You are on page 1of 2

VIDA DE ANÍBAL

Nepote

1- Hannibal, Hamilcaris filius, omnium Carthaginiensium ducum maximus fuit. Is odium


perpetuum in Romanos iurauit. In Hispaniam uenit cum patre Hamilcare, qui bellum aduersus
Hispanos gerebat.
2- Post Hamilcaris mortem Carthaginienses Hasdrubalem imperatorem creauerunt, qui
Hannibalem equitatui omni praefecit. Cum Hispani Hasdrubalem necauerunt, exercitus
summam imperii Hannibali tradidit.
3- Hannibal omnes gentes Hispaniae bello subegit. Saguntum, foederatam ciuitatem, quae longam
atrocemque oppugnationem fortiter tolerauit, ui expugnauit. Hasdrubalem fratrem cum magnis
copiis in Hispania reliquit. Ingentem exercitum parauit, quem per Pyrenaeos montes in Galliam
atque inde in Italiam secum duxit.
4- Nullus exercitus adhuc per Alpes iter fecerat; Hannibal copias elephantosque traduxit atque in
Italiam peruenit. P. Cornelium Scipionem consulem apud Ticinum amnem fugauit; T.
Sempronium Longum apud Trebiam uicit. Postea, C. Flaminium consulem in angustiis inter
Trasumenum lacum montesque deprehendit, ubi Romanae legiones magnam cladem acceperunt.
5- Paulo post in Apuliam Hannibal peruenit, ubi apud Aufidum amnem duos consulares exercitus
uno proelio deuicit magnamque Romanorum caedem fecit. Haec est pugna Cannensis,
memorabilis populi Romani clades. Post Cannensem uictoriam, Hannibal ad urbem iter fecit
castraque in propinquis montibus posuit. Romae ingens terror erat: uox "Hannibal ad portas"
omnes ciues pauoris impleuit. Poenus autem impetum non fecit, sed castra mouit Capuamque
reuertit.
6- Hannibal maximam praedam, quam post uictoriam Cannensem ceperat, Carthaginem misit, sed
auxilia quae petiuerat non accepit. Romanis autem Q. Fabius Maximus, prudentissimus
imperator, nouam spem iniecit. Is enim Poenorum impetus magna prudentia diu refugit.
Tandem, cum occasionem inuenit, proelium commisit Hannibalemque primus uicit.
7- In Italia res Hannibali aduersae erant. Vires enim animique Romanis crescebant; ipsi autem
auxilia nulla erant. Itaque Capuam, Tarentum aliaque oppida amisit. Interim Romani
imperatorem in Hispaniam creauerunt P. Cornelium Scipionem, filium eius quem apud Ticinum
Hannibal uicerat. Is, qui postea cognomen Africanum habuit, secunda fortuna in Hispania
aduersus Carthaginienses pugnauit.
8- Carthaginienses ex Hispania in Italiam Hasdrubalem miserunt, ut fratri Hannibali auxilio
ueniret. Sed antequam copias ambo fratres coniungerent, Romani exercitus ad Metaurum
flumen Hasdrubalem deprehenderunt, qui maximam cladem accepit uitamque in eo proelio
amisit. Romani caput eius secuerunt inque Hannibalis castra proiecerunt. Ita Hannibal omnem
subsidii spem amisit.
9- Scipio, qui in Hispania Carthaginienses deuicerat, Romam uenit et inde in Siciliam, ubi omnia
parauit ut bellum in Africam transmitteret. Quadringentas onerarias naues aedificauit et naues
longas quadraginta. Ingentem coegit exercitum, quem in Africam traduxit, ubi Poenos eorumque
socios aliquot proeliis uicit et Masinissae, Numidarum regis, amicitiam sibi populoque Romano
conciliauit.
10- Scipionis uictoriae in Africa Carthaginienses uehementer commouerunt. Itaque Punici
senatores Hannibalem ex Italia in Africam uocauerunt, ut patriam defenderet. Hannibal omnes
copias coegit et cum magno exercitu Italiam reliquit atque in Africam peruenit. Zama oppidum
Numidarum erat, quod a Carthagine circiter nonaginta milia passuum aberat. Non longe ab eo
acris pugna fuit quae secundo bello Punico finem fecit. Hannibal ante proelium octoginta
elephantos in fronte disposuerat, qui terrorem Romanis iniicerent eorumque ordines
perturbarent; sed tubarum sonitus clamorque Romanorum elephantos terruerunt atque eorum
impetum in aciem Carthaginiensium conuerterunt.
11- In utroque Poenorum cornu maximum terrorem elephanti fecerunt equitesque in fugam
coniecerunt. Mox pedites atrox proelium commiserunt. Romani breui tempore primam Punicam
aciem fugauerunt et in secundam peruenerunt. Tum Scipionis equitatus, qui equites hostium
fugientes aliquantum spatii cursu presserat, ad pugnam reuertit et a tergo impetum in Punicos
ordines fecit. Caedes ingens fuit; tandem Hannibal cum paucis equitibus sese fugae dedit.

You might also like