You are on page 1of 2

Publius Ovidius Naso

De ultima nocte in urbe


Tristia I.3
Metrum: Distichon elegiacum
Cum subit illius tristissima noctis imago,
quae mihi supremum tempus in Vrbe fuit,
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
5
finibus extremae iusserat Ausoniae.
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
torpuerant longa pectora nostra mora.
Non mihi servorum, comitis non cura legendi,
non aptae profugo vestis opisve fuit.
10
non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
vivit et est vitae nescius ipse suae.
Ut tamen hanc animo nubem dolor ipse removit,
et tandem sensus convaluere mei,
adloquor extremum maestos abiturus amicos,
15
qui modo de multis unus et alter erant.
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
imbre per indignas usque cadente genas.
nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
nec poterat fati certior esse mei.
20

Subit > sub-eo = venit in mentem

Torpuerant>torpesco = stupidus
fieri
Profugo > profugus , -i = exilium
Opisve > *Ops = auxilium

Convaluere > convalesco =


recipere
valetudinem

Luctus, us, m. = lamentatio


Funus, funeris, n. =

Quocumque aspiceres, luctus gemitusque


sonabant,
formaque non taciti funeris intus erat.
femina virque meo, pueri quoque funere
maerent,
inque domo lacrimas angulus omnis habet.

1 .- Cum mihi subit tristissima imago illius noctis. Cum mihi venit in mentem illa
imago tristissima illius noctis.

Publius Ovidius Naso


De ultima nocte in urbe
Tristia I.3
Metrum: Distichon elegiacum
4.- Nunc quoque gutta labitur ex meis oculis. Etiam nunc lacrimae delabuntur ex
meis oculis.
5.- Caesar. Scilicet Augustus.
6.- Caesar iusserat me discedere a finibus extremae Ausoniae. Augustus iusserat
me discedere ab Italia.
10.- Non mihi fuit vestis opis aptae profugo.
17.- Uxor amans et flens acrius me, tenebat me flentem.
19.- Nata. Filia nomine Perilla, que virum quendam secuta fuerat in Africam.

You might also like