fuerunt. p. 440 Cap. XV Quid de animabus coelestibus nostri sentiunt theologi. p. 444 Cap. XVI De intelligentiis et daemonibus ac triplici illorum genere eorumque co gnomentis variis deque infernis et subterraneis daemonibus. p. 445 Cap. XVII e eisdem iuxta theologorum sententias. p. 450 Cap. XVIII De ordinibus malorum daemonum eorundemque casu et naturis variis. p . 452 Cap. XIX De corporibus daemonum. p. 457 Cap. XX De infestatione malorum demonum et custodia nobis adhibita bonorum daem onum. p. 459 Cap. XXI De obsequendo proprio genio eiusque natura indaganda. p. 462 Cap. XXII Triplicem uniuscuiusque hominis custodem esse et a quibus singuli pro cedant. p. 464 Cap. XXIII De lingua Angelorum eorumque cum inter se, tum nobiscum collocutioni bus. p. 467 Cap. XXIV De nominibus spirituum eorumque varia impositione deque spiritibus qu i praesunt stellis, signis, cardinibus coeli et elementis. p. 468 Cap. XXV Quomodo Hebraeorum mecubales sacra angelorum nomina e Sacris Scritiuri s eliciant atque de septuaginta duobus angelis qui ferunt nomen Dei cum tabulis Ziruph et commutationum literarum et numerorum. p. 472 Cap. XXVI De inveniendis nominibus spirituum et geniorum a dispositione corporu m coelestium. p. 482 Cap. XXVII De arte calculatoria nominum eiusmodi ex traditione cabalistarum. p . 483 Cap. XXVIII Quomodo nonnunquam spirituum nomina accipiuntur a rebus ipsis quibu s praeficiuntur. p. 488 De characteribus et sigillis spirituum. p. 490 p> p. 491 p> p. 495 Quomodo alliciantur a nobis boni daemones et quomodo mali daemones a nobis conv incantur. p. 497 p> p. 501 p> p. 502

p> p. 505 De anima humana et per quae media iungatur corpori. p. 514 p> p. 515 p> p. 517 p> p. 519 Quid de homine post mortem opiniones variae. p. 521 Quibus rationibus magi et necromantes mortuorum animas evocare se posse putaban t. p. 535 De humanae animae potestate in mente, ratione et idolo. p. 538 p> p. 542 De vaticinio et furore. p. 545 De prima specie furoris a Musis. p. 545 De secunda specie a Dionysio. p. 548 De tertia specie furoris ab Apolline. p. 550 De quarta specie furoris a Venere. p. 553 De raptu et extasi et vaticiniis quae iis qui morbo comitiali et syncopi corrip iuntur et quae agonizantibus contingunt. p. 554 De somnio prophetico. p. 556 p> p. 560 Quomodo se disponere debeat volens suscipere oracula. p. 562 De munditia et quomodo observanda. p. 564 De abstinentia et ieiuniis et castitate, solitudine et animi tranquillitate atq ue ascensu. p. 566 De poenitentia et eleemosyna. p. 571 De hiis quae extrinsecus administratis ad expiationem conducunt. p. 572 Quas imprecationes et ritus veteres adhiberi solebant sacrificiis et oblationib us. p. 582 p> p. 583 p> p. 584 Quae dicantur sacra, quae consecrata et quomodo haec se habeant inter nos atque divos ac de sacris temporibus. p. 587 De religiosis quibusdam observationibus, ceremoniis et ritibus suffituum, uncti onum et similium. p. 593 Operis totius conclusio. p. 599

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 63

De occulta philosophia libri tres p. 63 Charles par la divine clemence eslu Empereur des Romains tu- sjours auguste, Ro y de Germanie, de Castille, de Leon, d'Arragon, de Navarre, de Naples, de Secill e, de Maillorque, de Sardaine, des Isles Indes et de la Mer Occeane, Archiduc d' Austrice, Duc de Bourgoingne, de Lothringe, de Brabant, de Lembourg, de Luxen- b ourg etc., Conte de Flandres, d'Artois, de Bourgoingne, Palatin et de Haynau, de Hollande, de Zeellande, de Ferrette, de Haquenault, de Namur etc., Prince de Zw aue, Marquis du Saint Empire, Seigneur de Frise, de Salins, de Malines, des Pays d'Utrecht et dominateur en Asie et en Affricque. A tous ceulx qui ces presentes lettres verront salut. De la part de nostre am et feal conseillier indiciare et

historiographe Messier Henry Cornille Agrippa, docteur es deux droitz, chevalier , nous a est expos: comme le dit exposant ait nagaires fait et compos quatre livres , oeuvres et volumes intitulez en latin De Occulta Philosophia, De Vanitate Scie ntiarum Daclamatio, In Artem Brevem Raymundi Lullii Commentaria et Tabula Abbrev iata et quaedam Orationes et Epistolae, lesquelz livres et volumes le dit exposa nt feroit voulen- tiers imprimer en noz pays et seigneuries, mais il doubte que aucuns imprimeurs d'iceulx noz pays aians recouvr de chascun de ses volumes ung l ivre les contreferont, que luy tourneroit a grant regret et dommaige, se par nou s ne luy est pourveu de grace; en nous sup- pliant tres umblement que actendu ce que dit est il nous plaise luy octroyer et accorder qu'il puist faire imprimer les dit quatre livres et volumes par tel imprimeur de nos dit pays que bon luy s emblera sans ce que autres les pourront imprimer en dedens le terme de six ans p rochain venant et sur ce faire expedier noz lettres patentes a ce pertinentes. P our ce est il que nous ces choses considerees, et aprs que noz amez et feaulx mai stres George de Themseke, prevost de Cassel, et Herman Sunderhuisen, conseillier s et maistres des re- questes ordinaires de nostre hostel, par nostre ordonnance aient bien au long veu, visit et sign les dits livres, au dit exposant incli- nan s favorablement a sa dite supplication et requeste, avons par bon advis et delib eration de conseil octroi, consenty et accord, oc- troions, consentons et accordon s en luy donnant congi et licence de

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 64

De occulta philosophia libri tres p. 64 grace especial par ces presentes qu'il puist et pourra faire imprimer les dits quatre livres et volumes en tel nombre et quantit et par tel imprimeur de nos dit s pays que bon luy semblera. Et affin que icel- luy imprimeur ne perde ses paine s fraiz et despens qui luy convien- dra faire et supporter pour la dite novelle impression et ce qui en de- pend, avons deffendu et deffendons par ces dits pres entes a tous autres imprimeurs et autres que en dedens le temps et terme de six ans prochainement venant ilz ne impriment ou facent imprimer les dits livres ne aucun d'iceulx sans le consentement du dit imprimeur sur paine de confiscation d es livres et volumes qu'ilz auroient ainsi imprim et pardessus ce d'estre pugniz et corrigez arbitrairement. Si donnons en mandement a noz amez et feaulx les chi ef presidens et gens de noz priv et grant Conseaulx Chancelier et gens de nostre Conseil en Brabant, President et gens de nostre Chambre de Conseil en Flandres e t a tous noz autres iusticiers, officiers et subiectz cuy ce peut et pourra touc her et a chascun d'eulx endroit soy et sy com- me a luy appartiendra, que de nos tre presente grace octroye, congi et licence durant le temps selon et par la mani ere que dit est ilz fa- cent, souffrent et laissent le dit exposant ensemble le dit imprimeur plainement et paisiblement ioyr et user sans leur faire mectre ou donner ne souffrir estre fait, mis ou donn aucun destourbier ou em- pescement au contraire, car ainsi nous plaist il. En tesmoing de ce nous avons fait mectre no stre seel a ces presentes. Donn en nostre ville de Malines le XII iour de Janvier l'an de grace Mil Cinqcens et Vingt et Neuf et de noz regnes, assavoir des Roma ins, le XI et de Castille et autres le XIII. Sign sus le reply par l'Empereur en son Conseil. L. de Zoete

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 65

De occulta philosophia libri tres p. 65 Ad lectorem Non dubito quin titulus libri nostri De occulta philosophia sive de magia raritate sua quamplurimos alliciat ad legendum, inter quos nonnulli obliq uae opinionis mente languidi, multi etiam maligni et in inge- nium nostrum ingra ti accedent; qui, temeraria sua ignorantia magiae nomen in deteriorem partem acc ipientes, vix conspecto titu- lo clamabunt nos vetitas artes docere, haeresum se mina iacere, piis auribus offendiculo, praeclaris ingeniis scandalo esse, malefi cum esse, superstitiosum esse, daemoniacum esse, magus qui sim. Qui- bus si resp ondeam magum apud literatos viros non maleficum, non superstitiosum, non daemoni acum sonare, sed sapientem, sed sacerdotem, sed prophetam; Sybillas magas fuisse , proinde de Christo tam apertissime prophetasse; iam vero et Magos ex mira- bil ibus mundi arcanis ipsius mundi autorem Christum cognovisse natum omniumque prim os venisse ad illum adorandum ipsumque magiae nomen acceptum philosophis, laudat um a theologis, etiam ipsi Evangelio non ingratum - credo ego istos tam pertinac is super- cilii censores Sybillis et sanctis Magis et vel ipso Evangelio prius s ibi interdicturos, quam ipsum magiae nomen recepturi sint in gratiam, adeo consc ientiae suae consulentes ut nec Apollo, nec Musae omnes neque angelus de coelo m e ab illorum execratione vendicare queant. Quibus et ego nunc consulo ne nostra scripta legant, nec intelligant, nec meminerint: nam noxia sunt, venenosa sunt; Acherontis ostium est in hoc libro; lapides loquitur, caveant ne cerebrum illis excutiat. Vos autem, qui aequa mente ad legendum venitis, si tantam pru- dentiae discretionem adhibueritis quantam in melle legendo apes, iam securi legite: put o namque vos et utilitatis haud parum et volup- tatis plurimum accepturos. Quod si qua repereritis quae vobis non placeant, mittite illa nec utimini: nam et ego vobis illa non probo,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 66

De occulta philosophia libri tres p. 66 sed narro; caetera tamen propterea non respuite: nam et medicorum volumina insp icientibus contingit cum antidotis et pharmacis simul etiam venena legere. Fateo

r praeterea magiam ipsam multa super- vacua et ad ostentationem curiosa docere p rodigia; simul haec ut vana relinquite, causas tamen illorum ne ignorate. Quae v ero ad hominum utilitatem, ad avertendos malos eventus, ad destruendum maleficia , ad curandos morbos, ad exterminanda phantasmata, ad conservandam vitae, honori s, fortunae dexteritatem, sine Dei offen- sa, sine religionis iniuria fieri poss unt, quis illa non tam utilia cen- seat, quam etiam necessaria? Sed quia admonui vos multa me nar- rando potius quam affirmando scripsisse, sic enim opus esse v isum fuerat quo pauciora praeteriremus; multa insuper Platonicorum caeterorumque gentilium philosophorum placita secuti sumus, ubi instituto nostro scribendi su ggerebant argumentum. Ideo, si alicubi erratum sit sive quid liberius dictum, ig noscite adolescentiae nos- trae, qui minor quam adolescens hoc opus composui, ut possim me excusare ac dicere: "Dum eram parvulus, loquebar ut parvulus, sapieba m ut parvulus; factus autem vir, evacuavi quae erant parvuli ac in libro nostro De vanitate ac incertudine scientiarum hunc librum magna ex parte retractavi". S ed hic me iterum forte redarguetis, in- quientes: "Ecce, iuvenis scripsisti et s enex retractasti; ut quid ergo edidisti?". Fateor, iuvenis admodum hos libros sc ribere aggressus sum, spe tamen illos aliquando correctiores locupletioresque em is- surus atque ea causa Ioanni Tritemio abbati Peapolitano quondam Spanhemensi, viro arcanarum rerum admodum industrio, primum illos obtuli corrigendos. Contig it autem postea ut interceptum opus, priusquam illi summam manum imposuissem, co rruptis exemplari- bus truncum et impolitum circumferretur atque in Italia, in G allia, in Germania per multorum manus volitaret; iamque nonnulli (im- patientius nescio, an impudentius) ipsum informe opus sub praelum exponere volebant. Quo u no perculsus malo, ipse edere constitui, cogitans minus periculi fore si libri i sti paulo castigatiores mea manu prodirent, quam si laceri per incondita fragmen ta invulgarentur per manus aliorum; praeterea nullum nefas ratus si iuventutis m eae specimen perire non sinerem. Addidimus autem nonnulla capitula,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 67

De occulta philosophia libri tres p. 67 inseruimus etiam pleraque quae praetermittere incuriosum vide- batur, quod curi osus lector ex ipsius phrasis inaequalitate facile deprehendere poterit. Noluimu s enim opus ipsum totum innovare et, ut aiunt, totam telam retexere, sed paululu m castigare atque ali- quid splendoris infundere. Quapropter iterum nunc quaeso te, can- dide lector, ne de praesenti tempore editionis ista libres, sed veniam des curiosae iuventuti, si quid forte secus quam placeat in istis deprehendes.

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 68

De occulta philosophia libri tres p. 68 R.P.D. Ioanni Tritemio, abbati divi Iacobi in suburbio Herbipolis, Henricus Cor nelius Agrippa ab Netteszheym S.D. Cum nuper tecum, reverende Pater, in coenobio tuo apud Herbipo- lim aliquandiu conversatus, multa de chymicis, multa de magic is, multa de cabalisticis caeterisque quae adhuc in occulto delitescunt arcanis scientiis atque artibus, una contulissemus, magna inter caeteras quaestio erat c ur magia ipsa, cum olim primum sublimita- tis fastigium uno omnium veterum philo sophorum iudicio teneret et a priscis illis sapientibus et sacerdotibus summa se mper in venera- tione habita fuerit, deinde sanctis Patribus a principio nascent is Ecclesiae catholicae odiosa semper et suspecta, tandem explosa a theologis, d amnata a sacris canonibus, porro omnium legume placitis fuerit proscripta. Eius causam speculatus, meo iudicio non alia est nisi quod fatali quadam temporum hom inumque depravatione subintroierunt multi pseudophilosophi ac mentito nomine mag i, qui

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 69

De occulta philosophia libri tres p. 69 per varias errorum sectas et falsarum religionum factiones multas admodum execr andas superstitiones atque ferales ritus, multa etiam ex orthodoxa religione sce lerata sacrilegia in naturae persecutionem hominumque perniciem ac Dei iniuriam congerentes, multos admo- dum, quales hodie circunferri videmus, reprobatae lect ionis libros ediderunt, quibus magiae honestissimum nomen atque titulum fur- to et rapina praefixerunt. Hi itaque, cum sacrosancto hoc magiae titulo suis execra ndis nugis fidem sese conciliaturos sperarent,id egerunt quod laudatissimum olim magiae nomen hodie bonis et pro- bis omnibus odiosissimum redditum sit ac capit ale crimen habeatur si quis doctrina operibusve magum sese audeat profiteri, nis i forte demens aliqua vetula rus habitans credi velit admodum perita "et divini potens" ut, sicut ait Apuleius, possit "coelum deponere, ter- ram suspendere, fo ntes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sydera extinguere, Tartarum ipsum illuminare"; sive, ut canit Vergilius,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 70

De occulta philosophia libri tres p. 70 Quae se carminibus promittat solvere mentes Quas velit, ast aliis duras immitte re curas, Sistere aquam fluviis et vertere sydera retro Nocturnosque ciet manes, mugire videbis Sub pedibus terram et descendere montibus ornos; tum quae referu nt Lucanus de maga illa Thessala et Homerus de Circes omnipotentia. Quorum pluri ma, fateor, tam fallacis opinio- nis, tam superstitiosae diligentiae perniciosiq ue laboris existunt ut, cum sub artem non nefandam cadere nequeant, tamen magiae venerabili titulo sese vestiri posse praesumunt. Cum haec igitur sic se haberen t, mirabar admodum neque minus etiam indignabar neminem hactenus extitisse, qui tam sublimem sacramque discipli- nam ab impietatis crimine vindicasset aut illam nobis pure synce- reque tradidisset, siquidem quos ex recentioribus ego vidi Rogerium Bachonem, Robertum Anglicum, Petrum Apponum, Albertum Teutonicum, Arnol dum de Villanova, Anselmum Par- mensem, Picatricem Hispanum, Cicchum Asculum Flo rentinum et plerosque alios sed obscuri nominis scriptores - cum se magiam trade re pollicentur, nonnisi aut deliramenta quaedam, nulla ratione subnixa, aut supe rstitiones probis omnibus indignas praestiterunt. Hinc concitus est in me spirit us meus atque propter ipsam cum admirationem tum indignationem volui et ego phil osophari, non illaudabile opus me facturum existimans (qui ab ineunte aetate sem - per circa mirabilium effectuum et plenas mysteriorum operationes curiosus intr epidusque extiti explorator) si magiam ipsam vetustam sapientumque omnium discip linam ab impietatis erroribus redimi- tam purgatamque et suis rationibus adornat am restituerem et ab in- iuria calumniantium vindicarem. Quod, ut iam diu ipse m ecum deliberavi, nunquam tamen in hanc arenam descendere hactenus ausus fui; ver um, post collatum inter nos Herbipoli de his rebus ser- monem, tua praecellens p eritia et doctrina tuaque ardens adhortatio audaciam mihi animumque addidit. Ita que, electis e philosophorum exploratae fidei sententiis, purgata introductione malignorum (qui

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 71

De occulta philosophia libri tres p. 71 simulata scientia mentientes magorum traditiones, ab ipsis tenebra- rum reproba tis libris velut ab ipsis adytis mirandorum operationes requirendas docebant) di scussis tenebris, tres libros de magia com- pendio brevitatis complexos recentib us his diebus composui et De occulta philosophia minus infenso titulo inscripsi. Quos nunc tuo ex- amini, qui harum rerum plenissimam peritiam tenes, castigando s, censendos indicandosque submitto ut, si quid in illis a me scriptum sit quod aut in naturae contumeliam aut coelitum offensam religionisve iniuriam vergere q ueat, condemnes errorem; sin autem dissoluta et purgata sint impietatis scandala , veritatis traditionem tueare sicque cum his libris nostris atque cum ipsa magi

a agere velis, ne occultetur aliquid quod prodesse queat nec probetur quod possi t nonnisi nocere; quo sic tandem libri isti, tuo examine probati, digni sint qui aliquando foelicibus auspiciis in publicum egrediantur nec timeant iudicium sub ire posteritatis. Vale et his audacibus parceto coeptis.

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 72

De occulta philosophia libri tres p. 72 < Ioannes Tritemius abbas divi Iacobi Herbipolis quondam Span- hemensis suo Hen rico Cornelio Agrippae ab Netteszheym salutem et charitatem. Opus tuum, ornatiss ime Agrippa, De occultiore philosophia praenota- tum, quod nobis examinandum per latorem praesentium obtulisti, quanta cum voluptate susceperimus nec lingua mor talis unquam potest exprimere nec scribentis calamus reserare. Admiratione ma- x ima ducimur super eruditione tua non vulgari, qui et iuvenis tam secreta penetra s et arcana multis etiam viris doctissimis abscondita non solum pulchre ac vere, sed etiam proprie et ornate proferre in lucem potuisti. Unde imprimis tuae ad n os benevolentiae gratias agimus et, si poterimus unquam, pro viribus indubitante r refere- mus gratias. Tuum opus, quod nemo doctissimorum etiam virorum satis la udare sufficiet, probamus. Deinde, ut studio pergas in altiora quo coepisti nec sinas tam excellentes ingenii tui vires otio tepescere, te qua possimus instanti a monemus, petimus et rogamus, quatenus et tuo te labore ad meliora semper exerc ites et lumen verae sapien- tiae, quo maxime et divinitus illustraris, etiam ign orantibus demonstres. Nec te retrahat a proposito quorumcunque considera- tio ne bulonum, de quibus vere dictum est: "Bos lassus fortiter figit pedem", cum nemo sapientum iudicio veraciter doctus esse queat, qui in unius duntaxat facultatis rudimenta iuravit. Te autem Divini- tas ingenio donavit et amplo et sublimi: non ergo boves imiteris sed volucres, nec circa particularia arbitreris tibi esse m orandum, sed universalibus confidenter intendito animum. Tanto enim quisque doct ior esse putatur, quanto ignorat pauciora: ingenium verum tuum ad omnia pleniter aptum non paucis nec infimis, sed multis et sublimioribus est rationabiliter oc cupandum. Unum hoc tamen te monemus custodire praeceptum, ut vulgaria vulgaribus , altiora vero et arcana altioribus atque secretis tantum communices amicis: da foenum bovi, saccarum psitaco tantum - intellige mentem, ne boum calcibus (ut pl erisque contingit) subiiciaris. Vale, foelix

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 73

De occulta philosophia libri tres p. 73 amice, et si quid penes non est, quod tibi conducere queat, iube et factum sine mora intelliges et, vires ut nostra dietim sumat amicitia, saepius ad nos scrib e et tuarum aliquid lucubrationum mittito, in- stanter oramus. Iterum vale. Ex n ostro coenobio Peapolitano VIII die Aprilis anno MDX > .

