You are on page 1of 3

Chabrias

Chabrias (mortuus 357 a.C.n. in insula Chio) fuit strategus Atheniensis e demo Aixone et mercennariorum
dux. Multarum victoriarum gratia magnis honoribus dignus iudicatus est, inter alia statua in agora[1] et
liturgiarum immunitate.

De militia
Primam militiam, quam quidem norimus, Bello Corinthio in Thracia cum Thrasybulo absolvit (389 a.C.n.)
ac deinde Iphicrati in Peloponneso successit. Anno sequenti in insulam Cyprum navigavit ubi regi
Evagorae opem adversus Persas ferebat. In itinere et Lacedaemonios in Aegina insula, occiso harmosta
Gorgopa, vicit[2]. Ab anno 386 et Antalcidae Pace quae Bello Corinthio finem imposuit mercennarios
ducens pro pharaone Acore in Aegypto contra Persas rebellante privatus feliciter hostibus restitit[3]. Anno
380 mortuo Acore ab Atheniensibus Persarum querelis motis revocatus[4] Chabrias iam anno 378, cum
Athenienses ob Sphodriadis inexpectatum in Atticam impetum Lacedaemoniis bellum indixissent, strategus
electus Cleombroto, Spartanorum regi, iter ad Thebas claudebat[5] (tum enim Athenienses Thebanorum
socii erant). Proximo anno feliciter cum altero rege Agesilao prope Thebas bellum gessitː hoc proelio
Chabrias milites iussit genu subnixi et infesta hasta hostium impetum immobiles exspectare nec Spartani eos
adgredi ausi sunt[6]. Anno 376 mense septembri (16 Boedromionis) praeclaram victoriam navalem prope
insulam Naxum rettulit. Tum populus ei statuam in agora decrevit quia victis Lacedaemoniis iter secundae
confoederationi maritimae aperuerat[7]. Thalassocratia enim rursus penes Athenienses erat qui hanc primam
navalem victoriam post Peloponnesiacum bellum propria classe adversus Graecos referebant. Anno
proximo Abderitis succurrit qui a Triballis (populo Thraciam incolente) victi erant[8]. E periculo evasi
Abderitae confoederationem Atheniensem inierunt. Abhinc saepe strategus eligebatur. Cum vero
Thebanorum societatem deserentes Athenienses rursus Lacedaemoniis succurrebant res difficilior Chabriae
iam fuit ob virtutem bellicam Epaminondae quem tamen ab isthmo prohibere potuit. Sed cum Athenienses
Oropum amiserunt, anno 366 proditionis accusatus tandem absolutus est[9]. Circa 360 rursus in Aegyptum
venit atque pharaones Tachum et postea Nectanebum una cum Agesilao, Spartanorum rege, adversus
rivales et Persas adiuvit[10]. Bello sociali ineunte Athenas revocatus est. Trierarchus erat et insulam Chium
oppugnabat cum anno 357 a.C.n. pugnando fatum obiit[11].

De filio
Chabriae fuit filius Ctesippus nomine pro quo Demosthenes anno 354 a.C.n. orationem Adversus Leptinem
apud iudices habuit[12], patre iam mortuo. Nam ille Leptines legem tulerat liturgiarum immunitates optimis
civibus olim donatas tollentem et Ctesippus qui talem immunitatem in patris hereditate acceperat legem
accusabat atque eius abrogationem a iudicibus postulabat.

Stultus fuisse dicitur adeo ut Phocionem, qui ex amici filio bonum civem facere conabatur, incepti sui
paenituerit[13].

Notae
1. Pippin-Burnett et Edmonson (1961). Anderson (1963). Buckler (1972).
2. Xenophon, Hellenica V.1.10-13
3. Diodorus Siculus XV.29.1-3. Strabo, Geographicorum XVI.2.33 et XVII.1.22.
4. Diodorus Siculus XV.29.4.
5. Xenophon, Hellenica V.4.14.
6. Demosthenes, Adversus Leptinem 76. Xenophon, Hellenica V.4.44. Cornelius Nepos I.1-3.
Diodorus Siculus XV.32.5-6. Polyaenus II.1.2
7. Diodorus Siculus XV.33.3-34.2. Xenophon, Hellenica V.4.61. Demosthenes, Adversus
Leptinem 77. Plutarchus, Vita Phocionis VI.3. Polyaenus, Strategemata III.11.2.
8. Diodorus Siculus XV.36.2-4 qui Chabriam ibi mortuum esse falso rettulit.
9. Demosthenes, In Midiam 66. Plutarchus, Regum et imperatorum apophthegamata. Accusator
erat Leodamasː Adversus Leptinem 146.
10. Cornelius Nepos II.3.
11. Cornelius Nepos IV.2-3. Plutarchus, Vita Phocionis 6. Diodorus Siculus XVI.7.3-4.
Demosthenes, Adversus Leptinem 80-1.
12. Plutarchus, Vita Demosthenis 18.
13. Plutarchus, Vita Phocionis 7.

Fontes
Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium XIIː Chabrias
Demosthenes, Adversus Leptinem 75-87
Diodorus Siculus, Bibliotheca historica libro quinto decimo necnon libro sedecimo cap. 7.
Pausanias, Descriptio Graeciae I.29.3 (de tumulo)
Plutarchus, Vita Phocionis 6-7 et Regum et imperatorum apophthegmata 187d
Polyaenus, Strategemata III.11
Xenophon, Hellenica libris V-VII.
Supplementum Epigraphicum Graecum 19-204

Plura legere si cupis


J. K. Anderson, "The Statue of Chabrias (https://www.jstor.org/stable/501624)", American
Journal of Archaeology, 1963ː 411-413
Elisabetta Bianco, "Chabrias Atheniensis (https://www.academia.edu/3582396/Chabrias_At
heniensis)". Rivista Storica dell’ Antichità, 2000ː 47–72.
John Buckler, "A Second Look at the Monument of Chabrias (https://www.jstor.org/stable/147
388)", Hesperia: The Journal of the American School of Classical Studies at Athens, 1972ː
466-474
Anne Pippin Burnett and Colin N. Edmonson, "The Chabrias Monument in the Athenian
Agora (https://www.jstor.org/stable/147322)", Hesperia: The Journal of the American School
of Classical Studies at Athens, 1961ː 74-91
C. Rehdantz, Vitae Iphicratis, Chabriae, Timothei Atheniensium (https://books.google.fr/book
s?id=mSPeozNyyQ4C&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ViewAPI&redir_esc=y#v=o
nepage&q&f=false), Berolini, 1845
Édouard Will, "Chabrias et les finances de Tachôs (https://www.persee.fr/doc/rea_0035-200
4_1960_num_62_3_3648)" , Revue des Études Anciennes, 1960ː 254-275
A. G. Woodhead, "Chabrias, Timotheus, and the Aegean Allies, 375-373 B. C. (https://www.j
stor.org/stable/1086589)", Phoenix, 1962ː 258-266

Nexus externi
Chabrias (https://de.wikisource.org/wiki/RE:Chabrias_1) apud Paulys Realenzyklopädie

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Chabrias&oldid=3787361"

You might also like