You are on page 1of 2

D.B.G.

II, 15-18 De slag aan de Sabis – De beginsituatie

Eōrum fīnes Nérvii attingēbant. Quōrum de natūrā moribúsque Caesar cum

quaéreret, sīc reperiēbat nullum esse ăditum ad eos mercatōribus; nĭhil păti vīni

reliquarúmque rērum ad luxūriam pertinéntium inférri, quod hīs rēbus relanguéscere relanguéscere: verslappen

ănimos virtutémque remítti existimārent; esse hŏmines fĕros magnaéque virtūtis;

5 increpitāre atque incusāre rĕliquos Belgas, qui se pŏpulo Romāno dedidíssent increpitāre: uitschelden
incusāre: verwijten

patriámque virtūtem proiecíssent; confirmāre sēse nĕque legātos missūros nĕque ullam

condiciōnem pācis acceptūros.

Cum per eōrum fīnes trīduo ĭter fecísset, inveniēbat ex captīvis Săbim flūmen trīduum: (tijd van) drie dagen

a castris suis nōn ámplius mīlibus pássuum dĕcem abésse; trans id flūmen omnes

10 Nérvios consedísse adventúmque ĭbi Romanōrum exspectāre ūnā cum Atrebătibus

et Virománduis, finītimis suis - nam hīs utrīsque persuāserant ut eándem belli

fortūnam experiréntur - exspectāri ĕtiam ab iis Atuatucōrum cōpias atque esse in

itĭnere; mulĭeres quīque per aetātem ad pugnam inūtiles videréntur in eum lŏcum

coniecísse, quo propter palūdes exercĭtui ăditus nōn esset.

15 Hīs rēbus cógnitis, exploratōres centurionésque praemíttit, qui lŏcum castris

idōneum dēligant. Cum ex deditĭciis Belgis reliquīsque Gallis complūres Caésarem deditĭcius: onderworpen

secūti ūnā íter făcerent, quīdam ex hīs, ut póstea ex captīvis cógnitum est, eōrum

diērum consuetūdine itĭneris nostri exércitūs perspéctā, nocte ad Nérvios

ARLEPAL_DBG II-15-16.indd 1 8/09/14 07:25


pervenērunt atque hīs demonstrārunt inter síngulas legiōnes impedimentōrum

20 magnum nŭmerum intercēdere, nĕque esse quicquam negōtii, cum prīma lĕgio in

castra venísset reliquaéque legiōnes magnum spătium abéssent, hanc sub sárcinis sárcinae: bagage

adorīri; quā pulsā impedimentīsque diréptis, futūrum ut rĕliquae contra consístere adorīri: overvallen
dirĭpere: plunderen
contra consístere: weerstand
bieden
nōn audērent.

ARLEPAL_DBG II-15-16.indd 2 8/09/14 07:25

You might also like