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 74

De occulta philosophia libri tres p. 74 < Reverendissimo in Christo Patri ac Principi illustrissimo Hermanno e comitibu s Wydae, Dei gratia sanctae Coloniensis ecclesiae Archiepiscopo, sacri Romani Im perii Principi Electori et per Italiam Archicancellario, Westphaliae et Angariae Duci etc., sacrosanctae Romanae ecclesiae Legato nato et in pontificalibus Vica rio generali Henricus Cornelius Agrippa ab Netteszheym S.D. Ea est illustris fam ae tuae celebritas, reverendissime et illustrissime Princeps, ea virtutum tuarum magnitudo et doctrinae splendor et frequens optimarum literarum exercitium et c um solida prudentia gravis oratio et elegans dicendi promptitudo, multarum rerum co- gnitio, constans religio ac mores laudatissimi, quibus supra commu- nem ali orum consuetudinem praeditus es; taceo priscas eminentis nobilitatis imagines ac divitiarum cum antiquarum, tum novarum thesauros, amplitudinem dominii sacrarum que dignitatum mitras, quorum etiam praestantia antestas cum corporis decenti fo rma ac robore. Quae licet omnia maxima sint, ego te tamen his omnibus longe maio rem existimo heroicis illis et superillustribus tuis virtuti- bus, quibus sane e ffecisti ut quanto quisque doctior est ac virtutum amantior, tanto magis benevol entiae tuae sese cupiat insinuari. Unde et ipse etiam illud decus tuum petendum mihi constitui, sed Parthorum more - hoc, inquam, est non sine munere - quem equ i- dem salutandi Principis morem a priscorum usque seculis in haec nostra tempor a derivatum et adusque huc observatum videmus. Cumque viderem alios quosque viro s egregie doctos doctrinarum suarum pulchris magnisque muneribus te ornare, ne s olus ego velut cultus et venerationis tuae desertor ad tuam Amplitudinem vacuis manibus applicare ausim, cogitabundus ac circunspiciens in cella mea libraria qu o munere te tam insignem Principem condonare pos- sem, en inter recondita offere bant sese subito lihri De occulta philosophia sive de magia, quos iuvenis admodu m scribere aggressus et iam multis annis velut oblitus intermiseram. Mox tuae Am plitu- dinis veneratione ad illos consummandos velut ad vota reddenda properavi, sane quod persuaderem mihi nihil me tibi gratius dare

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 75

De occulta philosophia libri tres p. 75 posse quam antiquissimae abstrusissimaeque doctrinae novum opus - opus, inquam, curiosae iuventutis nostrae, sed antiquitatis doctrinam, ausim dicere, a nullis hactenus restituere tentatam. At- tamen non in hoc tibi adscribuntur haec nostr a, quod te digna sint, sed ut patefaciant mihi aditum ad benevolentiam tuam: qua eso itaque, si non est improbum, habeant apud te quandam excusatio- nem, omnia t ibi vota praefaturus, si haec iuventutis meae studia tuae Amplitudinis auspicio in notitiam veniant ac, fugata invidia, perennitatis iure illorum remaneat memor ia nobis ad fructum bonae conscientiae, cum plura in illis etiam seniori mihi vi sa sint cum utilissima, tum cognitu necessaria. Habes itaque opus non tam iuvent utis, quam etiam praesentis aetatis nostrae; multa siquidem iuvenilis operis err ata castigavi, multa compluribus locis interfulsi, multis capitibus adauxi, quae ex ipsa orationis inaequalitate facile deprehendi possunt: atque sic cognosces me omnem aetatem meam tuis obsequiis fore devotum. Vale, foelicis Coloniae foeli cissimus Princeps. EX Mechlinia anno MDXXXI mense Ianuario > .

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 85

De occulta philosophia libri tres p. 85 LIBER PRIMUS Nobilis Viri Henrici Cornelii Agrippae, equitis aurati et utriusqu e iuris doctoris, sacrae Cesareae Maiestatis a consilio et archivis in- diciarii , de Occulta Philosophia sive de Magia libri tres. < Quomodo a triplici mundo ma gi virtutes colligant in tribus his libris mon- strabitur. Cap. I Cum triplex si t mundus, elementalis, coelestis et intellectualis, et quisque inferior a superi ori regatur ac suarum virium suscipiat in- fluxum ita ut ipse Archetypus et summ us Opifex per angelos, coe- los, stellas, elementa, animalia, plantas, metalla, lapides, Suae omnipotentiae virtutes exinde in nos transfundat, in quorum minist erium haec omnia condidit atque creavit, non irrationabile putant magi nos per e osdem gradus, per singulos mundos, ad eun- dem ipsum archetypum mundum, omnium o pificem et primam causam, a qua sunt omnia et procedunt omnia, posse conscendere : et non solum his viribus quae in rebus nobilioribus praeexistunt frui posse, s ed alias praeterea novas desuper posse attrahere. Hinc elementalis mundi vires v ariis rerum naturalium mixtionibus a medicina et naturali philosophia venantur; deinde coelestis mundi radiis et influxibus iuxta astrologorum regulas et mathem aticorum disciplinas coelestes virtutes illis connectunt; porro haec omnia in- t elligentiarum diversarum potestatibus per religionum sacras cere- monias corrobo rant atque confirmant. Horum omnium ordinem et processum tribus his libris nunc tradere conabor, quorum primus contineat magiam naturalem, alter coelestem, tert ius ceremonia- lem. > Sed nescio an plane venia dignum sit me, hominem ingenii

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 86

De occulta philosophia libri tres p. 86 ac literaturae minoris, tam difficile, tam arduum, tam intricatum negotium in i psa mea adolescentia tam libere aggressum esse. Quamobrem quaecunque hic a me di cta sunt et inferius dicentur, his nolo quenquam plus assentiri neque ipse ego p lus assentior, nisi quatenus ab Ecclesia catholica fideliumque coetu non fuerint reprobata. Quid sit magia, quae eius partes et qualem oporteat esse magiae prof essorem. Cap. II Magica facultas, potestatis plurimae compos, altissimis plena m ys- teriis, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, naturam, poten tiam, qualitatem, substantiam et virtutem totiusque naturae cognitionem complect itur et quomodo res inter se differunt et quomodo conveniunt nos instruit, hinc mirabiles effectus suos producens, uniendo virtutes rerum per applicationem earu m ad in- vicem et ad sua passa congruentia, inferiora superiorum dotibus ac virt utibus passim copulans atque maritans: haec perfectissima sum- maque scientia, h aec altior sanctiorque philosophia, haec denique totius nobilissimae philosophia e absoluta consummatio. Nam, cum omnis philosophia regulativa divisa sit in phys icam, mathematicam et theologiam, physica docet naturam eorum quae sunt in mundo illorumque causas, effectus, tempora, loca, modos, eventus, integri- tates et p artes investigat atque rimatur: Quot sunt, quae rerum species elementa vocantur, Quid calor efficiat, quid terra, quid humidus ar, Quid generent, unde et magni p rimordia coeli, Unde maris fluxus variisve coloribus Iris, Reddere quid faciat c lamosa tonitrua nubes, Unde vel aetherea fulmen iaculetur ab aula, Quae secreta faces noctu, quae causa cometas Proferat et tumidas quae caeca potentia terras

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 87

De occulta philosophia libri tres p. 87 Concutiat, quae sunt auri, quae semina ferri Totaque naturae vis ingeniosa late ntis. Haec omnia naturarum speculatrix physica complectitur et quae canit Vergil ius: Unde hominum genus et pecudum, simul imber et ignes, Unde tremor terris, qu

a vi maria alta tumescant Obicibus ruptis rursusque in seipsa residant. < Herbar um vires, animos irasque ferarum, Omne genus fruticum, lapidum quoque reptiliumq ue. > Mathematica vero docet nos planam et in tres porrectam dimen- siones natur am cognoscere motusque ac coelestium progressus sus- picere: Aurea quo celeri ra piantur sidera motu, Quid caligantem modo cogat hebescere Lunam Defectusque pati dimisso lumine Solem; et quae canit Vergilius: Quocirca certis dimensum partibu s orbem Per duodena regat mundi Sol aureus astra Ostendit coelique vias et sider a monstrat Defectus Solis varios Lunaeque labores, Arcturum Pleiadasque, Hyadas geminosque Triones; Quid tantum oceano properent se tingere Soles Hyberni vel qu ae tardis mora noctibus obstet. Quae omnia per ipsam mathematicam dignoscuntur: Hinc tempestates dubio praediscere coelo Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi; Et quando infidum remis impellere marmor Conveniat, quando armatas ded ucere classes Aut tempestivam in sylvis evertere pinum. Theologia autem quid Deu s ipsa docet, quid mens, < quid intelligen-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 88

De occulta philosophia libri tres p. 88 tia, quid angelus, > quid denique daemon, quid anima, quid religio, quae sacra instituta, ritus, phana, observationes sacraque mysteria; instruit quoque de fid e, de miraculis, de virtute verborum et figura- rum, de arcanis operationibus et mysteriis signaculorum et, quod ait Apuleius, docet nos "rite scire atque calle re leges ceremoniarum, fas sacrorum, atque ius religionum". Sed iam me recolliga m. Has tres imperiosissimas facultates magia ipsa complectitur, unit atque actua t: merito ergo ab antiquis summa sanctissimaque scientia habita est. Haec gravis simis autoribus clarissimisque scriptoribus reperitur illustrata, inter quos pra ecipue Zalmoxis et Zoroaster effulserunt adeo ut inventores huius scientiae a pl uribus crediti sint. Horum vestigia secuti Abbaris Hyperboreus, Charmondas, Dami geron, Eudoxus, Hermippus et clariores alii ex- titerunt antistites, ut Trismegi stus Mercurius, Porphyrius, Iam- blichus, Plotinus, Proclus, Dardanus, Orpheus T hreicius, Gog Graecus, Germa Babylonicus, Apollonius Tyaneus. Osthanes etiam egr egie scripsit in hac arte, cuius libros e sepulchro erutos Abderites Democritus suis commentariis illustravit. Praeterea ad hanc artem Pythagoras, Empedocles, D emocritus, Plato et plures nobilissimi philosophorum discendam navigarunt, hanc reversi summa sanc- titate praedicaverunt, hanc in arcanis habuerunt. Quin et Py thagoram Platonemque ob eam discendam compertum habemus Memphiticos vates access isse et pene totam Syriam, Aegyptum, Iudaeam et Chaldaeorum scholas peragrasse, ne sanctissima eos magiae monumenta laterent divinisque rebus imbuerentur.

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 89

De occulta philosophia libri tres p. 89 Quincunque igitur nunc in hac facultade studere affectat, si non fuerit eruditu s in physica, in qua declarantur qualitates rerum et in qua aperiuntur proprieta tes occultae cuiuslibet entis; et si non fuerit opifex mathematicae et in aspect ibus et figuris stellarum, ex quibus cuiuslibet rei sublimis virtus et proprieta s dependet; et si non fuerit doctus in theologia, ubi manifestantur substantiae immateriales, quae dispensant et administrant omnia, non poterit intelligere mag iae rationabilitatem: nullum enim opus ab ipsa magia perfec- tum extat nec est a liquod opus vere magicum, quod has tres facul- tates non complectatur. < De quat uor elementis et eorundem qualitatibus et in se invicem permixtioni- bus. Cap. I II Quatuor sunt elementa et primaria fundamenta rerum omnium cor- poralium: igni s, terra, aqua, ar, ex quibus omnia elementata in istis inferioribus componuntur, non per modum coacervationis, sed secundum transmutationem et unionem; rursusqu e, cum corrum- puntur, in elementa resolvuntur. Nullum autem sensibilium element orum purum est, sed secundum magis et minus permixta sunt et in se invicem trans mutabilia, quemadmodum terra lutescens dissolutaque fit aqua atque illa ingrossa ta densataque fit terra, per calorem autem evaporata transit in arem et ille supe rcalescens in ignem et hic extinctus revertitur in arem, infrigidatus autem ex su peradustione fit terra aut lapis aut sulphur, sicut hoc ex fulmine manifestum es t. Plato autem censet terram omnino intransmutabi- lem esse, caetera autem eleme nta et in hanc et in se invicem trans- mutari; dividitur itaque terra a subtilio ribus non transmutata, sed soluta aut permixta in illa, quae illam dissolvunt, r ursusque in seip- sam remigrans. Unumquodque autem elementorum duas specificas q ualitates habet, quarum priorem sibi propriam retinet, in altera tanquam media c onvenit cum sequenti: est enim ignis calidus et

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 90

De occulta philosophia libri tres p. 90 siccus, terra sicca et frigida, aqua frigida et humida, ar humidus et calidus at que hoc modo secundum duas qualitates contrarias elementa sibi contraria sunt, u t ignis aquae et terra ari. Adhuc secundum alium modum elementa sibi opponuntur: nam quaedam gravia sunt, ut terra et aqua, et alia levia, ut ar et ignis, quamobr em priora passiva, posteriora vera activa Stoici nuncupa- runt. Proinde adhuc Pl ato, secundum alium modum distinguens, tres unicuique assignat qualitates, igni videlicet acuitatem, rarita- tem et motum, terrae autem obtusitatem, densitatem et quietem; et secundum has qualitates contraria sunt elementa ignis et terra; r eli- qua autem elementa ab illis qualitates mutuant, ita ut ar duas accipiat qual itates ignis (raritatem et motum) atque unam terrae (videlicet obtusitatem), con tra aqua duas quidem terrae (obtusita- tem et densitatem) et unam ignis (videlic

et motum). Sed ignis are duplo rarior, triplo mobilior, quadruplo acutior; ar aute m duplo acutior aqua, triplo rarior, quadruplo mobilior; proinde aqua duplo acut ior terra, triplo rarior, quadruplo mobilior: quemadmodum itaque se habet ignis ad arem, sic ar ad aquam et aqua ad terram rursusque sicut terra ad aquam, sic ill a ad arem atque hic ad ignem. Atque haec est radix et fundamentum omnium corporum , naturarum, virtutum et operum mirabilium et qui has elementorum qualitates et eorundem mixtiones cognoverit facile perficiet opera miranda atque stupenda erit que consummatus in magia naturali.> De triplici elementorum ratione consideranda . Cap. IV Quatuor itaque quae diximus sunt elementa, sine quorum notitia perfect a nullum in magia producere possumus effectum. Sunt autem singula triplicia, ut sic quaternarius compleat duodenarium et, per septenarium in denarium progredien s, ad supremam unitatem, unde omnis virtus et mirabilis operatio dependet, fiat progressus. Primo igitur ordine elementa pura sunt, quae nec componuntur, nec mu tantur, nec patiuntur commixtionem, sed incorruptibilia

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 91

De occulta philosophia libri tres p. 91 sunt et non a quibus, sed per quae omnium naturalium rerum vir- tutes producunt ur in effectum; virtutes illorum a nullo explicari pos- sunt, quia in omnia poss unt omnia: haec qui ignorat ad nullam mirabilium effectuum operationem pertinger e potest. Secundi ordi- nis elementa composita sunt, multiplicia et varia et imp ura, redu- cibilia tamen per artem ad puram simplicitatem; quibus tunc ad suam s implicitatem reversis, virtus est super omnia complementum dans omnium operation um occultarum et operationum naturae: et haec sunt fundamentum totius magiae nat uralis. Tertii ordinis elementa haec primo et per se non sunt elementa, sed deco mposita, varia, multiplicia et inter se invicem permutabilia; ipsa sunt infallibile medium, ideoque vocantur media natura, sive anima mediae naturae: paucissi mi sunt qui illorum profunda mysteria intelligant. In ipsis per certos numeros, gradus et ordines est consummatio om- nis effectus in quacunque re naturali, coe lesti et supcrcoelesti; miranda sunt et plena mysteriis quae operari possunt in magia tam naturali quam divina: per ipsa enim omnium rerum ligationes, etiam sol utiones et transmutationes et futurorum cognitio et praedictio, etiam malorum da emonum exterminatio et bonorum spirituum conciliatio ab illis descendit. Sine hi s igitur triplicibus elementis eorundemque cognitione nemo confidat se in occult is magiae et naturae scientiis quicquam posse operari; quicunque autem haec in i lla, impura in pura, multiplicia in simplicia reducere noverit, eorundemque natu ram, virtutem, potestatem in numero, gradibus et ordine sine divisione substanti ae discernere sciverit, is facile obtinebit omnium naturalium rerum et coelestiu m secretorum scientiam et operationem perfectam. > < De mirabilibus ignis ac ter rae naturis. Cap. V Ad omnium mirabilium operationum, ait Hermes, duo sufficiunt , ignis et terra: haec est patiens, ille agens. Ignis, ut ait Dionysius, in omni bus et per omnia clare venit et removetur, omnibus

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 92

De occulta philosophia libri tres p. 92 lucidus est, simul et occultus incognitusque ipse, quando per seipsum est non a ccedente materia in qua propriam manifestet actionem; immensus est et invisibili s, per seipsum potens ad actio- nem propriam, mobilis, tradens seipsum omnibus q uodam modo proximantibus, renovativus, naturae custodia, illuminativus cir- cumv elatis splendoribus, incomprehensus, clarus, discretus, resi- liens, sursum fere ns, acute means, excelsus, non receptus contume- lia minorationis, semper motus movens alterum, comprehendens incomprehensus, non indigus alterius, latenter cre scens a seipso et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem, activus , potens, simul omnibus praesens invisibiliter; neglectus esse non patitur, ad c erta autem, sicut quaedam vindicta, generaliter et proprie subito reducens in ra tionem, incomprehensibilis, impal- pabilis, non minutus, in omnibus ditissimus s uimet traditionibus. Immensa et improba rerum naturae portio ignis est, ut ait P linius, et in quo dubium sit plura absumat an pariat. Ignis ipse unus est et per omnia penetrans, ut aiunt Pythagorici, sed in coelo dilatatus, collustrans, in inferno vero coarctatus, tenebrosus et crucians, in meditullio de utroque partic ipans: ignis itaque in se unus, in recipiente multiplex et in diversis diversa n ota distributus, ut apud Ciceronem testatur Cleanthes. Est itaque ignis hic adve ntitius, quo utimur; est in lapidibus, qui ictu chalybis excutitur; est in terra , quae ex refossione fumat; est in aquis, qui fontes et puteos calefacit; est in profundo mari, quod ventis agitatum tepescit; est in are, quem saepe fervescere videmus; et animalia quaeque et viventia omnia et vegetantia calore nutriuntur; et omne quod vivit, propter inclusum ignem vivit. Superni ignis propria sunt cal or omnia foecundans et lux omnibus vitam tribuens; inferni ignis propria sunt ar dor omnia consumens et obscuritas cuncta sterilitate complens. Fugat itaque coel estis et lucidus ignis tenebrosos daemones, fugat et hic noster ligneus eosdem, quatenus habet simulachrum et vehicu- lum lucis illius superioris; quin et illiu s qui ait: ''Ego sum lux mundi", qui verus ignis est, pater luminum, a quo omne datum

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 93

De occulta philosophia libri tres p. 93 optimum venit, splendorem ignis sui emittens et communicans primo Soli et caete ris coelestibus corporibus et per haec, tanquam per media instrumenta, illum in

hunc ignem nostrum influens. Sicut ergo tenebrarum daemones in tenebris ipsis ro bustiores sunt, sic boni daemones, qui sunt angeli lucis, incrementa suscipiunt a luce, non solum divina, solari et coelesti, sed etiam eius qui apud nos est ig nis. Hinc primi religionum et ceremoniarum sapientissimi in- stitutores oratione s et psalmodias et sacra quaeque non nisi accensis luminibus fienda decreverunt; hinc illud Pythagorae symbolum: "Ne loquare de Deo absque lumine"; iusseruntque ad fugandos malos daemones apud cadavera mortuorum lumina accendi et ignes nec illa amoveri quousque, perfectis sacro ritu expiationibus, terra condantur. Ipse que Omnipotens in Veteri Lege exquirebat omnia sua sacrificia igne offerri atque ut in altari semper ignis arderet, quem etiam apud Romanos Vestae sacerdotes pe rpetuum servabant custodiebantque. Omnium autem elementorum basis et fundamentum terra est: ipsa enim est obiectum, subiectum et receptaculum omnium radio- rum influxuumque coelestium. Ipsa in se continet omnium rerum semina seminalesque vi rtutes, ideo ipsa dicitur animalis, vegetalis et mineralis: quae, ab omnibus rel iquis elementis ac coelis foecundata, omnium ex seipsa est gignitiva. Ipsa est r eceptiva omnium foecun- ditatum et veluti prima parens etiam omnium pullulativa, centrum et fundamentum et mater omnium. Tolle de illa quantumcunque secreta, lo ta, depurata, subtiliata: si dimiseris aliquandiu sub divo, mox coelestibus viri bus foecundata et praegnans, ex seipsa producet plantas, producet vermiculos et animalia, producet lapillos luci- dasque metallorum scintillas. In ea sunt secre ta maxima, si quando fuerit per artificium ignis purgata et ad simplicitatem sua m congrua lotione reducta; ipsa est prima creationis nostrae materia et restaura tionis ac conservationis nostrae verissima medicina. >

