You are on page 1of 1

Latín 1º Bachillerato

Textos tema 6

Nullus exercitus adhuc per Alpes iter fecerat; Hannibal copias


elephantosque traduxit atque in Italiam pervenit. Publium
Cornelium Scipionem consulem apud Ticinum amnem fugavit;
Tiberium Sempronium Longum apud Trebiam vicit. Postea Caium
Flaminium consulem in angustiis inter Trasumenum lacum
montesque deprehendit, ubi Romanae legiones magnam cladem
acceperunt.

Paulo post in Apuliam Hannibal pervenit, ubi apud Aufidum amnem


duos consulares exercitus uno proelio devicit magnamque
Romanorum caedem fecit. Haec est pugna Cannensis, memorabilis
populi Romani clades.

Post Cannensem victoriam, Hannibal ad urbem iter fecit


castraque in propinquis montibus posuit. Romae ingens terror
erat: vox "Hannibal ad portas" omnes cives pavoris implevit.
Poenus autem impetum non fecit, sed castra movit Capuamque
revertit.

You might also like