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 94

De occulta philosophia libri tres p. 94 < De admirandis aquae et aris atque ventorum naturis. Cap. VI Non minoris potent iae sunt reliqua duo elementa, aqua videlicet et ar, nec in illis natura cessat m irabilia operari. Aquae enim tanta necessitas est, ut absque illa nullum animal degere possit, nulla her- ba nec planta quaevis citra aquae humectationem possit progermi- nare. In ipsa est seminaria omnium rerum virtus: animalium pri- mo, q uorum semen aqueum esse manifestum est; sed et fruticum et herbarum semina, lice t terrea sint, tabefieri tamen aqua necesse est, si foecunda esse debeant - sive id fiat humore terrae imbibito, aut rore, vel pluvia, vel de industria adiecta aqua. Sola siquidem terra et aqua a Mose describuntur producere animam viventem; sed aquae duplicem productionem tribuit, natantium videlicet in aquis et volant ium in are supra terram. Terrenarum etiam productio- num ipsi aquae partim deberi eadem Scriptura testatur, inquiens quod post creationem virgulta et planta non germinaverant, quia "Deus non pluerat super terram". Tanta eius elementi potesta s est, ut nec spiritualis regeneratio fiat sine aqua, sicut ipse Christus ad Nic odemum testatus est. Maxima quoque eius in religione vis est in expiationibus et purificationibus, nec minor quam ignis necessitas. Infinitae eius utilitates su nt et usus multiplex resque omnes ex eius potestate consistunt, ut quae generand i, alendi, augmentandi vim possidet: inde Thales Milesius atque Hesiodus aquam o mnium rerum principium statuerunt omniumque elementorum antiquis- simum esse dix erunt atque potentissimum, quippe quod caeteris omnibus imperat; nam, ut ait Pli

nius, terras devorant aquae, flam- mas necant, scandunt in sublime et nubium obt entu coelum sibi vendicant, eaedem cadentes omnium terra nascentium causa fiunt. Innumera sunt aquarum miracula a Plinio, Solino multisque historicis descripta, de quarum mirabili virtute etiam meminit Ovidius in his versibus:

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 95

De occulta philosophia libri tres p. 95 medio tua, corniger Hammon, Unda die gelida est ortuque obituque calescit. Admo tis Athamantis aquis accendere lignum Narratur, minimos cum Luna recessit in orb es. Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit Viscera, quod tactis inducit marmora rebus. Crathis et hinc Sybaris, vestris conterminus oris, Electro simile s faciunt auroque capillos. Quodque magis mirum, sunt qui non corpora tantum Ver um animos etiam valeant mutare liquores. Cui non audita est obscoenae Salmacis u nda Aethiopesque lacus quos, si quis faucibus hausit, Aut furit aut patitur miru m gravitate soporem? Clitorio quicunque sitim de fonte levavit Vina fugit gaudet que meris abstemius undis. Hinc fluit effectu dispar Lyncaestius amnis, Quem qui cunque parum moderato gutture traxit, Haud aliter titubat, quam si mera vina bib isset. Est lacus Arcadiae (Pheneum dixere priores) Ambiguis suspectus aquis, qua s nocte timeto: Nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur. Refert praeterea Io sephus fluminis cuiusdam inter Arceam et Raphaneam, Syriae urbes, admirabilem na turam; quod, cum pleno deferatur alveo per integrum sabbathum, mox ceu obturatis fonti- bus deficiens per sex integros dies siccum alvei sui praebet transi- tum , rursusque septimo die ignotis naturae causis ad priorem redit aquarum abundant iam; quamobrem incolae illud Sabbathaeum nuncuparunt ob sacrum Iudaeis septimum diem. Testaturque nobis Evangelium de piscina probatica, in quam post commotam a b angelo aquam qui prior in illam descendisset a quacunque aegritu- dine liberab atur. Eadem vis atque potestas fuisse legitur fonti Ioni- dum Nympharum, qui in Eliorum agro apud Heraclaeam pagum iuxta Cytheron fluvium extabat: in quem qui a egroto corpore descendisset, abacto omni corporis vitio, sanus et integer inde e x- iret. Narrat Pausanias esse in Lycaeo, Arcadiae monte, fontem qui

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 96

De occulta philosophia libri tres

p. 96 Agriae vocabatur; ad quem, quoties regionis siccitas frugum interi- tum minaret ur, ingressus Iovis Lycaei sacerdos post immolatas hostias sacris precibus sacro s veneratus latices, quercus ramum manu tenens, ad sacrati fontis summos latices demittebat; tunc com- motis aquis vapor exinde in ara sursum latus in nubes conf labatur concurrentibusque nebulis coelum omne obducebatur nubibus, qui- bus paul o post in pluviam resolutis, omnem regionem salubriter irrigabant. Verum de aqua rum miraculis praeter caeteros autores multos scripsit Ruffus Ephesius medicus m iranda et apud nullum alium, quod sciam, autorem reperta. Superest de are dicere. Hic spiritus est vitalis, cuncta permeans entia, omnibus vitam et consistentiam praebens, ligans, movens et implens omnia. Hinc Hebraeorum doctores illum non i nter elemen- ta numerant, sed velut medium et glutinum diversa insimul coniun- g ens et tanquam spiritum mundani instrumenti reboantem habent. Ipse enim proxime coelestium omnium influxus in se concipit aliisque cum elementis, tum mixtis sin gulis communicat; non minus etiam rerum omnium cum naturalium, tum artificialium et sermo- num quorumcunque species, velut deificum quoddam speculum, in se susc ipit et retinet illasque secum ferens, corpora hominum et animalium per poros in grediens, tam in somno quam in vigilia illis imprimens, variorum mirabilium somn iorum, praesagiorum et auspiciorum materiam praebet. Hinc etiam fieri dicunt cur tran- siens locum, in quo homo occisus fuerit vel cadaver recens abscondi- tum, timore atque pavore concitatur; quia ar ibidem, plenus hor- ribilibus homicidii speciebus, spiritum hominis dum una inspiratur similibus speciebus afficit atque perturbat, unde contingit sequi pavorem: omne namque subito imprimens, naturam stupefacit. Hinc multi philosophi arbitrati sunt arem causam esse somniorum pluri umque aliarum animae impressionum per delationem idolo- rum seu similitudinum se u specierum, quae deciduntur a rebus et sermonibus in ipso acre multiplicatis, q uousque perveniant ad sensus et tandem ad phantasiam et animam recipientis, vide licet quae, soluta curis nec impedita, species huiusmodi obviam expec- tans, ab illis informatur. Ipsae namque rerum species, licet ex propria natura deferantur ad sensus hominum et animalium, pos- sunt tamen a caelo, dum sunt in are, acquir ere aliquam impres-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 97

De occulta philosophia libri tres p. 97 sionem, ex qua una cum aptitudine a dispositione recipientis magis ferantur ad sensum unius, quam alterius. Atque hinc possibile est naturaliter et procul omni superstitione, nullo alio spiritu mediante, hominem homini ad quamcunque longis simam etiam vel incogni- tam distantiam et mansionem brevissimo tempore posse nu nciare mentis suae conceptum; etsi tempus in quo istud fit non possit prae- cise mensurari, tamen intra viginti quatuor horas id fieri omnino necesse est. Et eg o id facere novi et saepius feci; novit idem etiam fecitque quondam abbas Tritem ius. Quomodo etiam idola quae- dam non modo spiritalia, sed etiam naturalia a re bus effluant (ut puta per influxum quendam corporum a corporibus) atque in ipso are convalescant, tum per lumen, tum per motum, tum ad visum, tum ad alios etiam sensus sese nobis offerant et ostendant et in nos mirabilia quandoque agant prob at docetque Plotinus. Et nos vide- mus quomodo austro flante ar densatur in tenue

s nubes, in quibus veluti in speculo reflectuntur imagines valde distantes castr orum, montium, equorum et hominum et aliarum rerum, quae decedenti- bus nubibus mox evanescunt. Et in Meteoris prodit Aristoteles quoniam in nube aris concipiatu r iris quadam speculi similitudine. Et Albertus: ''Effigies corporum - inquit naturae vi in aere hu- mecto facile effingi possunt eodem modo, quo imagines rer um sunt in rebus''. Et narrat Aristoteles cuidam ex visus debilitate contigisse ut speculum illi fieret propinquus ar et radius visivus ad ipsum repercuteretur n ec posset penetrare, unde quorsum ibat idolum suum adversa facie sese praecedere arbitrabatur. Similiter speculo- rum quorundam artificio quas volumus imagines in are etiam re- mote extra specula producuntur, quae tunc imperiti homines viden tes daemonum aut animarum umbras se videre putant, cum tamen non sint nisi simul acra quedam sibi ipsis cognata ac vitae omnis expertia. Et notum est, si quis in loco obscuro et omnis lumi- nis experte, nisi quod per minimum foramen Solis ra dius alicubi ingrediatur, supposita illi papyro alba aut speculo plano, videri i n

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 98

De occulta philosophia libri tres p. 98 ea quaecunque foris a Sole illustrata agantur. Et est aliud praesti- gium admir andum magis ubi, pictis certo artificio imaginibus scriptisve literis, quis noct e serena plenae Lunae radiis opponat, quarum simulacris in are multiplicatis surs umque raptis et una cum Lunae radiis reflexis, alius quispiam rei conscius per l ongam distan- tiam videt, legit et agnoscit in ipso disco seu circulo Lunae: quo d equidem nunciandorum secretorum obsessis villis et civitatibus utilissimum art ificium est, olim a Pythagora factitatum et hodie aliquibus adhuc pariter et mih i non incognitum. Atque omnia haec et multo plura maioraque in ipsa aris natura f undata sunt et ex mathematica atque optica suas rationes habent. Et sicuti haec simulacra reflectuntur ad visum, ita nonnunquam etiam ad audi- tum, quod in echo manifestum est; sed sunt illis occultiora artificia, quo quis etiam per remotam distantiam audire et intelligere queat quid alius loquatur vel susurret in occu lto. Ex areo elemento sunt etiam venti: ipsi enim nihil aliud sunt quam motus ar e t concitatus. Horum quatuor sunt principales, a quatuor coeli cardinibus flantes , videlicet Notus ab austro, Boreas ab aquilone, Zephyrus ab occidente et ab ori ente Apeleotes sive Eurus; quos Pontanus his duobus versiculis complexus ait: A summo Boreas, Notus imo spirat Olympo, Occasum insedit Zephyrus, venit Eurus ab ortu. Notus ventus meridionalis est, nebulosus et humectus et calidus et morbosu s, quem Hieronymus vocat pincernam pluviarum. Ovidius sic describit: Madidis Not us evolat alis, Terribilem picea tectus caligine vultum; Barba gravis nimbis, ca nis fluit unda capillis, Fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Borea s autem, Noto contrarius, septentrionalis ventus est, violentus et sonorus, qui nubes discutiens arem serenum reddit, aquam gelu constringit; hunc Ovidius de se sic inducit loquentem:

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 99

De occulta philosophia libri tres p. 99 Apta mihi vis est qua tristia nubila pello, Et freta concutio nodosaque robora verto, Induro nubes et terras grandine pulso; Idem ego, quum fratres coelo sum n actus aperto (Nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, Ut medius nostris concussibus insonet aether Exiliantque cavis elisi nubibus ignes. Idem ego, cum subii convexa foramina terrae Supposuique ferox imis mea terga cavernis, Sollici to manes totumque tremoribus orbem Concutio... Zephyrus vero, qui et Favonius, v entus levissimus ab occidente flans et placide spirans, frigidus est et humidus, resolvens hyemes, ger- mina floresque producens. Huic contrarius Eurus, qui et Subsola- nus et Apeleotes, ab oriente, ventus aquosus et nubificus et rapidae vo racitatis; de istis ita canit Ovidius: Eurus ad auroram Nabathaeaque regna reces sit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis. Vesper et occiduo quae littora Sole tepescunt Proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones Horrifer invasit Boreas, contraria tellus Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro.> < De g eneribus compositorum, quomodo se habeant ad elementa atque quid elementis ipsis conveniat, cum anima et sensibus et moribus. Cap.VII Post quatuor simplicia ele menta proxime sequuntur ex illis compo- sita perfectorum quatuor genera, quae su nt lapides, metalla, plantae et animalia. Et licet ad singulorum generationem om nia elementa in compositionem conveniant, singula tamen unum praecipuum elementu m sequuntur imitanturque: nam lapides omnes terrei sunt, natura siquidem graves sunt et descendunt et ita concreti siccitate, ut liquefieri nequeant; metalla au tem aquea sunt et liquabilia et (quod confitentur physici, experiuntur alchimici ) ex aqua viscosa, sive ex aqueo argento vivo generata sunt; plantae sic cum are

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 100

De occulta philosophia libri tres p. 100 conveniunt ut nisi sub divo non pullulent neque coalescant; sic animalibus omni bus Igneus est ollis vigor et caelestis origo adeoque cognatus illis ignis est, ut eo extincto mox tota vita deficiat. Rursus unumquodque illorum generum in se distinctum est per elementorum gradus: nam inter lapides praecipue terrei dicunt ur qui opaci sunt et graviores; aquei autem qui transparentes sunt et qui ex aqu a concreti sunt, ut crystallus, berillus et margaritae in conchis; et sunt arei q ui aquae supernatant et spongiosi sunt, ut lapis spongiae et pumex et tophus; su

nt et ignei, ex quibus ignis extrahitur et in ipsum aliquando resolvitur aut ex ipso geniti sunt, sicut lapis fulminis et lapis pyrites atque asbestus. Similite r inter metalla terrea sunt plumbum et argentum, aquea argentum vivum, area cupru m et stannum, ignea vero aurum atque ferrum. In plan- tis quoque terram imitantu r radices propter densitatem, folia autem aquam propter succum, flores arem propt er subtilitatem, semina ignem propter spiritum gignitivum; praeterea aliae dicun tur calidae, aliae frigidae, aliae humidae, aliae siccae elementorumque nomina a b eorum qualitatibus sibi mutuantes. Inter animalia etiam quae- dam prae caeteri s terrea sunt et terrae viscera inhabitant, ut vermes et lumbrici et talpae et m ulta reptilia; alia aquea sunt, ut pisces; alia area, quae extra arem vivere neque ant; sunt et ignea, ignem habitantes ut salamandrae et quaedam cicadae (pyrausta s vocant) et quae igneo quodam calore fervent, ut columbae, strutiones, leones e t quas vocat Sapiens "bestias vaporem igneum spirantes''. Praeterea in animalibu s terram referunt ossa, caro arem et spiritus vitalis ignem, aquam vero humores; et hi etiam elementis partiti sunt: nam rubra cholera cedit igni, sanguis ari, pi tuita aquae, nigra bilis terrae. In ipsa denique anima, teste Augustino, refert ignem in- tellectus, aerem ratio, aquam imaginatio, terram vero sensus; atque hi etiam inter se elementis dispartiuntur: nam visus igneus est (nec enim sine ign e et luce percipit); auditus areus est (nam are per- cusso sonus efficitur); olfac tus autem et gustus ad aquam referuntur,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 101

De occulta philosophia libri tres p. 101 sine cuius humore nec sapor nec odor fit; denique tactus totus ter- reus est et crassiora corpora sibi adsciscens. Actus quoque et opera- tiones hominis ab ele mentis moderantur: tardus enim motus et soli- dus a terra signatur; pavorem et i nertiam et remissum opus aqua signat; alacritatem et amicabiles mores ar; impetum acutum et iracundum ignis. Elementa itaque omnium prima sunt et omnia ex illis et secun- dum illa sunt atque ipsa in omnibus et per omnia vires suas diffundunt . < Quomodo elementa sunt in coelis, in stellis, in daemonibus, in angelis, in i pso denique Deo. Cap. VIII Est Platonicorum omnium unanimis sententia, quemadmod um in archetypo mundo omnia sunt in omnibus, ita etiam in hoc corporeo mundo omn ia in omnibus esse, modis tamen diversis, pro natura videlicet suscipientium: si c et elementa non solum sunt in istis in- ferioribus, sed et in coelis, in stell is, in daemonibus, in angelis, in ipso denique omnium Opifice et Archetypo. Sed in istis inferioribus elementa sunt crassae quaedam formae, immersae materiae, e t materialia elementa; in coelis autem sunt elementa per eorum naturas et vires, modo videlicet coelesti et multo excellentiori quam infra Lunam: nam coelestis terrae soliditas illic est absque crassitu- dine, aquae et aris agilitas procul a b effluxu, ignis calor ibi non urens, sed lucens omniaque suo calore vivificans. Ex stellis praeterea ignei sunt Mars atque Sol, arei Iupiter et Venus, aquei Sat urnus et Mercurius, terrei qui incolant orbem octavum atque Luna (quae tamen a p lerisque aquea putatur) quando videlicet terrae instar coelestes aquas attrahit, quibus imbibita vicinitate sua illas nobis influit et communicat. Sunt etiam in ter signa quaedam ignea, quaedam terrea, quaedam area, quaedam aquea reguntque

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 102

De occulta philosophia libri tres p. 102 in coelis elementa quatuor illas triplicitates, distribuentes illis cuiusque el ementi principium, medium et finem: sic principium ignis Aries, progressum et au gmentum Leo, finem Sagittarius habent; principium terrae Taurus, progressum Virg o, extremum Capricornus; aris principium Gemini, processum Libra, termi- num Aqua rius; aquae principium Cancer, medium Scorpius, finem Pisces possident. Ex horum itaque planetarum et signorum mix- tionibus simul cum elementis conficiuntur om nia corpora. Iam vero etiam et daemones hac ratione a se distincti sunt, ut alii dicantur ignei, alii terrestres, alii arei, alii aquei. Hinc illi apud inferos q uatuor fluvii, igneus Phlegethon, areus Cocytus, Styx aqueus, terreus Acheron. Qu in et in Evangeliis legimus ''ignem Gehennae" et "ignem aeternum, in quem ire iu bebuntur maledicti"; et in Apocalypsi legitur "stagnum ignis" et Esaias de damna tis ait: 'Per- cutiet eos Dominus are corrupto''; et apud Iob: "Ad nimium calorem transilient ab aquis nivium"; et apud eundem legimus "terram tenebrosam et oper tam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum". Proinde etiam in supramunda nis angelis et beatis in- telligentiis haec elementa ponuntur: est enim in ipsis essentiae stabilitas, terrea vis, qua sunt firma Dei sedilia; est et clementia pietasque, aquea virtus mundans: hinc a Psalmista vocantur aquae, ubi de coelo a it: "Qui regis aquas superiora eius"; sunt etiam in illis ar, subtilis spiritus, et amor, ignis relucens: hinc vocantur a Sacris Literis "pennae ventorum" et ali bi de illis ait Psalmista: "Qui facis angelos tuos, spiritus et ministros tuos, ignem urentem". Ex ordini- bus quoque angelicis ignei sunt Seraphin et Virtutes et Potestates, terrei Cherubin, aquei Throni et Archangeli, arei Dominationes et Principatus. De ipso etiam Archetypo omnium rerum opifice nonne legitur: ''Aperi atur terra et germinet Salvatorem"?; nonne de eodem dicitur: ''Fons aquae vivae mundificans et regenerans"?;

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 103

De occulta philosophia libri tres p. 103 nonne idem spiritus spirans spiraculum vitae idemque etiam, Mose et Paulo testi bus, ''ignis consumens est''? Elementa igitur ubique et in omnibus reperiri suo

modo nemo negare potest: primum in is- tis inferioribus, sed feculenta et crassa , in coelestibus autem puriora et nitida, in supracoelestibus vero viventia et e x omni parte beata. Sunt igitur elementa in Archetypo ideae producendorum, in in tel- ligentiis distributae potestates, in coelis virtutes, in inferioribus crass iores formae. De virtutibus rerum naturalium ab elementis proxime dependentibus. Cap. IX Virtutes rerum naturales quaedam sunt elementales, ut calefacere, frige facere, humefacere, exsiccare, et vocantur operationes seu qualitates primae < e t secundum actum: hae enim qualitates solae totam omnino transmutant substantiam , quod aliarum qualitatum nulla facit > . Quaedam vero insunt rebus ab elementis componenti- bus, tales etiam ultra qualitates primas, ut sunt maturativae, dige s- tivae, resolutivae, mollificativae, indurativae, stypticae, abstersi- vae, co rrosivae, causticae, apertivae, evaporativae, confortativae, mitigativae, conglu tinativae, opilativae, expulsivae, retentivae, at- tractivae, repercussivae, stu pefactivae, elargitivae, lubrificativae et aliae plures: multa enim habet agere qualitas elementalis in mixto, quae per se non operatur. Et hae operationes dicu ntur qualitates secundariae, quia sequuntur naturam et mensuram mixtionis primar um virtutum < quemadmodum de his in medicorum libris copiose tractatur > : sicut maturatio, quae est operatio caloris natura- lis secundum certam mensuram in su bstantia materiae, induratio operatio est frigoris, similiter et congelatio et s ic de similibus. Et hae operationes quandoque agunt in membrum determinatum, ut provocantes urinam vel lac vel menstrua, et dicuntur qualitates tertiae, quae se quuntur secundas sicut secundae primas. Secundum

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 104

De occulta philosophia libri tres p. 104 has itaque primas, secundas et tertias qualitates multae aegritudines et curant ur et inducuntur. Multa etiam artificialiter fiunt quae homines valde admirantur , sicut est ignis aquam comburens quem vocant ignem graecum, cuius plures compos itiones docet Aristoteles in tractatu de hoc sin- gulari; simili modo fit etiam ignis qui oleo extinguitur et aqua accen- ditur frigida quando roratur desuper, et ignis qui pluvia, vel vento, vel sole accenditur; et fit ignis qui vocatur aq ua ardens, cuius con- fectio notissima est, qui nihil consumit praeter se ipsum; et fiunt ignes inextinguibiles et olea incombustibilia et lampades perpetuae, q uae nec vento, nec aqua, nec ullo modo extingui possunt: quod penitus incredibil e videtur, nisi fuisset famatissima illa lampas quae in templo Veneris quondam l ucebat, in qua ardebat lapis asbestus, qui semel accensus revera nunquam extingu itur. Contra etiam praeparatur lignum vel aliud quoddam combustibile, ut ab igne laedi non possit, et fiunt confectiones, quibus inunctis manibus pos- sumus por tare ferrum ignitum aut mittere manum in metallum liquefactum, seu toto corpore ire in ignem absque ullo malo: et horum similia. < Et est genus lini, quod Plini us asbestum vocat, Graeci ????? ??? dicunt, quod ignibus non absumitur, de quo A naxilaus ait circundatam eo arborem surdis et qui non exaudian- tur ictibus caed i >. De virtutibus rerum occultis. Cap. X Insunt praeterea rebus virtutes aliae, quae non sunt alicuius ele- menti, sicut fugare venenum, pellere anthraces, att rahere ferrum vel quid aliud; et haec virtus est sequela speciei et formae rei h uius

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 105

De occulta philosophia libri tres p. 105 vel istius, unde etiam exigua quantitate non exiguum habet in agen- do effectum , quod non est elementali qualitati concessum. Nam hae virtutes, quia multum for males sunt, ideo cum minima materia plu- rimum possunt; elementalis autem virtus , quia materialis est, ut multum agat, multam etiam desiderat materiam. Vocantur autem proprietates occultae, quia causae earum latentes sunt, ita quod humanus intellectus non potest eas usquequaque investigare; quare philosophi maximam ear um partem longa experientia plus quam rationis indagine adepti sunt. Nam ut in s tomacho cibus digeritur per calorem quem cognoscimus, sed transformatur per virt utem quandam occultam quam ignoramus - non quidem per calorem, quia sic in foco potius apud ignem quam in stomacho transfor- maretur - sic sunt rebus, ultra ele mentales qualitates quas co- gnoscimus, innatae quaedam aliae virtutes et ita a natura concrea- tae, quas admiramur ac saepe stupescimus, nobis ignotas vel raro vel nusquam conspectas, ut de phoenice, ave unica se ipsam renovante, legitur a pud Ovidium: Una est quae reparat sese, ipsa reseminat ales Assyrii phoenica voc ant... Et alibi: Convenit Aegyptus tanti ad miracula visus Et raram volucrem tur ba salutat ovans. < Admirationem grandem tum Graecis tum Romanis olim de se Matr eas peperit: is dicebat feram a se nutriri, quae ipsa semet voraret; unde et hod ie adhuc anxie multi scrutantur quaenam sit

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 106

De occulta philosophia libri tres p. 106 Matreae fera. Quis non miretur fossiles ex terra pisces de quibus Aristoteles, Theophrastus et Polybius historicus prodiderunt? Et quae de canentibus lapidibus tradidit Pausanias, omnia sunt occul- tarum virtutum opera. > Sic avis struthio ferrum frigidum atque durissimum coquit et digerit in corporis sui nutrimentum, cuius stomachus traditur etiam ferro ignito non laedi; sic pisciculus ille eche neis ita frenat ventorum impetus et domat aequoris rabiem ut, quantumcunque etia m imperent et saeviant procellae, infinitis etiam velis per ventum tensis, tamen usque adeo solo tactu compe- scit et cogit stare navigia ut moveri nullo modo p

ossint; sic salaman- drae < et pyraustae > bestiolae vivunt in igne et, licet qu andoque ardere videantur, tamen non laeduntur. Simile est de quodam bitu- mine, qua oblita dicuntur fuisse arma Amazonum, quod nec ferro nec igne solvitur; cum quo etiam et portae Caspiae ex aere fabrica- tae illitae fabulantur ab Alexandro Magno; simili etiam bitumine legitur arcam Noe conglutinatam fuisse, ipsa a tot milibus annorum super montibus Armeniae adhuc durante. Sunt horum mirabilium al ia multa vix credibilia, quae tamen experientia ipsa cognita sunt: < cuiusmodi d e satyris prodit antiquitas, quae animalia semihumana ac semibruta figura consta nt, sermonis tamen et rationis capacia; quorum unum quempiam beato Antonio eremi tae quondam locu- tum et gentilem errorem in se animalibus colendis damnasse com - munemque Deum pro se precandum orasse, ipse refert sacer Hiero- nymus eorumque viventem unum olim in publicum productum affirmat et mox ad Constantinum princi pem destinatum.>

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 107

De occulta philosophia libri tres p. 107 Quomodo virtutes occultae infunduntur rerum speciebus ab ideis per rationes ani mae mundi stellarumque radios et quae res hac virtute magis abundant. Cap. XI Pl atonici omnia inferiora ferunt esse ideata a superioribus ideis; ideam autem def iniunt esse formam supra corpora, animas, mentes, unam, simplicem, puram, immuta bilem, indivisibilem, incorpo- ream et aeternam atque eandem idearum omnium esse naturam. Ponunt autem ideas primo in ipso quidem Bono, hoc est Deo, per causae modum solum esse relativis quibusdam rationibus inter se distinctas ne quicquid est in mundo sine ulla varietate sit unicum, convenire tamen inter se essentia n e Deus sit substantia multiplex. Ponunt secundo in ipso intelligibili, hoc est i n anima mundi, per for- mas proprie atque insuper absolutis formis invicem diffe rentes, ita ut ideae in Deo quidem omnes una forma sint, in anima mundi vero mul tae; ponuntur in sequentibus mentibus (sive corpori coniunctis, sive a corpore s eparatis) participatione iam quadam et gradatim iam magis magisque distinctae; p onunt in natura tanquam semina quae- dam infima formarum ab ideis infusa; ponunt in materia denique ut umbras. Accedit ad haec quod totidem sunt in anima mundi ra- tiones rerum seminales quot ideae sunt in mente divina; quibus ipsa rationib us aedificavit sibi in coelis ultra stellas etiam figuras impres- sitque his omn ibus proprietates. Ab his itaque stellis, figuris ac proprietatibus omnes specie rum inferiorum virtutes et proprietates dependent, ita ut quaelibet species habe at figuram coelestem sibi convenientem, ex qua etiam provenit sibi mirabilis pot estas in ope- rando, qualem per rationes animae mundi seminales propriam ab idea sua suscipit dotem. Sunt enim ideae non modo causae essendi alicuius speciei, s ed etiam sunt causae cuiusque virtutis quae tali speciei inest: et hoc est quod multi dicunt philosophorum, quod vir- tutibus certis, scilicet certam et stabile m rationem habentibus, non

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 108

De occulta philosophia libri tres p. 108 fortuitis nec casualibus, sed efficacibus, sed potentibus et indeficien- tibus, nihil frustra, nihil incassum agentibus, moventur virtutes in natura rerum exis tentes. Quae quidem virtutes sunt idearum opera- tiones, quae non errant nisi pe r accidens, ex impuritate videlicet et inaequalitate materiae; hoc enim modo inv eniuntur res etiam eius- dem speciei magis ac minus potentes secundum puritatem vel con- fusionem materiae: omnes enim influxus coelestes impediri possunt per c onfusionem et inabilitatem materiae. Unde Platonicis ipsis in proverbio fuit sec undum merita materiae infundi virtutes coelestes; de quo et Vergilius meminit ub i canit: Igneus est ollis vigor et coelestis origo Seminibus, quantum non noxia corpora tardant. Quare hae res in quibus minus immergitur idea materiae, hoc est quae separatorum maiorem accipiunt similitudinem, virtutes habent potentiores i n operatione, similes operationi ideae separatae. Scimus itaque situm ac figuram coelestium causam esse omnis nobi- lis virtutis, quae est in speciebus inferior ibus. Quomodo diversis individuis, etiam eiusdem speciei, diversae virtutes infl uun- tur. Cap. XII Individuorum singulares etiam dotes plurimis insunt tam mirab iles quam in speciebus, etiam a figura coelestium situque stellarum. Omne enim i ndividuum, quando incipit esse sub determinato horo- scopo et constellatione coe lesti, contrahit cum esse mirabilem quan- dam virtutem operandi et patiendi, rem mirabilem, etiam praeter eam quam habet a sua specie, cum per influxum coelesti um, tum

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 109

De occulta philosophia libri tres p. 109 per obedientiam materiae generabilium ad animam mundi: quae quidem talis est qu alis est obedientia nostri corporis ad nostras ani- mas. Nos enim sentimus in no bis id, quod ad quamcunque formam concipimus movetur corpus nostrum delectabilit er, vel horrende, vel fugiendo; sic frequenter animae coelestes, quando diversa con- cipiunt, tunc materia movetur per obedientiam ad illud. Sic in natura multa apparent prodigia ex imaginatione superiorum motu- um; sic etiam virtutes diver sas non modo res naturales, sed etiam quandoque res artificiales concipiunt et h oc maxime si anima ope- rantis in idem nititur. Unde inquit Avicenna: "Quaecunqu e hic fiunt oportet praeexistere in motibus et conceptionibus stellarum et orbiu m". < Sic fiunt in rebus varii effectus, inclinationes et mores non tantummodo a materia varie disposita, ut plerique opinantur, sed ab influxu vario et forma d

iversa - non quidem diversitate specifica, sed particularia et propria. Et horum gradus varie dis- tribuuntur ab ipsa omnium prima causa Deo, "qui idem manens d istribuit singulis ut vult''; cui tamen cooperantur secundae causae, angelicae e t coelestes, corpoream materiam et alia illis commissa disponentes. Infunduntur itaque virtutes omnes a Deo per mundi animam, particulari tamen virtute imaginum et intelligentiarum praesidentium et concursu radiorum et aspectuum stellarum p eculiari quodam et harmonico concentu. > Unde proveniant virtutes rerum occultae . Cap. XIII Omnibus notum est virtutem quandam magneti inesse, qua ferrum attrah it, et quod adamas sua praesentia virtutem magnetis tollit; sic electrum et bala gius confricati et calefacti paleam deducunt; lapis asbestus accensus nunquam au t vix extinguitur; carbunculus in tenebris lucet; aetites foetus mulierum et pla ntarum superpositus

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 110

De occulta philosophia libri tres p. 110 corroborat, suppositus trahit; iaspis sanguinem comprimit; echineis navem sisti t; rabarbarum choleram depellit; chamaeleontis iecur in summis tegulis exustum i mbres et tonitrua excitat; heliotropius lapis visum perstringit et gestantem inv isibilem reddit; lyncurius lapis praestigia ab oculis aufert; lipparis suffitus omnes bestias evocat; synochitides umbras inferorum educit; anachitides divorum imagines apparere facit; ennectis somniantibus suppositus oracula reddit. Est he rba aethiopica, qua ferunt siccari stagna et clausa omnia aperiri; et latacem he rbam legimus a Persarum regibus dari legatis, ut quocunque venissent rerum copia abundarent; est et herba spartanica sive scythica, qua gustata vel saltem in or e detenta, fe- runt Scythas dudodecim dies fame et siti durare. Et dicit Apuleiu s se a numine edoctum multa herbarum et lapidum genera esse, qui- bus homines et iam perpetuam vitam sibi contribuere possunt: sed fas non esse scientiam eorum h omines cognoscere, qui cum parvum tempus viventes malis avide studeant et nullum non scelum au- deant, si prolixitatem temporis accipiant neque diis ipsis parsu ros. Verum undenam sint hae virtutes, nemo ex his prodidit, qui de re- rum propr ietatibus ingentia volumina ediderunt - non Hermes, non Bochus, non Aaron, non O rpheus, non Theophrastus, non Thebith, non Zenothemis, non Zoroaster, non Evax, non Diosco- rides, non Isaac Iudaeus, non Zacharias Babylonius, non Albertus, no n Arnoldus; et tamen omnes hi fassi sunt, quod Zacharias ad Mithridatem scribit, magnam vim et humana fata lapidum her- barumque virtutibus inesse. Unde igitur haec veniant altior specula- tio requiritur. Opinatur Alexander Peripateticus, a suis sensibus et qualitatibus non discedens, haec ab elementis earundemque qual itatibus provenire: quod forte verum putari posset nisi quali- tates illae sint eiusdem speciei, operationes autem lapidum multae, nec in specie, nec in genere convenientes. Ideo Academici cum suo Platone ideis rerum formatricibus has virtu tes attribuunt; Avicenna

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 111

De occulta philosophia libri tres p. 111 autem ad intelligentias, Hermes ad stellas, Albertus ad formas rerum specificas huiusmodi operationes reducunt. Et quamvis hi autores sibi invicem adversari vi deantur, nullus tamen eorum si recte intelligatur a veritate discedit, cum omnia eorum dicta ad eun- dem effectum in pluribus conveniant. Deus enim, in primis o mni- um virtutum finis et origo, sigillum idearum ministris suis praestat intell igentiis; qui, tanquam fideles executores, res quasque sibi cre- ditas ideali vi rtute consignant coelis atque stellis, tanquam in- strumenta materiam interim di sponentibus ad suscipiendum formas illas, quae in maiestate divina (ut ait Plato in Timaeo) per astra deducendae resident, easque dator formarum distribuit per ministerium intelligentiarum, quas super opera sua constituit rec- trices et cus todes; quibus ea facultas in rebus sibi commissis credita est, ut omnis virtus l apidum, herbarum, metallorum et caeterorum omnium sit ab ipsis intelligentiis pr aesidentibus. Provenit itaque forma et virtus primo ab ideis, deinde ab intellig entiis praesidenti- bus et regentibus, postea a coelorum aspectibus disponentibu s, por- ro ab elementorum dispositis complexionibus correspondentibus coelorum i nfluxibus, a quibus ipsa elementa disponuntur; habentur igitur operationes eiusm odi in rebus istis inferioribus per expressas formas, in coelis autem per virtut es disponentes, in intelligentiis per rationes mediantes, in Archetypo per ideas et formas exemplares, quas omnes in cuiusque rei effectus et virtutis execution e convenire necesse est. Virtus igitur et mirabilis operatio est in unaquaque he rba et lapide, sed maior in stella, ultra quam etiam ab intelligen- tiis praesid entibus unaquaeque res multa sibi comparat; potissime autem a suprema causa, cui omnia mutua et consummata cor- respondent consonantia suo harmonico concentu, v eluti hymnis quibusdam semper summum illum Opificem collaudantes, quem- admodum in fornace chaldaica a sanctis illis pueris invitantur can- tantibus: "Benedicit e Dominum universa germinantia in terra et omnia quae moventur in aquis, omnes v olucres coeli, bestiae et pecora simul cum filiis hominum". Nulla itaque est cau sa necessita- tis effectuum quam rerum omnium connexio cum prima causa et corres pondentia ad illa divina exemplaria et ideas aeternas, unde unaquaeque res deter minatum habet in archetypo particularem locum, unde vivit et originem trahit: om nisque virtus herbarum,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 112

De occulta philosophia libri tres p. 112

lapidum, metallorum, animalium, verborum et orationum et omni- um quae sunt a D eo insita est. Qui licet per intelligentias et coelos in haec inferiora operatur , nonnunquam tamen, omissis his mediis aut suspenso eorum ministerio, immediate ex seipso illa facit Deus, quae opera tunc miracula vocantur. Nam, cum primae ca usae im- perio et ordine secundariae causae (quas ministras Plato et alii vo- ca nt) necessario agant et effectus suos necessario producant, non- nunquam tamen p ro libitu Suo sic illas absolvit aut suspendit Deus, ut ab Illius imperii et ord inis necessitate penitus desistant: et haec maxima Dei sunt miracula. Sic ignis in fornace chaldaica non com- bussit pueros; sic Sol ad imperium Iosue a cursu s uo unius diei spa- tio retrocessit; sic ad Ezechiae petitionem per decem lineas, sive horas, regressus est; sic patiente Christo in plenilunio defectum Sol sust inuit. Et harum operationum rationes nullo rationis discursu, nulla magia, nulla quantumcunque occulta seu profunda scientia in- vestigari aut attingi possunt, sed solis divinis oraculis addiscenda sunt et exquirenda. > De spiritu mundi qui s sit et quod sit vinculum occultarum virtutum. Cap. XIV Democritus autem et Orp heus et multi Pythagoricorum, coelestium vires inferiorumque naturas diligentiss ime perscrutati, omnia plena diis esse dixerunt: < nec abs re, siquidem nulla re s est tam praestanti- bus viribus, quae viduata divino auxilio sui natura conten ta sit. > Deos autem vocabant virtutes divinas in rebus diffusas, quas < Zoroast er divinas illices, Synesius symbolicas illecebras, alii vitas, alii > etiam ani mas nominabant; et ab his virtutes rerum dependere dicebant, quia solius animae sit ab una materia extendi in res alias circa quas operatur, sicut homo qui exte ndit intellectum ad intel- ligibilia et imaginationem ad imaginabilia: et hoc es t quod intel- ligebant, dicentes videlicet unius entis animam egredi et in aliud

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 113

De occulta philosophia libri tres p. 113 ingredi et fascinare ipsum et suas operationes impedire, quemad- modum adamas i mpedit magnetem ne ferrum attrahat. Cum vero anima primum mobile sit et, ut dicu nt, sponte et per se mobile, cor- pus vero vel materia per se ad motum inefficax et ab ipsa anima longe degenerans, iccirco ferunt opus esse excellentiori medio (scilicet quod sit quasi non corpus sed quasi iam anima, sive quasi non anima e t quasi iam corpus), quo videlicet anima corpori con- nectatur. Medium autem tal e fingunt esse spiritum mundi, scilicet quem dicimus essentiam quintam, quia non ex quatuor elementis, sed quoddam quintum < super illa aut > praeter illa subsi stens; talis igitur spiritus necessario requiritur tanquam medium quo animae coe lestes insint corpori crassiori et mirificas dotes largiantur. Hic quidem spirit us talis ferme est in corpore mundi, qualis in humano corpore noster: sicut enim animae nostrae vires per spiritum ad- hibentur membris, sic virtus animae mundi per quintam essentiam dilatatur per omnia. Nihil enim reperitur in toto mundo q uod suae virtutis scintilla careat: magis tamen ac maxime infunditur his qui hui usmodi spiritus plurimum hauserint; hauritur autem per radios stellarum, quatenu s res his se reddunt conformes. Per hunc itaque spiritum omnis occulta proprieta s propagatur in herbas, lapides et metalla et in animantia per Solem, per Lunam, per planetas perque stellas planetis sublimiores. Potest autem hic spiritus nob

is prodesse magis, si quis ilium sciverit ab aliis elementis plurimum segregare aut saltem his rebus plurimum uti, quae hoc spiritu plurimum abun- dant; hae siq uidem res, in quibus spiritus ille minus immergitur cor- pori ac minus cohibetur materia, potentius perfectiusque agunt, tum etiam promptius generant sibi simil e: est enim omnis generati- va et seminaria virtus in eo. Quare alchymistae nitu ntur eum spiri- tum ex auro argentoque secernere; quem rite segregatum et extrac - tum, si postea illum cuivis eiusdem generis materiae, hoc est cuivis

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 114

De occulta philosophia libri tres p. 114 metallorum adhibuerint, aurum statim argentumve conficient. Et nos illud facere novimus et aliquando vidimus, sed non plus auri fabricare potuimus, nisi quantu m erat illud auri pondus de quo spiritum extraximus: nam, cum sit ille spiritus forma extensa et non intensa, non potest ultra suam mensuram imperfectum corpus in perfectum permutare; quod tamen fieri posse alio artificio non in- ficior. Qu omodo debemus investigare et experiri virtutes rerum per viam sumptam a similitu dine. Cap. XV Patet ergo esse in rebus proprietates occultas non ab elementali n atura sed coelitus insitas, sensibus nostris occultas, rationi vix de- nique not as; quae quidem a vita spirituque mundi per ipsos stella- rum radios proficiscun tur, < quae a nobis non aliter quarn experien- tia et coniecturis indagari possu nt > . Unde, o cupiens qui in hoc studio operari affectas, considerare debes quo d unaquaeque res movet et convertit ad suum simile et inclinat ad seipsum secund um totum posse suum tam in proprietate, scilicet in virtute occulta, quam in qua litate, scilicet virtute elementali, quandoque etiam in ipsa substantia, sicut i n sale videmus: nam quicquid diu steterit cum sale, fit sal. Omne enim agens, cu m agere coeperit, non ad inferius seipso movet sed, quodammodo quoad fieri potes t, ad sui par et con- sentaneum: quod etiam manifeste videmus in animantibus sen sibili- bus, in quibus cibum non in herbam vel plantam nutritiva virtus transmut at, sed in carnem convertit sensibilem. Quibus igitur in re- bus inest alicuius qualitatis vel proprietatis excessus, ut calor, frigus, audacia, timor, tristiti a, iracundia, amor, odium, vel quaevis alia

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 115

De occulta philosophia libri tres p. 115 passio aut virtus (sive insit ipsis per naturam, sive quandoque etiam per artem vel casum, ut audacia in meretrice), hae res ad talem qualitatem, passionem, vi rtutem maxime movent et provocant: sic ignis movet ad ignem et aqua movet ad aqu am et audax movet ad audaciam. Et est notum apud medicos quod cerebrum iuvat ad cerebrum et pulmo iuvat ad pulmonem. Sic ferunt quod ranae dex- ter oculus dextr o, sinister sinistro suspensi e collo nativi coloris pan- no lippitudines sanant ; simile etiam de cancri oculis ferunt; sic pedes testudinis conferunt podagrici s, adalligati ita ut pes pedi, manus manui, dextro dexter, sinistro laevus suspe ndatur. Hoc modo dicunt quod omne animal sterile provocat ad sterilitatem et ex eo maxime testiculi et matrix vel urina: sic ferunt mulierem non conci- pere qua e accipit omni mense de urina mulae vel aliquid infusum in ea. Si igitur volumus operari ad aliquam proprietatem vel vir- tutem, quaeramus animantia vel alias r es quibus talis proprietas excellentius inest et ex his assumamus nobis partem i n qua talis proprietas vel virtus rnaxime viget: ut, si quando velimus promo- ve re amorem, quaeramus aliquod animal quod maxime diligit, cui- usmodi sunt columb a, turtur, passer, hirundo, motacilla, et ex his assumamus membra vel partes in quibus maxime viget venereus appetitus, quae sunt cor, testiculi, matrix, priapu s, sperma, men- struum; atque id fiat eo tempore quando haec animalia tali affec tu maxime capiuntur et intendunt: tunc enim valde provocant amorem et inferunt. Simili modo ad augendam audaciam quaeramus leonem vel gallum et ex his capiamus cor vel oculos vel frontem. Et sic intel- ligendum est quod dicit Psellus platon icus quod canes et corvi et galli conferunt ad vigiliam, etiam philomela et vesp ertilio et noctua atque ex his maxime caput, cor et oculi. Ideo dicunt: "Si quis cor corvi vel vespertilionis super se portaverit, non dormitabit donec depo-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 116

De occulta philosophia libri tres p. 116 natur"; idem facit caput vespertilionis aridum alligatum in dextro brachio vigi lantis: nam si ponatur super dormientem, fertur non ex- citari donec depositum f uerit. Eodem modo rana et bubo efficiunt loquacem et ex his maxime lingua et cor : sic lingua ranae aquaticae, supposita capiti, facit loqui in somnis et cor bub onis, impositum mammae mulieris dormientis sinistrae, fertur efficere ut omnia s ecreta pronunciet; idem fertur efficere cor noctuae et sepum leporis positum sup ra pectus dormientis. Eodem modo omnia animalia longaeva ad vitam conferunt long aevam et quaecunque habentia in se virtutem renovativam conferunt ad nostri corp oris renovationem et iuventutis restitutionem, quod medici se nosse multoties os ten- derunt, sicut manifestum est de < vipera et > serpentibus: et notum est quo d cervi renovant senectutem suam comestione serpentum; eodem modo phoenix renova tur per rogum quem sibi construit et similis virtus est in pellicano, cuius dext er pes, si sub fimo calido ponatur, post tres menses regeneratur ex eo pellicanu s. Iccirco medici quidam, quibusdam confectionibus ex vipera et elleboro et ex q uorundam eiusmodi animalium carnibus confectis, promittunt restituere iuventutem : et restituunt quandoque, nonnunquam etiam talem qualem Medea Peliae seni promi ssam restituit. < Credi- tum quoque est ursi sanguinem, applicato ore e recenti

vulnere haustum, hoc potionis genere corporei roboris incrementa praestari, quia id animal robustissimum sit. > Qualiter diversarum virtutum operationes transfu ndantur ab una re in aliam et sibi mutuo communicantur. Cap. XVI Scire debes tan tam esse rerum naturalium potentiam quod non

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 117

De occulta philosophia libri tres p. 117 modo cunctas res sibi propinquantes sua virtute afficiant, verum etiam praeter hoc infundunt ipsis consimilem potentiam, per quam hac eadem virtute ipsae etiam caetera afficiant, quemadmodum in magnete videmus: qui quidem lapis non solum a nnulos ferreos tra- hit, sed vim etiam annulis ipsis infundit qua hoc idem effic ere pos- sunt, qualem se vidisse referunt < Augustinus et > Albertus. Hoc modo f ertur quod meretrix publica, in qua est audacia et impuden- tia exterminata, hac ipsa proprietate cuncta sibi propinqua afficit, quae deinde reddunt eam aliis; ideo dicunt quod, si quis induat vestem vel camisiam rneretricis vel secum habue rit speculum in quo ipsa se quotidie speculaverit, reddetur audax, intimidus, im pudens et luxoriosus. Simili modo dicunt pannum, qui fuerit in funere, con- cipe re ex hoc proprietatem aliquam tristitiae et saturnalem; et la- queum suspendios i similiter aliquas mirabiles habere proprietates. Simile est quod narrat Pliniu s, si quis terram substernat lacertae viridi excaecatae et una in vitreo vase an nulos includat ferro solido vel auro, cum recepisse visum lacertam apparuerit pe r vitrum, emissa ea annulos contra lippitudinem valere; idem quoque in mustela e t annulis valere, cuius oculis punctim erutis constat etiam visum reverti. Simil i modo ponuntur annuli per certum tempus in nido passerum sive hirundinum, quibu s postea ad amorem vel benevolentiam utimur. Qualiter per litem et amicitiam vir tutes rerum investigandae et experiundae sunt. Cap.XVII Restat nunc videre quod omnes res habent inter se amicitiam et ini- micitiam et omnis res habet aliquod timendum et horribile, inimi-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 118

De occulta philosophia libri tres p. 118 cum et destructivum; contra, aliquod exultans, laetificans et confor- tans. < S

ic in elementis ignis adversatur aquae et ar terrae, caete- rum inter se conveniu nt. Rursus in coelestibus Saturno amici sunt Mercurius, Iupiter, Sol et Luna, in imici eius Mars et Venus; Iovis amici sunt omnes planetae praeter Martem, sic et Martem omnes odio habent praeter Venerem; Solem amant Iupiter et Venus, ini- mi cantur Mars, Mercurius et Luna; Venerem diligunt omnes prae- ter Saturnum; Mercu rii amici sunt Iupiter, Venus et Saturnus, inimici Sol, Luna, Mars; Lunae autem amici sunt Iupiter, Venus, Saturnus, inimici Mars et Mercurius. Est alia stellar um inimicitia, quando videlicet habent domus oppositas, sicut Saturnus ad luminaria, Iupiter ad Mercurium, Mars ad Venerem; et fortior inimi- citia est eorum quorum exaltationes oppositae sunt, ut Saturni et Solis, Iovis et Martis, Veneri s et Mercurii. Fortissima autem est amicitia eorum qui concordant in natura, qua litate, substantia, potestate, sicut Mars cum Sole et Venus cum Luna, similiter Iupiter cum Venere; et est amicitia eorum quorum exaltatio est in domo al- teriu s, ut Saturni cum Venere, Iovis cum Luna, Martis cum Satur- no, Solis cum Marte, Veneris cum Iove, Lunae cum Venere. Et cui- usmodi sunt amicitiae et inimicitia e superiorum, tales sunt inclinationes rerum illis subditarum in istis inferiori bus. > Habitu- dines ergo istae amicitiae et inimicitiae nihil aliud sunt quam i n- clinationes quaedam rerum in se invicem - appetendo talem vel talem rem, si a bsit, et moveri ad illam nisi impediatur et requiescere in adepto, fugiendo cont rarium et horrendo proximationem eius nec quiescere in illo. Hac itaque sententi a ductus Heraclitus professus est omnia fieri per litem et amicitiam. Inclinatio nes vero amicitiae in vegetabilibus et mineralibus sunt qualem habet magnes attr activam in ferrum et smaragdus in divitias et gratiam, iaspis in partum, achates in facundiam; sirnili modo

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 119

De occulta philosophia libri tres p. 119 naphtha trahit ignem prosilitque in eam undecunque visam; similiter aproxis her bae radix e longinquo attrahit ignem ut naphtha. Et simi- lis inclinatio est int er palmam masculinam et foeminam, quarum cum ramum unius ramus alterius tetigeri t, complicant se in mutu- um amplexum, < nec fructum fert foemina absque masculo ; et amygdala solitaria minus foecunda est; amant vites ulmum et opium et oliva myrtum mutuo diligit; similiter oliva et ficus. > In animali- bus vero amicitia est inter merulam et turdum, cornicem et ardeo- lam, inter pavones et columbas, turtures et psitacos; unde scribit Sappho ad Phaonem: Et variis albae iunguntur saepe columbae Et niger a viridi turtur amatur ave. Rursus amici sunt musculus e t balena. < Nec solum animalium inter se amicitia est, sed etiam cum aliis rebus ut cum metallis et lapidi- bus > et cum vegetalibus: sic feles sive catus gaude t nepeta herba, ad cuius affricationem concipere traditur et defectum rnasculi s upplere; et equae in Cappadocia se flatui venti exponunt atque ex eius afflatu e t attractu concipiunt; sic ranae, buffones, serpentes et quaecunque venenosa rep tilia gaudent in planta quae apium risus dicitur, de qua ferunt medici: si quis comederit, ridendo moritur. Rursus testudo, quando venenatur a serpente, comedit origanum et confortatur per illud; et ciconia in serpentum pastu origano sibi s alutem quaerit; et mustela pugnatura contra regulum comedit rutam: unde cognosci - mus origanum et rutam virtutem possidere contra venena. Sic in

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 120

De occulta philosophia libri tres p. 120 quibusdam animalibus est naturalis peritia et ars innata medicina- lis: nam buf fo, quando alieno morsu et veneno vulneratur, solet adire rutam vel salviam et l ocum vulneris affricare et sic se a periculo veneni liberare. Sic homines a brut is multa admodum morborum remedia et rerum virtutes edocti sunt: sic chelidoniam visui salubrem herbam hirundines monstravere, quae cum ea pullorum suorum oculi s medentur; < et pica, cum aegrotat, lauri folium in nidum immittit et ita conva lescit; similiter palumbi, graculi, per- dices, merulae lauri foliis annum fasti dium purgant, quo etiam cor- vi chamaeleontis venenum extinguunt; et leo, si feb ricitat, vorata simia convalescit; upupa, uva pasta laesa, adianto sibi medetur. > Sic dictamnum herbam ad extrahendas sagittas utilem cervi docue- runt, siquide m percussi telo hoc eius herbae pastu eiiciunt: < idem faciunt caprae cretenses; sed et cervae paulo ante partum purgant se quadam herba, quae seselis dicitur; > similiter phalangio tacti can- cros edendo sibi salutem quaerunt; sues etiam, a serpentibus laesae, eodem sibi pastu medentur; < et corvi, cum venenatos se se ntiunt toxico gallico, quercum vel ut alii dicunt corvativam quaerunt pro medela ; elephantes, chamaeleonte devorato, sibi succurrunt olea- stro; ursi, a mandrag ora laesi, devoratis formicis evadunt; meden- tur sibi anseres, anates caeteraeq ue aquaticae aves herba sideritide; columbae, turtures, gallinae herba helxine; grues iunco; pantherae contra aconitum sibi humanis stercoribus medentur; apri h edera; cervae herba cinnare.>

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 121

De occulta philosophia libri tres p. 121 De inimicitiarum inclinationibus. Cap. XVIII E converso se habent inimicitiarum inclinationes. Sunt autem sicut odium naturae inclinationes eiusmodi et tanquam ira, indignatio et contrarietas quaedam imperiosa, ut res fugiat suum contrariu m < aut propellat > tanquam fugientia a facie eius. Eiusmodi inclina- tiones hab et rabarbarum in choleram, theriaca in venenum, sapphi- rus in anthracem et ardo res febriles et aegritudines oculorum, amethystus in ebrietatem, iaspis in fluxu

m sanguinis et noxia phan- tasmata, smaragdus et agnus castus in libidinem, acha tes in venena, paeonia in morbum caducum, corallus in atrae bilis illusiones et dolores stomachi, topazius in ardores spirituales ut sunt avaritiae, luxuriae et omnes excessus amoris. Similis est inclinatio formicarum < ad origanum herbam e t ad alam vespertilionis et > ad cor upupae, a quorum praesentia fugiunt; estque etiam < origanum > solifugis contrarium e salamandris resistit < et cum brassic a tam pertinaci odio dissentit, ut alternatim sese conficiant. Sic oleum oderunt cucu- meres, ut in hamum sese curvent ne attingant. > Et dicitur quod fel corvi fugat et deterret homines a loco ubi absconditum fuerit cum quibusdam aliis reb us. Sic adamas dissidet cum magnete, ut iuxta positus non sinat ferrum abstrahi. Et apium raninum fugiunt oves tanquam mortiferum: et, quod mirabilius est, sign um huius mortis natura pinxit in hepatibus ovium, in quibus figura apii ranini d escripta naturaliter apparet; < similiter caprae sic odiunt ocimum,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 122

De occulta philosophia libri tres p. 122 ut nihil sibi ducant pestilentius. > Rursus inter animalia dissentiunt mures et mustelae: unde caseos, si cerebrum mustelae coagulo addatur, negant a muribus a ttingi nec corrumpi praeterea vetustate. Sic scorpionibus contrarius est stellio in tantum, ut visu quoque pavorem eis afferat et torporem frigidi sudoris; itaq ue in oleo putrefaciunt et interficiunt cum eo ictus inungentes scorpionum. Est etiam inimicitia inter scorpiones et mures, quare etiam mus sup- positus punctur ae scorpionis curare eam traditur: < inimicantur etiam scorpius et stalabores, a spides et ichneumones. > Fertur quo- que serpentibus nihil aeque adversari quam cancros suesque percus- sas hoc pabulo sibi mederi: Sol etiam cum sit in Cancro torqueri ser- pentes. < Etiam scorpius et crocodilus se mutuo perimunt et, si qu is crocodilum ibidis penna tangat, immobilem reddet. Otidis avis evo- lat viso e quo et cervus fugit viso ariete, fugit etiam visa vipera; elephas audito grunnit u suis et leones viso gallo timent; et pantherae non attingunt perunctos iure ga llinarum, praecipue si allium ei fuerit incoctum; est etiam inimicitia inter vul pes, cygnos, tauros et cornices. Inter aves quoque perpetuum bellum gerunt corni ces et noctuae, milvus et corvus, pitalles et turtures, bicuthus et pagrus, clor ius et turtur, aegepii et aquilae, cervi et dracones. Inter aquatilia etiam inim ici sunt delphines et balenae, cestris et lupus, muraena et congrus > item polyp um in tantum locusta pavet, ut si iuxta videat omnino moriatur; locustam congri, rursus polypum congri lacerant. Pantheris quoque esse in metu hyaena dicitur, u t ne conentur quidem resistere et aliquid de corio eius attingere; et si pelles utri- usque contrarie suspendantur, ferunt decidere pilos pantherae < dicitque O rus Apollo in Hieroglyphicis: "Si quis hyaenae pelle suc- cinctus medios feratur in hostes, a nullo laeditur et intrepide

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 123

De occulta philosophia libri tres p. 123 praeterit">. Similiter habet agnus inimicitias et noxietatem lupi contra se et horret et fugit ipsum atque timet; et dicunt quod, si sus- pendatur cauda vel pe llis vel caput lupi supra praesepe, tristantur oves nec comedunt aliquid prae ni mio timore. Et refert Plinius quod esalon parva avis, ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a vulpi- bus, invicem haec catulos ipsius ipsamque vellit: quo d ubi viderint corvi contra auxiliantur velut adversus communem hostem; acan- th is, avicula in spinis vivens, iccirco asinos odit flores spinae devo- rantes; eg ithus vero avis minima in tantum cum asino dissentire fer- tur, ut sanguinem eor um constet non coire, < quo etiam rudente egithi ova et pulli pereunt. > Oliva q uoque cum meretrice in tantum dissentire fertur quod, si ab eadem plantata fueri t, vel infructuosa perpetuo manere vel omnino arescere dicitur. < Nihil magis ti met leo quam faces ardentes neque nulla alia re atque his domari creditur; et lu pus neque ferrum timet neque hastam, sed lapidem, cuius proiectu vulnere facto g ignuntur lupo vermes; reformidat camelum equus, adeo ut nec quidem speciem eius intueri nec sentire sustineat; elephas furens, viso ariete, mitescit; coluber nu dum hominem timet, quem vestibus persequitur; taurus ferociens, si ficui alliget ur, con- flaccescit impetus eius; electrum omnia trahit praeter ocymum et quae o leo perlita sunt, cum quibus naturali antipathia dissidet. > Quomodo investigand ae et experiundae sunt rerum virtutes, quae illis a tota specie insunt aut parti culari ipsius individui dono alicui rei sunt agnatae. Cap. XIX Insuper considera re debes virtutes rerum inesse quibusdam secun- dum speciem, ut audacia et animo sitas in leone et gallo, timiditas

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 124

De occulta philosophia libri tres p. 124 in lepore et agno, rapacitas seu voracitas in lupo, insidiositas et fraudulenti a in vulpe, adulatio in cane, avaritia in corvo et cornice, superbia in equo, ir a in tygride et apro, tristitia et melancholia in cato, libido in passere et sic de simililbus: maxima enim pars naturalium virtutum species comitatur. Quaedam vero insunt rebus secundum individuum, quemadmodum sunt quidam homines qui vehem enter abhorrent aspectum cati, ita ut sine horrore gravissimo aspicere non possi nt: qui quidem horror non inest ipsis secundum speciem humanam, quod manifestum est. < Et narrat Avicenna tem- pestate sua vixisse hominem quem fugerent venenat a omnia, morientibus omnibus quae forte mordicus illum apprehendissent, ipso omn ino illaeso; et refert Albertus se in Agrippina Colonia vidisse puellam, quae ar

aneas in escam venabatur eoque cibi genere oblectata insigniter aleretur. > Sic sunt audacia in meretrice, timidi- tas in fure. Et hoc modo dicunt philosophi qu od individuum ali- quod, quod nunquam passum sit aegritudinem, confert omni aegr i- tudini: ideo dicunt quod os hominis mortui, qui nunquam habuerit febres, susp ensum supra patientem liberat a quartana. Insunt etiam individuis singulares mul tae virtutes a corporibus coelestibus infu- sae, quod superius monstravimus. Quo d virtutes naturales quibusdam insunt per totam suam substantiam, quibusdam vero in certis suis particulis aut membris. Cap.XX Rursus considerare debes virtutes rerum quibusdam inesse secun- dum totum, hoc est secundum totam suam substantia m vel eius omnes partes: sicut pisciculus ille echeneis, qui solo tactu fertur

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 125

De occulta philosophia libri tres p. 125 navem sistere, hor non agit secundum aliquam praecipuam suam partem, sed secund um suam totam substantiam; sic hyaena habet secundum suam totam substantiam quod umbrae eius contactu canes obmutescant; sic chelidonia confert visui non secund um ali- quam, sed secundum omnes suas partes - non minus radice quam foliis et s emine; et sic de similibus. Quaedam autem virtutes insunt rebus secundum aliquas eius partes, puta solum in lingua, vel oculis, vel aliis quibusdam membris sive partibus: sic in oculis basilisci et catoblepae est virtus violentissima occide ndi homines, ubi ipsos viderit; similis virtus est in oculis hyaenae, quae quodc unque animal lustraverit e vestigio haeret, stupescit et movere se non potest; s imilis virtus est in oculis luporum quorundam qui si quem prius viderint, stupes cit et raucescit adeo ut si claare voluerit non habeat vocis ministerium - de ho c Vergilius meminit ubi canit: ... vox quoque Moerim Iam fugit ipsa lupi Moerim videre priores. Sic et foeminae quaedam erant in Scythia et apud Illyricos et Tr ibal- los, quae quoties quem iratae aspexerant interemisse feruntur; similiter e t Telchines Rhodi populi leguntur fuisse, qui omnia aspectu suo in peius commuta verant - propterea a Iove submersi: iccirco fascinatores huiusmodi animalium ocu lis in collyriis utuntur, ad similes passiones per fascinationes operaturi. Simi li modo formi- cae fugiunt ex corde upupae, non ex capite, pede vel oculis; sic fel

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 126

De occulta philosophia libri tres p. 126 stellionum in aqua tritum fertur congregare mustelas, non cauda vel caput; < et fel caprarum, vase aeneo in terram conclusum, ranas congregat; et iecur caprinu m papilionibus et tineis omnibus con- trarium est; et cor canis habentem fugiunt canes; et vulpes galli- naceos non attingunt, qui vulpinum iecur comederint. > Sic habent res plurimae diversas virtutes per diversas suas partes diversimode d ispersas, prout ipsis secundum recepetibilium diversitatem coelitus infunduntur, quemadmodum in corpore humano ossa non recipiunt nisi vitam, oculi vero visum e t aures auditum. < Et est in humano corpore os quoddam minimum, quod Hebraei luz appellant, ma- gnitudine ciceris mundati, quod nulli corruptioni obnoxium nec i gne quidem vincitur, sed semper conservatur illaesum; ex quo, ut dicunt, velut p lanta ex semine in resurrectione mortuorum corpus nostrum animale repullulascet. > Et hae virtutes non declarantur ratione, sed experientia. De virtutibus rerum quae insunt ipsis in vita tantum et quae remanent in illis etiam post interitum . Cap. XXI Scire praeterea oportebit quasdam proprietates inesse rebus tan- tumm odo in vita, quasdam etiam permanere post mortem: sic echeneis sistit navigia et regulus et catoblepa interimunt visu, quan- do vivunt; post mortem vero nihil t ale agunt. Sic tradunt in tormini- bus, anate viva apposita ventri, transire mor bum anatemque emori; simile est quod dicit Archytas: "Si accipiatur cor recenter extractum ex animali et adhuc calens atque vivens suspendatur supra pa- tientem febrem quartanam, tollit eam". Sic si quis transglutit cor

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 127

De occulta philosophia libri tres p. 127 upupae vel hirundinis vel mustelae vel talpae, eo adhuc vivente et palpitante, confert ei ad memoriam, reminiscentiam, intellectum et divinationem. Hinc ortum est generale praeceptum, quod scilicet quaecunque colligenda sunt ex animalibus (sive lapides, sive mem- bra, sive excrementa ut pili, stercus, ungulae), haec a b animalibus illis adhuc viventibus auferri debent atque etiam, si fieri potest, ipsis postea adhuc vivis remanentibus; unde praecipiunt: "Quando colli- gis lin guam ranae, eam vivam remittas in aquam; si colligas dentem vel oculum lupi, non interficias lupum''; et sic de similibus. Sic tradit Democritus si quis extraha t ranae marinae viventi linguam, nulla alia parte corporis adhaerente ipsaque de missa in mare, imponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecunque inter- rogaverit vera responsuram. Simili modo oculos ranarum ante Solis ortum a dalligatos aegro, ita ut caecas demittant in aquam, tertianas abigi promittunt; eosdemque, cum carnibus lusciniae in pelle cervi- na adalligatos, praestare vigi liam somno fugato tradunt. Similiter pastinacae radius adalligatus umbilico fert ur faciles partus facere, si viventi ablatus sit ipsaque denuo in mare demissa. Sic ferunt serpen- tis oculum dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si ser- pens vivus dimittatur. < Et est quidam piscis sive serpens maximus nomine m yrus, cui si eruatur oculus et alligetur fronti patientis, ophthalmiam sanare di citur, pisci vero oculum renasci, sed altero il- lum capi lumine, qui viventem n

on dimiserit. > Item dentes omnium serpentum, quando vivis exempti sunt, suspens i supra patientem quartanam sanare dicuntur; similiter dente talpae vivae exempt o, ea dimissa, sanari dentium dolores; nec adlatrare canes caudam mustelae, quae dimissa sit, habentes. Et narrat Democritus linguam chamaeleontis, si viventi e repta sit, ad iudiciorum eventum pollere

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 128

De occulta philosophia libri tres p. 128 eandemque salutarem esse parturientibus circa domum; cavendum autem ne domo inf eratur, quia esset perniciosissimum. Sunt adhuc proprietates post mortem remanen tes ac de his dicunt Platonici quod res in quibus minus mergitur idea materiae, in his adhuc post- quam mortuae sunt et defunctae fuerint id quod immortale est mirabilia operari non cessat. Sic in herbis et plantis, avulsis et arefactis, ad huc viget et operatur ipsa virtus ab idea quondam infu- sa: inde est quod, sicut aquila in vita sua omnes aves superat et vin- cit, sic etiam ea defuncta pennae eius omnes aliarum avium pennas et plumas destruunt et corrodunt; eadem ratione pellis leonis omnes alias pelles consumit et pellis hyaenae destruit pelles pan therae et pellis lupi corrodit pellem agni. Et quaedam haec non agunt solum in c ontactu corporeo, sed etiam quandoque in harmonia vocali: sic tympanum factum de pelle adib, hoc est lupi, obmutescere facit tympanum de pelle agni; simili modo tympanum factum de pelle ericii marini procul fugat omnia reptilia, per quamcun que distan- tiam sonus eiusmodi auditus fuerit; < et fides factae ex intestinis lupi, si cum ovinis fidibus in lyra aut cythara tensae fuerint, nullam inde fier i posse consonantiam manifestum est. > Quomodo res inferiores subsunt corporibus coelestibus et quomodo humanum corpus ipsaque hominum exercitia et mores stelli s aique signis distribuuntur. Cap. XXII Manifestum est quod omnia inferiora subs unt superioribus et quo- dam modo (ut inquit Proclus) sibi invicem insunt, scili cet in infimis suprema et in supremis infima: sic in coelo sunt terrena, sed sic ut in causa modoque coelesti, et in terra sunt coelestia, sed modo terre- stri, scilicet secundum effectum. Sic dicimus esse hic entia quaedam solaria, quaedam lunaria, in quibus Sol et Luna causant aliquid suae virtutis, unde res eiusmodi recipiunt plures operationes et

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 129

De occulta philosophia libri tres p. 129 proprietates consimiles proprietatibus et operationibus stellarum et figurarum quibus subsunt. Sic cognoscimus solaria esse respectiva cordis et capitis propte r Leonem, Solis domum, et Arietem, Solis ex- altationem; sic martialia conferunt capiti et testiculis propter Arie- tem et Scorpionem: < hinc quibus vino inebri atis sensus titubant et caput dolet, missis in aquam frigidam testibus acetove d ilutis, praesentaneum remedium est. > Sed circa ista necessarium est scire quomo do corpus humanum distribuitur planetis atque signis. Scias itaque iuxta Arabum traditionem Solem praeesse cerebro et cordi, < femori, medullis, oculo dextro et spiritui vitae > . Linguae vero et ori et caeteris instrumentis sive organis se nsuum tam interiorum quam exteriorum, < insuper manibus, pedibus, cruribus, nerv is et virtuti phantasticae > praeesse Mercurium. Spleni, < lieni, stomacho, vesi - cae, matrici ac auri dextrae ipsique receptivae virtuti > Saturnum. Hepati < e t carnosiori parti stomachi, ventri quoque et umbilico > Iovem, < unde in Iovis Ammonii templo effigiem umbilici repositam tradit antiquitas; sunt praeterea qui illi etiam costas, pecten, intesti- na, sanguinem, brachia et dextram manum ac sinistram aurem ac virtutem naturalem attribuunt > . Sanguini < autem et venis e t reni- bus et chystifellis, naribus et dorso et decursui spermatis et vi irasci - bili praeficiunt > Martem. Iterum renibus et testiculis, < vulvae et matrici > et genitali semini < et vi concupiscibili > Venerem; < insuper et carni et ping uedini, ventri, pectini et umbilico et eiusmodi omni- bus, quae operi venereo in serviunt, ut ossi sacro et spinae dorsi et lumbis, praeterea capiti et ori quo o sculum amoris pignus donatur, praesse dicitur. > Luna < vero etsi totum corpus e t singula membra pro varietate signorum sibi vendicet, tamen peculiariter sibi a d- scribuntur cerebrum, pulmo, medulla spinae dorsi, > stomachus < et menstrua e t omnia excrementa atque oculus sinister cum crescendi vigore. Ipse enim Hermes in animalis capite septem dicit esse forami- na septem planetis distributa, vide licet aurem dextram Saturno, sinistram Iovi, narem dextram Marti, Veneri sinistr am, oculum

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 130

De occulta philosophia libri tres p. 130 dextrum Soli, sinistrum Lunae, os autem Mercurio.> Singula perinde signa Zodiac i sua membra curant: sic Aries caput atque faciem regit, Taurus collum, Gemini b rachia atque humeros, Cancer praeest pectori, pulmoni, stomacho et lacertis, Leo praeest cordi et stomacho et iecori atque dorso, Virgo respicit intestina et fu ndum stomachi, Libra gubernat renes et femur atque nates, Scor- pius genitalia e t vulvam et matricem, Sagittarius dominatur femori atque subinguinibus, Capricor nus regit genua, Aquarius crura et tibias, Pisces regunt pedes. < Et sicut horum signorum triplicitates sibi correspondent et conveniunt in coelestibus, sic eti am con- veniunt in membris - quod ea experientia satis constat quoniam ex frigor e pedum dolet venter et pectus, quae membra eidem triplicita- ti respondent; und e et medela uni apposita, alteri prodest, ut calefactis pedibus cessat dolor ven tris. > Huius itaque ordinis memor scias quod res, quae alicui planetarum subsun

t, singularem quen- dam habent aspectum sive inclinationem ad membra eidem plane - tae et suis praecipue domiciliis et exaltationi attributa; reliquae enim digni tates, ut triplicitates et termini et facies, in hoc parum habent. Hac igitur ra tione paeonia, citraria, gariophyllon, cortices citri, amaracus, dorycnium, cinn amomum, crocus, lignum alos, thus, ambra, muscus et partim myrrha medentur capiti et cordi propter Solem, Arietem et Leonem; sic arnoglossa, herba Martis, medetu r capiti et testibus propter Arietem et Scorpionem; et sic de reliquis. Praetere a conferunt saturnalia ad tristitiam et melancholiam, iovia- lia ad laetitiam et dignitatem, martialia ad audaciam, rixam et iram; solaria ad gloriam et victori am et animositatem; venerea ad amorem, libidinem et concupiscentiam; mercurialia ad facundiam; lunaria ad vulgarem vitam. < Ipsaque hominum exercitia et mores s ecundum planetas distributa sunt: nam Saturnus regit senes et monachos et melanc holias et thesauros absconditos et quae longis

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 131

De occulta philosophia libri tres p. 131 itineribus et cum difficultate acquiruntur; Iupiter vero habet religio- sos, pr aelatos, reges et duces et lucra licite acquisita; Mars tonsores, chirurgos, med icos, lictores, carnifices, macellarios, furnarios, pistores, milites, qui passi m mavortii dicuntur; similiter et reliquae stellae sua exercitia significant, pr out haec in astrologorum libris descripta sunt. > Quomodo cognoscendum quibus st ellis res naturales subsunt atque quae res sunt solares. Cap. XXIII Quae vero re s cui stellae vel signo subsint cognoscere difficile est valde: cognoscuntur tam en per imitationem radiorum vel motus vel figurae superiorum, quaedam etiam per colores et odores, quaedam etiam per suarum operationum effectus quibusdam stell is con- sonantes. Sic solaria sunt < inter elementa ignis et lucida flamma; in h umoribus sanguis purior et spiritus vitae; inter sapores qui est acu- tus dulced ini mixtus. > Inter metalla aurum propter splendorem habetque a Sole quod sit co rdis confortativum. Inter lapides vero qui aureis guttis solares radios imitantu r: sicut lapis aetites, aureis guttis Solem imitans, virtutem habet contra morbu m caducum et contra venena; sic lapis qui dicitur 'Solis oculus', figuram habens similem pupillae oculi ex cuius medio radius emicat, confortat cerebrum, confer t visui; sic carbunculus, nocte lucens, virtutem habet contra omne venenum areum et vaporosum; sic chrysolithus lapis, habens in colore tenuem et lucidam viridit atem in qua, quando Soli opponitur, stella aurea emicat, confortat spiritualia, confert asth- maticis et quando perforatur et setis asini in foramen repletus si ni- stro brachio alligatus, fugat phantasmata et terrores melancholicos

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 132

De occulta philosophia libri tres p. 132 stultitiamque repellit; sic lapis iris, similis in colore crystallo, qui ut fre quenter reperitur hexagonus, quando sub tecto pars eius radiis Solis opponitur e t pars altera in umbra tenetur, colligit radios in se solares, quos proiiciens r eflectendo facit apparere irim in opposito pariete; item heliotropius lapis, vir idis ad modum iaspidis vel smaragdi, guttis rubeis stellatus, facit constantem, gloriosum et bonae famae, confert ad vitae longitudinem: et est virtus eius mira bilis quam habet in radios solares, quos in sanguinem conver- tere dicitur, hoc est apparere sanguineos quasi Sol pateretur eclip- sim, quando videlicet inungit ur succo herbae eiusdem nominis et in vas plenum aquae ponitur; et est alia virt us eius mirabilior in oculos hominum, quorum aciem ita perstringit atque ita obc aecat visum hominum ut videri non permittat gestantem se, quod tamen non facit s ine adiutorio herbae eiusdem nominis, quae et heliotropium vocatur, hoc est sols equium. Has virtutes et Albertus Magnus et Gulielmus Parisiensis in scripturis s uis confirmant. Hyacinthus etiam habet virtutem a Sole contra venena et pestifer os vapores, red- dit gestantem tutum et gratum, confert ad divitias et ingenium, con- fortat cor; retentus in ore vehementer animum exhilarat; item pyrophilos l apis rubicundus permixtus: de hoc, teste Alberto, refert Aesculapius in una epis tularum suarum ad Octavium Augustum quod aliquod venenum est tantae frigiditatis quod cor hominis in- terempti conservat ab ustione, ita quod si aliquandiu pona tur in igne convertitur in lapidem; et hic est ille qui vocatur pyrophilos ab ig ne; habet mirabilem virtutem contra venena et reddit gestantem gloriosum et form idolosum adversariis. Prae omnibus autern solaris

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 133

De occulta philosophia libri tres p. 133 est lapis quem invenisse fertur Apollonius, nomine pantaura, qui alios lapides ad se trahit quemadmodum magnes ferrum, contra om- nia venena efficacissimus, < ab aliis pantherus dictus, quia pan- therae animali maculoso adsimilatur; ideo e tiam panthocras dicitur, quia omnes colores continet; Aaron illum evanthum nuncu pat. Solares praeterea sunt topazius, chrysopassus, rubinus, balagius; > item so laria sunt auripigmentum aureique colores et luminis plu- rimi. Ex plantis vero < et arboribus > sunt solares quae vertuntur ad Solem, ut heliotropium, et quae implicant in se folia recedente Sole, oriente vero explicant paulatim, ut lotos, quam quidem arbusculam solarem esse et fructuum et foliorum figura testatur; si c paeonia, < chelidonia, citraria, > zinziber, gentiana, dictamnus, verbena quoque praestans vaticinium et expiationem fugansque cacodaemones; laurus etiam, P hoebo sacer, < ac cedrus, palma et fraxinus et hedera et vitis et quaecunque ven ena et fulgura repellunt et, perpetuo virentes, hyemis algores non verentur; > i

tem < solaria sunt menta, mastix, > zedoaria, crocus, balsamus, ambra, muscus, < mel flavum, lignum alos, garyophyllum, cinnamomum, calamus aromaticus, piper, th us, amaracus et libanotis, quod Orpheus vocat Solis thymia- ma. > Inter animalia vero solaria sunt magnanima, animosa, studio- sa victoriae et gloriae, ut leo < ferarum rex >, crocodilus, < lynx, aries, caper, taurus armentorum rex ab Aegyp tiis apud Heliopolim Soli sacratus, quem Veritem nominant, et bos Apis in Memphi et in Hermintho taurus nomine Pathim; lupus etiam Apollini et Latonae sacer est ; praeterea solaris est cynocephalus, qui per singu- las horas duodecies in die latrat et aequinoctii tempore duodecies per

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 134

De occulta philosophia libri tres p. 134 singulas horas mingit, idem et in nocte, unde illum in hydrologiis sculpebant A egyptii. Item solares sunt inter aves phoenix avis unica et > aquila < avium reg ina, item vultur, > olor sive cygnus et quae quasi quibusdam hymnis applaudunt s urgenti Soli et quasi advo- cant, ut gallus et corvus; < accipiter etiam, quia i n Aegyptiorum theologia spiritus et lucis symbolum est, a Porphyrio inter solare s numeratur. Praetera solaria sunt > quaecunque colligunt Solis ope- rum similit udinem, ut vermiculi nocte lucentes; scarabeus quoque < quem felem vocant, forma lucida, quem etiam cantharum dicunt, > qui pilulas volvit ac desuper incubat al iosque generat, Appionis in- terpretatione hoc ipso Solis operum similitudinem c olligens, < cuius oculos etiam iuxta Solis cursum variari constat > solaris esse iudicatur; et quae ex eis sunt. < Ex pisculis autem maxime solaris est vitulus marinus fulguri resistens; item dactylus et pulmo, nocte lucentes, et stella ob adurentem fervorem, strombi regem secuti, similiter et margari regem habentes ex siccatique in lapidem aurei coloris durescunt. > Quae res subsint Lunae. Cap. XX IV Lunaria vero sunt < inter elementa terra, deinde aqua tam maris quam fluvioru m, et omnia humida, humores arborum et anima- lium, maxime albi ut albumina ovor um, pinguedines, sudores, pitui- tae et superfluitates corporum; ex saporibus sa lsus et insipidus. >

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 135

De occulta philosophia libri tres

p. 135 Inter metalla vero argentum. Inter lapides illius est crystallus, ar- gentea ma rcasita et omnia alba et viridia; item lapis selenites, idest lunaris, ex candid o translucens, melleo fulgore, motum imitans lu- narem, Lunae figuram in se habe ns reddensque eam in dies singulos crescentis minuentisve numero; < item margari tae, quae ex aquae stillicidiis in conchis generantur; similiter et crystallus e t berillus. > Inter plantas < et arbores > lunares sunt selenotropion, quae vert itur ad Lunam quemadmodum heliotropion ad Solem, < et palma arbor, ad singulum L unae ortum singulum ramum emittens; hyssopus etiam, species rorismarini, minima arbor et maior plantarum de utrisque participans; est etiam lunaris agnus castus , sive casta arbor, et oliva; > similiter et herba chinostates, quae crescit et decre- scit cum Luna - scilicet in substantia et numero foliorum, non solum in h umore et virtute, quod singulae plantae quodammodo commune habent praeter cepas martias, quae solae contra Lunae augmenta et decrementa minuendi et augendi vire s contrarias habent, < quemad- modum inter volatilia origis, saturnia avis, Luna e simul ac Soli inimicissima est > . Animalia lunaria sunt < quae humana consuet u- dine gaudent et quae vario naturae amore et odio pariter excellunt,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 136

De occulta philosophia libri tres p. 136 ut canes omnis generis; lunaris etiam est chamaeleon, qui pro varie- tate color is obiecti similem semper induit, quemadmodum Luna pro varietate signi in quo re peritur naturam variat; item lunares sunt porcae, cervae, caprae et animalia qua ecunque > quae lunarem motum observant et imitantur, < ut cynocephalus et panthe ra: fer- tur enim haec in armo habere similem Lunae maculam, crescentem in orbes et cornua pari modo curvantem; lunares sunt et feles, quorum oculi ad Lunae vic es ampliores aut minores fiunt, > et quae huiusmodi sunt, ut sanguis menstruus c um quo multa mira et monstrifica fiunt apud magos; < hyaena etiam, sexum mutans variisque obnoxia veneficiis, et animalia omnia quae amphibia dicuntur > ut quae terram simul cum aqua incolunt, ut castores < et lutres et quae venantur pisces ; > praeterea animalia omnia monstrosa et quae absque manifestis seminibus < aut aequivoce > generantur, < ut mures ex coitu et ex terrae computrescentia. Inter aves lunares sunt anseres, anates, merguli et omnes aquatiles et piscium venatr ices, ut ardeae, et quae aequivoce producuntur, ut vespae ex cadaveribus equorum , apes ex putrefactione vaccarum, musciliones ex vino corrupto et scarabei ex ca rnibus asinorum. Maxime vero lunaris est scarabeus bicornis quem tauriformem voc ant, qui pilulam defodiens relinquit octo et viginti diebus, quibus Luna totum Z odiacum metitur, nono autem et vigesimo die, quibus luminarium coniunctionem fut uram putat, adaperiens in aquam proiicit, unde tunc prodeunt scarabei. Inter pis ces lunares sunt aelurus, cuius oculi ad vices Lunae variantur, et quicunque Lun ae motum observant, > ut torpedo, < echeneis, > cancer, < ostrea, con- chylia et > ranae.

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 137

De occulta philosophia libri tres p. 137 Quae subsunt Saturno. Cap. XXV Saturnalia sunt < inter elementa terra et etiam aqua; inter humores atra bilis humectans, tam nativa quam adventitia praeter adu stam; ex saporibus acetosi, acriores et graves. Inter metalla > plumbum et propt er pondus aurum aureaque marcasita. Inter lapides < onychi- nus, ziazaa, camoinu s, sapphirus, > fuscus iaspis, chalcedonius, magnes et omnia terrea, fusca et po nderosa. Inter plantas < et ar- bores > asphodelus, < serpentaria, ruta, cyminum , helleborus, silphi- um, > mandragora, opium et quae stupefaciunt et quae neque serun- tur unquam neque fructus ferunt et quae nigrantes baccas nigrosve fructu s producunt, ut ficus atra, < pinus et cupressus, arbor feralis et non regermina ns baccis, torva, sapore amara, odore violenta, umbra ingrata, pice acerrima, fr uctu supervacua, duratione incor- rupta; praeterea funesta et Diti sacra, sicut apium quo antiquitus tumulorum thecas, antequam in illis mortuorum imponerent co r- pora, sternere consueverunt: quamobrem in conviviorum coro- namentis ex omnib us passim herbis et floribus serta nectere fas erat praeterquam ex apio, quoniam lugubre sit et hilaritati non con- veniat. > Animalia reptilia segregata, solit aria, nocturna, tristia, contemplativa, vel penitus bruta, avara, timida, melanc holica, multi laboris, tardi motus, < immundi victus et quae foetus suos devoran t; > ex istis ergo sunt talpa, asinus, lupus, lepus, mulus, catus, < camelus, ur sus, sus, simia, > draco, basiliscus, bufo, < ser- pentia omnia et reptantia, sc orpiones, > formicae < et quae ex putre-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 138

De occulta philosophia libri tres p. 138 factione nascuntur in terra, in aquis, in aedium ruinis, ut mures ver- mesque m ultiplices. Inter aves vero saturniae sunt quae sunt longi colli et grossae voci s, ut grues, struthiones et pavones, Saturno et Iunoni sacrae; > item bubo, < no ctua, > vespertilio, upupa, corvus < et origis avis invidiosissima. Ex piscibus vero anguilla, seorsum ab aliis piscibus degens, musipula et canicula, foetus su os deglutientes; item > testudines, < ostreae, conchylia et spongiae marinae et quae ex eis sunt. > Quae sunt iovialia. Cap. XXVI Iovialia sunt < inter elementa ar; inter humores sanguis et spiritus vitae, cuncta quoque ad vitae augmentum nu trimentumque et vegetationem spectantia; ex saporibus qui sunt dulces et suaves. Ex metallis > stannum, argentum et aurum propter temperantiam. Inter lapides hy

acinthus, berillus, < sapphirus, tuthia, > smaragdus, iaspis viridis et perpetuo virides areique colores. Inter plantas < et arbores > barba Iovis, < ocymum, bug lossa, macis, spica, menta, mastyche, inula, viola, > lilium, hyoscyamus, < popu lus > et quae foelices arbores traduntur, ut quercus, aesculus, ilex, phagus cor i- lus, populus, sorbus, ficus alba, pirus, malus, vitis, prunus, fraxinus et co rnus < atque oliva et oleum; insuper frumentum, hordeum, triticum, passulae, liq uiricia, zaccarum et omnia quorum dulcedo est manifesta et subtilis, participans aliquid styptici et acuti saporis, ut sunt nuces, amygdalae, pineae, avellanae, pistaceae, radices

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 139

De occulta philosophia libri tres p. 139 paeoniae, myrabolani et rabarbarum et manna; Orpheus quoque illi attribuit styr acem. > Inter animalia sunt quae praeferunt aliqualem dignitatem et sapientiam e t quae sunt mitia et bonae disciplinae ac bonorum morum, ut cervus, taurus, < el ephas, et mansueta quaeque animantia, ut ovis et > agnus. < Ex avibus autem quae sunt comple- xionis temperatae, ut gallinae et vitella ovorum; item > perdix, p hasianus, hirundo, pellicanus; < item cucupha et ciconia, aves piis- simae et gr atitudinis signacula; estque ei sacrata aquila, impera- torum insigne ac iustiti ae cum clementia symbolum. Inter pisces autem delphinus, anchia, silurus propter pietatem. > Quae referunt Martem. Cap. XXVII Martialia sunt < inter elementa ig nis, pari modo adusta et acuta om- nia; inter humores cholera; sapores autem ama ri, acres et linguam perurentes et qui dicuntur lachryimosi. Inter metalla > fer rum, aes rubeum et omnia ignea, rubea et sulphurea. Inter lapides adamas, magnes , lapis sanguinaris, < iaspis multigenius, amethystus. > Inter plantas < et arbo res > elleborus, allium, euphorbium, cartabana, < armoniacum, raphanus, laureola , napellus, scammonia et omnia venenosa ex caloris superabundantia > et quae pun gentibus spinis munitae sunt vel contactu suo cutem urunt , pungunt vel ampullan t, ut cardo, urtica, flammula, < et quae comesta lachrymas excutiunt, ut cepae, ascalonia, porrum, sinapium, castoreum et arbores omnes spinosae atque cornus, M arti sacer. > Animalia autem quae

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 140

De occulta philosophia libri tres p. 140 sunt bellicosa, rapacia, audacia et perspicuae imaginationis, ut equus, < mulus , hircus, hoedus, lupus, pardus, onager, serpentes quoque et dracones, veneno in fensi, et quaecunque hominibus in- festa, ut pulices et muscae, cynocephalus pro pter iracundiam. Aves omnes rapaces, carnivorae, ossifragae, ut aquila, falco, > accipiter, vultur, et quae dirae et ferales aves dicuntur, noctuae, ululae, tin - nunculi, milvi, et quae semper famelicae ac rapacissimae sunt et quae glutiunt et quasi vocem strangulantis emittunt, ut corvi et cor- nices; < et picus prae caeteris Marti sacer est. Ex piscibus habet luci- um, mullum, pastinacam, ariete m, hircum, lupum, glaucum, qui voracissimi simul ac rapacissimi sunt. > Quae sin t venerea. Cap. XXVIII Venerea sunt < inter elementa ar atque aqua; inter humores pituita cum sanguine, spiritu ac semine genitali; inter sapores habet dul- cem, unctuosum et delectabilem. Inter metalla habet argentum et > aes croceum atque rubeum. Inter lapides < conveniunt illi berillus, chrysolithus, smaragdus, > sap phirus, iaspis viridis, corneola, lapis aetites, lapis lazuli, corallus omnesque pulchri, varii, albi vel viridis coloris. Inter plantas < et arbores > verbena, viola, capillus Veneris, herba lucia sive valeriana, quae arabice dicitur phu; < item thymus, ladanum, ambra, muscus, sandalum, coriandrum et omnia thymia- mat a et fructus delectabiles et suaves, ut pira dulcia, ficus et mala punica, quae potae dicunt in Cypro a Venere primo sata; praeterea

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 141

De occulta philosophia libri tres p. 141 dedicata illi sunt Luciferi rosa, Hesperi etiam myrtus. > Animalia habet luxori osa, deliciosa, fortis amoris, ut < catuli, cuniculi, foeto- sae oves, caprae et hircus, caeteris animantibus citius generans, quem etiam post septimum diem ab ortu coire dicunt; item taurus propter fastum et vitulus propter lasciviam etiam venerei sunt. Ex avibus vero > cygnus, motacilla, hirundo, < pellicanus et chen alopex, pullorum maxime amantes; item corvus et > columba < Veneri sacra, et > t urtur, < quarum avium alterutra offerri iubebatur in purificatio- nem partus; > passer < etiam Veneri sacer, qui iubente lege dabatur in purificationem leprae m artii mali, quo nil aeque proficuum resis- tit; aquilam etiam Aegyptii venerem v ocant, quod sit in venerem prona: terdecies enim in die oppressa, si mas vocet, denuo accurrit. Ex piscibus vero venerei sunt grues libidinosi, scari salacissim i, me- rulae ob foetus amorem et cancharus pro coniuge pugnans et tithy- mallus ob odoris fragrantiam et suavitatem. > Quae sequuntur Mercurium. Cap. XXIX Mercu rialia sunt < inter elementa aqua, licet indistincte omnia mo- veat; similiter e t humores praecipue tamen permixtos; sed et spiri- tum animalem regulat saporesq ue varios et peregrinos per- mixtosque. Ex metallis illius sunt > argentum vivum , stannum, marcasita argentea. Inter lapides smaragdus, lapis achates, < por- ph yrites, topazius et qui sunt diversorum colorum et quibus figurae variae a natur a insitae aut qui ab arte factitii sunt, ut > vitrum, et

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 142

De occulta philosophia libri tres p. 142 quae croceum cum viridi miscent. Inter plantas < et arbores cori- lus, > pentap hyllon, mercurialis, < fumus terrae, pimpinella, maiorana, petroselinum et quae breviores et minores in foliis sunt mixtisque naturis et vario colore compositae . > Animalia sagacia, in- geniosa, strenua, versatilis ingenii, < velocis cursus et facilem con- suetudinem cum hominibus habentia, > ut canes, simiae, < vulpes , > mustelae, < cervus et mula > et animalia hermaphroditica et quae utrumque se xum vicissim mutant, ut lepus < et hyaena > et similia. < Inter aves quae a natu ra ingeniosae, canorae et musicae sunt et versatiles, et cardueles, ficedulae, m erula, turdus, alauda, > philo- mela, < calandris, psittacus, > pica < ibis, por phyrio et scarabeus uni- cornis. Inter pisces vero trochus qui seipsum init, quo circa mascu- lofoeminam vocant; item polypus, fraudulentus et colore versatilis, et pastinaca ob solertiam; similiter et mugil, cauda cibum hamo ex- cutiens. > Quod totus sublunaris mundus et quae in eo sunt planetis distribuitur. Cap.XXX P raeterea quicquid in toto mundo reperitur iuxta planetarum dominia afficitur vir tutemque sortitur: sic in igne vivificum lumen Soli, calor Marti; in terra super ficies varia < Lunae et > Mercurio < et stellato coelo > , moles autem tota Satu rno; at in mediis elementis ubi regit humor, areus subiacet Iovi, aqueus vero Lun ae, mixtus autem obtemperat < Mercurio et > Veneri. Simili ratione in natura cau sae

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 143

De occulta philosophia libri tres p. 143 agentes sequuntur Solem, materia vero Lunam, foecunditas causa- rum agentium Io vem, foecunditas materiae Venerem, expeditio velox ad effectum Martem et Mercuri um, illum propter vehemen- tiam, hunc propter dexteritatem multiformemque virtut em, cuncto- rum autem continuatio permanens Saturno dedicatur. < Sed et in veget abilium numero omne fructum ferens a Iove est et omne flores ferens a Venere et omne semen et cortex a Mercurio, omnis autem radix a Saturno et lignum omne a Ma rte et folia a Luna. Hinc omnia quae fructum ferunt et non florescunt Saturni et Iovis sunt; quae vero florescunt et semina, non autem fructum producunt, haec V eneris sunt atque Mercurii; quae autem sine semine sponte producuntur a Luna et Saturno sunt; pulchritudo omnis a Venere est et robur a Marte: et unusquisque pl

anetarum regit et disponit id quod ei assimilatur. Similiter in lapidibus pondus , glutinum et styp- ticitas est a Saturno, beneficium et temperamentum a Iove, d uricies a Marte, vita a Sole, gratia et pulchritudo a Venere, occulta virtus a M ercurio, commune beneficium a Luna. > < Qualiter provinciae et regna planetis di stribuuntur. Cap. XXXI Ipse etiam terrarum orbis per sua regna et provincias pla netis atque signis distributus est. Nam Saturno cum Capricorno subiiciuntur Mace donia, Thracia, Illyria, India, Arriana, Gordiana, quarum regionum multae sunt i n Asia Minori; cum Aquario autem subsunt illi Sauromatica regio, Oxiana, Sogdian a, Arabia, Azania, Media, Aethiopia: et hae regiones pro maiori parte ad Asiam i nteriorem pertinent. Iovi autem subiiciuntur cum Sagittario Tuscia, Celtica, His pania et foelix Arabia; cum Piscibus Lycia, I.ydia, Cilicia, Pamphylia, Paphlago nia, Nasamonia et Garamantica. Mars regit cum Ariete Britanniam, Galliam, German iam, Barstaniam, con-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 144

De occulta philosophia libri tres p. 144 cava Syriae, Idumaeam et Iudaeam; cum Scorpione autem Syriam, Comagenem, Cappad ociam, Metagonitidem, Mauritaniam et Getuliam. Soli cum suo Leone subiectae sunt Italia, Apulia, Sicilia, Phoenices, Chaldaei, Orsenii sive Orchenii. Venus cum Tauro habet Cyclades, maritima parvae Asiae, Cyprum, Parthiam, Mediam et Perside m; cum Libra autem imperat Bactrianis, Caspiis, Sericae, Thebaidi, Oasidi et Tro glodytis. Mercurius cum Geminis tenet Hyrcaniam , Armeniam, Mantianam , Cyrenaic am, Marmari- cam et inferiorem Aegyptum; cum Virgine vero Graeciam, Achaiam, Cre tam, Babylonem, Mesopotamiam, Assyriam et Elam unde Elamitae in Scriptura dicti sunt. Lunam cum Cancro sequun- tur Bithynia, Phrygia, Colchica, Numidia, Aphrica , Carthago et tota Carchedonia. Haec ita ex Ptolomaei sententia collegimus, quibus iuxta aliorum astrologorum scripta alia multa addi possent. Ve- rum qui has provinciarum partitiones supra syderalem hanc di- stributionem cum regentium in telligentiarum ministeriis ac Israliticorum tribuum benedictionibus, Apostolorum sortitionibus ac sacrarum literarum typicis signaculis conferre noverit, grandia quin et prophetica super unamquamque regionem elicere poterit futurorum oracula . > Quae subsunt signis ac stellis fixis earumque imaginibus. Cap. XXXII Similis est per omnia ratio de figuris stellarum fixarum habenda: sic Arieti coelesti v olunt subiici arietem terrestrem et Tauro coelesti taurum atque bovem terrestrem , sic Cancro cancros, Leoni leones, Virgini virgines et Scorpionem praesidere sc orpionibus et Capricor- num capricornis < et Sagittarium equis > et signo Pisciu m subesse pisces; similiter Ursa coelestis praesidet ursis, Hydra serpentibus et Cani subsunt canes: et sic de singulis. < Ipse vero Apuleius signis

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 145

De occulta philosophia libri tres p. 145 atque planetis praecipuas veluti proprias quasdam herbas distribuit, videlicet Arieti elelisphacon, Tauro peristereona orthion, Geminis peristereona hyption, C ancro symphyton, Leoni cyclaminum, Virgini calamynthum, Librae scorpiuron, Scorp ioni arthemisiam, Sagittario anagallidem, Capricorno lapathum, Aquario dracon- t eam, Piscibus aristolochiam; planetis vero, Saturno sempervivum, Iovi eupatorium , Marti peucedanum, Soli heliotropium, Veneri panacem sive callitrichum, Mercuri o phlomum, Lunae agloopho- tim. Verum Hermes, quem sequitur Albertus, planetis d at Saturno asphodelum, Iovi hyoscyamum , Marti arnoglossam, Soli poly- goniam, V eneri verbenam, Mercurio pentaphyllon, Lunae cheno- stacen. Iamque etiam experie ntia cognoscimus asparagos subesse Arieti et basilicon Scorpioni: nam, seminata rasura cornu arietis, nascuntur asparagi et basilicon, contritum inter duos lapi des, gignit scorpiones. > Praeterea ex stellis insignioribus iuxta Hermetis et T hebit doctrinam hic aliquot enumerabo. Quarum prima dicitur Caput Algol et praee st ex lapidibus adamanti, ex plantis elleboro < nigro > et arthemisiae. Sequuntu r Pleiades, praesidentes ex lapidi- bus crystallo et diodoco, ex plantis herbae diacedon < et thuri > et foeniculo; praeterea subesse sibi volunt ex metallis ar gentum vivum. Tertia, Aldeboran, habet sub se ex lapidibus carbunculum et rubinu m, ex plantis tithymallum et matrisylvam. Quarta dicitur Hircus; hic tenet ex la pidibus sapphirum, ex plantis marrubium sive Prasium, mentam, arthemisiam et man dragoram. Quinta Canis Maior; hic habet cx lapidibus sub se berillum , ex planti s savinam, arthemisiam et draconteam , ex animalibus linguam colubri. Sexta, Can is Minor, habet ex lapidibus achatem, ex plantis florem helio- tropii et pulegii . Septima, Cor Leonis, habet ex lapidibus grana-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 146

De occulta philosophia libri tres p. 146 tum, ex plantis chelidoniam cum arthemisia et mastyche. Octava, Cauda Ursae Mai oris, habet ex lapidibus magnetem, ex plantis cichorium, < cuius folia et flores volvuntur ad Septentrionem, > et ar- themisiam cum flore pervincae, ex animanti bus dentem lupi. Nona dicitur Ala Corvi; huic subest ex lapidibus onychinus < ni ger > , ex plantis lappacium < quadrigenum > , hyoscyamus et consolida, ex anima ntibus vero lingua ranae. Decima, Spica, habet sub se ex lapidibus smaragdum, ex plantis salviam, trifolium, pervincam seu promarullam, arthemisiam et mandragor am. Undecima dicitur Alchamech; praeest ex lapidibus iaspidi, ex plantis plantag ini. Duo- decima Elpheia; huic subest ex lapidibus topazius, ex plantis praeest rorimarino, trifolio et hederae. Decimatertia dicitur Cor Scorpionis, huic subes t ex lapidibus sardonius et amethystus, ex plantis aristolochia longa et crocus.

Decimaquarta Vultur Cadens; huic subest ex lapidibus chrysolithus, ex plantis s atureia et fumus terrae. Decimaquinta Cauda Capricorni dicitur; haec tenet ex la pidibus chalcedonium, ex plantis maioranam, arthemisiam, nepetam < et quam calam intham dicunt, pulegio similem > et radicem man- dragorae. < Illud praeterea sci endum est non quamlibet rem aut lapidem aut plantam aut animal aut aliud uno sol o sydere regi, sed multa etiam a pluribus recipere influxum et non tam separatum quam coniunc- tum: sic inter lapides chalcedonius subest Saturno et Mercurio cu m Cauda Scorpionis et Capricorni; sapphirus autem Iovi et Saturno et stellae Alh ayoth; tuthia Iovi et luminaribus; smaragdus Iovi, Veneri et Mercurio ac Spicae; amethystus, autore Hermete, subest Marti cum Iove et Corde Scorpionis; iaspis m ultigenus Marti et Iovi ac stellae Alchamech; chrysolithus Soli, Veneri et Mercu rio et stellae quae dicitur Vultur Cadens; topazius Soli et Elpheiae; adamas Mar ti et Capiti Algol. Simili modo ex vegetabilibus herba serpen-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 147

De occulta philosophia libri tres p. 147 taria subest Saturno et Serpentario coelesti; mastyche et menta Iovi atque Soli , sed mastyche etiam Cordi Leonis et menta Hirco adhae- rent; sic elleborus Mart i et Capiti Algol, muscus et sandali Soli cum Venere, coriandrum Veneri cum Satu rno dicata sunt. Ex animali- bus etiam vitulus marinus subest Soli ac Iovi; vulp es et simiae Satur- ni sunt et Mercurii et canes domestici Mercurii sunt et Luna e: et iam plura ex istis in superioribus docuimus. > < De signaculis et characte ribus rerum naturalium. Cap. XXIII Omnes stellae suas proprias habent naturas, p roprietates, condi- tiones, quorum signacula et characteres per suos radios etia m in istis inferioribus producunt- in elementis, in lapidibus, in plantis, in an imalibus et eorum membris: unde unaquaeque res a dispositione harmonica et a sua stella ipsam irradiante sortitur speciale aliquod signaculum seu characterem si bi impressum, illius stellae sive har- moniae significativum ac specialem, in se continentem virtutem ab aliis differentem vel genere, vel specie, vel numero pr aeiacentis materiae. Habet itaque quaelibet res suum characterem ad aliquem pecu liarem effectum sibi a sua stella impressum, maxime ab illa quae in ipsa prae ca eteris obtinet principatum. Et hi characteres has stellarum suarum proprias natu ras, virtutes et radices in se conti- nent atque retinent earumque consimiles op erationes in res alias, super quas reflectuntur, producunt et stellarum suarum i nfluxus provocant adiuvantque, sive planetarum sive etiam stellarum fixa- rum et imaginum et signorum coelestium, quoties videlicet in debita materia suo tempor e debitisque solennitatibus fuerint fabricati. Quod considerantes antiqui sapien tes, qui ad investigandas occultas rerum conditiones plurimum laboraverunt, stel larum imagines, figuras, signacula, sigilla, characteres adnotarunt, quos natura ipsa per stellarum radios in istis inferioribus depinxit, alios in lapidibus, a lios in plantis et ramusculorum iuncturis atque nodis, alios in animalium membri s diversis. Nam laurus, lotus, heliotropium, plantae solares, in suis radicibus ac nodis praecisis Solis characteres ostendunt; sic et in animalium ossibus et s patulis, unde spatularia

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 148

De occulta philosophia libri tres p. 148 divinationis species processit, atque in lapidibus et lapidicinis characteres e t imagines coelestium non raro inventae sunt. Sed cum in tanta rerum diversitate non sit tradibilis scientia, nisi in paucis quae humana prudentia percipi possu nt, iccirco, relinquentes nunc ea quae in plantis et lapidibus caeterisque rebus et multorum animalium membris investigari possunt, in sola humana natura gra- d um sistamus. Quae cum sit totius universi completissima imago, in seipsa omnem c oelestem continens harmoniam, proculdubio in ea ipsa omnium stellarum coelestium que influxuum signacula characteresque abunde reperimus - et illa quidem efficac iora, quo a coelesti natura minus sunt remota. Verum sicut stellarum numerus sol i Deo cognitus est, sic etiam earum circa haec inferiora effectus et signacula, quare nullus humanus intellectus ad ea cognoscenda ascendere potest: unde valde pauca innotuerunt, quae veteres philosophi et chiromantici partim ratione, parti m experientia sunt adsecuti, et multa adhuc in naturae thesauris delitescunt occ lusa. Igitur pauca quaedam planetarum signacula sive characteres hic ad- notabim us, quos veteres chiromantici in hominum manibus co- gnoverunt. Has Iulianus sac ras sive divinas literas vocal, quum iuxta verbum Scripturae Sacrae per illas sc ripta sit vita hominum in manibus eorum. Suntque ubilibet nationum et linguarum semper eaedem atque sibi consimiles permanentesque, quibus adinvene- runt postea multas alias cum veteres, tum recentiores chiromantici. Quas qui nosse velit, e orum volumina requirat; satis hic est osten- disse undenam characteres naturae s uam ducant originem atque in quibus rebus sunt perquirendi. Sequuntur figurae li terarum divinarum Literae sive characteres Saturni Literae seu characteres Iovis

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 149

De occulta philosophia libri tres p. 149 Literae seu characteres Martis Literae sive characteres Solis Literae sive char acteres Veneris Literae sive characteres Mercurii Literae sive characteres Lunae Quomodo per res naturales earumque virtutes possumus allicere et attrahere influxus atque virtutes corporum coelestium. Cap. XXXIV Nunc si optas ex aliqua mu ndi parte stellave virtutem accipere, ad- hibitis quae ad stellam hanc attinent,

eius proprium subis influxum, velut lignum per sulphur, picem et oleum paratum ad suscipiendam flammam. Nihilominus, quando cuidam rerum speciei vel individuo rite adhibes multa quae sparsa sunt, eiusdem inter se ideae ac stel- lae conform ia, mox per materiam hanc ita opportune paratam sin- gulare munus ab idea infund itur per rationem animae mundi: dico autem opportune paratam, scilicet sub harmo nia simili harmoniae quae quondam virtutem infuderat materiae. Nam, licet res vi rtutes

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 150

De occulta philosophia libri tres p. 150 aliquas quales diximus habeant, tamen illae virtutes ita delitescentes sunt, qu od raro opus aliquod ab illis tali virtute perfectum extat. Sed sicut in grano s inapis contusio latentem excitat acuitatem et sicut calor ignis literas scriptas succo cepae vel lacte producit in aspectum, prius delitescentes, et literae hir ci adipe lapidi inscriptae et prorsus occultae, quando submergitur lapis aceto, prodeunt el quasi sculp- tae eminentes extant atque sicut tactus scopae vel arbu ti rabiem sus- citat consopitam-sic ipsa harmonia coelestis latentem in materia virtutem prodit, excitat, corroborat et manifestam efficit atque, ut ita loquar, de potentia producit in actum, quando res illi sub coelesti opportunitate rite exponuntur. Exempli gratia, si cupis virtutem a Sole attrahere, quaere quae sunt solaria inter vegetabilia, plantas, metalla, lapides et animantia; haec sunt ad hibenda, haec sumen- da - potissime vero quae in ordine solari sunt superiora: h aec enim magis conferunt. Sic singulare munus a Sole trahes per radios Solis, si mul opportune susceptos, perque spiritum mundi. De commixtionibus rerum naturali um ad invicem earumque utilitate. Cap. XXXV Compertum habemus in natura inferior i non inveniri in uno quo- dam comprehensas cunctas superiorum corporum dotes, s ed per plures apud nos species esse dispersas: sicut sunt plures res solares, qu arum tamen unaquaeque non cunctas Solis complectitur virtutes, sed alia alias ha bet a Sole proprietates. Quare aliquando necesse est in operationibus fieri mixt iones: ut si centum vel mille Solis virtutes per tot plantas, animalia et simili a sparsae fuerint, possumus has simul conflare et in unam redigere formam, in qu a dictas virtutes iam omnes unitas videbimus contineri. Est autem in commixtione virtus duplex, una videlicet quae partibus suis prius insita est et

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 151

De occulta philosophia libri tres p. 151 coelestis, alia per certam et artificiosam multarum rerum invicem confusarum se cundum certas proportiones commixtionem, qua- lis cum coelo consentiat, sub cert a constellatione acquisita: et haec virtus descendit per similitudinem et habitu dinem quandam rerum ad invicem cum superioribus, in quantum sequentes virtutes a ntecedentibus gradatim correspondent, ubi praesertim patiens ad suum insuper age ns accomodatur. Sic ex certa quadam herbarum, vaporum et similium compositione, cum physice, tum astronomice confecta, resultat quaedam communis forma pluribus syderum dotata muneribus < sicut in melle apum, quod ex innumerabilium florum su ccis exceptum et in unam formam redactum omnium con- tinet virtutem divino prope et admirabili muscarum artificio; quo tamen haud minus mirandum est quod Eudoxu s Gnidius refert de melle factitio, quod Gigantum in Libya gens quaedam ex flori bus conficere novit optimum, adeo ut ab apum melle minimum distare videatur > . Omnis autem commixtio, quae constat ex pluribus, tunc est perfectissima, quando ita ex suis partibus conglutinatur ut unum fiat, undique sibi constet neque faci le dissipetur: < sicut videmus ali- quando lapides et corpora diversa vi quadam naturali sic con- glutinari et uniri, ut penitus unum videantur, sicut duae arbo res per insitionem et ostreae cum lapidibus vi quadam naturae occulta; visaque s unt animalia in lapides versa atque sic cum lapidis substan- tia unita, ut iam u num corpus et illud homogeneum efficere viderentur: sic hebenus in arborum gener e modo lignum, modo lapis est. > Quando itaque aliquis commixtionem fabricat ex multis materiis sub coelestibus influxibus, tunc varietas illinc quidem coe- les tium actionum, hinc vero potentiarum naturalium congregata facit quaedam mirabil ia per unguenta, per collyria, per suffumiga- tiones, per similia, qualia videli cet leguntur in libris Chyrannidis, Archytae, Democriti et Hermetis, qui Alchora t inscribitur, < et alio- rum plurium. >

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 152

De occulta philosophia libri tres p. 152 De unione rerum commixtarum atque introductione nobilioris formae vitaeque sens ibilis. Cap. XXXVI Sciendum vero quo alicuius rei nobilior forma est, eo res ips a promptior est et propensior ad recipiendum, eo etiam potentior ad agendum: red duntur itaque incomprehensibilia rerum mirabilia quando scilicet, materiis commi xtis opportunisque temporibus praeparatis, ad vivificandum ponuntur, vitam illis ex stellis animamque sensibilem tanquam nobiliorem formam conciliando. Tanta qu ippe est in materiis praeparatis potentia, quas tunc vitam adipisci videmus quan do qualitatum perfecta commixtio priorem iam contrarietatem fregisse videtur; pe rfectiorem vero adeptae sunt vitam, quatenus complexio a contrarietate est remot ior. Coelum vero causa praepotens ab initio cuiusque rei generandae, concoc- tio ne materiae et digestione perfecta, coelestes influxus dotesque mirificas cum vi ta simul largitur, quatenus in ipsa vita animaque sensibili est comprehensio ad nobiliores virtutes ac sublimiores con- cipiendas. Virtus praeterea coelestis al ibi quidem sopita iacet, ceu sulphur a flamma remotum; in viventibus autem corpo

ribus saepe flagrat, sicut sulphur accensum, tum vapore suo proxima omnia comple t: sic miranda quaedam opera procreantur, qualia leguntur in libro Nemith, qui e t Legum Plutonis inscribitur, quia eiusmodi generationes monstrosae sunt, neque secundum leges naturae producuntur. < Nos enim scimus quod ex vermibus generantu r culices, ex equo vespae, ex vitulo et bove apes; ex cancro, ablatis pedibus in humato, generatur scorpius; ex anate tosta, donec in pul- verem teratur, illo in aquam proiecto, generantur ranae; si autem in pastillo cocta et per frusta inci sa in loco humido et subterraneo dimittatur, generantur bufones; ex basilicone h erba, inter duos

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 153

De occulta philosophia libri tres p. 153 lapides trita, generantur scorpiones; et ex capillis mulieris men- struatae, su b fimo locatis, fiunt serpentes; et pilus ex cauda equi, in aquam proiectus, vit am concipit et transit in vermem perniciosum; et est artificium quo in ovo, excu bante gallina, generatur forma similis homini, qualem ego vidi et componere novi , quam magi mirandis virtutibus efficacem perhibent et hanc veram man- dragoram dicunt. > Oportet igitur cognoscere quae et quales mate- riae, sive natura sive arte incohatae vel perfectae, sive ex pluribus aggregatae, quales coelitus influ xus suscipere possunt. Congruitas enim rerum naturalium ad coelestia sufficit ut ab illis hauriamus in- fluxum: quia, cum nihil prohibeat ad inferiora coelestia lumen suum diffundere, materiam nullam permittunt expertem fore suae virtutis. Quapropter quantumcunque materiae perfectum ac purum est, ad coelestem influxum non ineptum est: ea enim est colligantia et continuitas materiae ad animam mundi , quae quotidie influit su- per naturalia et super omnia quae natura praeparavit , ut impossi- bile sit praeparata materia non influi vitam aut nobiliorem quandam formam. Quomodo certis quibusdam praeparamentis naturalibus et artificialibu s coele- stia quaedam et vitalia dona desuper trahimus. Cap. XXXVII < Dicunt Aca demici, simul cum Trismegisto, et Iarchas Brachma- nus atque Hebraeorum Mecubale s fatentur omnia, quae sunt sub lunari globo in hoc inferiori mundo generationi et corruptioni subiecta, eadem etiam esse in coelesti mundo, sed modo quodam coe lesti, deinde etiam in mundo intellectuali, sed multo perfectiori et meliori not a, perfectissimo tandem in archetypo: atque hac serie unumquodque infernum suo s uperiori et per hoc supremo pro suo

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 154

De occulta philosophia libri tres p. 154 genere respondere et ab eisdem suscipere - e coelis quidem vim illam coelestem, quam quintam essentiam, sive spiritum mundi, sive mediam naturam vocant; ab int ellectuali autem mundo spiri- tualem viventemque vigorem, omnem qualitativam vir tutem tran- scendentem; ab archetypo denique per haec intermedia pro gradu suo o riginalem vim totius perfectionis. Hinc ab istis inferioribus ad sydera, ab illi s ad eorundem intelligentias et inde ad archetypum unaquaeque res apte reduci po test: ex quarum serie tota magia et omnis occultior philosophia emanat. > Trahit ur enim quotidie ali- quid naturale per artem, trahitur quotidie divinum aliquod per naturam: quod intuentes Aegyptii naturam magam vocavere, hoc est vim ipsam magicam in attractu similium per similia et convenien- tium per convenientia. At tractus autem huiusmodi per rerum mutuam convenientiam ad se invicem superiorum cum inferioribus Graeci ????????? vocaverunt: sic convenit cum terra aqua frigid i- tate, aqua cum are humore, ar cum igne calore, ignis convenit cum coelo in mate ria; nec miscetur ignis cum aqua nisi per arem, nec ar cum terra nisi per aquam; s ic nec miscetur anima corpori nisi per spiritum, nec intellectus spiritui nisi p er animam. Sic vide- mus, cum natura foetus corpus humanum figuraverit, hoc ipso praeparamento spiritum statim ab universo deducit; spiritus hic fomes est ad an imam corpori copulandam, anima fomes est in spiritu corporeque ad intelligentiam mentemque divinitus conse- quendam: sicut in ligno siccitas parata est ad penet raturum oleum, oleum huic imbibitum esca est ad ignem, ignis ipse luminis est ve hi- culum. His exemplis videmus quomodo certis quibusdam praepara- mentis natura libus et artificialibus coelestia quaedam dona desuper suscipere possumus. < Con veniunt enim lapides et metalla cum her- bis et hae cum animalibus, haec vero cu m coelis et hi cum intelligen- tiis et istae cum divinis proprietatibus et attri butis atque cum ipso

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 155

De occulta philosophia libri tres p. 155 Deo, ad cuius similitudinem et imaginem omnia creata sunt. Prima autem Dei imag o mundus, mundi homo, hominis animal, animalis zoophytum, illius vero planta, pl antae autem metalla et horum lapides similitudines imaginesque repraesentant. > Rursus in spiritualibus convenit planta cum bruto vegetatione, brutum cum homine sensu, hic cum daemone intellectu, ille cum Deo immortali- tate. Iungitur divin itas menti, mens intellectui, hic intentioni, haec imagini, illa sensationi, ea sensibus, ipsi tandem rebus. Ea enim est naturae colligantia et continuitas, ut omnis virtus superior per singula inferiora longa et continua serie radios suos dispertiendo usque ad ultima fluat et inferiora per singula sua superiora ad sup re- ma perveniant. Sic enim inferiora ad superiora invicem connexa sunt, ut infl uxus ab eorum capite prima causa, tanquam chorda quaedam tensa, usque ad infima procedat, cuius si unum extremum tangatur, tota subito tremat et tactus eiusmodi usque ad alterum ex- tremum resonet < ac moto uno inferiori moveatur et superiu

s, cui illud correspondet, sicut nervi in cythara bene concordata. > Quomodo don a non solum coelestia et vitalia, verumetiam intellectualia quae- dam et divina desuper suscipere possumus. Cap. XXXVIII Tradunt magi per inferiora, superioribu s conformia, posse opportu- nis coeli influxibus coelestia dona trahi atque sic quoque per haec coelestia coelestes daemones, quatenus stellarum pedissequos, no bis conciliari et insinuari. Quare certis quibusdam materiis naturalem vim divin itatis habentibus, hoc est quae naturaliter superis con- sentaneae sunt, rite co llectis, partim physice, partim astronomice,

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 156

De occulta philosophia libri tres p. 156 undique opportune conflatis, dona non solum coelestia aut vitalia, verumetiam i ntellectualia quaedam, daemoniaca et divina desuper suscipi posse Iamblichus, Pr oclus atque Synesius < cum tota Pla- tonicorum schola > confirmant. < Et Mercuri us Trismegistus scribit ex propriis certisque rebus, certo cuidam daemoni congru entibus, compositam rite statuam confestim per daemonem congruum animari; cuius etiam meminit Augustinus De civitate Dei libro octa- vo. > Ea enim est mundi con cordia, ut etiam supercoelestia trahan- tur a coelestibus et supernaturalia a na turalibus conspirent ac tra- hantur, quia una virtus opifex et specierum partici patio per omnia diffunditur. Quae quidem virtus opifex sicut ex occultis rationi bus manifesta producit, ita magus assumit manifesta, occulta ut attra- hat: puta per stellarum radios, per suffumigationes, per lumina, per sonos, per res natur ales coelestibus congruas, quibus ultra corporeas qualitates insunt etiam ration es et sensus et numeri et mensurae in- corporeae atque divinae. Sic legimus anti quos certis rebus naturali- bus saepe divinum aliquod et mirandum suscipere soli tos; sic lapis qui nascitur in pupilla oculorum hyaenae, sub lingua retentus, di vinationem praestare dicitur; idem fertur selenites, lapis lunaris, efficere; si c anchitide dicunt evocari imagines deorum, synochitide umbras inferorum evocata s teneri; similia aglaopotis herba, quae et marmoritides vocatur, in marmoribus Arabiae nascens persico latere, efficit, ut narrat Plinius atque "magos ea uti, cum velint deos evocare", esseque herba theangelidam nomine, qua pota, magi divi nent; praeterea etiam esse herbas quasdam quibus mortui re- vocentur ad vitam, u nde Xanthus historicus narrat herba quadam

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 157

De occulta philosophia libri tres p. 157 < nomine bali > occisum draconis catulum vitae restitutum a parente eademque Ti llonem quendam, quem draco occiderat, resuscitatum; et Iuba refert in Arabia her ba quadam hominem revocatum ad vitam. Verum an possint talia re vera fieri vi he rbarum vel cuiusvis alterius rei naturalis in hominem, in sequentibus disseremus ; posse autem fieri in caeteris animantibus certum et manifestum est: sic muscae submersae, si ponantur in cineribus tepidis, reviviscunt; et apes submersae sim iliter vitam recuperant in succo nepetae; et an- guillae defectu aquae mortuae, si corpore integro existente ponantur sub fimo in aceto et addatur de sanguine v ulturis, post paucos dies omnes recuperant vitam; < echeneim si quis in frusta d iscerpserit et in mare proiecerit, paulo post partes convenire et reviviscere ai unt; > scimus quoque pellicanum necatos pullos suos revocare ad vitam proprio sa nguine. Quod certis quibusdam mundi materiis mundana numina et horum numinum min istros daemones allicere possumus. Cap. XXXIX Nemo ignorat malos daemones malis ac prophanis artibus allici posse, quemadmodum narrat Psellus gnosticos magos co nsuevisse, quos penes execrandae et abhominabiles turpitudines exequebantur qual es olim in sacris Priapi et in servitio idoli quod vocabatur Panor, cui pudendis discoopertis sacrificabatur. Neque istis dissimile est

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 158

De occulta philosophia libri tres p. 158 < si modo veritas et non fabula est > quod legitur de Templariorum detestanda h aeresi et similia horum de maleficis mulieribus constant, quae quidem anilis dem entia saepe in eiusmodi flagitiis errare deprehenditur. His igitur et horum simi libus mali daemones alliciuntur atque conspirant, quemadmodum malignus daemon de Cynope mago ad Ioannem: "Omnis -inquit- potestas Satanae illic inhabitat et con iurationem init cum universis principatibus et pariter nos ipsi cum eo; et obedi t nobis Cynops et nos vicissim obedi- mus illi". Nemo rursus ignorat e converso bonis operibus, pura mente, mysticis orationibus, devotis suppliciis et similibu s supercoe- lestes angelos nobis conciliari. Nemo igitur dubitet simili modo cer - tis quibusdam mundi materiis mundana numina quoque allici posse, vel saltem da emones horum numinum ministros sive pedisse- quos, ut inquit Mercurius, daemones areos, non supercoelestes, nedum sublimiores. Sic legimus veteres sacerdotes fec isse statuas et imagines futura praenunciantes, spiritusque stellarum ipsis infudisse, non tam materiis certis cohibitos, quam eisdem gaudentes; quatenus vide licet eiusmodi materias ipsi sibi congruas di- gnoscentes, semper libenterque ha bitant in eisdem perque illas loquuntur efficiuntque mirabilia, non secus atque soleant daemones humana corpora occupantes. De ligationibus cuiusmodi sint et qu ibus modis soleant fieri. Cap. XL Dictum est de virtutibus et mirabili efficacia rerum naturalium; restat nunc videre rem magnae mirabilitatis et ipsa est ligat io homi- num in amorem vel in odium, in aegritudines et sanitates et eius-

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 159

De occulta philosophia libri tres p. 159 modi; item ligatio furum et latronum, ut in aliquo loco furari non possint; lig atio mercatorum, ut in aliquo loco emere vel vendere nequeant; ligatio exercitus , ut metam aliquam transire non possit; ligatio navium, ut nulla vi ventorum eti am infinitis velis per ventum tensis portum egredi minime valeant; item ligatio molendini, ut nul- lo impetu volvi possit; ligatio cisternae vel fontis, ut aqua exinde hauriri nequeat; ligatio agri, ut fruges in eo produci nequeant; liga- t io loci alicuius, ut in eo aedificari nihil possit; ligatio ignis, ut in ali- qu o loco accendi non possit et quod aliquod combustibile apposito fortissimo igne non ardeat; item ligatio fulgurum et tempestatum, ut nocere non possint; item li gatio canum, ut latrare non possint; ligatio avium et ferarum, ut volare vel fug ere nequeant: et horum similia, vix credibilia, quae tamen saepius experientia c ognita sunt. Fiunt autem ligationes huiusmodi per veneficia, per collyria, un- g uenta, potiones sive philtra, per alligationes et suspensiones, per annulos, per fascinationes, per fortes imaginationes et animi exces- sus, per imagines et ch aracteres, per incantationes et imprecationes, per lumina, per sonos, per numero s, per verba et nomina, invoca- tiones, sacrificia, adiurationes, exorcismata, c onsecrationes, devo- tiones perque varias superstitiones et observationes horumq ue similia. De veneficiis eorundemque potentia. Cap. XLI Veneficiorum tanta narr atur esse potentia, ut credantur omnia in- feriora subvertere et tabescere < et permutare > posse, quemadmo- dum canit Vergilius:

Top of Form 1 Bottom of Form 1 indice | cerca | citazioni(267 ) | illustrazioni | opere stesso autore | edizioni Autori -> Agrippa, Cornelio -> De occulta philosoph... -> p. 160

De occulta philosophia libri tres p. 160 Has herbas atque haecPonto mihi lecta venena Ipse dedit Moeris (nascuntur pluri ma Ponto); His ego saepe lupum fieri et se condere sylvis Moerim, saepe animas i mis exire sepulchris Atque satas alio vidi traducere messes. Item alibi de socii s Ulyssis: Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis Induerat Circe in v ultus ac terga ferarum. Et paulo post: Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx Aurea percussum virga versamque venenis Fecit avem Circe sparsitque col oribus alas. Sunt autem huiusmodi veneficiorum species, cuiusmodi recitat Lucanu s de venefica illa Thessala manes evocante, inquiens: Huc quicquid foetu genuit

natura sinistro Miscetur; non spuma canum, quibus unda timori est, Viscera non l yncis, non durae nodus hyaenae Defuit et cervi pasti serpente medulla, Non puppi m retinens Euro tendente rudentes In mediis echeneis aquis oculique draconum. Et qualia narrat Apuleius de Pamphile illa venefica ad amorem operante, cui Fotis ancilla pilos caprinos, ab inflatis utribus deton- sos, pro Boeotii adulescentis capillis attulit: "Pamphile, inquiens, iam vecors animi tectum scandulare consc endit, quod altrinsecus aedium patore perflatili nudatum, ad omnes orientales ca eterosque aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto colit. Pr iusque apparatu solito instruxit feralem officinam, omne

You might also like